Prolegomena | Canones |
Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et, quia inter se variant, quae sint illa quae cum graeca consentiant veritate decernam. Pius labor, sed periculosa praesumtio, iudicare de ceteris ipsum ab onmibus iudicandum, senis mutare linguam et caniscentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen adsumserit et a saliva quam semel inbibit viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere mutare corrigere? Adversum quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes, et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus: tot sunt enim pene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus, cur non ad grecam originem revertentes ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita vel a praesumtoribus imperitis emendata perversius vel a librariis dormitantibus addita sunt aut mutata corrigimus? Neque vero ego de veteri disputo testamento, quod a septuaginta senioribus in graecam linguam versum tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila quid Symmachus sapiant, quare Theodotio inter novos et veteres medius incedat: sit illa vera interpretatio quam apostoli probaverunt. De novo nunc loquor testamento, quod graecum non dubium est, excepto apostolo Mattheo, qui primus in Iudaea evangelium Christi hebraeis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat et diversos rivulorum tramites ducit, ·uno de fonte ·quaerendum est. Praetermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum adserit perversa contentio: quibus utique nec in veteri instrumento post septuaginta interpretes emendare quid licuit nec in novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis scriptura ante translata doceat falsa esse quae addita sunt. Igitur ·haec praesens praefatiuncula pollicetur quattuor tantum evangelia, quorum ordo iste est, Mattheus Marcus Lucas Iohannes, codicum graecorum emendata conlatione sed et veterum. Quae ne multum e lectionis latinae consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus ut his tantum quae sensum videbantur miitare correctis reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque, quos Eusebius caesariensis episcopus alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinavit, sicut in graeco habentur expressimus; quo si quis de curiosis voluerit nosse quae in evangeliis vel eadem vel vicina vel sola sint, eorum distinctione cognoscat. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista pluis dixit, in alio quia minus putaverint addiderunt; vel dum eumdem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat ad eius exemplum ceteros quoque aestimaverit emendandos. Unde accidit ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucae atque Matthei, rursum in Mattheo Iohannis et Marci, et ceteris reliquorum quae aliis propria sunt inveniantur. Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt, confusionis errore sublato et similia omnium scies et singulis sua quaeque restitues. In canone primo concordant quattuor, Mattheus Marcus Lucas Iohannes; in canone secundo tres, Mattheus Marcus Lucas; in canone tertio tres, Mattheus Lucas Iohannes; in canone quarto tres, Mattheus Marcus Iohannes; in canone quinto duo, Mattheus Lucas; in canone sexto duo, Mattheus Marcus; in canone septimo duo, Mattheus Iohannes; in canone octavo duo, Lucas Marcus; in canone nono duo, Lucas Iohannes; in canone decimo propria unusquisque quae non habentur in aliis ediderunt. Singulis vero evangeliis ab uno incipiens usque in finem librorum dispar numerus increscit. Hic nigro colore · perscriptus sub se liabet alium ex minio numerum discolorem, qui ad decem usque procedens indicat prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum igitur aperto codice verbi gratia illud sive illud capitulum scire volueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento illum quem quaerebas numerum eiusdem evangelistae qui et ipse ex inscriptione signatur invenies, atque e vicinia ceterorum tramitibus inspectis quos numeros e regione habeant adnotabis; et cum scieris, recurres ad volumina singulorum, et sine mora repertis numeris quos ante signaveras repperies et loca in quibus vel eadem vel vicina dixerunt. Opto ut in Christo valeas et memineris mei, papa beatissime.
Prolegomena | Canones |