Dissertationes |
NOTAE
IN
LIBRUM ALTERUM
Notae asterisco signatae adscriptae sunt margini codicis qui nunc est in bibliotheca serenissimi Eugenii Sabaudii principis, quibus aliae sunt posteriores.
Poterat sane alter hic liber inscribi De divinarum humanarumque rerum constantia, acceptis «divinarum rerum» nomine philosophia, «humanarum» philologia. Sed placuit modestior epigraphe De constantia iurisprudentis, libro in duas partes diviso, alteram De constantia philosophiae, quae unice spectat ad rationem, alteram De constantia philologiae, quae in primis auctoritatem observat, ut iurisconsultus constet in universi iuris uno principio unoque fine, nempe aeterna ratione, cuius partem diximus esse gentium humanarum auctoritatem.
Ut ex Deo cognatos, quae est illa «cognatio quaedam inter homines constituta», quam dicit Florentinus in lege «Ut vim», Digesto, De iustitia et iure [I, 1, 3], quam demonstravimus libro priore, principio et capitibus xliv, xlv et l.
Earum subiectum, huinilitas — Forma, divina gratia.
Et pro tribus, quas pro iuris universi principiis, quae libro priore disseruimus, virtutis partibus, tres theologicae virtutes enumeratae: fides, quae mentem, seu nosse, veris aeternis revelatis illustrat; spes, quae animum, seu velie, ad aeterna
bona revelata excitat; et charitas, quae conatum, seu posse, ad operas christianas obeundas confirmat. Quae virtutes tres tanquam pro subiecto habent animi humilitatem, qua homo, ut libro priore diximus, amorem sui in sui contemptu convertit, et sic informem omnium vere bonorum se agnoscit; et divina gratia est veluti forma, quae omne veruni bonum de sursuin huic subiecto indit. Et sic saniori de gratia doctrinae, ut libro priore diximus quoque, sunt principia nostrae iurisprudentiae universae conformia.
Sed qua ratione et belluin troianum et argonautica expeditio, atque adeo Persei, Herculis, Bacchi in Aethiopiam, Hiberiam, Indiani itinera vera sint, explicabitur heic in notis partis secundae, ad caput XII, De origine poeseos, ubi De primarum vocum alienatíone[1].
Quae argumenta gravi auctoritate firmantur Polybii, qui, Historia, II [37], scribit res Asiae graecis Alexandri Magni in persas, res Africae punicis bellis innotuisse romanis.
Sed, praeter Polybii auctoritatem, quam super attulimus, duo sunt invicta argumenta quibus graeci nedum externas Asiae, quas Polybius dicit, sed suas ipsorum antiquitates turpiter ignorasse demonstrantur: troianum bellum, quod universae profanae historiae celeberrimam epocham statuit, et Homerus, parens omnis graecae eruditionis. De quo utroque graeci tam foede ignari, ut ferme omnes gravissimi scriptores bellum troianum omnino fictum existiment: de Homeri autem tum patria, tum aetate innumerae extent variantes sententiae, et de aetate quidem usque ad quingentos annos diversae. Quare omnes graecae res, saltem ad Homerum usque (qui, si ad quadrigentos sexaginta post bellum troianum annos vixit, nempe Numae temporibus, ut hoc tempore vixisse, infra, ex Honiero ipso, demonstrabimus), nullam prorsus promerent fidem; ac proinde omnia quae Herodotus, graecae historiae parens, per quingentos ferme post bellum troianum annos, nedum de externis gentibus, sed de suis genticis tradit, prò fabulosis prorsus habenda. Quod argumentum si urgeas, de rebus graecis etiam diu post Homerum idem iudicium est faciendum, cum ipsius Homeri et aetas et patria ipsis graecis sit ignorata. Ex quibus conficias nullam de antiquitatibus profanis historiam nobis superesse historia romana certiorem.
Cum propria locutio ea sit, quae alii sententiae, quam cuius nota est, aeque proprie applicari non possit; ut «fervere sanguinem circa praecordia» non potest alium affectum significare quam «iram». At «sperare» pro «timere», populi,
... si volet usus, |
[Hor., Ep. ad Pis., 71-2], aeque proprie dici potest, ut dictum quandoque est apud Terentium [Andria, II, 3, 21]:
quam antiquam locutionem usurpavit postea Virgilius [Aen., IV, 419]:
Et ratio ea est: quia locutio poetica ex propriis rerum notis componitur, quae res per ultimas ipsarum proprietates describit; at prorsae orationis locutio ex proprietatibus cuiusque rei, tanquam genus, unum abstrahit verbum, ut ex sanguine, fervitione et praecordiis efficit verbum «irasci». Genera autem sunt suapte natura communia, non propria. Quare qui ex genere loquitur, nunquam proprie de rebus loquitur: unde factum ut linguae vulgares magno sint philosophis impedimento ad veras rerum naturas distinguendas.
Qua poena, vera hebraeorum religio ab falsis gentium omnibus distincta est. Nam, ut priore libro innuimus et hoc latius disseremus, omnes gentium religiones divinatione fundatae; at Deus scientiam boni et mali ab primis parentibus affectatam punivit.
Uti «cernere» fuit primis hominibus «diligenti inspectione rerum utilitates aestimare»: unde «cretio» romanis mansit, antiquum aditionis hereditatis genus.
Quod congruit cum eo quod libro priore leviter dictum, et hoc gravius firmabitur, prima in terra iudicia fuisse duella.
Qui posteriores docent hanc esse corruptae naturae perversitatem, utendis fruí, fruendis uti, nempe homines ex vitae
necessariis luxus, ex luxibus vitae necessaria fecisse.Quam rationem graviter exornat Hermannus Vulteius in Commentario ad «Institutíones», III, 15 (Quibus modis re contrahitur obligatio), principio.
Atque haec est quam Cicero [De officiis, I, 32] definit «bonitatem naturae».
Cuius auctores historiae poetae heroes fuere. Cuius antiquitatis apud Homerum extant vestigia duo in Odyssea: alterum ubi Alcinous Ulyssi, postquam suos errores exposuit, dicit eum uti musicum, sive poetam, suam historiam enarrasse; alterum ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus, refert Penelopi erronem (Ulyssem, nempe, fictum pauperem senem) suorum historiam malorum sibi uti cantorem, sive poetam, descripsisse [Od., XVII, 518].
Adde: Chamidae autem ex vicinitate chaldaeorum — phoenices, nempe, et aegyptii — mature culti.
Quae vix post immensa temporum intervalla inter acutissimos et humanissimos graecos agnovere philosophi.
Circa tum de Deo dogmata, tum vitae agendae praecepta, quod utrumque verae Summi Numinis religioni omnino dandum: quae cum in statu exlegi sive naturae viguisset, Teophrastus, apud Ficinum, merito hebraeos natura philosophos vocat [cfr. Euseb., Praeparatio evangelica, IX, 2].
Et sane pleraeque omnes metaphorae homericae ex duplici hac caussa, aut rerum ignoratione, aut verborum inopia, conflatae, ut naves «maris equi», remi «navium alae» (quam Virgilius postea imitatus dixit «alarum remigium» de Daedalo, sive, ut alibi diximus, de nave a Daedalo inventa), et aliae ad hoc instar innumerae; paucissimae ad ornamentum confictae, ut illa: Aiax «turris graecorum». Et quod maxime metaphoras commendat — ut rebus sensu motuve carentibus animum et actum attribuant, ut «prata rident», «iratum mare», «pontem indignatus Araxes» — id ex eo metaphysico vero effluit: quod homo universi regula fiat et omnia quae ignorat ex sua spectet natura; quod ab rerum imperitis, et pueris maxime, usurpari quotidie observamus. Ex quo genere sunt metaphorae apud Homerum quamplurimae, ut fumus «ignis flatus», «suspiriosa sagitta». Atque ex hoc fonte prima inter homines metaphora orta, qua caelum a motu syderum ingens animai, a fulmine inens longe humana praestantior, nempe Deus, effictus est, et fulmine fari, aquilarum volatibus nuere, unde «fatum» et «numen» provenere: cum qua metaphora, seu lingua falso divina, et idololatria et divinatio simul coortae sunt.
Sive rectius dixeris naturam homines, infamia ipsa ducente, a methaphysica ad subalternas artes disciplinasque inchoare; mentemque humanam ingenita habere genera, quae a nobis pueris primulum sua sponte explicantur.
