Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/40

Haec pagina emendata est
xxxii
PROLEGOMENA



XVIII.


  Emendationes in codice Amiatino maximam partem antiqua manu, saeculi fere octavi vel noni, factae sunt: paucae recentiores sunt: passim difficile dictu est utrum emendatio ad ipsum auctorem an manum eius aequalem an ad correctorem posteriorem sit referenda. Correctoris studio quum multa debentur quibus ipse textus amplificatur vel in aliam lectionem mutatur, tum permulta quibus dictio ad leges antiquas grammaticas convenientior est reddita: quamquam sat multa per errorem aut soloecismum scripta intacta manserunt. Non inutile esset emendationes eas quae in re critica aliquid momenti haberent colligere, quo melius is textus ad quem corrector codicem conformare studebat cognosci posset. Nos quidem in edendo textu nec ubique illas arcendas nec plerumque recipiendas curavimus: qua in re paullo maiorem constantiam vellem adhibitam esse.


XIX.

INDEX LECTIONUM VEL MANU POSTERIORE VEL A NOBIS CORRECTARUM.

Epistula Hieronymi ad Damasum.

Pag. 1. editio uno: codex habet unio | quaerendum: codex quaerendus | Pag. 2. haec praesens: codex hoc praesens | perscriptus: codex peraescriptus

Prologus in evv. IV.

Pag. 8. Basilidis atque Apellis: codex basilides atque apelles | Boeotiaeque: codex boetique | Pag. 9. de divinitate: in codice de praetermissum est.

Praefatio.

Pag. 10. ex virgine: codex ex in virgine

Capitula.

LXVII. Parabola: codex Parabolam (improbatum igitur est m puncto superposito) | LXIX. secuti sunt eum: codex ·/sunt eum ·/secuti, Hoc modo verba transponenda esse significari solet.

Evangelium secundum Mattheum.

1, 15. Matthan autem: codex Mattham autem | 1, 17. quattuordecim: codex quattuordecem (ita secundo loco, sed primo et tertio quattuordecim) | 2, 13. somnio: altera manus delevit o extremum, sed oblita est in eius locum substituere s, ut esset somnis | 4, 18. mittentes: codex per errorem mittens. Ibidem in mare suppletum est in margine | 5, 40. remitte: in codice re super lineam suppletum est | 8, 34.