Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Prima | Quaestio Tertia |
[ 14 ]
AN Catholicum sit asserere quod ad effectum maleficialem semper habeat daemon cum malefico concurrere vel quod unus sine altero ut daemon sine malefico vel econverso talem effectum possit producere. Et arguitur primo quod daemon sine malefico. Augus. in. li. LXXXIII. q. Omnia quae visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris fieri posse creduntur. Sed omnia nocumenta corporalia non sunt invisibilia sed potius sensibilia. igitur etiam a daemonibus fieri possunt. Praeterea ex scripturis nocumenta Job illata ubi ignis de caelis cecidit et familiam cum gregibus pecorum uno impetu consumpsit et turbo domum deiciens liberos occidit daemon per se absque maleficis concurrente tantummodo divina permissione operatus est. ergo a simili in aliis quae maleficis ascribuntur. patet et de. VII. viris Sarae virginis quos daemon occidit. Praeterea quicquid potest virtus inferior absque adminiculo virtutis superioris [ 15 ]potest et virtus superior absque adminiculo virtutis inferioris. Sed virtus inferior potest concitare grandines et inducere infirmitates absque auxilio virtutis superioris. Dicit enim Albertus de proprietatibus rerum quod salvia putrefacta certis modis ut ibidem ponit si proiecta fuerit in fontem mirabiles concitabit in aere tempestates. Praeterea si dicatur. quod daemon utitur maleficio non propter indigentiam sed propter eius quam quaerit perditionem. Contra Aristoteles. III. ethicorum. Malitia est voluntaria. quod probat per hoc quod nullus operatur iniuste voluntarie non velle iniustum esse. et voluntarie stuprantem non velle incontinentem esse. et per hoc etiam legislatores puniunt malos quasi voluntarie mala operantes. Daemon ergo si operatur per maleficam operatur tamquam per instrumentum. et cum instrumentum dependet a voluntate principalis agentis et non voluntarie agit si concurrit non erit ei actio imputanda nec per consequens punienda. Sed contra quod nihil possit efficere in inferioribus absque maleficis. Primo de generatione. Omnis actio est per contactum. Et quia non est aliquis contactus daemonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. ergo utitur aliquo instrumento illi influendo virtutem laedendi per contactum. Iuxta hoc etiam quod maleficia possint fieri absque opere daemonum. probatur per textum et glo. ad Gala. III. O insensati Galatae quis vos fascinavit veritati non oboedire. glo. quidam habent oculos urentes qui solo aspectu inficiunt alios et maxime pueros. Est ad hoc etiam Avicen. VI. naturalium. li. III. ca. ulti. ita dicens. Multotiens autem anima operatur in corpore alieno sicut in proprio quemadmodum est opus oculi fascinantis et aestimationis operantis. Et eandem sententiam etiam ponit Algazel libro. V. suo physicorum. ca. IX. Putat etiam Avicenna licet non teneatur in illo quod virtus imaginativa etiam absque visu possit extranea corpora immutare. ubi nimis extendit virtutem imaginativam. et capimus hic virtutem imaginativam non inquantum distinguitur contra alias virtutes sensitivas interiores ut est sensus communis et phantasia et aestimatio. sed inquantum includit omnes illas virtutes interiores. Sed bene verum quod talis virtus imaginativa potest transmutare corpus coniunctum. scilicet illud in quo est. sicut homo potest ambulare supra trabem quae est in medio viae. Si vero posita fuerit super aquam profundam non audebit ambulare super eam. eo quod imaginabitur in eius anima forma cadendi vehementer impressa cui oboedit materia eius et virtus membrorum eius et non oboediunt eius contrario. scilicet ad directe ambulandum. In hoc ergo convenit haec immutatio cum oculo fascinantis inquantum immutatur corpus proprium primo sed non corpus alienum de qua immutatione iam loquimur. Praeterea si dicatur quod talis immutatio causatur a corpore vivo mediante anima in aliud corpus vivum. Contra. quia ad praesentiam interfectoris manat sanguis ex vulneribus occisi ergo etiam absque virtute animae corpora possunt mirabiles effectus producere. Item homo vivens et prope cadaver hominis occisi transiens etiam non sentiendo illud adhuc terrore concutitur. praeterea sicut res naturales habent quasdam virtutes occultas quarum ratio ab homine assignari non potest. sicut quod adamas trahit ferrum et multa quae Augusti. enumerat. XX. de ci. Dei. Item mulieres ad immutationes faciendas in corporibus alienis certis rebus uti possunt. absque auxilio daemonum quae