Atque huc revocanda homerica et inde aliorum poetarum episodia. quibus, per occasionem alicuius vel personae vel facti vel rei appellandae, onines eius peristases seu circumstantiae numerantur, quanquam sint alienae nec quicquam ad rem faciant. Qui mos est rudium ingeniorum, et foeminarum in primis, quae ignorant propria dicere et transmittere aliena.
Huius quam Homerus [Il., IX, 394J, similem Dantes fecit vocem «cric» [Inf., XXXII, 30], ut sonum exprimeret vitri dum frangitur, quae item ut puerilis ridetur.
Uti peruenses, ubi primum hispanos equites viderunt, eos graecorum more centauros credidere, et hispanicas naves putarunt natantes montes, ut item graeci dixere Cycladas.
Primum heroica — Deinde tragoedia, cum comoedia antiqua — Demum comoedia nova et bucolica, quatenus comoediae novae pars est — Einguae heroicae demonstratio — Iambus tradux heroici versus in solutam orationem.
Sed enim, si haec et ratione et auctoritate severius expendamus, pro hoc temporum ordine heroicam, dramaticam et bucolicain natas inveniemus. Nani Homerus certe omnibus tragicis prior, quia poesis heroica una imitatione constat, nempe narratione rerum gestarum et relatu orationum quas fuderunt heroes; atque adeo eadem una imitatione qua constat historia, ex qua antiqua possessione historici etiamnum usurpant verba quae Cicero appellat «prope poetarum». At tragoedia et antiqua comoedia, quae veras introducebant personas et novae comoediae tempore, dubio procul, praeeunt, Constant imitatione duplici, quod solertioris est mentis, nempe narratione rerum gestarum, et quod personas fingit viventes et praesentes, quae eas gerunt. Nova autem comoedia et bucolica, quatenus pastores loquentes inducit, constat imitatione triplici, quod est summi ingenii specimen, nam fingit primum res, deinde personas, tertio utrasque praesentes et loquentes facit. Unde comoedia nova et bucolica sunt novissima dramaticae poeseos genera: nam, quatenus exametro versu primi pastores suos animi affectus recta significarunt, concedo philologis bucolicam heroica, quantum ad numeruin, fuisse priorem. Ad hoc et illud accedat: quod, si tragoediae initia rudissima, qualia ab Horatio in Arte narrantur, advertas, conficias inde Homeri magniloquentiam, non ex arte natam, sed ex heroicae etiamtum florentis aetatis natura, et quae in eo rudia sunt — sunt enim innumera — desinas demirari. Praeterea tragoedia et comoedia versibus iambis conceptae sunt, qui versus ad solutam numeris orationem accedit, ita ut graecis inter
fundendas solutas orationes quam saepissime exciderent: an, quando graecos prius versam, deinde prorsam orationem fudisse certo constat, dicendum sit versum iambum graecos prorsam orationem admonuisse? et an inter primos tragoediae ortus graeci iambis sermones fundarent?
Et sic, non consilio humano, sed divina providentia factum est ut homines, nondum inventa scriptura, maiorum traditiones cantu facilius conservarent. Quod in nostra Synopsi italica emendes velini, ubi omnium ante nos sententiam sequebamur: homines primos cantum ad memoriae facilitatem excogitasse[3]. Quod vero sic emendatum constat cum quamplurimis sane aliis, quae ab hominum industria hactenus putabantur inventa, quae divina providentia, ut homines ad societatem celebrandam conduceret, rebus ipsis dictantibus, per hos utrosque libros demonstravimus esse comparata.
Ex hac antiquitate inter Germanos, qui quam maxime puras suae linguae conservarunt origines — unde voces inter ipsos pleraeque otnnes monosyllabae, quae porro, eadem ferme, qua apud graecos, felicitate compositae, polysyllabae fiunt — poetae vulgo nascuntur, et ut plurimum de ultimo supplicio damnatis concipiunt carmina. An, ut pueros sontium exemplis ad virtutem instituant, ad eandem ferme lyram accinentes, ad quam primi legislatores, quos dicit Horatius in Arte [v. 399 1, et poeta ab Agamemnone domi relictus Clytemnestrae pudicitiam custodiebat, ut narrat Homerus [Od., III, 267]?
Atque haec est ratio cur Graeciae civitates ferme omnes Homerum sibi quaeque ci veni asserant suum. De qua re est apud Ciceronem in oratione Pro Archia [8] elegantissimus locus.
Characteres heroici, philosophiae et philologiae principia.
Atque heic quoque divina providentia laudanda: quae hac ratione stupidissimos homines ad meditandum alterum in alterius mentis sensa excitaverit, ut quam primum meditationis genus circa substantiam cogitantem existeret, et metaphysica, ut est omnium disciplinarum parens, ita omnium prima nasceretur, et characteres heroici philosophiae et philologiae, quae geminae coalescerent, essent quasi matrices.
Queis adde «fio», omnis animae, sive omnis vitae — ex qua origine forte et «flatus» et «flos» provenere;—«no», primi omnium in animantibus motus, nempe eniti manibus pedibusque, ut per terram promoveantur, deinde ad motus aniinantium in aquis translatum: quod necesse fuit in ilio matrum ferino cultu erga liberos, qui postea Germanis mansit, ut supra diximus de gigantibus[4].
Quod significat, ut diximus alibi, «certum, definitum, immotum loquor».
De qua latius in notis ad capita xxiii et xxxi[5].
[1] Adde haec alia corollaria:
[2] Linguam heroicam fas gentium fuisse, quia per eos characteres gentes, quanquam linguis vulgaribus diversae, in idem conveniebant. Uti etiamnum sinenses, diversi linguis, una communi mente legum characteres intelligunt.
[3] Primos characteres heroicos non tam ab hominum arbitrio quam ab rerum natura factos, ut, exempli gratia, «tres messes» «tres annos» significant.
[4] Atque id ipsum in divinae providentiae admirationem, quae, in illa prima hominum feritate, gentes dissociatas eo naturali sermone conciliaret.
[5] [Temporis processu, poetae heroes, ut suam clam plebibus linguam haberent, ut latius infra, alios characteres finxere, ex quo genere sunt, ut plurimum, aegyptiorum hieroglyphica, graecorum fabulae][6].
Et graeci IjiwSryv dixerunt, quam «incantationem» latini ab eadem «cantus» origine.
Philosophiae et philologiae dissidium unde ortum?
[1] Heic observes haec duo:
[2] I. Quod scriptura vulgaris, a mathesi occoepta, in philosophorum metaphysicam homines perduxit.
[3] II. Quod, uti lingua heroica prius heroes ab hominibus diviserat, ita postea lingua vulgaris divisit philologos a philosophis. Cuius secundae observationis ea ratio est, quod, cum lingua vulgi, quia communis, rerum naturas et proprietates non significabat, philosophi in naturis rerum, philologi in originibus verborum investigandis divisi sunt; et ita philosophia ac philologia, quae ab heroica lingua geminae ortae erant, lingua vulgari distractae.
Vide notam De primis coloniis[7].
Vide notam De primarum vocum alienatione[8].
Ut Cecropes aegyptii in Atticam colonias deducerent et Danai, item aegyptii, ipsos graecos regnis expellerent. Sed consule notam De primis coloniis[9].
Per quae omnia, quis tandem mirari desinat — quod in Synopsi italica diximus[10] — primain omnium urbem, quam profana tradit historia, Cumas italicas esse. Nam — si graeca omnia, saltein quae ante Homerum, uti hactenus nobis a philologis enarrata sunt, pro fabulosis habenda, et Homerus, certe profanorum scriptorum primus, circa Numae tempora vixit, et Cumae Roma longe antiquiores ab romanis scriptoribus memoratur, et nulla profanarum historia romana certior, ut supra demonstratum in Notis [6J, ubi de Homeri aetate, et Cumae ab chronologis longe ante Homerum fundata statuitur—urbs ex certo prima in profana historia universa Cumae erunt.
Nam quae de assyriis aut aegyptiis, certe multo quam Cumae prioribus, urbibus narrantur, graecis circa ea tempora omni abrogata fide, ea unice ab sacra historia nobis certa traduntur.
Nam extispicii, sive divinationis ex victiinarum inspectione, nullum apud Homerum extat vestigium: quod et Feithius, in Antiquitatibus homericis, ante nos observarat.
