vero superstitiose uti in observantiis quibusdam reducitur ad tertium genus. ideo argumentum non est simile. demum etiam quia reducuntur non ad quamlibet divinationem sed ad illam quae fit per expressam daemonum invocationem. Et hoc etiam cum multis modis fieri possit. scilicet per nigromantiam. geomantiam. hydromantiam etc. Inspiciatur se. se. q. XCV. ar. V. Ideo haec divinatio maleficorum ubi maleficiis sunt intenti. sicut supremum gradum in flagitiis tenet ita et aliud iudicium de eo existit. Unde quando arguitur quod quia occultas rerum virtutes cognoscere non possumus et malefici etiam occultis rebus intendunt. Dicitur quod si intenderent rebus naturalibus ad aliquos effectus naturales ex naturali virtute procedendos hoc licitum foret ut de se patet. Vel etiam concedendo quod si intenderent superstitiose rebus naturalibus. utpote rebus huiusmodi certas characteres vel aliqua nomina ignota inscribendo. et illis pro acquirenda sanitate vel amicitia et pro aliqua utilitate et non pro nocumento aliquo inferendo uterentur. tunc licet absque expressa daemonum invocatione licet non absque tacita fieri ista possent et illicita iudicantur. Quia tamen haec et his similia reducuntur ad tertium genus superstitionis. scilicet ad observantiam vanitatum ut dictum est. ideo nihil ad propositum. super haeresim maleficorum fortificatur. Etiam solutio quod huic tertio generi quattuor assignantur species. Quia vel utitur quis observantiis ad scientiam acquirendam vel ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum. vel ad suspensiones sacrorum verborum. vel ad corpora immutanda in melius. Unde et notanter sanctus Tho. in titulo illo quaestionis ubi quaerit. An observationes ordinatae ad corporum immutationem sint licitae. q. XCVI. in summa praefata. ar. II. addit. puta ad sanitatem. observationes ergo maleficorum cum hic locum habent sed ut dictum est sub secundo genere continentur superstitionis ideo nihil ad propositum. Ex his etiam ad quartum argumentum respondetur. quod quia duplices in his observantiis fieri possunt imagines nigromanticae et astronomicae et inter haec talis est differentia. Quod in nigromanticis semper fiunt expressae invocationes daemonum propter expressa pacta cum eis inita. Inspiciatur solutio secundi argumenti praefatae quaestionis. In astronomicis vero sunt pacta tacita. et ideo nulla invocatio nisi fortassis tacita. puta propter figurarum et characterum signa quae eis inscribuntur. et iterum imagines nigromanticae vel fiunt sub certis constellationibus ad recipiendum certos influxus et impressiones caelestium corporum. etiam certis figuris et characteribus insigniti ut in anulo. lapide. vel aliqua pretiosa materia. vel fiunt simpliciter. absque observantia constellationum. sed indifferenter ex quacumque materia etiam vili ad inferendum maleficia ubi et quando ad aliqua loca reponuntur. Et de his effectibus cum suis imaginibus iam sermo est et non de aliis. Ideo argumentum non facit ad propositum. Qualiter denique certae imagines superstitiosae. de quibus tactum est nullam habent efficaciam inquantum sunt artificialia solum. licet forte materialia in eis considerata possent habere efficaciam si et inquantum haberent naturalem aliquam virtutem ex impressione corporum caelestium. si cui placet. Doctorem ibidem inspiciat. Semper tamen dicit esse illicitum imaginibus uti. Imagines vero maleficarum absque naturali aptitudine ad effectum fiunt. solummodo autem ex iussu daemonum reponunt et applicant ut manualiter ad effectum concurrant in maiorem contumeliam creatoris ut et per amplius irritatus malaque fieri in flagitiorum talium vindictam amplius permittat. Unde et sacratioribus anni temporibus huiusmodi fieri procurant. Ad quintum dicendum quod Grego. ibi intellexit potestatem gratiae non naturae. Unde et ibidem subdit. Qui filii Dei potestate sunt ut Johan. dicit. Quid mirum si signa ex potestate faciunt. Ad ultimum dicendum quod similitudo non valet. quia alia est actio animae circa corpus proprium. et alia circa corpus alienum. Nam quia corpori proprio unitur anima ut forma. et appetitus sensitivus est actus alicuius organi corporalis. Ideo ad apprehensionem animae humanae potest commoveri appetitus sensitivus cum aliqua immutatione corporali calorem et frigus. vel etiam usque ad mortem. Ad exteriora vero corpora immutanda nulla apprehensio animae humanae sufficit nisi mediante immutatione proprii corporis sicut de fascinatione dictum est. Unde et malefici ex nulla potestate naturali sed solummodo auxilio daemonum. et ipsi daemones adminiculo alicuius alterius rei ut per spinas ossa crines ligna ferrum et huiusmodi quando intromittunt. aut instrumentum aliquod reponunt ut successive patebit maleficiales effectus procurant.
DEinde magis in spirituali tenori bullae apostolicae inhaerendo considerandum est de origine maleficorum et eorum operum multiplicatione. et primo de ipsis maleficis. secundo de eorum operibus. Ubi notandum quod quia ad huiusmodi effectum tria habent concurrere. scilicet daemon. malefica. et divina permissio. XXXIII. q. I. si per sortiarias. Augu. etiam dicit quod ex pestifera societate hominum et daemonum haec superstitiosa vanitas adinventa est. Ideo origo et multiplicatio huius haeresis ex pestifera hac societate sumitur quod etiam ex aliis elicitur. Nam attempto quod haec haeresis maleficorum non solum differt ab aliis haeresibus in hoc quod ipsa per pacta nedum expressa. verum etiam placita ac foederata in omnem creatoris ac suae creaturarum contumeliam et nocumentum insanit cum tamen omnes aliae simplices haereses per nullum pactum tacitum vel ex=
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/19
Haec pagina emendata est