etiam nostram rationem excedunt. Et quia excedunt non debemus propterea daemonibus quasi ex maleficis insimul conversantes ascribere. Praeterea malefici certis utuntur imaginibus et rebus instrumentalibus quas interdum ponunt sub limine ostii domus aut ad certa loca. ubi pecudes conveniunt aut etiam homines qui maleficiantur et interdum moriuntur. Sed quia huiusmodi effectus possunt evenire ex imaginibus illis inquantum habent quasdam influentias a corporibus caelestibus receptas. probatur. Nam sicut corpora naturalia subduntur corporibus caelestibus. ita et artificialia. Sed corpora naturalia possunt recipere quasdam virtutes occultas. ergo etc. et artificialia. unde videtur quod eorum opera possent per tales impressiones practicari et non per daemones. Praeterea si vera miracula possunt fieri ex potestate naturae in eo quae operatur. ita et miranda et stupenda opera ex virtute naturae. probatur. Nam Grego. dicit. II. dialo. Sancti miracula faciunt aliquando ex prece. aliquando ex potestate. exemplum datur de utroque. Petrus orando suscitavit Thabitam mortuam. Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit absque prece. ergo et homo per virtutem suae animae poterit materiam corporalem in alteram etiam transmutare seu immutare de sanitate in infirmitatem et econverso. Praeterea corpus humanum est nobilius quam alia corpora inferiora. sed propter apprehensionem animae humanae immutatur corpus humanum ad calorem et frigus ut patet in irascentibus et timentibus. immo etiam haec immutatio pertingit quandoque usque ad aegritudinem et mortem. ergo multomagis potest sua virtute materiam corporalem immutare. Sed contra est. Substantia spiritualis non potest imprimere aliquam formam nisi adminiculo alterius agentis ut supra tactum est. unde et Augus. in praefato li. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc [ 16 ]visibilium rerum materiam. sed soli Deo. ergo multominus homo ex potestate naturali efficere potest effectus maleficiales. Respondendo quia non desunt errantes in hac materia maleficas excusantes et daemones tantummodo aut inculpantes aut quibusdam naturalibus transmutationibus earum facta ascribentes. Ideo horum falsitas ostenditur primo per descriptionem maleficorum. De qua Isido. VIII. etymo. c. IX. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinem. scilicet mala prae cunctis malefactoribus efficientia. unde subdit. hi elementa concutiunt opere scilicet daemonum ad grandines et tempestates concitandas. Item dicit. Mentes hominum turbant. intellige ad amentiam odium et amorem inordinatum. Item subdit. Ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis animas interimunt. Ad idem. XXVI. q. V. c. nec mirum. et sunt verba Augustini in de civi. Dei. ubi declaratur qui dicuntur magi et malefici. Magi sunt qui vulgo dicuntur malefici et ob facinorum magnitudinem sic nuncupantur. hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt. hominum turbant mentes minus confidentium in Deo ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt homines. Unde et Lucanus. Mens hausti nulla sanie polluta veneni incantata perit daemonibus enim accitis audent ventilare ut quousque suos perimant malis artibus inimicos. Ex quibus patet quod in huiusmodi operibus semper habent daemones cum maleficis concurrere. Secundo quia cum quadruplices effectus poenales assignare possumus. scilicet ministeriales. noxiales. maleficiales et naturales. Et ministeriales dicuntur qui ministerio bonorum angelorum sicut noxiales malorum spirituum immittuntur. Moses enim Aegyptum in. X. plagis ministerio bonorum percussit ubi magi in. IX. tantum per malos spiritus concurrerunt et triduam pestem propter peccatum David circa numerationem populi commissum. et de. LXXII. milibus hominum una nocte prostratis de exercitu Sennacherib utique hic per angelos domini id est per bonos dominum venerantes et cognoscentes peracta fuerunt. Noxiales vero effectus cum in scripturis nominantur. Immissiones per angelos malos secundum quas populus ille in deserto saepe percussus fuit. Et maleficiales effectus dicuntur quando daemon per maleficos et per magos operatur. sicut et naturales qui ex influentiis corporum caelestium in istis inferioribus circa mortalitates sterilitates terrarum et grandines et his similibus causantur. Et inter hos effectus magna sit differentia. ideo cum Job noxiali plaga fuit a daemone percussus et non maleficiali ideo nihil ad propositum. Si quis vero curiosius instaret sicut plerumque