Ne tamen erres, heic loquimur de scientia augurali, si ve de auspiciorum observationibus in artem redactis. Nani ipsius divinationis auctores iidein qui auctores gentium fuere, cum gentes omnes, praeter unam hebraeam, divinatione fundatas in his libris sit demonstratum.
Nam ipsa Pythagorae in Traciani, scythas, phoenices, aegyptios, chaldaeos, indos, aethiopas, druidas quae narrantur itinera, ob unum aliquod simile inter eas gentes philosophiae placitum, quod Pythagoras quoque docuit, postea repertuin, sunt mera commenta eruditorum: quae nedum illa primarum gentium inhospitalitate, quam in his libris disseruimus et Notis infra gravius disseremus[11], sed in hac usquequaque pervii terrarum orbis h umani tate, qui eum itineribus lustrant, vix maxima vitae parte peragerent. Sed pro nostris principiis illud verisimilius: quod, cum Samum Polycrates tyrannus oppressisset, idque Pythagoras vix pateretur, in vicinani Italiani commigravit, unde facile fama de italicae scholae doctrina ad samios per phoenices mercatores manare potuit.
Quod firmat Plutarchus et Diogenes Laertius, apud Schefferum, De italica philosophia, qui hanc sectam, non «pythagoricam», sed «italicam» appellanti et multo gravius Cicero, in Catone [21], his verbis: «Pythagoraei... italici philosophi quondam nominati».
Neque haec, quae heic dicimus, obturbet illud, quod ciculorum urbes etiamnum dicantur «arae», namque id puto hanc ipsam habere originem. Quod, cum ciculi sint transylvanorum antiquissimi, necesse est ab ipsis deinde saxones et hungaros, qui sunt duae reliquae populi transylvani partes, profugos receptos esse[12]; deinde, turbis agrariis inter ipsos quoque ortis, saxones hungarosque alias per Transylvaniam, secessionibus factis, sibi sedes quaesisse, et ciculos agrariam rusticamque facere perseverasse cum antiqua optimorum nobilitate. Quod tantum abest ut labefactet, quod confirmat potius quae in his libris de primis aris late sunt dieta.
Atque haec duo gravia sint exempla eius quod inferius dicemus de primarum vocum alienatione in notis ad caput De poeseos origine[13].
[Hinc vides quam illud veruni sid quod in Programmate proposuimus graecae potentine argumentum: atticos et aeolos colonias in Ionium, sive Asiani minorem, misisse undecim ante annos quam Cumae fundarentur, scilicet tum graecos imperium in Asiani protulisse quum regnis ipsi ab aegyptiis spoliabantur.]
[De insulis constanter affirmandum aliquas suis continentibus adhaesisse, et tempore obscuro animantia eo hominesque
- 43_bis ## penetrasse, indeque terrae motibus, ut de Sicilia fertur, divulsas esse. Et sane, si quis terrarum situs animadvertat, omnes insulas, prae maris vastitate, proximis continentibus adiacere comperiat.]
Et ferocissimos gentium mediterraneos fuisse, Calgacií[14] oratio in Agricolae vita [30-2] testatur, apud Cornelium Tacitum.
tq Origo et perpetuitas historiae profanae universae. Et ita tribus his postulatis habetur origo et perpetuitas historiae profanae universae. Nempe ex primo origo a tempore obscuro, ex tertio perpetuatio per tempus fabulosum, ex secundo ad tempus usque historicum certum romanorum.
Quia, ea aetate, prima hominum et summa dignitas patrum erat, nec homines quid dignius de diis poterant cogitare.
qui, tradente Tacito [Germ., 9], in apertis lucis deos colebant, et difficulter cessit christianae religioni, ut constat ex concilio hannetensi et braggarensi[16] apud Burchardum, decimo Decretorum [cap. 10], et etiamnum hodie apud pilappios et livonos eius moris extant reliquiae. Inde ubique gentium tempia erectiore extructa fastigio: quod appositissime ad nostra principia graeci ἀετόν (aquilam) vocant, cuius crebra apud Pausaniam [I, 24, 5] mentio; quod non aliunde dictum fuerit quam ab aquilis, quas augures contemplabantur, suis volatibus, qui sublimes sunt maxime, prima «tempia», nempe caeli regiones, describere. An quoque inde «pinnae tempiorum» dictae latinis, quasi pennae, nempe, aquilarum.
Et sublimia dieta graecis μαθήματα, et divina contemplanda OetoQiipata; quia primae contemplationes gentium fuere caeli, utrumque verbum ex vulgari sapientia ad sapientiam philosophorum translatum.
Cui origini belle adsonat verbum «interpretari», certe priscis «interpatrari». Quod prima interpretatio divinatio fuerit, quasi «interpatratio», qua optimi patrum sive deorum mentem assequebantur: unde Orpheus Horatio [Ad Pis., 391] «interpres deorum» dictus.
Et nata lingua falso divina, de qua in notis capitis xxm et capitis xxxi[17].
Unde Themis, apud Homerum, vocat et dimittit deorum concilium [Il., XV, 95; Od., II, 68].
Quia potentia iure nixa fuit omnis humanitatis principium, sicut diximus libro priore, primam legem in terris natam potentiae, a natura tamen meliori dictatam.
Unde apud Homerum sanctissimum Iovis promissum Thetidi de ulciscenda Achillis, eius filii, iniuria ab Agamemnone accepta, capitis nutu adprobatum [Il., I, 524]. Quem ad locum enarrandum interpretes illam rationem afferunt: quod in capite anima praestantiora sua obeat munia. Quam eruditam, tam sane ineptam illius aetatis ruditati rationem! Sed sanctissima Iovis promissa capitis nutu firmata, quia tunc Iupiter ut Iupiter loquitur, lingua divina et solius Iovis propria, hoc est fulminis nutu: quod illuci consequitur commode, ilio Iovis nutu concussum Olympum, quia fulmine montes concutiuntur. Qua fabula ita enarrata, tota Ilias eo spectat, ut firmet graecis auspiciorum religionem, in qua tot, tanti et tam varii rerum casus narrantur, ut per tot rerum discrimina Iupiter explicet tandem rationem qua Achilles, ab Agamemnone inhonoratus, honore, ut Thetidi ipse promiserat, cumuletur.
Eadem prorsus ratione qua Atlas astronomus habitus est, quod «caeli observator», alienata voce, posteris traditus sit:
qui, significatione eius vocis nativa, quam romani iure augurio custodiere, augur observabat de caelo, uti observavit quoque post eum Hercules. Qui uterque sustinere caelum dicti, quia auspiciorum observatione religiones deorum sustinuere, ne ruerent et homines ad priorem impietatem reciderent.
Quod confert ad id quod de falso divina lingua inferius in Notis dicemus[18].
'AXcrov vocat Homerus quem latini «lucum», Plutarcho enarrante in Vita Romuli [20, 2], et apud eundem, passim, in lucis arae. An ab hac potissima ipsorum parte «lustra» dieta: unde «lustrum» romanis sacrutn, quo urbs purgabatur, et «lustratio» purgatio ipsa, quae aqua et igni fiebat; ab iis nempe rebus duabus, a quibus, ut demonstravimus, coepit humanitas universa.
romanos divortia?
Graecis autem hordeum, quod far apud romanos, in sacris erat, conferente Dionysio, libro II [25]; unde utrisque molae salsae erant, quibus victimas immolabant. At principio romani patricii confarreatione nuptias celebrabant, ex qua inter ipsos erat indissolubile matrimonium, quod postea solis sacerdotibus mansit, inter quos diffarreatio non erat permissa, quae inter ceteros patricios postea licuit (Tiraquellus, tertio Ad leges connubiales[19]; Alexander ab Alexandro, Dierum genialium lib. II, cap. V[20]Argumentum primos patres sacerdotes omnes fuisse et cepisse uxores in omnis vitae consortium, ut Modestinus in definitione nuptiarum [Dig., XXII, 1, 1] eleganter dicebat. Atque haec sit ratio cur inter romanos sera introducta divortia.
Quo more edam orientales usos, atque adeo ius gentium esse, docet Rebeccae historia (Genes., cap. 24).
In liberos: et ideo tribuit, quia ex iustis nuptiis natos constat esse partes parentum, cum iustae nuptiae, ut legibus romanis phrasi utar, «certuni patrem demonstrent».
Et Livius in historia horatiani iudicii, cuius verba sunt [I, 26]: «Patre proclamante se filiam iure caesam iudicare: ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse». Unde in legibus romanis patria potestas momentose «paternum imperium» dieta mansit.
