intelligatur solummodo a Deo auctoritate et ad correctionem seu etiam punitionem. saepius tamen ista ministerio daemonum exercentur. Et sicut de primo dicitur. dominus percutit et ipse medetur. et ego occidam et ego vivere faciam. Ita de secundo dicitur immissionem per angelos malos ut supra tactum est. In praefato denique ca. nec mirum. inspiciantur verba Augusti. quae dicuntur malefici et cuiusmodi eorum operationes quando hominibus interdum non solum infirmitates sed etiam mortem inferunt. Tertium etiam sane intelligere expedit cum moderni malefici saepius opere daemonum transformantur in lupos et alias bestias. Sed canon loquitur de reali transformatione et essentiali. et non de praestigiosa quae saepius fit. de qua etiam Augus. XVIII. de ci. Dei. c. XVII. multa refert ut de famosissima maga Circe. et de sociis Diomedis et de patre Praestantii. De qua materia in capitulis secundae partis patebit. Et an semper sunt praesentes vel absentes malefici et an illam formam diabolus assumat vel ipse homo per se videatur talis. capitulo. VI. et VII.
SEd quia secunda pars quaestionis dicit quod his oppositum asserere pertinaciter sit haereticum. Quaeritur. an tales debeant haberi tamquam manifeste deprehensi in haeretica pravitate. vel solum ut de haeresi vehementer suspecti. Et videtur quod primo modo. nam Bern. in glo. ordinaria in. c. ad abolendam. §. praesenti. et. ver. deprehensi. extra de haere. Praesenti nihilominus ordinatione sancimus ut quicumque manifeste fuerint in haeresi deprehensi etc. declarat quod tribus modis quis censetur manifeste deprehensus. facti videlicet evidentia. puta quia publice praedicat haeresim vel legitima probatione per testes. vel ex sua confessione. Et quia tales publice praedicant seu temere contra praefata omnia se opponunt asserentes maleficas non esse. aut quod nullo modo valeant hominibus nocere. ideo tamquam manifeste deprehensi in tali pravitate sub hac distinctione continentur. Ad eundem etiam sensum est eiusdem Bern. glo. in. c. excommunicamus. secundo super verbo deprehensi publice. Ad idem etiam facit. c. super quibusdam. extra de ver. sig. Inspiciat ibidem lector c. et reperiet veritatem. Sed contra. quia hoc nimis durum videtur. tum propter poenam annexam quae notatur in. c. ad abolendam. §. praesenti. extra de haere. ubi in clerico ponitur degradatio. et quod saecularis relinquatur arbitrio potestatis saecularis animadversione debita puniendus. tum etiam propter ignorantiam et multitudinem eorum quae culpabilis in tali errore cernitur. Et ex multitudine tali rigor iustitiae est temperandus. dis. XL. ut constitueretur. Responsio. Cum nostra sit intentio potius a vitio haeresis huiusmodi praedicatores pro posse excusare quam incusare cum ut dicitur extra de praesump. c. litteras. §. quo circa. mandamus quatenus cum propter solam suspicionem quamvis vehementem nolumus illum de tam gravi crimine condemnari etc. ubi glo. super ver. condemnari. Procedi potest contra talem sic vehementer suspectum sed non debet propterea condemnari. nisi adsit ut ibidem declaratur violenta suspicio. attamen quia suspicionem excludere non possumus. et hoc propter frivolas eorum assertiones contra fidei veritatem. Et cum hoc triplex sit suspicio. levis. vehemens. et violenta. de quibus in ca. accusatus. et. ca. cum contumacia. lib. VI. de haere. et per notata per Archidiaconum et Jo. Andreae. super ca. accusatus et verbo vehemens. et de praesump. ca. litteras. De violenta etiam loquitur canon. distin. XXXIIII. quorundam. Ideo quaerendum cuiusmodi suspicioni talis praedicans subiacet. Et quidem cum talia dogmatizantes non aequaliter se ad huiusmodi errores habere noscuntur. eo quod aliqui ex simplici ignorantia iuris divini. aliqui etiam sufficienter informati adhuc fluctuant vacillando et plene assentire nolunt. et cum error in mente haereticum non faciat nisi adsit pertinacia voluntatis. oportet etiam dicere quod ad suspicionem super crimen haeresis non se aequaliter habeant. Attamen quia per ignorantiam putant se posse evadere. Advertant paululum quam graviter peccant qui ex huiusmodi ignorantia delinquunt. Nam licet multiplex sit ignorantia. tamen in rectoribus animarum ignorantia quaecumque sit non potest dici ignorantia invincibilis seu ignorantia particularis secundum philosophos quae a iuristis et theologis dicitur facti. Sed censetur in eis ignorantia universalis quae est ignorantia iuris divini. quia est eorum quae quis de iure ex lege divina scire tenetur. distin. XLIII. Nicolaus papa. Dispensatio caelestis seminis nobis iniuncta est. Vae si non asperserimus. Vae si tacuerimus. Tenentur enim habere scientiam sacrae scripturae di. XXXVI. per totum. Et ad hoc ad subditorum animas informandas eadem disti. ca. II. §. ecce. et. §. si quis vult. licet secundum Rai. Hostien. Tho. non requiratur quod habeat scientiam eminentem. sed quod habeat competentem id est sufficientem ad suum officium exequendum. Attamen pro eorum aliquali consolatione dummodo damna praecedentia lucris sequentibus deinceps recompensant est eis advertendum. Quod haec ignorantia iuris licet dicatur interdum affectata crassa et supina. Dicitur tamen affectata id est voluntaria dupliciter. Quia interdum cum scientia intentionis. Interdum cum ignorantia intentionis. Prima licet in nullo excusat sed damnat. De qua Psal. noluit intelligere ut bene ageret. Secunda tamen diminuit voluntarium ita et peccatum. Quia fit quando quis tenetur aliquid scire sed nescit quod teneatur. Quae etiam