haec materia curiosas patitur a maleficarum defensoribus instantias. semper in cortice verborum aerem verberantes et medullam veritatis numquam penetrantes. Cur Job non maleficiali effectu per daemonem sicut noxiali percussus fuit. His curiose etiam responderi potest. quod Job fuit percussus a diabolo solum. et non mediante malefico vel malefica. Quia hoc genus superstitionis vel nondum erat inventum. vel si erat inventum. divina tamen providentia voluit ut potestas daemonis mundo ad praecavendum eius insidias pro Dei gloria innotesceret cum nihil nisi a Deo permissus efficere potest. Et de tempore quidem quo primum genus superstitionis inventum fuit. Et dico primum genus quo ad daemonum invocationem non quo ad puram idolatriam. Dicit Vincentius in Spe. histo. allegans plures doctores quod primus inventor artis magicae et mathematicae fuit Zoroastres qui dicitur fuisse Cham filius Noae. hic secundum Augusti. de civi. Dei. solus risit nascendo et hoc non nisi opere diaboli. Hic etiam cum esset rex superatus est a Nino filio Beli qui aedificavit Ninivem. vel amplius sub quo coepit regnum Assyriorum tempore Abrahae. Hic etiam Ninus ob inordinatum amorem patris fecit fieri imaginem patri mortuo ad quam quicumque confugiebant malefactores liberi erant ab omni punitione debita. Et ex hoc coeperunt homines imagines adorare ut deos. sed hoc post primam aetatem. quia sub illo tempore non erat idolatria. propter recentem memoriam creationis mundi. ut dicit sanctus Tho. secunda secundae. q. XCV. ar. IIII. vel etiam incoepit a Nembroth. qui cogebat homines ignem adorare. et sic in secunda aetate incoepit idolatria. quae est primum genus superstitionis. sicut divinatio secundum. et observantia tertium. Maleficorum autem ritus reducitur ad secundum genus superstitionis. scilicet ad divinationem quae fit per expressam daemonum invocationem. cuius etiam sunt tria genera. scilicet nigromantia. planetarii seu potius mathematici. et divinatio per somnia. haec ideo posui ut prius lector intelligat noxias illas artes non subito sed processu temporis fuisse inventas nec absonum esse asserere maleficas tempore Job non fuisse. Sicut enim per incrementa temporum ut Grego. in moralibus dicit crevit scientia sanctorum ita et noxiae artes daemoniorum. Et sicut tam repleta erat terra scientia domini. Jesaiae. XI. Ita iam mundi vespere ad occasum declinante et malitia hominum excrescente et caritate refrigescente superabundat omnis maleficorum iniquitas. Ipse tamen Zoroastres cum esset intentus [ 17 ]illis actibus et solummodo consideratione astrorum a diabolo succensus est. Haec ubi supra. De tempore autem quo malefici leguntur cum daemonibus ad maleficia inferenda convenisse tactum est supra. et habetur Exodi. septimo. quo ad magos pharaonis qui in plagis super Aegyptum daemonum assistentia sicut Moses ministerio bonorum angelorum signa plurima perpetrarunt. Unde concluditur veritas Catholica videlicet quod ad effectum maleficialem licet non ad effectum noxialem semper habet maleficus cum daemone concurrere. Et per haec patet responsio ad argumenta. Nam ad primum non negatur quin effectus noxiales qui visibiliter cernuntur super homines iumenta terrae fruges. et qui etiam ex influentiis corporum caelestium saepe proveniunt etiam a daemonibus Deo permittente inferuntur. Dicit enim Augustinus. III. de civi. Daemonibus subsunt ignis et aer quantum eis a Deo permittitur. patet et per glossam super illud Immissiones per angelos malos quae dicit. Deus punit per malos angelos. Ex quibus etiam patet responsio ad secundum de Job et ex his quae prius tacta sunt de initio artis magicae. Et ad tertium de salvia putrefacta et in puteum proiecta dicitur. Quod licet sequatur effectus noxialis absque auxilio daemonis. licet non absque influentia corporis caelestis. Loquimur autem de effectu maleficiali unde non est simile. Ad quartum dicitur verum esse quod daemones utuntur maleficis tantummodo propter eorum perditionem. Et cum infertur quod non essent puniendi. quia concurrunt tamquam instrumenta quae moventur ad nutum non proprium sed principalis agentis. Respondetur quod sunt instrumenta animata et libere agentia. et licet post expressum pactum initum cum daemonibus non iam sint suae libertatis. quia ut ex earum fassionibus accepimus. et loquor de mulierculis combustis ad plurima maleficia coactae si verbera daemonum subterfugere volunt cooperantur. prima tamen professione qua sponte se daemonibus subiecerunt manent ligatae.