Unde in romanis legibus patria potestas graviter «paterna maiestas» est appellata.
Emenda «inter primas artium»: nani inter vere pios pecuaria, inter gentes fuit omnium prima rustica, ut postea probavimus libro II, parte II, cap. XI, § «Eosdem in ruris artibus» [52].
Abrahamum et Lothum (Genes., cap. XIII, vers. 7), quorum prior fuit primus gentis hebraeae conditor. Et sacra historia antidiluviana, quanquam narret Cainum Abele priorem natu, tamen Abelem prius memorat pastorelli, deinde Cainum agricolam, et Cainum, impium in suos, ac proinde in Deum, fundasse civitatem, cui legibus opus erat, ut pastura tuta per agros fieret.
Et ex moribus heroicis illud quoque est antiquum ius romanorum, ut vel virgines in parentum, vel nuptae virorum, vel viduae iteruni parentum, vel, parentibus defunctis, fratrum aut alius adgnati proximi tutela essent. De quo iure duo extant pulcherrimi apud Homerum loci in Odyssea: alter ubi proci per Antinoum significant Telemacho ut sinat matrem suo iudicio uti et nubat cui pater ipsius iusserit [II, 113-4]; alter ubi Minerva cum Telemacho fingit patrem fratresque iubere ut Penelopes Eurimacho, praecipuo procorum, nubat[21].
romanorum heroica.
De testamento heroico meminit Iustinianus, Institutiones, lib. II, [tit. 7], De donationibus, [§ 1]. Illud vero inanimadversum adhuc: heroes vigesimo quinto aetatis anno condidisse testamenta, ut Telemachus, quem domi puerum Ulysses reliquerat, qui postea vigiliti annos bello vel errore abfuit; et quo ipso anno redit in patriam, filius, mortuum ratus patrem, caussa mortis donat Peiraeo [Od., XVII, 751 sqq]. Quod donationis genus rudimentum quoddam testamentorum erat. Unde iusta aetas romanorum vigesimo quinto aetatis anno definita ex hoc iure heroico est, quanquam in testamentis prius decimo octavo, demum per Iustinianum anno decimoquarto contrada.
Qui mos heroicus est, namque Homerus [Il., XVII, 434-5] super cadaveribus sepultis cippos defigi memorat.
Et italis familiarum sive adeo gentium auctores dicuntur «ceppi e pedali», et passim apud Homerum heroes «rami Martis» [Ἄρηως υἷες] dicuntur.
[1] Scripturam «obsonare», auctoritate codicum, in quibus cum «b» scriptum, et quia casu seu terminatione in «o» apud priscos latinos auctores scriptum quoque reperitur: unde, ex analogia, «personare», significatione de qua heic agebam, dictum coniiciebam. Sed postea, vera utriusque verbi origine vestigata, placuit sequi lectionem cum «p», et, ut frequentius apud scriptores latinos cadit, «opsonari», cui ex analogia «personari» respondeat.
Unde «vescor»? — Romanis «visceratio» heroica.
|2j Nam sane «opsonari» non aliunde quam ab «Ops», quae dea est potentiae et inter primas dearum, ut alibi diximus, originem duxerit. Quod heroes principio nonnisi ferarum carnibus vescerentur, quas deae Opi venaturi sacrabant: uti deinde vescebantur carnibus pecudum, quas ante aliis diis immolassent (quod primae aetatis innocentiae perbelle convenit, qua ῥέξειν καί ἕρδειν dicti qui primi victimas diis mactarunt, quasi magnum aliquid patrassent, teste Plutarcho); et inde a victimarum visceribus «vescor», quasi «viscor», sit appellatum, ac primum de carnibus proprie dictum sit; unde «visceratio» romanis mansit distributio sacrorum viscerum in populum a sacerdotibus facta.
[3] Hinc primae forsan latinis «opimae mensae» fuerunt, quasi mensae Opi sacratae, et prima forsan «opima spolia», sacratae Opi quoque ferarum exuviae: deinde «mensae opimae» dictae mansere regum, et «opima spolia» caesis regibus per romanos duces bello detracta.
[4] Hinc mos ille diu mansit heroibus tantum carnibus vesci, ut apud Homerum semper: cuius heroes carnes ipsi secant, verubus figunt, super prunis assant, quia id ea dignitate facere videbantur, qua sacerdotes victimas mactant, igne adolescunt, assa viscera distribuunt. Quare Agamemnon, in duobus foederibus feriundis, suo ipsius cultro in altero agnam, in altero suem caedit, quia qui reges, iidem sacerdotes erant [Il., III, 292 sqq.; XIX, 249 sqq.].
Convivia orta ex caussa religionis.
[5] Plurimum igitur heroicae dignitatis illae narrationes homericae habent, quas hactenus indecoras putarunt, quod in coena, quam Achilles dat Agamemnonis ad se legatis, ipse diptychas facit seu carnes bifariam dividit, Automedon secanti tenet, Patroclus accendit ignem, assat carnes, panes in canistris dispensat, apponit pocula, Achilles vero assa viscera legatis distribuit [Il., IX, 205 sqq.]: cuius simile narrat in coena quam idem Achilles dat Priamo [Il., XXIV, 621-6].
Quod graviter confirinant Athenaeus, libro V [19], ubi tradit primam conviviorum caussam fuisse religionem, ex qua nempe primulum hostiae mactatae sunt, et Homerus ipse, apud quem (quod et Feithius observavit) nullum fere narratur convivium, in quo non diis sacra fiant.
Qui heroicus mos mansit graecis, quanquam in ingeniorum elegantiam demutatus, ut notatus Alcibiades, teste Plutarcho [Alc., 16, 1], quod clypeum gestaret in quo Amor tenens fulmen insculptus.
persona reipublicae.
Igitur ferarum exuviae, primae personae quas induebant heroes, fuere characteres poetici quibus heroes nomina familiarum vel gentium significabant. Per quae nomina maiorum successiones ad minores redibant, et ab his personis ius personarum primulum extitit; quas personas dicuntur heredes sustinere defunctorum, quorum acquisiverunt hereditates, quas heroum diximus alibi «le prime signorie». Unde etiamnum foeciales regiis insignibus, quae appellant «blasone», sustinent regnorum personam, quam definire possis «maiestatem». Hinc ius personarum, heroum proprium, diu plebibus incommunicatum, ut infra, ubi de Iege XII Tabularum, late est dissertatum, et iura ab hac origine romanis «nomina» dieta mansere.
Quae [religio] tanta apud primos homines fuit, ut Homerus iuramento quandoque, tanquam machina, utatur, qui indissolubiles natura fabularum nodos dissolvat, ut quum Circes iurat Ulyssi se eum in porcum haud esse commutaturam [Od., X, 345]: ita ut, ubi iusiurandum interponeretur, ibi Iovem adesse crederent. Cuius religionis bellissimum vestigium servavit romanis ipsa vox «iusiurandum», ea vi qua «ius» neutro genere successit pronomini «hoc», de quo alibi nobis poeta [Ennius, ap. Cic., De nat, deor., II, 2]: Aspice hoc sublime cadens, quem omnes invocant Iovem; unde postea factum «Ious Iovis» Iupiter, et «ious iouris» ius ipsum.
Uti cottidie observamus homines paullo rudiores, si quid iis mandaveris et ut ipsis dictum sit explicare non possint, id sane neque per aliam aequae neque adeo maioris utilitatis rationem gerere, seque excusare quod illa alia ratio ipsis diserte mandata non sit. Qui mos heroicae ruditatis apud Homerum inter deos, nedum inter homines, observatur, qui sibi ab aliis mandatas orationes iisdem omnino verbis conceptas, ac ne virgula quidem mutatas, perferunt aliis.
Ius gentium primarum strictum.
Quin dii ipsi apud Homerum, hac verborum religione, vel iurati vel iuratos deos alios accipiunt, ut Iuno per Stygem (per quam nunquam peierasse dicit) Iovi ait Neptunum nullo ipsius consilio inferre damna troianis. Nani, re ipsa, consilium Neptuno dederat Somnus, a Iunone ad ipsum missus, qui, love sopori dato, id Neptuno suaserat [Il., XV, in pr.]. Et alibi, cum Iupiter dixisset ex se oriturum qui omnibus finitimis imperaret, intelligens Herculem, Iuno a love iusiurandum exigit sic futurum; et quia eadem, Lucina, ex Stheneli uxore Eurysteum septimestrem edit in lucem, sub cuius imperio Hercules, Iunoni invisus, multas aerumnas pertulit [//., XIX, 95 sqq.]. Ex quibus locis conficitur, cum foedera inter gentes iuramentis firmentur, primarum ius naturale gentium strictum fuisse, ut in Historia temporis obscuri firmavimus.
Nam primum puto homines pondus, deinde mensuram, tandem numerum, omnium maxime abstractum, intellexisse. Itaque cum bis quae heic de Astraea libripende dieta sunt convenit illud, quod saepe ab Homero narratur: Iovem expendere bilancibus fata.
[1] Ut primum bellum apud primum omnium scriptorem, Homerum, sit monomachia, seu singulare certamen Paridis et
Menelai, cui adiungitur foedus, ut uter eo certamine caesus esset, illius populus victus dederetur [II., Ili, 267 sqq.]: quo in loco, pro ipsa rerum natura, rudimentum, auctus et perfectio bellorum dantur intelligi.
Prima foedera belli caussa — Primae hostiae — Primae victimae.
[2] Nam necesse est prioribus novem annis fuisse duarum earum gentium damna ultro citroque data, sine ulla belli indictione, quae pro nostris principiis dixeris proprie «hostimenta»; deinde fuisse duella eorum qui privatim fecissent et accepissent iniurias; postremo foedera bellorum caussa concepta, quibus ob privatorum iniurias, quae publico consilio factae aut impunitae essent, populi dederentur. In quibus foederibus caedebantur quae primo et proprie «hostiae» dictae sunt, ut ab hostibus postea victis «victimae» appellatae: unde forsan bellorum caussa prima sacrificia orta dixeris.
[3] Haec foedera fuere indictionum rudimenta. Nam, cum Paris et Menelaus aequa pugna excessissent, res integra haesit: quare graeci optabant ut inciperent ab troianis iniuriae, quibus acceptis, ipsi purum piumque gererent bellum: uti ab troianis re ipsa orta est, qua Pandarus prior Menelaum sagitta vulneravit [Il., IV, 108J. Argumentum, graecorum fuisse optimatium, troianorum, ut in Asia, iam monarchicam esse rempublicam. Et sic Homeri tempore bella nondum indicebantur per foeciales.
Quae barbaris seculis ex legum iudiciariarum ignoratione celebrabantur; sed postea, ut quae Deum tentarent, prohibitae.
Ad illud ipsissimum instar quo, apud Homerum, Maron, sacerdos Apollinis, degebat in luco [Od., IX, 197-201], et illic res ad victum necessariae ei suppetebant ex iis quae deo de more offerebantur.
Cur reges sacrorum?
Ex hoc divino regimine, quod omnium primum in terris probavimus, apud gentes oranes mansere sacerdotes coronati, ut supra in his Notis dictum[22], et primi reges fuere reges quoque sacrorum. Quibus regnis in monarchica adstrictis, monarchae fuere sacri, et in libertatem resolutis, religionis ergo apud graecos βασιλεῖς ἱερῶν — ut apud athenienses ex Demosthene, In Neaeream [74 et 113], et Platone in Politicis, — «sacrorum reges» apud romanos, dicis caussa, perdurarunt.
Ut, apud Homerum, Iupiter Marti, a Diomede vulnerato, dicat eum tam improbum esse, ut, nisi ex se genitus esset, infimus omnium deorum haberetur [Il., VI, 897-9]. At Pallas Minerva primum post Iovem in concilio habet locum, et in contentionibus semper Marte superior [Il., XXI, 404 sqq.].
«Adorare» unde dictum?
Ab «adore» volunt grammatici dictum «adorare», quod «sacrificare» significat. Quod etymon firmat heroum nuptias sacrificiis esse celebratas. Quae nuptiae confarreatae sacerdotum postea mansere romanis.
KXéo<; graece, «cluer» latinis, «gloria» utrisque, est poetarum Fama, quam ipsi alatam fingunt (quod alae patriciorum stemma fuere), in summa sedere turri, in regum turribus poetarum (in urbibus heroicis quae inferius declarantur), et inde fortium virorum nomina proclamare, indidem vulgi sive plebiurn rumores excipere [Aen., IV, 184-8]. Et heroes, qui ea fama cluebant, proprie «fama inclyti» dicti sunt, quos sacra historia belle evertit «famosos a seculo» [Gen., VI, 4][24].
Atque ab hac usque ultima antiquitate gloria fuit, ut eam Cicero [Pro Marcello, 8] definit, «fama meritorum in genus humanum pervagata».
Nani serpens fuit heroicus terrae character, sive quod sit animai omnium intimum terrae, sive quod vario colore, nempe nigro (quo perpetuo adiuncto Homerus terram appellat), viridi, flavo, terrae varios colores imitetur. Unde apud Homerum habes serpentem, qui in arboris nido octo passerculos pullos, tandem matrem voravit, Chalcantem, ex nostris mythologiae principiis, terram troianam interpretari in graecorum potestatem novem post annis venturam; et graecos, dum graviter cum troianis ad naves pugnant, a supervolante aquila caesum anguem, qui inter ipsos deciderat, accipere omen se troiana terra potituros [Il., II, 222-5; XIII, 200 sqq.].
Et serpentes Mercurii caduceo involuti, et Medusae capilli in angues conversi, et Chimera, qua parte draco erat, ut hoc libro et Notis infra. Quin ab ipso Hercule non semel angues memorantur extincti, ut a puero in cunis discerpti, quia in agricultura heroum pueritia versata est, sive terrarum subactio fuit prima heroum aeruinna: ab eodem caesus draco, qui Hesperidum hortos custodiebat (ut inferius in Notis quoque), quae forsan in aliis Graeciae orbibus aliae ab hydra fictae sunt fabulae. Et ita, ob horum ignorationem characterum, serpentes, draco, hydra ex uno plures Herculis labores facti.
A quo [Dite] primi agrorum domini primi «dites» sive «divites» fuere: unde respublicae, quae postea ex his ditibus conflatae sunt, optimatium fuere, quarum nota praecipua est ordinis opulentia. Quae est ratio cur lege agraria patres dicebant rempublicam romanam labefactari.
Italice «Signorie». Ut his ipsis de caussis veneta respublica orta, vocabulo maxime proprio, «Signoria veneta» appellatur, et «Dominio veneto» eius ditio.
Κλυτοί[26], «inclyti».
Quae, κλέος graecis, «cluer * latinis, «gloria» utrisque, est poetarum Fama: quam alatam finxere, quod alae stemma erat heroum, ut inferius; in summa sedere turri, in arce heroica, in regum turribus, quae, ut in his libris et Notis dictum, principio in edito sitae sunt; et ex ea turri fortium virorum nomina proclamare, nempe ob feras extinctas et violentos ad aras caesos; inde vulgi rumores excipere, sive preces ad ipsorum asyla confugientium. A qua Fama forsan dicti «famuli» et «familiae», quanquam postea primae syllabae quantitas mutata sit, ut a «cluer» appellati «clientes». Atque hi heroes primi et proprie «fama inclyti» dicti sunt: unde κλυτός[26], «inclytus», apud Homerum, perpetuum adiunctum deorurn, regum, heroum; atque id est quod, dum apud eundem instruitur contra troianos universus graecus exercitus et expeditur ad pugnam, per heroum ordines Fama pervolitat [II., II, 93], per catervas plebeiorum non item. Hos gigantes sacra historia antediluviana appellat «potentes a saeculo viros famosos».
Horum primorum in terris hospituin character expressissimus est heros, quem Homerus narrat hospitio in via extructo omnes praetereuntes promiscue excepisse. Quam indiscretam hospitii celebrandi rationem Plato, apud Spondanum, in notis, ex errore vocum alienatarum de suis hospitiis iam excultae humanitatis accipiens, reprehendit.
Uti, Herodoto tradente [VI, 57, 3], apud spartanos, optimatiuni quoque rempublicam, publice instituti «proxeni» dicti, qui hospitum curam cultumque haberent.
Unde, apud Homerum, graecus exercitus universus in lieroes et plebeios divisus; ut a romanis historicis externarum gentium exercitus per earum principes eorumque clientes descriptos legas.
De quo praeclarus Homeri locus est, ubi Menelaus Telemacho dicit, si ipse et Ulysses Troia domura incolumes ambo rediissent, decresse urbem condere, quo is cum filio et suo populo commigrasset, una illarum urbium, quibus ipse moderabatur, vacua relieta [Od., IV, 171 sqq.].
Nostra ipsissima in Homero feuda vide in Notis libri prioris, ubi De feudorum origine[27].
Quae vocis origo firmat prima bella fuisse duella, quae nos, vernacula lingua, appellamus «disfide».
Arae maximae historiam, pro nostris principiis enarratam a Cornelio Tacito, vide nota sequente [136] ad pag. 548, vers. 13.
Itaque Evander character sit aboriginum illorum qui errare destiterunt et deinde, per eam rerum seriem quam narravimus, fuere optimi, qui, heroicis regnis per Italiain agricultura arisque fundatis, demum operam dedere pasturae.
Rectius: Ordo civilis primus in terris natus.
[1] Huius historiae character est fabula, qua Vulcanus bipennis ictu gravidum Iovis caput aperuit, ex quo nata Minerva est. Sub qua mythologi altissima secretioris sapientiae arcana involvi hactenus crediderunt, quae vix excultissima Grecia Platones decent: dicamus igitur horum temporum ruditati convenientia. Vulcanus — character plebeiorum, quatenus artes fabriles exercent — ictu ferit Iovis caput — nempe, secessione facta, ordinem regnantem, cuius character est Iupiter, ferit; — eique caput seu mentem aperuit, ut nasceretur Minerva, — nempe ordo civilis, ordo patrum, qui rerumpublicarum sapientia semper habita est.
Semel pro prudentia.
[2] Quanquam apud Homerum, in Iliade, Minerva fere semper appelletur modo «praedatrix», modo «bellatrix» modo «urbium propugnatrix» — qua appellatone troiani obsessi eam invocant; et Minerva semper opponitur Marti, qui est plebeiorum apud heroes militantium character, et adest Diomedi, qui Martem vulneret [V, 856], et in contentione Martem saxo ferit [XXI, 404 sqq.] — semel[28] prudentiae characterem facit, ubi narrat Minervam ademisse troianis mentem, qui equum dureum in urbein immisissent. Ex quibus locis manifesto conficitur Minervam esse characterem patrum armatorum, qui sunt sapientia rerumpublicarum domi in concilio, in concione, in quain prodibant armati, ubi proprie dieta Pallas; foris in bello, ubi proprie dieta Bellona; utrobique in ordine, ac proinde utrobique Minerva.
De Discordiae pomo mythologia— De pomis Hesperidum mythologia — Unde aureus Aeneae ramus? Turbarum agrariarum historia fabulae de Discordiae pomo tradita est, quae sane altius ab aureis Hesperidum pomis est exordienda, si Hercules in alio graeco orbe poma (quod porro traditum posteritati mansit), ut in alio oves, ut nuper in his Notis diximus, ab Hesperia ad suos portasse enarretur. Nam sane aurea in Hesperidum hortis poma pro frumenti messibus accipienda sunt, quia de nulla pianta alia veruni illud: quae asreas radices, aureum truncum, aurea folia, aureos fructus habet. Et, in illa vocum inopia, messes debuere «poma» dici: quia, cuin antea nullos alios nossent fructus nisi naturae, inter quae charissima poma, ut quae hyeme famelicis quam nux et glans essent maturiora, deinde hos
industriae fructus, messes, ab eadem charitate dixere «poma» et, ut ab aliis naturae distinguerent, a colore «aurea» dixere. Qua simili ratione, ut primi poetae messes fecere poma, deinde Virgilius, antiquitatis scientissimus, messes aureum effinxit ramum, ut hoc libro infra dictum est in mythologia Aeneae virgiliani[29]. Hesperides sunt Atlantis filiae, qui caelum humeris sustinuerat: nam deorum religione, ut alibi dictum, vel primae omnium artes natae. Poma draco pervigil custodiebat: nempe terra squamosa, squalida[30], inculta, quae inter antiquos dumos, vepres spinasque frumentum legi prohibebat. Semperque vigilabat, quasi tempore non daretur sopori: quin usque et usque silvesceret. Hercules draconem occidit, ut alibi igne extinxit hydram — terram domuit — et poma — frumentum — reportavit. Aureum autem Discordiae pomum sunt igitur agri culti: nam de iis agrariae turbae extitere. De caelo demissum: nam agricultura deorum religione orta est. De eo contenderunt Iuno, Venus, Pallas: nam Venus est character plebeiorum; Iuno regina, character regii ordinis sive optimatium; Pallas sunt optimates in ordine, quia in turbis agrariis hastatorum ordo coortus est. Nani inscriptio «pulchriori detur», et iudicium Paridis, et inde troianum bellum, ex inobscuratione nativarum significationum a posterioribus poetis addita sunt: ut Plutarchus duos versus, qui extant in principio Iliadis XXIV [28 sq.], in quibus solis eius iudicii fit mentio, ab Homero expungendos existimet.
Primi legati fuere primorum patrumfamiliarum famuli, dicti Homero κήρυκες[31], qui apud eundem modo sunt heroum comites, modo epularum ministri, modo ministri sacrorum, sed ut plurimum praecones et nuncii gestantes suorum heroum sceptra. Ex qua origine certe venit patribusfamilias romanis verbum «legandi» in testamenti. Rebuspublicis primum natis, primi publice legati ipsi reges fuere, et primi reges proprie fuere primi legislatores, qui ferrent ordinis leges ad plebem: quibus apud romanos successere consules, qui leges, in senatu deliberatas et conceptas tabulisque perscriptas, ferebant ad populum.
De quibus tres in Homero loci disertissimi verbi. Duo in Odyssea [II, 6 sqq. et 267 sqq. et XV, 411 sqq.]. Primus, ubi Telemachus irascitur ithacensi plebi et «alterum populum» appellat, quod sibi, in concione gravissimas procorum iniurias quiritanti, mutus considat, nec procos increpet, quando ii multi, proci autem pauci sint. Secundus locus, ubi Eumaeus subulcus narrat Ulyssi in insula Syria, sua patria, duas esse urbes, in quibus cives divisa divisim habebant omnia, et utrisque Ctesium Ormenidem, patrem suum, imperare. Tertius locus est in Iliade [IX, 648], ubi Achilles queritur Agamemnonem, erepta Briseide, sibi iniuriam fecisse tanquam colono magistratuum immuni.
«Res patrum», ut postea «respublica», «res populica», «res populi».
Ut apud Homerum non semel. Sed praecipue ubi Andromache, ut sciret de Hectore, conscendit turrim in qua regum concilium habebatur XXII, 430 sqq..
Nempe regna, in quibus in concilio, quod dicebatur βουλή ciani secernebant; in concione, quae dicebatur ἀγορά, decreta vulgabant.
Quanquam in Homero nunquam statuas legere memini, quod et Feithius ante observarat. Dicamus igitur principio praemia tributa, deinde positas statuas. Igitur non mirum si, apud Homerum, Minerva, quae est character patrum in concilio, contra Iovem bellum movere agitet, eum rata plus aequo studiosum partium troianarum, quod edixisset diis omnibus ut eo bello a graecis troianisque porro agerent integri [Il., VIII 358 sqq.]. Is enim mos auditoribus probabatur ex natura rerumpublicarum eius temporis, quae optimatium regna erant; et ea fabula reges heroici monebantur ne regiam potestatem in dominationem converterent.
Cur «imo loco natus» pro «plebeio *?
Ceteras turbas agrarias, quae semper cura infelici plebeiorum successu factae sunt, significare videtur Sisyphus, qui in Inferno — in planis camporum, ubi agebant plebei — saxum in summo monte promovere conatur — hoc est poeticas regum turres occupare, — unde semper in ima devolvitur — semper ad plana redigitur in ordinem plebeiorum. — Turbas vero de connubiis herouni hominibus, seu plebi, communicandis videtur significare Vulcanus, qui, dum studet Iovem placare limoni — hoc est ut cuin Iunonis auspiciis Iupiter ad hominum uxores commeet, nempe ad plebeias — ab love irato calce de caelo
— de turri regia — deiectus est: quo casu ambobus pedibus claudus factus — hoc est in imis plebeiorum locis haesit. Qui ob similitudinem dictus claudus prae sumrnis locis, ubi habitabant heroes: ex qua ultima antiquitate est illa romana locutio «imo loco natus» pro «plebeio».
Et Themidem primam dearuin diximus supra, hoc libro et in Notis [51] vocare et dimittere consilium deorum apud Homerum, quia ex divinae poenae metu gentes sub deorum regimine rectae sunt.
[Lapides retroacti homines fiunt]: nempe qui stupidi ante fuerant, disciplina oeconomica induunt humanitatem. Ab qua ultima antiquitate «lapis» pro «stupido» latinis mansit.
Quid quod apud Homerum nedum per aquilas, sed per accipitres etiam capta omina? Et in hieroglyphicis, apud Valerianum[32], illud: «humanum corpus cum accipitris capite»?
Sic postea accepere physici. Sed, pro nostris mythologiae principiis, Iuno soror Iovis, quia primae gentium nuptiae inter fratres sororesque fuerunt, quas Homerus in Aeoli regia describit [Od., X, 7]. Cuius characteris significatone obscurata, Iupiter et Iuno habiti incestuosi.
Et alatus, quia alae patriciorum stemma fuere.
Haec interpretatio amice componi potest cum alia superius in nota [96] ad paginam 479 huius libri.
Aegidem primo et proprie Iovis dictam esse, et iccirco Iovem perpetuo adiuncto ab Homero donari «aegidem tenentem»; postea obtinuisse ut scuta deorum ita dicerentur, scribit Natalis Comes[33], lib. II, cap. V. Sed pro nostris mythologiae principiis aegis Minervae, seu Palladis, seu Bellonae proprium scutum fuit, ut in statuis numisque postea servatum. Nam, Medusae capite affixo, est character imperii publici, ut infra hoc libro dictum, quod in regnis heroicis erat apud ordinem heroum, cuius Minerva character est. Divinorum autem characterum prima significatone obscurata, Homerus Iovem, alii poetae alios quoque deos aegide armarunt.
Mercurii [mythologia].
Et Mercurium pinnulas in petaso et talos habere alatos, quia est heroum ad plebeios legatus, quorum stemma heroicum alae erant.
(pag. 495, n. 5).
Martein principio fuisse characterem plebeiorum apud heroes militantium supra in his Notis [96] dictum. Postea, obscurata nativa significatione huius characteris, acceptus est significatione quam heic.
Quae in alio graecorum orbe Proserpina.
adversus philologos, assertum.
Vide Canones mythologicos infra in his Notis[34]. Heic tantum addo plebeios, qui ex ferino cultu multum retinebant, prae heroibus, qui iamdiu coeperant humanius educari, foedos esse. Hinc ab Homero narratur Thersites turpis, qui, item ignavus, Achillis et Ulyssis inimicus, Agamemnonis detractor [Il., II, 216 sqq.]. Is enim est plebeiorum character, quorum mores sunt esse infensos nobilitati et iis, qui reipublicae praesunt, obtrectare: quare, ut ceteri plebei, ab Ulysse sceptro pulsatur. Quem morena retinuere, etiam libertate a Bruto instituta, romani, qui, ut refert Sallustius, in hoc libro recitatus[35], de plebeiorum tergo poenas regio more sumebant. Cum autem philologi huius characteris significationem hactenus ignorassent, culpavere Hornerum, qui in gravissima fabula ridendam personam induxisset.
Et auspiciis omnis heroum nobilitas continebatur, ut dictum in Notis, De natura heroum (*).
Ops eadem quae Terra, quatenus gentes continet: qua significatone universitas nationum dieta est «orbis terrarum», et plures dicti «terrarum orbes», ut «orbis romanus» aliique; quod illae locutiones satis confirmant:«ubique terrarum»,«ubique gentium», «nusquam terrarum», «nusquam gentium», quae sunt promiscuae significationis. Eadem et Berecynthia a Berecyntho, Phrygiae monte: quia in montibus narravimus primos optimorum constituisse lucos. Et Rhea filia Caeli: quia in lucis de caelo observare coeperunt. Et mater deorum: quia ab auspiciis provenerunt deorum religiones. Et Cybeles Iovis alumna, quem in Ida monte clam aluit: quia optimi lucorum secreto Iovem educarunt, Iovis religionem auxerunt. Et Ops dieta ab «ope», quam ab inelytis confugientes ad ipsorum aras implorarunt. Et bona dea: unde inelyti ab ea Ope «optimi» dicti sunt. Turrita: cincta poeticis reguin turribus, quas diximus urbes heroicas. Regnoruin conciliatrix: namque ex clientelis, ab inelytorum ope ortis, regna optimatium provenere. Hinc romani matrem Romuli fecere Rheam, ut eius regnum optimatium significarent et, maiorum gentium traditionibus, quo antiquius eo augustius facerent; et, ab ea magnani divinitatis provenisse partein professi, magnae deum matri ludos magnos celebrabant.
Haec sunt principia, ex quibus tertium linguae genus in his Notis, nempe falso divinae, tandem invenimus[36].
Cuius numen Venus, ut alibi dictum.
Vide latius notam De aureae aetatis mythologia[37].
Hisque rationibus obsequium, quod cum clientelis erga inclytos primum coepit; deinde, optimatium rebuspublicis natis, a plebibus erga patres perseveravit; tandem a populis universis erga reges monarchicos stetit. Quae nunc proprie dicitur erga monarcham fidelitas subditorum.
Et cum ea quidem proprietate: ut clientes peculium possiderent, patrimonium, patrum proprium, non haberent. Quod et ratio suadet: nam qui laxiori clientes lege quam fíliifamilias heroum haberentur, quando nihil, praeterquam vitam salvam, cum inclytis pepegere? Et pulcherrima Homeri auctoritas confirmat in Odyssea [XIV, 449 sqq.], ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus, Ulyssi, ficto erroni, narrat se possidere Mesaulium, quem, absente[38] domino, seorsum a domina et Laerte, inter[39] taphios suis facultatibus emerat. Quae est ipsissima peculii natura, quam iuris interpretes definiunt «servi vel filiifamilias naturale patrimonium», ut Teophilus[40], sive,
ut alii explicatius[41], quod ii a rationibus paternis vel dominicis seorsim habent.
Ut postea fuere Romae iuris certamina inter plebem patresque, primum de tribunis piebis creandis, tum de aequando iure, deinde connubiis, porro de imperiis, postremo de sacerdotiis plebi communicandis, ut infra hoc libro dicetur.
Et Homero «Iovis confabulator» [Od., XIX, 179].
An ab hac primarum legum poenalium severitate summa et in iisdem exercendis rigore nimio primi poetae, sive primi legislatores, «caeci» dicti, quales Tiresias thebanus et Demodocus phoeax ab Homero narrantur [Od., X, 492-3; Vili, 64], quod nullum personarum respectu, seu, ut dicunt, nullam acceptionem haberent (unde forsan mos areopagitis in tenebris ferre sententias), eaque appellatio postea praestantiae poetis manserit, ut inde ipse quoque Homerus caecus posteris traditus sit?[42].
Vide notam superius De triplici hominum vita ex Platone et Homer[43] (3).
(1)
Sed in hac publici imperii genesi mansere patribus ius vitae et necis in filios et ius nexi in clientes, ut diu custodiere romani; et sic cum ipsa primarum rerumpublicarum natura feuda coorta sunt: ut patres omnem vini privatam, ipsi inter se pares, summo reipublicae imperio submitterent, quam ipsimet vero in suos subiectos, nempe filios et clientes, exercerent. Quod summe notandum arbitror pro feudorum origine et iure romano quiritium privato.
De qua [cathena] multa in hoc libro et Notis.
Ex eodem genere fuisse necesse est Orcam, marinum monstrum, Andromedam, cauti catenatam, hoc est terrore defixam, voraturum, nempe piratarum navem quae per oras Aethiopiae virgines rapiebat; et Perseum, sive graecos heroes, Pegaso, sive nave, sive maris equo, et remis, quae sunt navium alae — quod utrumque dicebat Homerus, — ea hostium sive barbarorum incursione Aethiopiam liberavisse[44].
Unde mansit proverbium «Cretensi mare», dictum in eos qui doctos docere velint.
Prima «immunitas» — «Census» pro «patrimonio».
Quo argumento coniiciebamus «precium» a monosyllabo «praes» deductum, quanquam primae syllabae quantitate mutata, ut quamplurimis vocibus derivatis evenit. Sed postea comperi a monosyllabo «prex» provenire — unde «precor» et «precarius», ex quo est precaria possessio, — quod prima precia fuerint clientum preces, quibus referebant ab inclytis praedia colenda: uti, barbarie recurrente, precariae inter primos contractuum fuere (quod et de censibus quoque hoc libro observavimus). Ita ut statuendum sit: principio patres agros, quos ipsi sibi iure optimo, hoc est omni iure immunes, habebant, quae forsan prima «immunitas» fuit, dedisse plebeis sub privato cuiusque patris censu — quo tempore, primo et proprie, «census» pro «patrimonio» dictus est; — deinde quos agros patres iure optimo habebant sibi, Servium Tullium censui publico subiecisse.
Queis addo pulcherrimum Taciti locum in Vita Agricolae [cap. 21], qui, ut cicuraret britannos, ingeniis ferocissimos, curavit principum filios «liberalibus artibus erudiri». Quae apud imperitos «humanitas» vocabatur, cum pars servitutis esset: quod divina providentia sic convertebat, ut per eas servitutis artes humanitas in efferas gentes proferretur.
De aurea aetate vide plura superius in Notis[45].
Et pro triplici hac aetate, quam aegyptii statuerant, deorum, heroum, hominum, triplicem quoque linguam divinam, heroicam, vulgarem, in terris fuisse tradidere, ut superius in notis De lingua divina[46].
[1] Sed, temporis obscuri universi veluti breviaria, unum latinis felicissime conservavit ipsa vox «paterfamilias», qua continentur patria potestas et clientelae, quae plurativo numero «patres»: cui ex adverso respondet «plebs», quum significat respublicas fuisse optimatium. Alia extant apud Homerum duo [Il., II, 101 sqq.; XVIII, 483 sqq.].
[2] Alterum elegantissimum: Agamemnonis sceptrum. Id fabricarat Vulcanus, plebeiorum character: quia plebei regna crearunt heroibus. Vulcanus dederat Iovi, qui est regum character: quia prima gentium regna fuere divina. Iupiter Mercurio tradiderat, qui legatorum, sive legislatorum, character est: nam prima lege agraria clientelae ortae, quibus prima merx operis in terris statuta, victus diurnus, a qua merce, ut alibi, «Mercurius» appellatus. Mercurius porro Pelopi restituit: quia lege agraria secunda regna optimatium, sive humana, fundata sunt. Inde, perpetua regum successione, Pelopes Thyesti, Thyestes Atreo, Atreus Agamemnoni tradidere.
[3] Alterum exactissimum est: Achillis clypeus. In quo descripta principio caelum, mare, sol, luna, sydera, nempe
mundi creatio; deinde duae urbes. In quarum priore suntprimum choreae, cantus, hymenaei, nuptiae: epocha oeconomicae potestatis. Deinde concio, leges, iudicia, muictae: epocha potestatis civilis. Posterior urbs armis obsessa, et utrinque abactae praedae, oves bovesque: epocha bellorum. Hinc distinctius civitatum expressae origines. Primum terrae quae arantur et aratores messoresque: prima artium agricultura.
Deinde primi reges, qui messoribus prandia apponi sceptro iubent: epocha clientelarum. Tum vineae consitae; posthaec armenta, pastores, tuguria: hactenus vita rustica et pecuaria, agricultura posterior. Demum choreae: nempe seculum voluptatis.
Circa quam pomoerium a Romulo positum Tacitus, Anfiales, lib. XII, cap. 24[47], numero iuxta nostra principia describit his verbis: «Igitur a Foro boario, ubi aereum tauri simulacruin aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus[48] (nempe totus ageraratus), ut magnani Herculis aram amplecteretur»: nempe qui totus aratus ager ara Herculis erat.
Et aliis satis multis romanae historiae locis ex Livio potissimum in his duobus libris passim ad id expensis.
Quibus [auspiciis] in his libris et Notis demonstravimus omnem heroum dignitatem contineri, et ex iisdem omne ius romanum antiquum fuisse heroicum.
De heroica cretionis origine vide notam [9] superius.
Et ipsa optio heroicae originis est. «Optare» enini earum rerum est quae sunt in summi Numinis potestate. Quare dicendum sub theocratiis natam, qua aetate gentes omnia patrare deos credidere.
(pag. 558, n. 1).
Topica rerum romanarum, quam mihi confeceram; idem loci genus, ubi collocata erat paterni imperii severitas; eadem nominum amplitudo; idem affectati regni crimen et insignis Manlii severitas, quae in mente dominabatur: cuncta haec me coniecere in falsum, ut patrem «Manlii» pro «Cassii» sumerem, quem fama fert apud Livium domestico iudicio filium verberasse, necasse, peculium Cereri consecrasse.
Qui mos heroicus a gigantibus usque originem ducit, ut, cum Platone et Homero, in his Notis superius observavimus[49].
Notae
- ↑ Cfr. piú giú la quarta delle Dissertationes, sez. IV [Ed.].
- ↑ Per una disattenzione le note 22-33 sono indicate nel testo con un numero in piú (23-34) [Ed.].
- ↑ Si veda sopra p. 7, e cfr, giá ivi, nota 1 [Ed.].
- ↑ Lib. Il, part. II, cap. IX,; 27 (p. 352) [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
- ↑ Questo XXXVIII corollario, aggiunto nelle postille all’esemplare inviato al principe Eugenio, non fu poi rifuso nelle Notae [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, IV, sez. IV [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].
- ↑ Si veda sopra p. 47 [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationest VI [Ed.].
- ↑ Testo: «recepisse» [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, IV, sez. IV [Ed.].
- ↑ Testo: «Galgaci» [Ed.]
- ↑ Testo: ἀετον [Ed.].
- ↑ Testo: «bracharensi» [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertaliones, XII [Ed.].
- ↑ Il titolo del libro del Tiraqueau è Semestria in «Genialium dierum» Alexandri ab Alexandro, iurisperili neapolitani, libri VI (Lugduni, J651). Cfr. pp. 100-114 [Ed.].
- ↑ Coloniae Agrippinae et Parisiis, 1550 [Ed.].
- ↑ Contaminazione ed errata interpretazione di Od., I, 275 sgg. e II, 224 [Ed.].
- ↑ Cfr., nel presente volume, Dissertationes, V, § 5 [Ed.].
- ↑ Il contenuto della presente nota si trova ampliato nella nota 86 [Ed.].
- ↑ «Et inde fortium... famosos a seculo» è aggiunta marginale [Ed.].
- ↑ Cfr. nota 81 [Ed.].
- ↑ 26.0 26.1 Testo: κλυτροί e κλυτρός [Ed.].
- ↑ Cfr. nel presente volume Dissertationes, II [Ed.].
- ↑ Veramente, due volte: Il., V, 260; Od., XVI, 282 [Ed.].
- ↑ Cfr. part. II, cap. XXIV, § 15 sgg. e, in queste Notae, n. 120 [Ed.].
- ↑ Testo: «squallida» [Ed.].
- ↑ Testo: κύρυκες [Ed.].
- ↑ Hieroglyphica sive de sacris aegyptiorum aliarumque gentium literis, (Lugduni, MDLXXIX) [Ed.].
- ↑ Mythologiae sive explanationes fabularum (Venetiis, 1551) [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, XIII [Ed.].
- ↑ Cfr. p. 560, n. 2 [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, VIII [Ed.]. (2) Cfr. Dissertaiiones t XII [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissartationes, X [Ed.].
- ↑ Testo: «Mesantium, abseiite» [Ed.j.
- ↑ Testo: «quem inter» [Ed.].
- ↑ Inst. Iust,, IV, 6, l io [Ed.].
- ↑ Tuberone, citato de Ulpiano (Dig., XV, 1, 5, § 4) [Ed.].
- ↑ Per un errore materiale intervenuto nelle schede del Vico («pag. 108, vers. penult.», invece di «pag. 180»), questa nota è intercalata, nell’edizione originale, fra la nota 56 e la 57. Avvedutosi, per altro, della svista soltanto dopo la tiratura del foglio di stampa relativo, il Vico aggiunse a questo luogo il rimando: «Vide notam superius de caecitate primorum poetarum» [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, VII, § 11 [Ed.].
- ↑ Testo: «liberavit» [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, X [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, XII, § 3 [Ed.].
- ↑ Testo: «XIV» [Ed.].
- ↑ Testo: «captus» [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, III, § 12 [Ed.].