De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Capita C-CXLIX

 Capita L-XCIX Capita CL-CLXXXXIX 

CAPUT C

DE IURE MAIORUM GENTIUM
Iuris gentium defínitio — «Historia» quid?

[1] Ex hac tutela naturae praestantioris natum est ius gentium, quod definire possis «ius violentiae». Et, ut in hominis vita ius omnium primum tutela existit, ita in vita generis humani, quae historia est, ius gentium, quod tutela totum constat, primum omnium ortum habuit.

Iuris gentium divisio.

[2] Id divido in ius maiorum gentium et gentium minorum.

«Maiores gentes» quae? — Dii maiorum gentium.

[3] Maiores autem gentes appello ante civitates fundatas et leges positas: uti Saturnus, lupiter, Mars, Mercurius, Hercules[1] aliique, quos mytologia enumerat, «maiorum gentium dii» appellantur, quia deorum antiquissimi habiti sunt.

«Minores gentes» quae?— Dii minorum gentium.

[4] Minores vero accipio gentes post civitates constitutas et regna condita, uti «minorum gentium dii» dicti sunt a civitatibus consecrati, ut Quirinus.

Patricii maiorum gentium — Patricii minorum gentium.

[5] Cuius divisionis fuit imitatio quaedam illa romanorum, qua dicti «patricii maiorum gentium» qui ex patribus lectis a Romulo, «patricii minorum gentium» qui ex patribus per sequentes reges aut a Bruto[2] conscriptis orti sunt.

Mancipatio — Usucapio — Usurpatio — Vindicatio — Mancipia — Nexi — Obligati.

[6] Ius autem maiorum gentium est ius privatae violentiae, quo homines exleges quidque sua manu capiebant, usu capiebant, vi tuebantur, suum usum seu possessionem rapiebant, et sic vi sua reciperabant. Unde erant mancipia res vere manu captae; nexi debitores vere obligati; verae mancipationes, usucapiones[3], vindicationes, usurpationes, seu usus sive possessionis raptiones. Uti uxores usurariae, quae in possessione erant, non in potestate virorum, «trinoctium usurpabant», hoc est tres perpetuas noctes usum sui rapiebant viris, ne in eorundem manum seu potestatem anni usucapione transirent.

Duella.

[7] Iudicia duella erant, sive singularia certamina inter duos aequales, quia tertius non erat iudex superior, qui controversias, vi adempta, dirirneret.

Manus consertio — Vindiciae.

[8] Vindicationes per veram manuum consertionem («manus» enim «conserere» pugnare est) peragebantur; et vindiciae erant res vere per vim servatae.

Conditiones — Unde pacta «conditiones» vocata?

[9] Actiones autem personales erant verae conditiones: unde pacta, sed alia significatione, postea «conditiones» mansere dieta, et maxime illa quae rem in fortunae casum dant et obligationem suspendunt. Cuius rei bellissimum vestigium extat eo capite Legis XII Tabularum De iudiciis: «Endo via rem uti paciunt orato»[4]: uti in via creditor et debitor pacti sint, ius postulato.

[10] Per veras autem conditiones creditores cum debitoribus, qui aut inficiarentur debitum aut cessarent, obtorto collo tractis, suam «condibant», seu simul ibant, domum, ut ibi operis suis, nervo nexi, debita exolverent. Si autem creditores non poterant cum debitore, tunc vel cum re sibi debita et, si eius copia neque erat, cum debitoris re alia, qua sibi satisfacerent, condibant domum.

Fides — «Implorare fidem», «recipere in fidem» unde?

[11] «Fides» autem dicebatur nervus, quae mine quoque tertiae infiexionis citharae chordam significat: unde mansere locutiones «implorare fidem» pro «implorare «potentiam», «recipere in fidem» pro «recipere sub imperium», «recipere in potestatem».

Condictiones.

[12] Conditiones postea dictae «condictiones» a solemni denunciatione diei, qua debitori solvendum aut in iudicio sistendum esset. «Denunciare» enim prisci dicebant «condicere». Quod ex iure minorum gentium, hoc est post civitates fundatas, originem habuit, ut nos infra haec, perstrictim enumerata, latius ostendemus.

CAPUT CI
DE AUCTORITATE OECONOMICA

[1] Sed primi homines hanc monasticam auctoritatem concubitu certo protulerunt in filios, tanquam in suas ipsorum partes. Quod fundamentum societatis oeconomicae philosophi communi calculo statuunt.

Filius «particeps patris».

[2] Ex qua philosophiae penu latini in priscis locutionibus habent «particeps meus»[5] pro eo quod nunc dicitur «meus filius».

Filius «res sua» patri.

[3] Atque inde in Lege XII Tabularum illud caput influxit: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit, ita ius esto», ubi filiifamilias veniunt appellatione «rei suae»: unde porro suitatis iura profluxere.

CAPUT CII
PATRES IN FAMILIA SUMMI

[1] Hinc auctoritas oeconomica seu familiaris orta est, qua patres in familia summi. Libertas filiorum stat in arbitrio parentum: unde patrifamilias distrahendi filii ius fuit. In acquisitionibus filii sunt, ut scite Aristoteles appellat[6], «animata instrumenta» parentum: unde peculii ius derivatum. Parentes habent tutelam filiorum tanquam rei suae, quam aliis testamento «legare» (mandare) possunt.

Pecunia, patrimonium, hereditas, familia, quid?

[2] [7] Solitaria auctoritate in familiarem prolata, cuiusque suum, seu dominium suarum cuiusque rerum, prolatum est in pecuniam, nam vetustissima artium pecuaria. Quae etiam viventis «patrimonium» a «patre», defuncti «hereditas» ab «hero» dieta est. Et ex libertate singulorum familia orta, dieta a «famulis», seu clientibus, qui agrorum cultura rem faciebant familiarem. Estque utilitatum domesticarum communio: quam communionem qui habent dicti «liberi», ut differrent a nexis, quos superius diximus. Et ex singulorum tutelis patria potestas facta est, quantum est ius filios coercendi, quo pater familiam tueatur.

Ius vitae et necis in filios.

[3] Unde patribus ius ortum vitae et necis in filios.

CAPUT CIII
FAMILIAE PRIMUM RERUM PUBLICARUM RUDIMENTUM

[1] Et ita familiae primulum rerumpublicarum rudimentum fuere.

Testamentum specimen imperii familiaris.

[2] Cuius vestigium belle integrimi mansit in testamentis, quae patresfamilias «condere», «ordinare», uti principes summi «condere leges», «ordinare rempublicam», dicuntur; et promiscuo vocabulo patresfamilias haereditatem, principes rempublicam, quum eam aliis mandant, «legare» dicuntur. Et, uti legatus in republica legata principem, ita heres in haereditate defunctum patremfamilias refert, seu, ut vulgo dicunt, repraesentat; et, uti quicquid principi placet, legis habet vigorem, ita quicquid testator testamento iubet, ius esto: tanquam princeps summus, legibus solutus, iure naturali, nuda voluntate rerum suarum in alios transfert dominium. Unde legata formulis illis concepta «sumito», «capito», quae «vindicationis» appellantur. Et, tanquam potestas summa, legatis, quae «damnationis» dicuntur, sancit in testamento poenas.

CAPUT CIV

ALTERUM CLIENTELAE

[1] Sed, praeter familias, clientelae rudimentum rerumpublicarum fuere alterum, ex quibus omnium primae in terris respublicae natae optimatium.

[2] Sed quae heic aio, universae eruditorum reipublicae mira omnino esse videantur, tum quia philosophi omnes constanter affirmant respublicas a familiis tantum fuisse inchoatas, tum quia historia universa tradit primum inter mortales regium nomen fuisse.

Historia nondum habet sua principia.

