Prologus in evangelia quattuor | Capitula lectionum secundum Mattheum |
Matheus ex Iudaea, sicut in ordine primus ponitur, evangelium in Iudaea primus scripsit: cuius vocatio ad deum ex publicanis actibus fuit. Duorum in generatione Christi principia praesumens, unius cuius prima circumcisio in carne, alterius secundum cor electio fuit: et ex utrisque in patribus Christus est. Sicque quater denario numero triformiter posito, principium a credendi fide in electionis tempus porrigens et ex electione in transmigrationis diem dirigens atque a transmigratione usque in Christum definiens decursam domini adventus ostendit generationem, ut et numero satisfaciens et tempori et se quod esset ostenderet et dei in se opus monstrans etiam in his quorum genus posuit Christi operantis a principio testimonium non negaret. Quarum omnium rerum tempus, ordo, numerus, dispositio vel ratio, quod fidei necessarium est. Deus Christus est: qui factus est ex muliere, factus sub lege, natus ex virgine, passus in carne, omnia in cruce fixit, ut triumphans ea in semet ipso resurgens in corpore et patris nomen in patribus filio et filii nomen patri restitueret in filiis, sine principio sine fine, ostendens unum se cum patre esse, quia unus est. In quo evangelio utile est desiderantibus deum sic prima vel media vel perfecta cognoscere ut et vocationem apostoli et opus evangelii et dilectionem dei in carne nascentis per universa legentes intellegant, atque id in eo in quo adprehensi sunt et adprehendere expetunt recognoscant. Nobis enim in hoc studio argumenti fuit, et fidem factae rei tradere et operantis dei intellegendam diligenter esse dispositionem a quaerentibus non tacere.
Prologus in evangelia quattuor | Capitula lectionum secundum Mattheum |