fuit in Paulo. I. Ti. I. Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate. Quia tamen dicitur affectata indirecte. quia propter alias occupationes negligit addiscere ea quae scire tenetur. nec vult laborare in studio ad sciendum illa et excusat non a toto sed a tanto. Et etiam iuxta Ambrosium super illud Roma. II. An ignoras quod benignitas Dei ad paenitentiam te adducit. dicit Gravissime peccas si ignoras gravissime. id est valde periculose. Ideo praesertim iam in temporibus ad succurrendum animarum periculis omnem ignorantiam repellamus et durissimum iudicium quod nobis imminet super districtam rationem et talentum nobis creditum semper prae oculis habeamus ne ipsa ignorantia etiam in nobis notetur crassa vel supina per metaphoram hominis crassi vel supini qui non videt etiam ea quae coram ipso sunt. Dicit enim Cancellarius in floribus regularum moralium. et in secunda regula. quod culpabilis ignorantia iuris divini non cadit in facientem quod in se est. Ratio est. Quia spiritussanctus talem hominem de necessariis ad salutem quae vires eius excedunt docere immediate paratus est. Ad primum argumentum solutio patet per sanum intellectum canonis. Ad secundum dicit Petrus de Tarantasia. perimeret utique ex magna sua invidia qua adversus hominem agitatur. si a Deo permitteretur. Quod autem Deus permittit sibi aliqua et aliqua non. hoc cedit in maiorem ipsius diaboli contumeliam et displicentiam. quod Deus in omnibus utitur eo contra suam voluntatem ad manifestationem gloriae suae. Ad tertium dicitur quod alterationem aegritudinis aut alterius effectus maleficialis semper praecedit aliquis motus localis inquantum daemon per maleficam colligit determinata activa quae videlicet laedere possunt et apponit determinatis passivis ad inferendum dolorem vel nocumentum aut actum aliquem spurcissimum. Et si quaeritur an motus ille rerum a daemone localis reducatur in motum caelestem. Dicendum est quod non. Quia non moventur ex virtute naturali sed moventur ex oboedientia naturali qua subiciuntur virtuti daemonis qui habet hoc ex virtute naturae suae quod potest supra corpora. Potest dico non quod possit influere rebus materialibus aliquam formam vel substantialem vel accidentalem absque adminiculo alterius rei naturalis. Sed quia potest Deo permittente res localiter movere et ex rebus coniunctis dolorem vel aliquam qualitatem producere Unde effectus maleficialis non subicitur motui caeli sicut nec ipse daemon licet res illae et instrumenta subiciantur. Ad quartum dicendum. Opus Dei potest opere diaboli vitiari prout ad praesens loquimur de effectu maleficiali. Sed quia hoc non potest nisi divina permissione. ideo non sequitur quod diabolus sit Deo fortior. demum quia non vitiat opera Dei per violentiam cum sic etiam destruere posset. Ad quintum simpliciter notum est quod corpora caelestia non habent virtutem imprimendi in daemones cum nihil agant ultra suam virtutem. sed quod a magis advocati sub certa constellatione veniunt. duplici ex causa hoc facere videntur. Primo quia sciunt virtutem illius constellationis iuvare ad effectum quem magi optant. Secundo faciunt ut homines inducant ad venerandum aliquod numen in stellis. ex qua veneratione etiam ante tempora ritus idolatriae processit. Ad ultimum quantum ad terminos argumenti super aurum alchimicum. dicendum secundum sanctum Tho. in. II. dis. VII. in solutione unius argumenti. ubi declarat de virtute daemonum in operando. Quod licet quaedam formae substantiales per artem induci possint virtute naturalis agentis ut quando forma ignis inducitur per artem in lignum hoc tamen non potest fieri universaliter eo quod ars non potest invenire semper seu coniungere propria activa propriis passivis potest tamen facere aliquid simile et sic alchimistae faciunt aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora sed tamen non faciunt verum aurum. quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo utuntur alchimistae sed per calorem solis in loco determinato ubi viget virtus mineralis. et ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem et simile est de aliis eorum operationibus. Ad propositum. Daemones operantur per artem circa effectus maleficiales et ideo absque adminiculo alterius agentis nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt et quia non dicimus quod maleficia inferant partem absque adminiculo alterius agentis. ideo etiam cum tali adminiculo potest veras qualitates aegritudinis aut alterius passionis inducere. sed qualiter haec adminicula seu administrationes instrumentorum habent ad effectum maleficialem cum daemonibus concurrere vel non patebit per sequentia.
AN Catholicum sit asserere quod ad effectum maleficialem semper habeat daemon cum malefico concurrere vel quod unus sine altero ut daemon sine malefico vel econverso talem effectum possit producere. Et arguitur primo quod daemon sine malefico. Augus. in. li. LXXXIII. q. Omnia quae visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris fieri posse creduntur. Sed omnia nocumenta corporalia non sunt invisibilia sed potius sensibilia. igitur etiam a daemonibus fieri possunt. Praeterea ex scripturis nocumenta Job illata ubi ignis de caelis cecidit et familiam cum gregibus pecorum uno impetu consumpsit et turbo domum deiciens liberos occidit daemon per se absque maleficis concurrente tantummodo divina permissione operatus est. ergo a simili in aliis quae maleficis ascribuntur. patet et de. VII. viris Sarae virginis quos daemon occidit. Praeterea quicquid potest virtus inferior absque adminiculo virtutis superioris