Novum Testamentum (Codex Amiatinus)/Capitula lectionum secundum Mattheum


This is the stable version, checked on 9 Februarii 2021. Template changes await review.

Sine Nomine
Capitula lectionum secundum Mattheum
 Praefatio in Evangelium secundum Mattheum Evangelium secundum Mattheum 

INCIPIUNT CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MATTHEUM.
I. Generationum quadraginta duarum ab Adam usque ad Christum ordo narratur.
II. Nativitas Iesu Christi de Maria sponso eius Ioseph angelo revelante praedicitur.
III. Natum Christum magi stella sibi duce nuntiante oblatis muneribus adoraverunt.
IIII. Angelo praemonente Ioseph cum Christo fugit in Aegyptum et Herodes occidit infantes.
V. De praedicatione Iohannis baptistae, quod vox clamantis sit Paenitentiam agite.
VI. De baptismo Christi in Iordane a Iohanne et signo trinitatis, patris scilicet eius in voce et utriusque spiritus in columba.
VII. De quadraginta dierum ieiunio et diabolo trina temtatione devicto.
VIII. Relicta Nazareth praedicat terrae Zabulon et Neptalim iuxta vaticinium Esaiae paenitentiam agere iubens.
VIIII. Vocat Petrum Andream Iacobum et Iohannem piscatores, qui mox secuti sunt eum.
X. Per totam Galilaeam praedicat omnes sanando languores.
XI. In monte discipulos docens septem beatitudines et octavam persecutionis exponit.
XII. Discipulos sal terrae et mundi lumen appellans praecipit in splendore operum patrem glorificandum.
XIII. Ob implendam legem venisse se dicens Pharisaeorum docet iustitiam superandam, et homicidium lege vetans etiam munus offerendum fratris iubet reconciliatione differri.
XIIII. Consentiendum in via adversario, non moechandum docens, iubet vitia vel caros inemendabiles sub nomine oculi vel dextrae scandalizantis abscidi.
XV. Quod adulter sit qui uxorem excepta fornicationis causa demiserit: prohibens etiam omnino iurare, docet nec percutienti nec expolianti nec angarianti nec petenti vel mutuare volenti resistere.
XVI. Amandum proximum lege firmans etiam inimicos praecipit diligendos.
XVII. Elemosynam docet in abscondito faciendam, quam sinistra nesciat, id est appetitio laudis humanae.
XVIII. Orationis formulam in septem petitionibus tradens ait peccata nisi dimittentibus non dimitti.
XIX. Docet sine tristitia ieiunandum nec thesaurizandum in terra.
XX. Lucernam corporis oculum appellans, nec duobus dominis posse servire nec sollicitudinem escae et vestis habendam sed regnum dei onmibus praeferendum docet, nec debere sollicitum esse in crastinum.
XXI. De mensura iudicii dicens, festucae vel trabis comparatione facta docet prius propria et post fratris vitia resecanda.
XXII. Sanctum canibus porcisque non dandum, sed petendum quaerendum pulsandumve praeficit.
XXIII. Per latam viam multos, per angustam paucos introire testatur, et falsos cavendos esse prophetas: nomine quoque fructuum bonarum et malarum arborum docet quia nec malum voluntas bona nec bonum opus potest facere voluntas mala.
XXIIII. Non vocantes nomen domini nec virtutes in eius nomine facientes sed implentes voluntatem dei intrare dicit in regnum caelorum, adhibita comparatione aedificantis domum super petram aut super harenam.
XXV. Leprosum extensione manus ac prolatione verbi Volo mundavit.
XXVI. Centurionis puerum curans Iudaeos de regno, in quo gentes promittit venturos, asserit expellendos.
XXVII. Socrus Petri dominicae manus tactu sanata ministrat, et multi varia infirmitate curantur.
XXVIII. Dicenti Sequar te, non habere se dicit ubi caput reclinet: et interrogantem discipulum a paterna vetuit sepultura.