[3] Huic communi errori locum fecit philosophiae et philologiae distractio[8], ex qua factum ut historia nondum sua hactenus haberet principia, quae non alia sane forent quam res gestae temporis obscuri, unde tempus fabulosum falsis poetarum commentis excuteretur et tempus historicum haberet exploratas praeteritas caussas, a quarum effectibus sua sumit exordia. Quod[9] respublicas fundatas, ac regna condita, pacis bellique iura, ordines, leges, magistratus, tanquam e vestigio inter mortales nata, nobis in ipso sui limine proponiti quamobrem vera falsis sine ullo delectu commiscet.

[4] Id nos in nostra Historia temporis obscurí, quae universi iuris gentium quaedam fax erit, libro secundo praestare conabimur. In praesenti id solum tantisper tu omnesque alii eruditi teneatis, quaeso, quod, nisi fallor, postulanti haud facile negare possitis.

Status exlegis specimen.

[5] In statu exlegi corrupta natura tulit ut innumeri omnem summi Numinis religionem exuerent; effreni libidine incertos et, quia incertos, edam nefarios concubitus celebrarent; desides vitam omnem inertem viverent et victu foedo, quem de ipsis dicit in Arte Horatius; cadavera inhumata relinquerent canibus corvisque voranda.

Pudor omnis divini humanique iuris parens.

[6] At hercule aliquot fuisse necesse quoque est, qui, pudore illius incertae et nefariae veneris et foedi victus commoti, de media illa erronum multitudine se proripuerint.

Ius divinum unde coepit apud gentes.

[7] Et quando divinatio antiquissima inter occidentales est, quae auspiciis potissimum constat, uti mathematica seu astronomia iudiciaria brevi post Diluvium nata apud chaldaeos in Oriente; necesse est ut avium volatus numen falso putarint, quos quia de caelo observabant, a verbo Διός — originis graecis latinisque communis, ut vox «Diespiter» docet— «divinum» appellarunt, unde et ipsa «divinatio» dieta, quae iuris divini potissima pars apud gentes habita est.

Prima religio lucis arisque habita.

[8] Eaque ratione necesse est ut, in illa insigni ruditate, per auspicia deos se consulere crediderint; auspicato, certas sibi sedes agrosque occuparint; et per lucos, in ara quisque sua, deos coluerint: unde nunquam a latinis «lucum» sine religione aut «ara» aliqua appellatum reperias.

Origo connubii, patriae potestatis, divisionis agrorum, humanitatis.

[9] Hinc etiam necessario factum quod isti falsi pii, ut qui non vagi et errones, sed certis sedibus haerentes, certas indidem quoque sibi uxores coniungerent, certos sibi filios susciperent, qui connubium, seu ius nubendi, citra nefas habebant; captos auspiciis agros, quia ibi manere perpetuo debebant, terminisque positis divisos, contenti quisque suo, eos industrii colerent; et, cum certi essent patres, certi filii, certae uxores, inter ipsos necessario humanitas primum nata, quae proprie ab «humandis mortuis» dicta est.

Tigna iuncta — Casae — Pagi — Gentes.

[10] Eaque ratione sui suorumque tutelae, tigna iunxisse, casas collocasse necesse est: unde sensim pagi constructi et maiores gentes conditae[10]. Sed «gentes», nativa significatione et propria, quam recta romani recepere, ut significarent «virilem stirpem in plures familias divisam».

Falsae religiones non falso natae — Ex religione virtutes —
Optimi — Viri — Patres — Veri maiorum gentium patricii.

[11] Proinde ex universa illa moltitudine exlegi hi soli, ex falsa persuasione (quae, in illa summa rerum imperitia et ruditate, ipsis facillima probatu fuit) falsi pii, deos observarent; et, quia pii, prudentes sibi visi, qui eosdem per auspicia consulerent; temperati, qui castam venerem colerent; fortes, qui indomitos agros culturae subigerent: ita ut ex deorum falsa religione videas has imperfectas virtutes inter eos ortas. Qui optimi et a «virtute» dicebantur «viri», quibus respondent graecorum ἥρωες, unde «heri» fortasse latinis dicti. Atque ii ipsi erant qui «patris nomine cieri» possent, ex quibus veri «maiorum gentium patricii» oriebantur. Indidem ii qui gentem, seu communem virilem stirpem, haberent.

A iure divino humanum profluit.

[12] A quibus ius maiorum gentium, quod cum graecis proprie ἡρωϊκόν appellares[11], nempe antiquiorum, ante civitates fundatas ortum habet: quae, initio facto per auspicia a iure divino, sepulturis ius humanum, ab humandis mortuis, condere instituerunt.

Secunda originaria iurium acquisitio, natura dominii mutata.

[13] Per hanc narrationem tu huc interea retuleris secundam originariam omnium omnino iurium acquisitionem, quae per agrorum divisionem, terminis positis, iure maiorum gentium facta est. Qua rerum dominium naturam mutavit, ut, quando terrarum prius erat dominium eius simile, quod habet populus theatri, exempli gratia, thermarum[12] vel stadii, deinde ea distinctione factum est dominium, quo res sunt et manent singulorum.

[14] Quod autem is status exlex diu perdurarit in insignem generis humani frequentiam, argumento sit: quod romani sub regibus, qui ad ducentos quinquaginta annos regnarunt, ad viginti urbes oppidaque cepere; nec tamen, ut divus Augustinus, De civitate Dei[13], refert, ultra quam viginti milliaria, nostris tertio ferme breviora, imperium protulere.

[15J Igitur, cum inertibus copia non tanta esset de terrae sponte natis victitandi, necesse est ut ex ea ipsa multitudine impia et nefaria infirmos subierit industria, qui vitae necessaria aestate vix et aegre, per quae manserunt inculta, legerent et in hyemes asservarent: contra, robusti ac violenti, ut natura fert, feriati, vel optimorum culta furari auderent, vel lecta sive adeo asservata ab infirmioribus rapere.

Optimi — Fortissimi.

[16] Sic optimi, qui venere propudiosa non resoluti, cultura agrorum exerciti, gentis factione feroces, ac proinde «optimi» seu «fortissimi» dicti (nani priscis «bonus» qui nunc «fortis», uti «fortus» qui nunc «bonus» erat), facile violentos ac temerarios, ob suarum rerum tutelam, in furto intra ARAta[14] deprehensos, occidebant.

Imperium prolatum.

[17] Et ita imperium, domi inter suos ortum[15], foris, tutelae quoque iure in alienos, prolatum est.

Clientelarum proprietas —
Assignatio — Partes: operae et obsequium — Addicti.

[18] Ad eam virtutis famam exciti, infirmi, ubi iniuriis premebantur a violentis, ad lucos et aras optimorum confugisse haec natura rerum sic comparata suadet; a quibus in eas leges recipi ipsius dominii mutata natura dictabat: ut, quando in agros optimorum proprios salutis caussa confugissent, quos optimi assignassent ipsis, colerent agros suisque operis vitam sustentarent, pro quo beneficio praeterea obsequium praestarent optimis — et ita clientelae ortae, quarum propria assignatio, qua clientes colendis agris erant addicti; et partes duae, operae obsequiumque, quae clientes debebant optimis, tanquatn patronis; — et patricii, hoc est qui patres certos nomine ciere possent, haberent agrum, auspicia, gentem, connubia, lucos, aras; clientes nihil horum haberent. Unde in historia universa vides Hispaniam, Africam, Gallias maxime et Germaniam, Britanniam, Italiam Graeciamque scatere clientibus.

Asylorum ius antiquissimum.

[19] Atque id est asylum, quod Livius dicit «vetus urbes condentium consilium»; sed, per haec quae nunc sic perstrictim innuimus, latius in Historia temporis obscuri exequemur, «vetus urbes condentium ius» multo verius dixisset.

[20] Et ita clientelae alterum a familiis expressius rerumpublicarum rudimentum fuere[16], utpote quae ordines imperandi et parendi longe ampliores induxere. Quas Romulus, ut Plutarchus in eius Vita refert, ab hoc antiquissimo gentium iure recepit: deinde romani sub regibus aliis et in republica libera moribus transformarunt.