AD alia vero argumenta in quibus probatur maleficiales effectus posse absque opere daemonum a vetulis procurari. Dicendum quod ex uno particulari concludere universale est dissonum rationi. Et cum in tota ut videtur scriptura sacra non invenitur tale nisi hic ubi agitur de fascinatione seu invultuatione vetularum. Ideo non valet per hoc concludere quod semper habeat ita evenire. Insuper est etiam dubium per glossam. An absque opere daemonum talis fascinatio fieri possit eo quod ex glossis ibi elicitur quod fascinatio capitur tripliciter. Uno modo dicitur ludificatio sensuum quae fit per artem magicam et sic potest fieri ministerio daemonum. nisi prohibeantur a Deo immediate mediante vel ministerio sanctorum angelorum. Secundo modo potest dici invidia. ut ibi Apostolus dixit. Quis vos fascinavit id est tanto odio persecutus est. Tertio quod ex tali odio fiat immutatio ad malum in corpore alicuius per oculos alterius aspicientis in eum. Et de fascinatione hoc modo dicta communiter loquuntur doctores secundum quem modum etiam Avicenna et Algazel ut in argumentis deducitur locuti sunt. Nam et sanctus Tho. hanc fascinationem declarat. prima parte. q. CXVII. per hunc modum. Ex forte inquit imaginatione animae immutantur spiritus corporis coniuncti. Quae quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis ad quos subtiliores spiritus proveniunt. Oculi enim inficiunt aerem continuum usque ad determinatum spatium per quem modum specula si sint nova et pura contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruatae. ut Aristoteles dicit in lib. de somno et vigil. Sic igitur cum aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam sicut maxime vetulis contigit efficitur secundum modum praedictum. Aspectus eius venenosus et noxius et maxime pueris qui habent corpus tenerum et de facili receptivum impressionem. Subdit tamen quod possibile est etiam quod Dei permissione vel ex aliquo occulto facto cooperetur ad hoc malignitas daemonum cum quibus sortilegae vetulae pactum aliquod habent.
SEd pro ampliori intellectu solutionum aliqua dubia moventur ex quorum solutione veritas magis patebit. Videtur enim obstare primo illud quod superius dictum est. Quod substantiae spirituales non possunt transmutare corpora ad aliquam naturalem formam nisi adminiculo alterius agentis ergo multominus hoc poterit efficere imaginatio quantumcumque fortis in anima. Praeterea est articulus condemnatus in plerisque universitatibus praecipue tamen Parisiensi. quod incantator aliquis proicit camelum in foveam solo visu eo quod sicut intelligentiae superiores imprimunt inferiores. sic anima intellectiva imprimit in aliam et etiam in animam sensitivam. Item ad hoc est articulus condemnatus. quod materia exterior oboedit substantiae spirituali si intelligatur simpliciter et secundum omnem modum transmutationis. Quia sic soli Deo ut prius patuit oboedit. His visis fascinatio de qua loquimur qualiter sit possibilis et qualiter non. declaratur. Non enim est possibile [ 18 ]homini quod per naturalem virtutem animae suae per oculos talem virtutem emittat quae non mediante transmutatione proprii corporis neque medii nocumentum inferre possit corpori hominis quid aspicit maxime cum secundum opinionem communiorem videamus intra suscipientes nihil extra mittentes. Non est etiam possibile homini quod per virtutem naturalem animae suae pro voluntate sua transmutationem faciat imaginando in oculis suis quae mediante transmutatione medii. scilicet aeris possit corpus hominis quem aspicit in aliquam transmutare qualitatem secundum quod sibi placuerit. Et quia secundum hos duos modos praedictos non potest unus homo alium fascinare cum nulli hominum potest inesse talis virtus per naturalem virtutem animae suae. Ideo velle probare quod maleficiales effectus possent prodiri ex naturali aliqua virtute super ad infringendum opera maleficiorum quae virtute daemonum fiunt est plurimum alienum a veritate. quia etiam secundum hos duos modos fascinatio reprobatur sicut et praefati duo articuli. Qualiter tamen sit possibilis licet superius tactum sit tamen clarius sic deducitur. Potest enim contingere quod homo vel mulier aspiciens corpus alicuius pueri moveat ipsum mediante visu et imaginatione vel aliqua passione