XXIX. In navi dormiens a periclitantibus excitatus tranquillitatem verbo restituit.
XXX. In terra Gerassenorum sanatis hominibus daemones ire permittit in porcos.
XXXI. In civitate sua paralyticum curat prius dimittendo peccata.
XXXII. Matheum vocat, et murmurantibus de publicanorum convivio Pharisaeis ait male habentibus opus esse medico, similitudinem panni rudis ac vini vel utrium ponens.
XXXIII. Pergens ad resuscitandam filiam principis mulierem a profluvio sanguinis sanat, suscitans et puellam.
XXXIIII. Transiens duos caecos inluminat, et muto linguam eiecto daemone reddit.
XXXV. Omnem languorem curans, operarios pro multa messe discipulos virtutibus et doctrina confirmat.
XXXVI. Sicut oves inter lupos missi ut non timeant eos qui corpus occidunt, clementer informat.
XXXVII. Gladium se non pacem in terram mittere dicens, nec amari patrem aut matrem super se praecipiens, receptorem quoque iusti mercedem iusti accipere manifestat.
XXXVIII. Iohannes misit ad Iesum; qui dimissis nuntiis multa de eo turbis enuntiat.
XXXIX. Increpat civitates quae paenitentiam etiam factis apud se virtutibus non egerunt.
XL. Confessio laudis Iesu refertur ad patrem et invitatio oneratorum et laborantium ad quietem.
XLI. Discipulorum sabbato spicas vellentium reprehensores exemplo David et circumcisione redarguit.
XLII. In synagoga manum aridam sanat, et Pharisaeis consilium adversus eum facientibus multos curat, et prophetia de ipso completa memoratur.
XLIII. Caecum mutumque curans a daemonio liberat, et in Belzebub dicentes id facere responsione sua destruit dicens blasphemiam in sanctum spiritum non remitti; arborem quoque ex fructu posse cognosci, et rationem de verbo otioso in diem iudicii reddi.
XLIIII. Pharisaeis signum petentibus Ionae signum dari praedicit, Ninevitas et reginam austri commemorans, et de spiritu immundo septempliciter in homine redeunte disputans.
XLV. Matrem et fratres discipulos dicit vel omnem qui patris eius fecerit voluntatem.
XLVI. Sedens super mare parabolam dicit fructus tricensimi, sexagensimi et centensimi, quam seorsum exponit discipulis.
XLVII. Parabolam de zizaniis ponens iungit de grano sinapis et fermento, postquam exponit zizaniorum parabolam discipulis intra domum.
XLVIII. Thesauri vel margaritae repertae comparatione proposita similiter parabolam de saginae piscibus separandis exponit.
XLIX. Mirantibus se prophetam dixit honorem in sua patria non habere.
L. Iohannis ab Herode occisi caput datum refertur in disco.
LI. Quinque panibus et duobus piscibus quinque virorum milia saturantur.
LII. Ambulans supra mare Petrum mergentem levat, et in Gennesar multi fimbriae tactu salvantur.
LIII. Quaerentibus de non lotis discipuloium manibus ea dicit hominem quae de corde exeunt inquinare.
LIIII. Cananeae filiam a daemonio laudata matris fide curavit.
LV. Multis in loco deserto sanatis, quattuor virorum milia septem sunt panibus saturati.
LVI. Item petentibus dari de caelo signum Ionae potius dari praedixit.
LVII. Fermenti nomine cavendum praecipit a doctrina Pharisaeorum.
LVIII. Interrogante domino quem eum dicerent homines esse confessio Petri caelorum ab eo clavibus muneratur.
LIX. Passurum se praenuntians contradicentem Petrum increpat, et omnem volentem sequi se docet abnegare se ipsum.
LX. Dicens quosdam non visuros mortem donec videant eum venientem in regno, mox refertur transfiguratus in monte.
LXI. Puerum lunaticum curat, et discipulis de sua impossibilitate quaerentibus ait genus illud oratione ieiunioque pellendum.