Ius optimum, ius fortissimum.

[21] Atque id est ius optimum, nativa significatione appellatum (ius fortissimum), quod optimi (fortissimi) habebant agrorum, quos clientes non sibi colebant, sed optimis; et si detrectarent, ex lege operarum nexi ab optimis nervo constringebantur.

«Fides» primum imperii et potestatis vocabulum.

[22] Et ita «fides» (proprie «chorda», «nervus») fuit primum nomen potestatis et imperii; unde locutiones, quas diximus, mansere: «fidem implorare», implorare potestatem; «recipere in fidem», recipere sub imperium[17].

Ius nexi antiquissimae originis.

[23] Idque est celebre ius nexi, multo ante Romam conditam natum. Quare Maioragius[18] merito ait capite Legis XII Tabularum De nexis ex Solonis legibus non fuisse translatum, cum a Livio ante XII Tabulas nexi narrentur debitores. Quibus addas, ob ius nexi a patribus saeviter in plebes exercitum, uti Romae, ita Athenis ante eam legem saepe turbatum.

Quando dicantur «plebs et optimates»? quando «plebs et patres»?

[24] Sed et natura fert eius status tandem clientes pertaesum esse ut aliis semper colerent agros, suas iunxisse vires; atque ita primum plebes extitisse, quae consurrexere contra optimates. Unde etiamnum «optimatium» et «plebis» vocabula obtinent, ubi turbis et seditionibus respublicae motae sunt, atque «optimates» dicuntur qui stant pro status tutela, «plebs» quae res novas raolitur; quando respublica[19] quieta, multitudo quidem «plebs», sed illi «patres» vocantur.

CAPUT CV
RERUMPUBLICARUM CAUSSA ET OCCASIO

[i] Per hanc occasionem patres, iam natura sociales[20], statini aequum ius agnoverunt, et aequi, inter se iuris fruendi caussa, sua patrimonia, suas familias, suas potestates patrias, «rebus ipsis dictantibus»[21], in commune, tanquam in unam personam, contulere: namque, tum ad speciem, tum ad terrorem, patres se in ordinem direxere, ut plebis secessionibus obsisterent[22].

Ordo civilis primum in terris natus et primi reges.

[2] Et ita ordo natus: quem, qui inter ipsos proceritate corporis animique ferocia emineret, regeret. Et ita regium nomen principio in terris ortum, et primi reges ipsa corporis dignitate et animi praestantia ex hac rerum natura ipsa extitere.

CAPUT CVI
RESPUBLICA QUID?

Ex ea collatione omnium ab omnibus iurium extitere respublicae. Quapropter respublica definiatur «omnium civilium utilitatum communio», quae «civitas» quoque et passim appellatur.

CAPUT CVII
RESPUBLICA AMPLISSIMA UNIVERSITAS IURIS

[1] Estque tertia, et quidem omnium amplissima, universitas iuris.

Prima universitas iuris: suum — Secunda: patrimonium, hereditas —
Tertia: respublica.

[2] Namque suum erat cuiusque hominis singuli universitas iuris, qua continebantur omnia quae in eius dominio, libertate, tutela erant[23]. Patrimonium autem patrisfamilias viventis, haereditas defuncti est universitas iuris amplior, quae peculia, libertates, tutelas filiorum, operas et obsequia clientum complectebatur[24]. Respublica omnium amplissima est, ut quae omnium patrum patrimonia, libertates et potestates sub se habet et cuncta civilis vitae continet bona. Nam, sine ea fundata, homines, desides, impii, sine ulla religione, in incertam venerem more ferarum effusi, violenti et iniuriis validi, de industriorum partis ex rapto viverent et in reluctantes caedibus grassarentur, et sic homines hominibus lupi essent et brevi fortasse genus humanum exhausissent.

Leges virtute ortae, religione confirmatae.

[3] Quare divina providentia[25] factum ut, «rebus ipsis dictantibus»[26] et ipsius corruptae naturae sponte, optimi provenissent, qui clientelas contra violentos fundarunt[27] et ad plebium secessiones[28] in ordinem se direxere[29], cuius potentia freti[30], leges dictarent, quarum metu homines deinceps, occlusa libidine, rationi servirent, et pro iniuria aequitatem, pro socordia industriam intenderent, et optimorum exemplo consuefierent metuere et vereri deos, et ita deorum religione leges gravius confirmatae. Ex quibus bonis animi artibus omnia opificia nata sunt, quae humanis commodis usibusque inservirent, et sic homines essent hominibus veluti dii.

Omnia humanae vitae bona debentur reipublicae.

[4] Quapropter res omnes privatae, publicae, profanae, sacrae, omnia iura, commoda, bona, quibus civilis vita fruitur, reipublicae sunt accepto referenda atque in republica cuncta continentur.

«Rerum» appellatio.

[5] Itaque, ut in natura appellatione «rerum» venit hoc universum quod dicitur «mundus» et quicquid in mundo est, ita in re civili appellatione «rerum» venit respublica. Unde illa apud latinos: «rerum potiri», adipisci principatum; «rerum dominus», princeps; «rerum arbitrium», dominatio.

Reipublicae corpus, animus, mens, ratio, persona, vita, salus.

[6][31] Ut ex coitione corporum, quae principio a «coeundo» («comeundo») «comitium» proprie dieta est, reipublicae corpus; ita ex consensione animorum reipublicae coaluit animus, qui a Papiniano[32] eleganter «communis reipublicae sponsio» definitur, hoc est omnium civium aequi iuris voluntas, quae quicquid vult, «lex» communiter appellatur. Huius animi mens est civilis auctoritas. Huius mentis ratio est iustitia architectonica, de qua inferius dicemus. Hanc mentem, hunc animum gerit potestas civilis, quae est persona reipublicae, cuius vita est salus publica, et in eius salute vitae omnium continentur.

CAPUT CVIII
DE DOMINIO EMINENTI, CIVILI LIBERTATE
ET SUMMO IMPERIO

[1] In rerumpublicarum genesi ex dominiis omnium dominium eminens[33],, ex singulorum libertatibus libertas civilis, ex cunctis patrum potestatibus summum imperium ortum est.

[2] Dominium eminens potestas civilis, communis boni caussa, in rebus et personis civium exercet, omni iure privato poti us.

[3] Libertas civilis est qua cives suas habent leges, suos magistratus, aerarium suum.

[4] Imperium summum est ius cogendi animadvertendique, edam gladio: in noxios cives, domi, iudiciis; in exteros iniurios, foris, bello.

CAPUT CIX
UNIVERSI IURIS PUBLICI MATERIES

[ij Dominio eminenti continentur recensiones ordinum, indictiones tributorum atque adeo omne aerarium. Paterfamilias enim, dominicae potestatis iure, servis ministeria attribuit, operas indicit et eorum peculia aufert.

[2] Civilis libertas celebratur, si praemia, poenae, honores, onera geometrico commensu dispensentur, hoc est pro civium meritis ac dignitate.

[3] A summo imperio proveniunt leges, magistratus, iudicia, arma, arces, praesidia et bella ac foedera. Atque haec est omnis publici iuris materies.

CAPUT CX
DE AUCTORITATE CIVILI

Ac dominio eminenti, civili libertate et summo imperio constat civilis auctoritas.

CAPUT CXI
AUCTORITATIS CIVILIS DIVINA ORIGO

Et civilis auctoritas in eo refert divinae proprietatein originis[34], quod haec tria unum sunt, et quodque eorum trium semper est cum aliis duobus complicitum; ita ut, si unum eorum desit, non vera respublica sit, sed reipublicae simulacrum.

CAPUT CXII
DE IUSTITIA ARCHITECTONICA
Iustitia architectonica, in sapiente, in familia, in civitate,
imperat prudentiae, temperantiae, fortitudini, iustitiae peculiari.