sensibili. Et quia passio sensibilis est cum quadam immutatione corporali et oculi sunt tenerrimi propter quod sunt impressionis multum receptivi. Ideo quandoque contingit quod per aliquam passionem interiorem transmutantur oculi in aliquam malam qualitatem maxime cooperante ad hoc aliqua imaginatione cuius impressio cito redundat in oculos et propter eorum teneritudinem et propter vicinitatem radicis sensuum particularium ad imaginationis organum. Cum autem oculi sunt transmutati in aliquam qualitatem nocivam contingere potest quod transmutent aerem sibi contiguum aliquam qualitatem malam et illa pars aliquae et sic usque ad aerem contiguum oculis pueri qui aspicitur et ille aer contiguus poterit quandoque in materiam dispositam quam non dispositam cui consonat transmutare oculos ipsius pueri in aliam qualitatem malam et mediantibus oculis ipsius pueri aliquas alias partes interiores. Unde nec cibum digerere nec in membris fortificari aut augmentari poterit. Experimentum huius rei manuductivum est. Quia videmus hominem patientem in oculis quandoque ex aspectu suo laedere oculos eum aspicientis quod contingit ex hoc quod oculi mala qualitate infecti inficiunt aerem medium et aer infectus inficit oculos directos ad oculos infirmos eo quod secundum rectam lineam infectio illa derivatur in directum ad oculos inspicientium cooperante ad haec multum imaginatione eius qui aspiciendo oculos infirmos imaginatur se laedi. Plura possent exempla manuductiva adduci quae brevitatis causa omittuntur. Concordat his quaedam. glo. super illud psal. Qui timent te videbunt me et laetabuntur. dicens Magna virtus in oculis est quod in naturalibus apparet animal enim visum prodest ictericis prior videns lupis vocem aufert vel sic. Basiliscus si prior videt occidit si prior videtur occiditur. Et ratio quare basiliscus videndo occidit hominem nisi quod ex aspectu et imaginatione excitatur in eius corpore materia venenosa per quam oculi primo inficiuntur et demum aer contiguus et sic alia et alia pars aeris usque ad aerem homini contiguum quem aerem per aspirationem cum homo attraxit intoxicatur et moritur. Prior autem visus ab homine ubi homo volens basiliscum occidere circummunit se speculis ex quibus dum basiliscus inspicit ex reverberatione aer inficitur et sic usque ad basiliscum pertingit et occiditur. Sed dubium. Cur homo occisor bestiae non moritur et hic occultam quandam causam opinari necesse est. Haec sine praeiudicio et temeraria assertione dicta sunt tantummodo dictis sanctorum inhaerentes Catholicam veritatem concludamus quod ad maleficiales effectus de quibus ad praesens loquimur maleficos cum daemonibus semper concurrere et unum sine altero nihil posse efficere. Ad argumenta patet responsio de fascinatione ad primum. Ad secundum dicitur. Iuxta Vincen. in specu. natu. c. XIII. Quod vulnus infectum spiritibus interficientis ex forti imaginatione illud vulnus trahit aerem infectum transeunte iam interfectore sanguis ebulliens extra manat. quia ad praesentiam interfectoris aer inclusus in vulnere sicut ab interfectore intravit. Ita ad eius praesentiam commovetur. ex qua commotione sanguis erumpit. Sunt quidam alias causas allegantes quasi illa ebullitio sanguinis sit eius clamor de terra super homicidam praesentem. et hoc propter maledictionem primi homicidae Cain. ad illud de horrore. dicendum hoc quod homo transiens prope cadaver hominis occisi horrore concutiatur. licet illud non sentiat. hoc fit ex spiritu quantumcumque infectionem recipiente et eam animae repraesentante. Sed haec nihil concludunt adversus opera maleficorum cum omnia illa naturaliter ut dictum est fieri valeant. Ad tertium sicut dictum est supra maleficorum ritus deducuntur ad secundum genus superstitionis quod dicitur divinatio. rebus [ 19 ]vero superstitiose uti in observantiis quibusdam reducitur ad tertium genus. ideo argumentum non est simile. demum etiam quia reducuntur non ad quamlibet divinationem sed ad illam quae fit per expressam daemonum invocationem. Et hoc etiam cum multis modis fieri possit. scilicet per nigromantiam. geomantiam. hydromantiam etc. Inspiciatur se. se. q. XCV. ar. V. Ideo haec divinatio maleficorum ubi maleficiis sunt intenti. sicut supremum gradum in flagitiis tenet ita et aliud iudicium