Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/20

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

pressum cum daemonibus initum licet non absque instinctu satoris omnis infidiae. erroribus propter difficultatem credendorum assentiunt. Verum etiam differt ab omni noxia et superstitiosa arte in hoc quod super omnia genera divinationum ipsa maleficorum haeresis supremum attinet gradum malitiae quod etiam nomen a maleficiendo seu male de fide sentiendo sibi usurpat ut prius tactum est. Attempto etiam quod inter alios actus habent pro augmento illius perfidiae quattuor exercere videlicet. fidem Catholicam in toto vel in parte ore sacrilego abnegare seipsos in corpore et anima devovere. Infantes nondum renatos ipsi maligno offerre spurcitiis diabolicis per carnales actus cum incubis et succubis daemonibus insistere quae omnia utinam aliena ab omni veritate et figmenta forent dicenda. Dummodo ecclesia a tanta labe infectionis existeret immunis. cui tamen heu obstat et apostolicae sedis per bullam determinatio verum et experientia rerum magistra quae nos ex propriis earum fassionibus ac flagitiis perpetratis intantum certificavit quod absque dispendio propriae salutis iam ab eorum inquisitionibus desistere nequimus. Ideo de illorum origine et multiplicatione pestifera tractaturi. quia laboriosum existit. ideo a legentibus sic summa cum diligentia singula sunt perscrutanda quod et admittenda quae rationi consona et scripturarum traditionibus non dissona inveniuntur. Et quia inter omnes actus ad multiplicationem eorum deservientibus duo eorum plurima cooperantur. scilicet incubi et succubi daemones et infantium sacrilege oblationes. Ideo de ipsis specialiter tractabimus. ita tamen ut primo de ipsis daemonibus. secundo de ipsis maleficis. et tertio de ipsa divina permissione mentio habeatur. Et quia daemones per intellectum et voluntatem operantur et potius sub una constellatione quam sub altera ad hoc ut semen ad prolis procreationem vigoretur. Inquirendum erit de ipsis constellationibus a daemonibus observatis. Et ita principaliter quaeruntur tria. Primo an haec haeresis per comparationem ad daemones incubos et succubos possit originaliter multiplicari. Secundo an ne per comparationem ad corpora caelestia quae etiam causae sunt humanorum actuum eorum opera possint vigorari. Tertio an ne per oblationes sacrilegas infantes daemonibus offerentes possit ipsa haeresis augmentari. tamen infra secundam et tertiam tractabitur secunda quaestio principalis. scilicet de influentiis corporum caelestium. et hoc propter decentem continuationem super opera maleficorum. Circa primum tres erunt difficultates. Una generalis de incubis illis daemonibus. Altera specialis a quibus daemonibus huiusmodi actus exercentur. Tertia singularis quo ad ipsas maleficas daemonibus se subicientes.


Tertia quaestio primae partis.

AD primum videtur quod non sit Catholicum asserere quod per incubos et succubos daemones possint homines procreari. procreatio hominum instituta est ante peccatum a Deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formavit. Quibus et dixit. Crescite et multiplicamini. Gen. I. Et iterum. Adam inspiratus dixit. Erunt duo in carne una. Gen. II. Similiter et post peccatum in lege naturae dictum est ad Noe. Crescite et multiplicamini. Gen. IX. In tempore etiam novae legis a Christo haec coniunctio confirmata. Matth. XIX. Non legistis quod ab initio qui fecit homines masculum et feminam fecit eos. ergo alii modi homines procreandi non debent assignari. Si dicatur quod daemones concurrunt non ut principia naturalia sed ut artificialia quando studiose cooperantur. ad naturales conceptus hominum semen recipiendo. et iterum transfundendo. Contra. Quia aut hoc posset diabolus in omni statu videlicet matrimoniali et extra. aut in uno tantum. Non primo modo. quia tunc opus diaboli esset fortius quam opus Dei qui quemlibet statum instituit aut confirmavit. puta continentium et coniugatorum. Nec secundo modo. quia de hoc nullibi legitur in scripturis ut ex uno statu et non ex altero huiusmodi hominum fieret procreatio. Praeterea procreare hominem est actus vivi corporis. sed daemones assumptis corporibus non dant vitam. quia illa tantummodo formaliter fluit ab anima quae est actus corporis physici organici potentia vitam habentis. II. de anima. ergo per huiusmodi assumpta corpora opera vitae exercere non possunt. Si dicatur quod assumunt corpus non ut vitam tribuant sed ut semen naturale retineant et transfundant. Contra. In operibus angelorum bonorum et malorum sicut nihil est superfluum nec etiam in operibus naturae. Sed cum daemon naturali virtute qua etiam omnem virtutem corporis excedit possit invisibiliter et semen colligere et iterum applicare. Igitur aut ratio dabitur. quod non possit invisibiliter hoc facere. aut si potest alterum erit superfluum. fortificatur ratio. Nam in libro de causis dicitur. quod virtus intelligentiae est infinita inferius quamvis sit finita superius. sed omnia corporalia sunt infra intelligentias ergo et infinitate suae virtutis potest ea qualitercumque vult immutare. Sed intelligentiae sunt angeli sive boni sive mali. ergo possunt absque hoc quod corpora assumant transmutationes in seminibus facere. Praeterea semen recipere ab uno et transfundere