LXII. Tributum Caesari staterem in ore piscis inventum dari praecepit, et eum maiorem futurum qui se ut parvulus humiliaverit docens ait nec minimum scandalizandum, et item membrorum nomine vitia vel caros incurabiles praecepit abscidendos.
LXIII. De ove erronea et correptione fratris enuntians, et consentientibus dicit orata praestari et peccanti septuagies septies iubet ignosci, adhibita parabola servi debitoris qui negata conservo miseratione damnatur.
LXIIII. Cum rationem de libello repudii temtantibus reddidisset, tria esse genera docuit eunuchorum.
LXV. Praecepit oblatos sibi benedicendos parvulos non repelli.
LXVI. Secunda domini responsione divite contristato, contemnentibus propter se temporalia centuplum et vitam promittit aeternam.
LXVII. Parabola de operariis in vinea tempore diverso conductis adhibita unam paremque dicit eos accepisse mercedem.
LXVIII. Praedicens se passurum, matri filiorum Zebedaei petenti negatis sedibus, ait volentem fieri primum debere potius esse servum.
LXIX. Item alii duo caeci sedentes secus viam inluminati · secuti sunt eum.
LXX. Secundum scripturam prophetiae sedit super asinae pullum, et ingressus templum eicit vendentes: ubi sanat caecos et claudos clamantibus parvulis Osanna filio David.
LXXI. Arefacta ficulnea verbo mirantibus dicit omnia quae petunt credentes accipere.
LXXII. Interrogantes in qua potestate mira patraret de baptismo Iohannis interrogat, iungens parabolam patris in vineam filios mittentis, concludens in regnum dei sacerdotes a meretricibus praecedendos.
LXXIII. Parabolam de vinitoribus ponit, qui perimentes missos ad se servos etiam filium occiderunt.
LXXIIII. Parabolam de contemtoribus ad nuptias invitatis.
LXXV. Temtantes de tributo Caesaris dando suprainscriptionis vel imaginis interrogatione destruxit.
LXXVI. De uxore septem ·fratrum temtantes inrisores resurrectionis incredulos arguit Sadducaeos.
LXXVII. De magno legis mandato temtatus respondit dilectionis dei et proximi primum esse.
LXXVIII. Interroganti domino cuius filius esset Christus cum respondissent Pharisaei David, audito centensimi noni psalmi principio tacuerunt.
LXXVIIII. Non quae faciunt sed quae dicunt Pharisaei praecepit faciendum: multipliciter increpat Pharisaeos de proselyto, de iuramento, de camelo et culice, calice et catino, monumentis eos comparans dealbatis.
LXXX. Item arguit Pharisaeos aedificantes sepulchra prophetarum, et ad Hierusalem dicit Lapidas eos qui ad te missi sunt.
LXXXI. Discipulis interrogantibus signum adventus et finis saeculi multa cavenda praecipit.
LXXXII. Vigilandum praedicit nescientibus horam adventus sui, subiciens parabolam de decem virginibus.
LXXXIII. Parabolam dicit hominis tribus servis talenta diversi numeri commendantis.
LXXXIIII. Ex omnibus gentibus in iudicio positurum se praedicit oves a dextris, hedos a sinistris.
LXXXV. Praenuntiat pascha post biduum seque tradendum: referturque consilium Iudaeorum, et de alabastro ungenti quo mulier eum devota perfudit: vel quod Iuda triginta argenteis eum placuit venditurus.
LXXXVI. Series passionis enarratur usque ad locum quo ait Munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus.
LXXXVII. Resurrectionis similiter ordo refertur a vespere sabbati usque ad locum quo ait Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
LXXXVIII. Undecim discipulis in monte adorantibus baptizandi formulam tradit et suam eis usque in finem saeculi praesentiam pollicetur.


EXPLICIUNT CAPITULA LECTIONUM.



 Praefatio in Evangelium secundum Mattheum Evangelium secundum Mattheum