de eo existit. Unde quando arguitur quod quia occultas rerum virtutes cognoscere non possumus et malefici etiam occultis rebus intendunt. Dicitur quod si intenderent rebus naturalibus ad aliquos effectus naturales ex naturali virtute procedendos hoc licitum foret ut de se patet. Vel etiam concedendo quod si intenderent superstitiose rebus naturalibus. utpote rebus huiusmodi certas characteres vel aliqua nomina ignota inscribendo. et illis pro acquirenda sanitate vel amicitia et pro aliqua utilitate et non pro nocumento aliquo inferendo uterentur. tunc licet absque expressa daemonum invocatione licet non absque tacita fieri ista possent et illicita iudicantur. Quia tamen haec et his similia reducuntur ad tertium genus superstitionis. scilicet ad observantiam vanitatum ut dictum est. ideo nihil ad propositum. super haeresim maleficorum fortificatur. Etiam solutio quod huic tertio generi quattuor assignantur species. Quia vel utitur quis observantiis ad scientiam acquirendam vel ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum. vel ad suspensiones sacrorum verborum. vel ad corpora immutanda in melius. Unde et notanter sanctus Tho. in titulo illo quaestionis ubi quaerit. An observationes ordinatae ad corporum immutationem sint licitae. q. XCVI. in summa praefata. ar. II. addit. puta ad sanitatem. observationes ergo maleficorum cum hic locum habent sed ut dictum est sub secundo genere continentur superstitionis ideo nihil ad propositum. Ex his etiam ad quartum argumentum respondetur. quod quia duplices in his observantiis fieri possunt imagines nigromanticae et astronomicae et inter haec talis est differentia. Quod in nigromanticis semper fiunt expressae invocationes daemonum propter expressa pacta cum eis inita. Inspiciatur solutio secundi argumenti praefatae quaestionis. In astronomicis vero sunt pacta tacita. et ideo nulla invocatio nisi fortassis tacita. puta propter figurarum et characterum signa quae eis inscribuntur. et iterum imagines nigromanticae vel fiunt sub certis constellationibus ad recipiendum certos influxus et impressiones caelestium corporum. etiam certis figuris et characteribus insigniti ut in anulo. lapide. vel aliqua pretiosa materia. vel fiunt simpliciter. absque observantia constellationum. sed indifferenter ex quacumque materia etiam vili ad inferendum maleficia ubi et quando ad aliqua loca reponuntur. Et de his effectibus cum suis imaginibus iam sermo est et non de aliis. Ideo argumentum non facit ad propositum. Qualiter denique certae imagines superstitiosae. de quibus tactum est nullam habent efficaciam inquantum sunt artificialia solum. licet forte materialia in eis considerata possent habere efficaciam si et inquantum haberent naturalem aliquam virtutem ex impressione corporum caelestium. si cui placet. Doctorem ibidem inspiciat. Semper tamen dicit esse illicitum imaginibus uti. Imagines vero maleficarum absque naturali aptitudine ad effectum fiunt. solummodo autem ex iussu daemonum reponunt et applicant ut manualiter ad effectum concurrant in maiorem contumeliam creatoris ut et per amplius irritatus malaque fieri in flagitiorum talium vindictam amplius permittat. Unde et sacratioribus anni temporibus huiusmodi fieri procurant. Ad quintum dicendum quod Grego. ibi intellexit potestatem gratiae non naturae. Unde et ibidem subdit. Qui filii Dei potestate sunt ut Johan. dicit. Quid mirum si signa ex potestate faciunt. Ad ultimum dicendum quod similitudo non valet. quia alia est actio animae circa corpus proprium. et alia circa corpus alienum. Nam quia corpori proprio unitur anima ut forma. et appetitus sensitivus est actus alicuius organi corporalis. Ideo ad apprehensionem animae humanae potest commoveri appetitus sensitivus cum aliqua immutatione corporali calorem et frigus. vel etiam usque ad mortem. Ad exteriora vero corpora immutanda nulla apprehensio animae humanae sufficit nisi mediante immutatione proprii corporis sicut de fascinatione dictum est. Unde et malefici ex nulla potestate naturali sed solummodo auxilio daemonum. et ipsi daemones adminiculo alicuius alterius rei ut per spinas ossa crines ligna ferrum et huiusmodi quando intromittunt. aut instrumentum aliquod reponunt ut successive patebit maleficiales effectus procurant.
