potest et virtus superior absque adminiculo virtutis inferioris. Sed virtus inferior potest concitare grandines et inducere infirmitates absque auxilio virtutis superioris. Dicit enim Albertus de proprietatibus rerum quod salvia putrefacta certis modis ut ibidem ponit si proiecta fuerit in fontem mirabiles concitabit in aere tempestates. Praeterea si dicatur. quod daemon utitur maleficio non propter indigentiam sed propter eius quam quaerit perditionem. Contra Aristoteles. III. ethicorum. Malitia est voluntaria. quod probat per hoc quod nullus operatur iniuste voluntarie non velle iniustum esse. et voluntarie stuprantem non velle incontinentem esse. et per hoc etiam legislatores puniunt malos quasi voluntarie mala operantes. Daemon ergo si operatur per maleficam operatur tamquam per instrumentum. et cum instrumentum dependet a voluntate principalis agentis et non voluntarie agit si concurrit non erit ei actio imputanda nec per consequens punienda. Sed contra quod nihil possit efficere in inferioribus absque maleficis. Primo de generatione. Omnis actio est per contactum. Et quia non est aliquis contactus daemonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. ergo utitur aliquo instrumento illi influendo virtutem laedendi per contactum. Iuxta hoc etiam quod maleficia possint fieri absque opere daemonum. probatur per textum et glo. ad Gala. III. O insensati Galatae quis vos fascinavit veritati non oboedire. glo. quidam habent oculos urentes qui solo aspectu inficiunt alios et maxime pueros. Est ad hoc etiam Avicen. VI. naturalium. li. III. ca. ulti. ita dicens. Multotiens autem anima operatur in corpore alieno sicut in proprio quemadmodum est opus oculi fascinantis et aestimationis operantis. Et eandem sententiam etiam ponit Algazel libro. V. suo physicorum. ca. IX. Putat etiam Avicenna licet non teneatur in illo quod virtus imaginativa etiam absque visu possit extranea corpora immutare. ubi nimis extendit virtutem imaginativam. et capimus hic virtutem imaginativam non inquantum distinguitur contra alias virtutes sensitivas interiores ut est sensus communis et phantasia et aestimatio. sed inquantum includit omnes illas virtutes interiores. Sed bene verum quod talis virtus imaginativa potest transmutare corpus coniunctum. scilicet illud in quo est. sicut homo potest ambulare supra trabem quae est in medio viae. Si vero posita fuerit super aquam profundam non audebit ambulare super eam. eo quod imaginabitur in eius anima forma cadendi vehementer impressa cui oboedit materia eius et virtus membrorum eius et non oboediunt eius contrario. scilicet ad directe ambulandum. In hoc ergo convenit haec immutatio cum oculo fascinantis inquantum immutatur corpus proprium primo sed non corpus alienum de qua immutatione iam loquimur. Praeterea si dicatur quod talis immutatio causatur a corpore vivo mediante anima in aliud corpus vivum. Contra. quia ad praesentiam interfectoris manat sanguis ex vulneribus occisi ergo etiam absque virtute animae corpora possunt mirabiles effectus producere. Item homo vivens et prope cadaver hominis occisi transiens etiam non sentiendo illud adhuc terrore concutitur. praeterea sicut res naturales habent quasdam virtutes occultas quarum ratio ab homine assignari non potest. sicut quod adamas trahit ferrum et multa quae Augusti. enumerat. XX. de ci. Dei. Item mulieres ad immutationes faciendas in corporibus alienis certis rebus uti possunt. absque auxilio daemonum quae etiam nostram rationem excedunt. Et quia excedunt non debemus propterea daemonibus quasi ex maleficis insimul conversantes ascribere. Praeterea malefici certis utuntur imaginibus et rebus instrumentalibus quas interdum ponunt sub limine ostii domus aut ad certa loca. ubi pecudes conveniunt aut etiam homines qui maleficiantur et interdum moriuntur. Sed quia huiusmodi effectus possunt evenire ex imaginibus illis inquantum habent quasdam influentias a corporibus caelestibus receptas. probatur. Nam sicut corpora naturalia subduntur corporibus caelestibus. ita et artificialia. Sed corpora naturalia possunt recipere quasdam virtutes occultas. ergo etc. et artificialia. unde videtur quod eorum opera possent per tales impressiones practicari et non per daemones. Praeterea si vera miracula possunt fieri ex potestate naturae in eo quae operatur. ita et miranda et stupenda opera ex virtute naturae. probatur. Nam Grego. dicit. II. dialo. Sancti miracula faciunt aliquando ex prece. aliquando ex potestate. exemplum datur de utroque. Petrus orando suscitavit Thabitam mortuam. Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit absque prece. ergo et homo per virtutem suae animae poterit materiam corporalem in alteram etiam transmutare seu immutare de sanitate in infirmitatem et econverso. Praeterea corpus humanum est nobilius quam alia corpora inferiora. sed propter apprehensionem animae humanae immutatur corpus humanum ad calorem et frigus ut patet in irascentibus et timentibus. immo etiam haec immutatio pertingit quandoque usque ad aegritudinem et mortem. ergo multomagis potest sua virtute materiam corporalem immutare. Sed contra est. Substantia spiritualis non potest imprimere aliquam formam nisi adminiculo alterius agentis ut supra tactum est. unde et Augus. in praefato li. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/15
Haec pagina emendata est