[1] Auctoritatis, quam mentem civilem definivimus[35], ratio est iustitia architectonica. Nam, uti ratio in sapiente omnibus virtutibus imperat ad animi tranquillitatem — quae Aristoteli «virtus universa», «iustitia regina» Platoni: unde eius imperium «lex regina» Chrysippo dicta[36], — et in familia iubet ob ipsius tranquillitatem omnium familiarium officia virtutum; ita in civitate ad eius beatitudinem imperat omnium civilium virtutum officia. Unde «iustitia architectonica» eleganter philosophis appellata, quia civilis felicitatis imperat opus, a virtutibus civilibus faciendum. Nec ineleganter in Scholis «legalis» dicta est, quia legislatione in animo legislatoris extat. Qua imperat prudentiae legibus ordinum, ut quisque sit gnarus ac proinde dignus ordine, quo censetur; imperat temperantiae legibus sumptuariis, connubialibus et legibus publicorum iudiciorum; imperat fortitudini legibus militaribus; ac postremo imperat ipsi peculiari iustitiae, sive rectrici sive aequatrici, legibus ceteris, quas fert de reliquo iure universo seu publico seu privato.

Eius lex regina.

[2] Huius iustitiae lex regina seu summa est salus publicae potestatis, ut in populari illa: «Suprema lex populi salus esto».

CAPUT CXIII
CIVILIS POTESTAS IMAGO DEI

[1] Et respubliea in eo quoque imaginem Dei refert, quod ut Deus aseitate est in omni natura summus[37] — unde homo auctoritate naturali est in omni natura mortali summus[38]; auctoritate monastica est in solitudine summus[39]; pater auctoritate oeconomica est in familia summus[40]; — ita auctoritate civili est in civitate potestas civilis summa.

Similitudo.
I

[2] Cumque respubliea quid universum sit[41], ut universo summus Deus praeest, ita potestas civilis in republica omnia infra se, nihil habet superius: quamobrem uni Deo, praeterea reddit rationem nemini.

II

[3] Et uti Deus, summa libertate qua fruitur, suae aeternae rationi immutabiliter haeret, quare poetae Iovem Fato subiectum fingunt[42]; ita civilis potestas, per summam ab omni coactione et vi libertatem, suae ipsius rationi, nempe legi a se latae, paret[43]; at, rationi aeternae, nempe iuri naturali, inobsequens, divino conscientiae iudicio damnatur.

III

[4] Et uti Dei Optimi Maximi potestas et voluntas unum idemque sunt, ut diximus[44]; ita civilis potestatis voluntas et potestas una, quae «imperium» appellatur.

IV, V, VI

[5] Et uti ex divina potentia res omnes existunt, ab eius aeterna ratione singula quaeque creata suas habent perfectiones, et ab eiusdem infinita bonitate homines habent sua merita: ita ab hac summa potestate sunt ceterae omnes potestates, sive publicae sive privatae; a quaque forma, quam legibus concipit, singula quaeque induunt iuris seu iusti formas; et ab eius dignatione sunt omnia iuris beneficia et dignitates.

VII

[6] Praeterea, uti Deus, ut poeta inquit:

... nutu temperat orbem

suaque praesentia verum exhibet menti et beat homines — unde pulcherrima illa latinorum locutio: «Nisi quid dii respiciant», pro «nisi Deus fortunet, sospitet» — ita summa potestas, suo nutu, sua praesentia, actibus, qui apud eam geruntur, ius inducit: unde testamenta calatis comitiis iusta, hoc est maxime erant solemnia.

VIII

[7] Postremo, uti Deus mentibus hominum suum aeternae rationis verbum fando, fas dictat[45], ius naturae immutabile, quae est «formula naturae» Varroni; ita potestas civilis quicquid verbo suo iubet, necessarium ius dicit. Quae verborum formula in specie et proprie «ius» a «iussu» appellatur.

CAPUT CXIV
IUS CIVILE MERUM

Iubent autem nonnisi domini — quod in republica populari docet formula illa legum rogandarum: «Velitis, iubeatis, quirites»; — et dominorum uti iubere, ita rursum vetare est. Hoc dominium, uti ita dicam, iuris est de rebus quae, natura non improbante, et iuberi et vetari possunt. Quod «ius civile merum» definire quis possit.

CAPUT CXV
IURIS CIVILIS PRINCIPIUM

Auctoritas hac acceptione, qua significet hoc dominium sive arbitrium condendi iuris, est principium iuris mere civilis universi.

CAPUT CXVI
IURISDITIO ET IURISDICTIO

Hac acceptione iuris civilis auctoritas duas habet partes. Quarum altera, quando

 ... necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

«iurisditio» eleganter dici potest; estque dominium quod potestas civilis habet iuris mere civilis. Quod quum dictat, altera auctoritatis pars est, quae «iurisdictio» appellatur, sive ipsa summa potestas id dictet, sive, eius imperio, subsumma.

CAPUT CXVII
CAUSSAE CERTI IURIS

[1] Diximus supra verum legis ratione, certum legis auctoritate constare[46]. Igitur iurisditionis et certi ab ea conditi iuris eae caussae fuere: quod dominia, libertates, tutelae («libertatis» appellatione, e contrario, obligationem quoque accipio) iure naturali quacumque animi destinatione sufficienter significata existunt (id enim dictat humanae societatis natura, nam mentes humanae, quibus corporibus dividuntur, aliae celantur ab aliis)[47], et solo veri pudore continentur[48]. Sed, pudore exuto, iure maiorum gentium, hoc est ante respublicas constitutas et leges positas, ea raanu capere, usu, si ve corporis perpetua rebus adhaesione, obtinere, vi reciperare necesse erat[49].

Vis servata potestati civili.

[2] Hinc potestas civilis, ideo ex patrum ordine nata, ut omnem in posterum violentiam extingueret, haud freta veris naturae, sed incertis ob hominum temeritatem, et, ob eorundem fluxam fidem, parum fidens pudori, sibi uni vim servavit, ita ut pauca publice vi tractaret, coercitiones nimirum et poenas, quo, in privatis rebus agendis, ea ratione ceteris quies esset.

Formae, modi, caussae iuris — Cur «caussae» dictae?

[3] Atque ob id ipsum dominii, libertatis, tutelae rebus privatim agendis certas induxit corporeas formas, quae in iure «modi» et «caussae» appellantur, quasi «cavissae» quia «cavent» — unde passim leges aeque ac iurisconsulti «cavere» dicuntur, quum certis verborum formulis aliquid iuris concipiunt, — ad quas formas cives suas infinitas sive informes voluntates conformarent, qui sedulo serioque, non fraude nec temere, iura sibi parare, conservare vel in alios transferre vellent, queis tribus rebus omne iuris privati negocium celebratur[50].

Ius naturale verum, sed incertum;
gentium certum, sed violentum; civile certum et pacatum.
1

[4] Eaque ratione iura, quae natura vera quidem sunt sed incerta, iure maiorum gentium certa sed violenta, iure civili certa praestitit et pacata, et, ut pacata essent, de iis quae ἐπὶ τὸ πλεῖστον accidunt, ut Theophrastus loquitur, non quae ἐκ παραλόγου iura constituit[51], parvi pendens an quandoque vera non essent et solum curans quae frequenter et facile eveniunt[52], quae semel aut bis accidunt contemnit[53].

Interpretatio iure naturali necessaria.

[5] Quod legis vicium quidem, sed necessarium, supplendum sive emendandum interpretationi permisit[54]. Unde Pomponius ait «naturaliter fieri ut legibus latis interpretatio desideretur»[55].

Ius civile pro vi necessitatem, pro incertitudine solemnitatem induxit,
ut pudorem et verum, qua licet, custodiat.