DEinde magis in spirituali tenori bullae apostolicae inhaerendo considerandum est de origine maleficorum et eorum operum multiplicatione. et primo de ipsis maleficis. secundo de eorum operibus. Ubi notandum quod quia ad huiusmodi effectum tria habent concurrere. scilicet daemon. malefica. et divina permissio. XXXIII. q. I. si per sortiarias. Augu. etiam dicit quod ex pestifera societate hominum et daemonum haec superstitiosa vanitas adinventa est. Ideo origo et multiplicatio huius haeresis ex pestifera hac societate sumitur quod etiam ex aliis elicitur. Nam attempto quod haec haeresis maleficorum non solum differt ab aliis haeresibus in hoc quod ipsa per pacta nedum expressa. verum etiam placita ac foederata in omnem creatoris ac suae creaturarum contumeliam et nocumentum insanit cum tamen omnes aliae simplices haereses per nullum pactum tacitum vel
[ 20 ]expressum cum daemonibus initum licet non absque instinctu satoris omnis infidiae. erroribus propter difficultatem credendorum assentiunt. Verum etiam differt ab omni noxia et superstitiosa arte in hoc quod super omnia genera divinationum ipsa maleficorum haeresis supremum attinet gradum malitiae quod etiam nomen a maleficiendo seu male de fide sentiendo sibi usurpat ut prius tactum est. Attempto etiam quod inter alios actus habent pro augmento illius perfidiae quattuor exercere videlicet. fidem Catholicam in toto vel in parte ore sacrilego abnegare seipsos in corpore et anima devovere. Infantes nondum renatos ipsi maligno offerre spurcitiis diabolicis per carnales actus cum incubis et succubis daemonibus insistere quae omnia utinam aliena ab omni veritate et figmenta forent dicenda. Dummodo ecclesia a tanta labe infectionis existeret immunis. cui tamen heu obstat et apostolicae sedis per bullam determinatio verum et experientia rerum magistra quae nos ex propriis earum fassionibus ac flagitiis perpetratis intantum certificavit quod absque dispendio propriae salutis iam ab eorum inquisitionibus desistere nequimus. Ideo de illorum origine et multiplicatione pestifera tractaturi. quia laboriosum existit. ideo a legentibus sic summa cum diligentia singula sunt perscrutanda quod et admittenda quae rationi consona et scripturarum traditionibus non dissona inveniuntur. Et quia inter omnes actus ad multiplicationem eorum deservientibus duo eorum plurima cooperantur. scilicet incubi et succubi daemones et infantium sacrilege oblationes. Ideo de ipsis specialiter tractabimus. ita tamen ut primo de ipsis daemonibus. secundo de ipsis maleficis. et tertio de ipsa divina permissione mentio habeatur. Et quia daemones per intellectum et voluntatem operantur et potius sub una constellatione quam sub altera ad hoc ut semen ad prolis procreationem vigoretur. Inquirendum erit de ipsis constellationibus a daemonibus observatis. Et ita principaliter quaeruntur tria. Primo an haec haeresis per comparationem ad daemones incubos et succubos possit originaliter multiplicari. Secundo an ne per comparationem ad corpora caelestia quae etiam causae sunt humanorum actuum eorum opera possint vigorari. Tertio an ne per oblationes sacrilegas infantes daemonibus offerentes possit ipsa haeresis augmentari. tamen infra secundam et tertiam tractabitur secunda quaestio principalis. scilicet de influentiis corporum caelestium. et hoc propter decentem continuationem super opera maleficorum. Circa primum tres erunt difficultates. Una generalis de incubis illis daemonibus. Altera specialis a quibus daemonibus huiusmodi actus exercentur. Tertia singularis quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientes.