De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXVI

Pars posterior - De constantia philologiae
Caput XXVI
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XXV Caput XXVII 

CAPUT XXVI
DE ORIGINE ET IURE MONARCHIARUM

[1] Sed reges (quibus optimates, magis suis ipsorum vitiis regno depulsi quam vi multitudinis deiecti, suis auspiciis, suis connubiis, ac proinde suis familiis gentibusque, et indidem sua nobilitate, suis agris, suis imperiis, suis sacris, suis nexorum iuribus concessere) — summa religione consecrati, summa nobilitate insigniti, summo imperio protecti — sua domi vitae et necis in subiectos iura, sua foris iura bellorum et pacis, sua agrorum dominia rerumpublicarum omnium, quas vel per subiectos gererent, auspicia sua seu suam bonam regni fortunam[1], suam reipublicae vel per subiectos bene gestae adoream fecere. Et sic respublicae mere monarchicae sunt constitutae, quae unius utilitatem, salutem et gloriam spectant; in cuius unius vita utilitas, salus, gloria gentis a monarcha rectae continentur[2].

[2] Et hi monarchae, sive reges meri in infinita potentia, nullis legibus nec nisi uni Deo reddere rationem adstricti, liberrimo suo arbitrio, quod ex natura monarchiae iuri naturali conformatur — quanquam monarcharum vitio quandoque iuri naturali adversetur, — omnia regunt; neve cives sua unorum invidia peccent, omnes continent in officio. Et ita auctoritas patrum in unumquemque monarcham universa concessit, cui quicquid placet, sive animo legis condendae constituit, legis habet vigorem[3].

[3] Eaque ratione, ut qui ad aras confugerunt — quia in ilio statu exlegi, in quo genus humanum impium et flagitiosum in sui exitium corruisset, nisi ab inclytis recepti essent, salvi esse non poterant, — tanquam servorum quaedam rudimenta, sub imperium venere inclytorum[4], ita deinde optimates huic summo imperio cessere monarchis, simili item iure ac si iure minorum gentium regna belli iure quaesissent.

Ius monarchicum assertum antiquissimum ante publica bella —
Grotii principia firmantur — Gronovius ad Grotium perstringitur.

[4] Atque ita ius regnorum monarchicorum antiquissimum assertum puto. Quod Grotius in genere intellexit, sed in specie non agnovit, qui duas eius iuris monarchici caussas statuit: alteram, si qui bellum gerit, suo aere gerat — quod antiquissimis illis temporibus accommodari non potest; — alteram, si qui in imperium veniunt, aliter salvi esse non possunt: quod de antiquissimis monarchiis neque is neque alius unquam existimarunt, neque existimare sane potuerunt, qui omnes, ex errore omnium temporum, vetustate firmato, putarunt prima regna, citra hanc necessitatem, populorum consensu nata esse. Quod dictum sit contra Gronovium, qui, in suis ad Grotium notis, huius doctrinam convellere, sed satis infirme, conatur.


Notae

  1. «Seu suam bonam regni fortunam» aggiunto nell’errata-corrige ms. Nelle postille marginali soltanto: «seu fortunam» [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 121 [Ed.].
  3. Quae est lex regia, regnorum monarchicorum propria, de qua libro priore, cap. CXL et cap. CLX [nota aggiunta nelle postille marginali e non rifusa nelle Notae],
  4. Cfr. Notae, 122 [Ed.].