[6] Et ita civilis potestas, quae, in republicae genitura, dominia, libertates, tutelas acceperat a patribus certa sed violenta, a plebe vera sed incerta, quasi brevi manu auctoritatis civilis, omni vi adempta, omni incertitudine sublata, et pro iis inducta iuris civilis necessitate et solemnitate, in cives certa et civilia, seu verecunda, refudit atque distribuit; eoque pacto ex bona et magna parte iis iuris naturalis verum et pudorem reposuit.

CAPUT CXVIII
IUS CIVILE COMMUNE

Atque hac domimi, libertatis, tutelae metamorphosi, ut ita dicam, qua ex violentis iuribus in modesta sunt commutata, extitit ius civile omnium civitatum commune, quod omnibus populis, qui a iure maiorum gentium sub iuris civilis auctoritatem concesserunt, ipsa rerum, quam disseruimus, natura dictat una eademque ratione evenisse.

CAPUT CXIX
TERTIA ORIGINARIA IURIUM ACQUISITIO

Et post primam originariam omnium iurium acquisitionem, quam hominibus cognatam diximus et naturae[56], et alteram, iure maiorum gentium introductam, qua patres agrorum, quos auguriis ceperant, dominia, terminis positis, distinxere[57], haec est tertia originaria acquisitio, iure civili introducta.

CAPUT CXX
IURA OMNIA PRIVATA UTILITATE, PUBLICA AUCTORITATE

Atque haec ipsa auctoritas iuris est, qua omnia iura, privata utilitate, sunt publica auctoritate. Nam testamentum et tutela, praeter hanc rationem, quam habent cum omnibus iuribus aliis communem, alia propria, quam supra diximus[58], iuris publici esse dicuntur.

CAPUT CXXI
DOMINIUM, LIBERTAS, TUTELA, IURIS PRIVATI MATERIES

[i] Et iura privata omnia ad haec tria summa capita revocantur: dominium (cuius partes sunt usufructus et aliae servitutes personales, et praediorum iura, quae confessoria actione, ut res nostri domimi, vindicantur, ius pignoris, hypothecae, quas, ut res nostras, adversus quemvis possessorem persequimur, et possessio ipsa, quam in nostro patrimonio numeramus), libertatem (sub qua omnem potestatem obligationemque complector) et actionem.

Actiones tutelae nostrarum rerum.

[2] Actiones autem nihil aliud sunt quam rerum nostrarum legibus praeformatae tutelae[59].

CAPUT CXXII
IURIS PRIVATI DIVINA ORIGO

Et dominium, potestas, obligatio, actio divinae originis proprietatem obtinent[60], ut omnia in patrimonio nostro numerentur, omnia sint in nostra libertate, de omnibus proditae sint actiones. Omniaque unum sunt patrimonium viventis, defuncti haereditas; et horum trium si unum desit, sive in summa, hoc est in ipsa rerum universitate, sive in singulis rebus, ius deest. Si desit dominium, quod nempe quis pater, dominus, creditor non sit, iure naturali deest potestas, obligatio, actio. Si libertas desit, ut in servo qui bello interna quoque iustitia iusto captus est, dominium, potestas, obligatio, actio iure naturali, iure gentium et civili deest. Si actio sit inefficax, quia aliqua exceptione elidatur, dominium, potestas, obligatio iure naturali et iure gentium deest, et iure tantum civili sustinetur.

CAPUT CXXIII
DE IURE QUIRITIUM ROMANORUM

[1] Haec, quae hactenus disseruimus, sunt cuique iuri civili communia. Sed ex hoc ipso iuri civili communi est celebre ius quiritium romanorum, actibus legitimis, quos Papinianus enumerat, agitatum[61]; quodque eruditi omnes romani iuris interpretes tantopere excoluerunt, ut eorum commentariorum utramque paginam implere videatur. Quodque putant esse romanorum proprium inventione; cura, si quae hactenus diximus vera sunt, romani id non inventione, sed custodia proprium sibi fecerunt, ut latissime libro secundo explicabimus.


Romana republica principio optimatium regno mixta — «Quirites» romani patres — Hasta, genus teli patriciorum — Bellona (Minerva), mens et ingenium belli — «Quirites» romani hastati.

[2] Etenim romana respublica principio optimatium natura fuit regno mixta, quod graviter mox firmabimus; et romani quirites non alii quam patres fuere. Ex ordine enim patrum, patrumque princeps, fuit Romulus, qui, inter deos relatus, a «quiri», hasta sabinis dicta, qua valebat, Quirinus est appellatus: quo teli genere viri patricii in bellis utebantur, uti et romanis in moribus erat, et Homerus de ipsis heroicis temporibus testatur. Quare Bellona, quae eadem est Minerva, nempe belli mens et ingenium, cuius historia patricii in bello sunt, hastata a poetis fingitur[62]. Itaque «romani quirites» sunt romani hastati. Quamobrem ius quiritium nihil aliud est quam ius maiorum gentium, hoc est ius proprium patrum, qui uni gentes fundarant[63], quod, quia nondum erant leges positae, principio iustae violentiae mos fuerat: qui mos deinde, omni vi adempta et corpulentia, in graciles formas attenuatus, in republica([64] legibus fundata[65] abiit in ius civile quiritium, seu patrum romanorum.

CAPUT CXXIV
IUS QUIRITIUM ROMANORUM FABULA IURIS GENTIUM
Imitationes violentiae: mancipatio, usucapio, usurpatio,
obligatio, vindicatio, manus consertio, conditio.

[1] Et in illa quadam generis humani adolescentia — quae aetas in homine phantasia plurimum pollet, quare et id saeculum poetarum fuit, et omne id tempus in historia heroicum seu fabulosum excurrit[66], — primi rerumpublicarum fundatores ius maiorum gentium in quasdam imitationes violentiae commutarunt: ut mancipatio, qua omnes ferme actus legitimi transiguntur liberali nexus traditione; usuicapio, non corporis adhaesione perpetua, sed possessione, principio quidem corpore quaesita, deinde solo animo conservata; usurpatio, non «usus rapina» quadam, sed modesta appellatione, quam vulgo nunc «citationem» dicunt; obligatio, non ultra corporum nexu, sed certo verborum ligamine; vindicatio per simulatam manuum consertionem et vim, quam Gellius appellat «festucariam»; tandem, ut alia omittam, conditio, sive actio personalis, non itione creditoris cum debitore vel cum re debita vel cum re alia, sed sola denunciatione peragerentur.

Fabulae iuris antiqui.

[2] Et sic, per haec violentiae imitamenta, ius quiritium romanorum quandam iuris gentium fabulam agere videbatur: quas et non alias, ut hactenus sunt interpretati, Iustinianus satis erudite «iuris antiqui fabulas» vocat.

Orphei et Amphionis mythologia.

[3] Quae sic enarrata gravi coniecturae faciunt locum, ut bis de caussis primos urbium fundatores et heroes et poetas Orpheum et Amphionem ipsi poetae tradiderint[67].

CAPUT CXXV
PER QUAM FABULAM IUS CIVILE PROPINQUAT VERO

Sed per eiusmodi fabulas vides ius civile, quo longius a iure maiorum gentium abscedit, nempe a veritate violentiae, eo propius accedere ad ius naturale, hoc est ad veri pudorem.

CAPUT CXXVI
CUR ROMANI IURIS MAIORUM GENTIUM
TESTES PRAECIPUI?

[ij Sed heic certe illud quaeras: cur romani uni ex omnibus nationibus testimonium maiorum gentium iuris perhibeant?

Romani iure gentium digni orbis imperio.

[2] Quia mira Romuli magnanimitas Romae condendae in potentissimi ethruscorum regni confinio, quod universo mari infero ad fretum usque Siculum nomen dabat, et inter innumeras minutas quidem sed fortissimas optimatium respublicas, quot supra [68] cum divo Augustino vidimus, et invicta gentis romanae fortitudo adversus servitutem foris, et acris romanorum patrum sui quiritium iuris custodia adversus tyrannidem et plebis libertatem domi, in qua ceteros aliarum rerumpublicarum optimates superasse argumento est, quod romana gentes omnes subegerit. Unde est felicitas consecuta, ut terrarum orbis, iure gentium nempe per iusta bella victus, romano imperio universus paruerit; eae occasiones praestitere, ut romani patres praeter ceteras nationes ius gentium maiorum, seu ius privatae violentiae[69], ex quo respublicae primum ortae, in illa, quae nuper memoravimus[70], violentiae imitamenta conversum diligentissime custodierint; et vim, domi ademptam, foris iure minorum gentium prolatam, quod definire possis ius violentiae publicae, in quo stat omnis iustitia bellorum, iidem romani in omnibus ferme bellis summa sanctitate servarint.

Et ita super quo iure civilia imperia primum orta, super eodem ipso imperium romani protulere, ut latius libro secundo demonstrabimus. Si autem has occasiones aut campani aut numantini aut carthaginienses, a quibus solis Roma servitium metuit, ut Cicero in una Agraria testatur, nacti essent; ab una earum gente ius patrum campanorum aut numantinorum aut carthaginiensium haberemus.

CAPUT CXXVII
PRIMA LEX CIVILIS AGRARIA

[1] Sed, ut heic semina disseram eius argumenti, quod libro secundo copiosius tractabimus, romanam rempublicam, super quibus legibus primum fundata est, super iisdem ipsis auctam esse et amplificatam, recolendum heic quod supra diximus[71]; nexos tandem pertaesos semper optimis colere agros; primas ab iis secessiones fecisse, et ita plebes primum coortas, quibus optimos, in ordinem confertos, obstitisse, et ita ordines primum quoque coortos esse.

Agraria prior — Dominium bonitarium cum republica natum.

[2] Certe in eo temporum articulo, ut patres citra caedein revocarent plebem, aliqua conditione aequa oblata id egisse necesse est: eam autem non aliam invenias (quando fortes sunt parcissimi sui, quod virtute sibi pepererunt) quam ut clientes colerent agros sibi, pro quo beneficio plebei patribus aliquid census vel tributi simile penderent, integro apud patres ipsos nexus iure manente; et ita plebei haberent sibi agros sub onere, patres autem agros optimo iure. Haec prima legum quae in republica natae sunt, et qua ipsae respublicae sunt fundatae[72], «agraria», quae in historia romana, non ut aliae, quemadmodum de connubio patrum, de communicando consulatu, de communicandis sacerdotiis, ita de dividendi sagris, sed proprio et vulgari vocabulo, ut res vetustissima, primum prodit; eaque lege dominium, quod antiqui interpretes dicunt «bonitarium», a patribus plebi est constitutum.

Agraria posterior — Cur in mancipatione nexus traditio?

[3] At enim quia patres saepe iniuria plebeios de agris deiicerent, pro quibus nulla iis actio prodita erat, ex iis caussis novas secessiones a plebibus factas necesse est: easque revocatas quoque natura fert alia apposite aequa conditione data, quam non aliam comminiscare, nisi ut plebei iure optimo sibi haberent agros, quos iis optimi assignassent, ut si eorum possessione caderent, vindicatione conservarent ea formula: «Aio hunc fundum meum esse ex iure optimo», quae postea romanis fuit «ex iure quiritium», iure tamen nexus apud patres integro contra debitores manente, quod postea in plebeios foenore exercuere. Mansit tamen, ut cum traditione mancipii traditio nexus coniungeretur: quod postea in Lege XII Tabularum perlatum est: «Qui nexum faciet mancipiumque», idque in usurpationem prisci optimorum iuris.

Super tribus legibus romanum imperium fundatum et auctum.

[4] Super lege clientelarum de operis nexorum et super hac duplici agraria, priore nempe de dominio bonitario et posteriore de dominio ex iure optimo, romanos imperium in Latium, Italiam provinciasque protulisse in eius historia libro secundo observabimus[73], qui pro harum trium legum iure victis vel ius optimum agrorum vel dominium bonitarium vel tantum culturam, qua se sustentarent, relinquebant.

CAPUT CXXVIII
DE IURE OPTIMO ROMANORUM
Ius optimum, iuris gentium origine, iuris romani custodia.

[1] Hinc perspicue palam cernis ius optimum, quod hactenus romanorum proprium putatum est, esse iuris gentium origine[74], iuris romani custodia. Id namque quisque populus liber inter suos habebat: romani autem, iuris gentium custodia, hoc est iure victoriae, victis populis ademere, et sic inter suos conservarunt. Quod piane demonstrat Cicero, De haruspicum responsis, ubi inquit: «Multae sunt domus in hac Urbe, patres conscripti, atque haud scio, an pene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato», cuius species mox enumerat «iure haereditario, iure nexus mancipii», etc., ubi antiquissimi iuris gentium illustre vestigium agnoscitur, cum distinguat ius optimum a iure privato haereditatis, nexus mancipii, etc. Quem Ciceronis locum pro hac tanta antiquitate nulli rectius quam hispani, gens eius, quod semel placuit, gravissima, explicarent, apud quos in haec usque tempora hoc ius optimum domorum perdurat, quo dicunt, ut Otalora, De hispanorum nobilitate, testatur, «solar conocido», et patricium definiunt «hombre de solar conocido», et patriciam gentem vel familiam appellant «solariega».

Iuris optim romani proprietates duae: ius plenissimum,
ius certissimum.

[2] Iuris autem optimi inter romanos recepti sunt proprietates duae. Altera qua est plenissimum, quod eruditi, quasi divinantes verum, fatentur, quum praedia optimi iuris, quae Cicero in Agraria definit «quae immunia prorsus sunt», recte interpretantur «ab omni servitute et obligatione pignoris ac tributo», et explicant «praedia alaudalia» vel, ut corrupte loquuntur, «allodialia», quod tantundem est ac si dicas «bona pienissimo iure». Qui hac proprietate optimi iuris agri fuere patrum, antequam Servius Tullus censum instituisset, quo etiam patrum agros oneri census subiecit. Altera proprietas iuris optimi est ut sit quam certissimum. Quod ius optimum ius fortissimum maiorum gentium fuerat[75]: postea, vi per leges adempta, in iuris civilis auctoritatem necessitatemque mutatum est[76]. Qua acceptione, romanorum fundi sunt iuris optimi, utpote de quibus reivindicationis formula prodita erat[77]; nam, acceptione priori, non sunt, quia census oneri et iuri quiritium subiecta.

CAPUT CXXIX
IUS QUIRITIUM QUODDAM IUS FEUDALE ROMANUM

[1] Nam ius quiritium quoddam ius feudale romanorum fuit. Etenim clientelae a Romulo patribus sunt permissae, quibus patres commissos sibi clientes docere iura et in caussis tueri debebant; clientes vicissim patronos obsequio prosequi.

Obsequium idem ac homagium — «Homagii» etymon.

[2] Id obsequium in iure feudorum dicitur «homagium», quod, apposite ad rem nostram, «hominii nexum» cultiores eius iuris interpretes dicunt, et, rectius quam a verbo graeco ὁμόω), «iuro», dictum quasi «hominis agium», ab exercitio iuris nexi, quo optimi nexos invitos agebant ad operas quas detrectassent.

Eaedem obsequii ac homagii partes: honor et fídes —
Servitium militare.

[3] Cuius obsequii, ut in feudis, erant etiam apud romanos partes duae: honor erga patronos et fides, quae in re feudali «fidelitas» appellatur, nimirum de operis patrono praestandis. Ex qua fide, etiam publice et diu post libertatem populo assertam, plebei de suo aere militarunt: quae «opera militaris» iure romano, iure autem feudorum dicitur «militare servitium».

Quorsum traditio nexus in mancipationibus? — Ius quiritium
feudis adstrictius — Dominia bonitaria tenutae feudorum.

[4] Hoc ius nexi patres in plebem usque ad eiusdem turbas et secessiones obstinavere. Sed et fundi romani sine nexus traditione alienari iure optimo non poterant: nexus enim erat signum quod emptor venditori in assignatione fundi patrum succederet, ita ut nexus traditio perpetuus esset patrum assensus in romanorum fundorum alienationibus, qualis hodie in feudorum alienationibus seniorum assensus est. Quin sine auctoritate ne utiliter quidem obligabantur: namque acceptilatio in actibus legitimis a Papiniano numeratur, qua stipulationum obligationes tolluntur. Hinc praetores sua aequitate naturali nihil ius romanorum quiritium demutabant: itaque talis naturae erant bonitaria dominia, quales hodie sunt in re beneficiaria quae dicuntur «tenutae feudorum», quae meri sunt facti.

Ius romanum ex feudis, non ex iure romano feuda.

[5] Igitur vides non has esse scintillas quasdam, ut Oldendorpius dicit, ex quibus feuda initium cepissent, sed ex clientelis et maiorum gentium feudis ius civile commune, ac proinde romanum quoque, sumpsisse exordia.

Duella et feuda cum iure violentiae recurrunt.

[6] Et postquam a Germania aliisque septentrionum plagis barbari Europam invasere, a quibus omne ius in vini et manum collatum est, iisdem recurrentibus caussis, quas supra exposuimus, et duella et feuda, atque adeo aliud ius gentium, Grotius[78] putat, sed rectius antiquissimum ius maiorum gentiam, sed aliqua in parte mutatum, rediit.

CAPUT CXXX
«QUIRITES» APPELLATIO POTESTATIS C1VILIS ROMANORUM

Itaque summa potestas civilis romanorum appellabatur «quirites», qua appellatione in comitiis utebantur; et in republica optimatium regno mixta «patres» significavit. Sed, asserta libertate, nondum autem constabilita, duplex arcanum continebat: unum potentiae, quasi soli quirites publicas res iuberent; alterum libertatis, quasi plebei ius quiritium iam acquisivisse publica confessione testaretur. Sed, libertate confirmata, eam patres in antiqui iuris usurpationem adhibuere.

CAPUT CXXXI
PRAETOR IURIS QUIRITIUM ROMANORUM MINISTER

[1] Sic principio ipsi patres in comitiis hunc quasi seniorum assensum legitimis actibus praestabant: quando testamenta calatis comitiis condebantur, ubi patrum praesentia ius erat.

Praetor minister et custos romani iuris.

[2] Aucto populi et rerum numero, praetor romanus dictus «minister et custos iuris», quae duo confunduntur, quae sunt longe alia: nani, quantum iuris minister erat, ius quiritium romanorum sua auctoritate civibus in actibus legitimis ministrabat, sine qua cives nihil iure agere dicebantur.

CAPUT CXXXII
«IUS» PRAESENTIA POTESTATIS CIVILIS

«Ius» autem erat ipsa praetoris praesentia, uti principio fuerat ipsa praesentia patrum in comitiis. Et uti prius ipsa praesentia patrum in comitiis, in quibus appellabantur «quirites», ipsum ius quiritium erat; ita postea ius quiritium fuit ipsa praesentia praetoris pro tribunali, quantum ius quiritium actibus legitimis ministrabat, inter quos ad rem nostram est insignis ille qui dicitur «in iure cessio». Et «ius», hac acceptione, Paullus graviter definit locum «ubicumque praetor, salva maiestate imperii salvoque more maiorum, ius dicere constituit»[79]. Quatenus autem praetor sit et dicatur «custos iuris civilis», infra suo loco dicetur.

CAPUT CXXXIII
DE IURE QUIRITIUM PUBLICO

Quae hactenus dieta sunt spectant ius romanorum quiritium quod liceat appellare privatum. Sed est alterum ius romanorum quiritium, publicum, quod auspiciis, connubiis, magistratibus, sacerdotiis continetur, quae patres ex iure maiorum gentium habebant plebi incommunicata [80]. Ex cuius iuris utriusque acri custodia, quam patres adversus plebem habuere, nos libro secundo enarrabimus et virtutem et iustitiam et eximias regnandi artes romanas ortas esse.

CAPUT CXXXIV
IUS CIVILE COMMUNE TRADUX
IURIS MAIORUM GENTIUM IN MINORUM
Ius publicae violentiae finis maiorum gentium iuris —
Regna heroica, poetica.

[i] Ex iis, quae de iure privatae violentiae in solitudine[81], de imperio paterno in filios [82], de fide clientum[83] et de caussis certi iuris[84] supra tradidimus, perspicue palam est ius maiorum gentium iure publicae violentiae, quod cum potestate civili coortum est, terminasse, et iura civilia incoepisse, et, quae Hermogenianus dicit[85], regna condita esse, sed omnium antiquissima, regna heroica, sive poetica, in quibus duumviri, duo heroes, ut supra diximus, a rege, ut in Horatii caussa a Tullo[86], creati iudices, dictarent carmina seu formulas in publice reos, quos «perduellionis» appellabant; et ita potestates civiles ius publicae violentiae domi publicis iudiciis exercerent.

Iure publicae violentiae conditae gentes minores.

[2] Et ut a iure privatae violentiae maiores gentes, ut vidimus [87], ita violentiae publicae iure gentes minores, populi nimirum et nationes, conditae sunt, a quibus iura bellorum et pacis sunt introducta; et tradux, ut ita dicam, quo ius maiorum gentium in ius gentium minorum traductum est, fuit ius civile commune, quod supra diximus[88].

CAPUT CXXXV
DE IURE MINORUM GENTIUM
Inter sumnas potestates status exlex recurrit et ius monasticum.

[1] Cumque ius publicae violentiae sit potestatis civilis cognatum et proprium[89], et potestates civiles, ut supra demonstravimus[90], summae sint, bine solae potestates civiles ius belli et, a contrario, pacis habent. Cumque eae summae sint, hinc status exlex inter ipsas recurrit, ac proinde ius violentiae redit; in eo tamen a priore diversum, quod illud privatae, hoc autem publicae sit.

Bella duella publica — Repressaliorum iuris origo — Heri clientum, domini servorum — Patronatus ad exemplum clientelae — Usucapio, principium fundandarum gentium et certi iuris, a gentibus publice recepta.

[2] Et ita duella publica facta sunt, quia inter duas summas potestates tertius non est superior, qui earum controversias dirimat iure: ex qua antiquitate Plautus romanos «duellatores optimos» appellat. Et bella sunt vindicationes, quae per veram vim publice peraguntur; conditiones[91] in repressaliorum iura, ut Zasio suboluit, abiere; mancipationes per veram manus capionem fiunt, quae dicuntur «captivitates»; et ut ob infirmos a violentorum iniuriis servatos ius nexi prius ortum[92], ita ob servatos victos servitus introducta; et uti illi clientum heri[93], ita hi servorum domini fuere. Ex manumissionibus alterum ius clientelarum ortum, quod dicitur «patronatus»; cuius similis proprietas assignatio; et partes item duae, obsequium et operae libertorum. Usurpatio iterum vera usus sive possessionis raptio[94] fuit; et usucapio — primum fundandarum gentium principium et fons omnis certi iuris in rebus soli, qua optimi fundos terrarum communium longa possessione fecere certos, proprios[95], quod barbare dicunt «particulares» (unde illae locutiones provenere «fundare gentes», «fundare civitates», «fundare respublicas», «fundare imperia») — mansit apud omnes gentes modus acquirendi dominia regnorum diuturna possessione.

Ius maiorum gentium rudimentum iuris minorum —
Primae civitates ad bellum natae — Ius civile bellica meditatio.

[3] Itaque vides ius maiorum gentium iuris gentium minorum quoddam rudimentum fuisse, quo primae civitates, nullo consilio institutae, sed moribus ipsis ad bellicam iustitiam[96] imbutae sunt, et in iure civili communi, quae perpetua quaedam belli meditatio esset, versabantur.

«Obvagulatio» et «pipulum» erant maiorum gentium querelae —
«Quiritatio» romanorum — «Clarigatio» — Conditiones condictiones factae.

[4] Tamen ex iure civili communi bellis, ut iusta essent, denunciationem addidere, quae item ex iure maiorum gentium proveniebat, apud quas fuerat «obvagulatio» et «pipulum» [97], quae duo satis significant infantiam eorum temporum quibus nata sunt, cum domini vagitu, qui puerorum, vel pipatu, qui pullorum est proprius, res sibi raptas querebantur. Id apud romanos dictum «quiritare», implorare fidem quiritium, patrum romanorum, quorum erat imperium[98]. Ex hoc iure civili communi convenere gentes in denunciationes bellorum, quae denunciatio iure foeciali romano «clarigatio» dicta, qua foecialis clara voce res repetebat, quae nisi restituerentur, indicebat bellum. Atque ex hoc minorum gentium iure conditiones, sive repressalia iuris maiorum gentium, condictiones factae sunt iure civili.

Ius maiorum gentium iustitiam,
ius minorum sollemnia bellorum spectat.

[5] Ex quibus vides ius maiorum gentium internam bellorum iustitiam dictare, nempe rerum repetitionem, quod est idem ac sui tutelam: ius gentium minorum externam, quae in sollemnitatibus bellorum spectatur, ut summae potestates bella gerant, nec, ante quam condixerint sive denunciaverint, gerant.

CAPUT CXXXVI
DE IURE NATURALI GENTIUM
ET IURE NATURALI PHILOSOPHORUM

[1] Hoc ius civile commune, quod diximus[99], est ius commune omnium populorum, quod dicit Gaius[100] ubi ius civile definiti «omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur». Idque divina providentia[101], quia, rebus ipsis dictantibus[102], inter gentes seorsim ad cuiusque populi tranquillitatem ipsarum moribus explicavit; quo civiles potestates, id divisim edoctae, facilius coniunctim in iura bellorum convenirent. Quod ius communibus gentium moribus explicatum est ius naturale iurisconsultorum, a iure naturali philosophorum longe diversum, quod ii ad rationis aeternae libellam severissime exigunt.

Solemnitates iuris minorum gentium vetustiorum, a recentioribus remissae,
a philosophis contemptae — Omnis respublica stat iure certo.

[2] Sed enim, cum respublicae optimatium, ut inferius dicemus, ferme omnes sint vel sub regna redactae vel in libertatem resolutae — quae duae rerumpublicarum formae ex ordine magis naturali quam civili reguntur, ut inferius dicemus quoque — iisdem de caussis iuris maiorum gentium vetustiorum custodia, qua potissimum stabant antiquae optimatium respublicae (namque id eius reipublicae proprium, custodia patrii moris, ut inox etiam dicetur), est relaxata; et ita in privatis rebus agendis ea violentiae imitamenta, quae supra memoravimus [103], cessere. Et sic cessere iuris civilis communis solemnitates; et ius populorum seu gentium commune propius accessit ad ius naturale; et solemnis mancipatio, exempli gratia, in simplicem traditionem abiit; et ita simplex rei traditio inter modos acquirendi dominii iure naturali gentium est numerata. At enim iure naturali philosophorum sola animi destinatio a domino facta de transferendo rei suae in alterum dominio id transfert; et natura quidem humanae societatis signum aliquod postulat, ut supra diximus[104], sed quodcumque, sive verbis sive adeo nutu, sat est, ipsius autem rei traditio necessaria non est. Sed quia respublicae, etiam regiae, etiam liberae, in iure civili seorsim sibi condendo pro suae cuiusque reipublicae forma, nempe ex ordine naturali, non ad vera, sed prorsus incerta naturae, sed ad certa spectarunt, quae ad vera naturae propius accederent; iccirco deliberati animi de transferendo rei dominio in dominis signum firmius quam verba et nutus esse voluerunt.

Ius naturale gentium ex certo mixtum —
Ius naturale philosophorum a certo merum.

[3] Cum igitur iurisconsulti romani, ex quibus corpus iuris romani coaluit, floruerint cum respublicae ferme omnes vel liberae essent vel regna, nil mirum si, quum de modis dominii acquirendi agunt et de contractibus, ius naturale mixtum nempe ex certo defíniunt, non ius naturale philosophorum, quod recte «merum» Grotius appellat. Quare laudandi qui, in titulo Institutionum De iure naturali gentium et civili, virgulam expungunt, in quibus est Hermannus Vulteius[105]; omnium qui commentarios ad eam iuris partem scripsere facile princeps. Haec si Grotius advertisset, is certe iurisconsultos romanos super eo argumento non reprehenderet; qui ipsi, si antiquissimis temporibus, quibus omnes respublicae fuere optimatium, scripsissent, ius naturale gentium describerent, quod ius civile romanorum proprium hactenus putatum est[106].

CAPUT CXXXVII
DE IURE NATURALI GENTIUM PROPRIO ET MINUS PROPRIO

[1] Id verum Grotius dixit, quanquam non vere, quia non suis ex caussis dixit, quum ius gentium duplex facit, proprium et proprio minus; ac proprium definit quod pertinet ad mutuam hominum societatem, ex quo genere iura bellorum et pacis esse dicit; proprio minus, quod spectat privatim ad cuiusque populi tranquillitatem, ex quo genere dicit esse modos acquirendi dominii iure naturali gentium, quot numerant iurisconsulti romani, occupatione bellica excepta. Quia ius gentium proprium est ius violentiae, ut definivimus[107], quod, a maioribus gentibus in statu exlegi fundatum, ut narravimus[108], rebuspublicis postea constitutis, occasione bellorum inter minores gentes, violentia inter ipsas recurrente, ac proinde recurrente statu exlegi, inter ipsas recurrit, ut demonstravimus[109].

Ius gentium proprium immutabile — Minus proprio mutabile.

[2] Id autem ius, cum vi geratur et vis electionis sit expers, est quodammodo immutabile: unde ius bellorum apud omnes gentes humanas omnique tempore videas uniforme. Minus proprio a nationibus est introductum citra omnem vim; ac proinde, cum voluntate ortum sit, mutabile est, non pro libidine tamen, sed pro formis rerumpublicarum, ut vidimus[110]. Quare non solum alio tempore aliud, sed uno eodemque tempore in alia orbis terrarum parte esse aliud potest.

CAPUT CXXXVIII
TRES RERUMPUBLICARUM FORMAE MERAE

[1] Ex tutela, dominio, libertate tres rerumpublicarum formae merae ortae: optimatium, regia, libera.

Optimatium.

[2] Optimatium respublica nititur tutela ordinis, qua primum fundata est, ut supra disseruimus[111], ut soli patricii habent auspicia, agrum, gentem, connubia, magistratus, imperia, et apud gentes sacerdotia.

Regia.

[3] Regia (0) eminet unius dominatu et summo ac maxime libero apud eum unum omnium rerum arbitrio.

[Libera].

[4] Libera celebratur aequalitate suffragiorum, libertate sententiarum et aequo omnibus ad honores vel summos aditu, qui aditus census est, seu patrimonium.

Reges heroici.

[5] (a) Id vocabolum «regnum» apud scriptores saepe diversa significat. Quamobrem, ne quam disserendis pariat obscuritatem, animadvertendum est principio rerum «regem» significasse, propria significatione, ordinis principem, bellorum ducem et legum latorem, significatione maxime propria, qua leges ordinis ad plebem ferebat, quales principio reges, ex ordine natos in turbis cum plebe primum ortis, supra narravimus[112].

Apud graecos.

[6] Eaque significatione sunt reges heroici apud Homerum, et mansere diu apud graecos ferme omnes, etiam in rebuspublicis liberis, ut post Theseum alii longa serie in atheniensi, ut ne dicam in rebuspublicis optimatium, uti regnum inter duos Heraclidarum divisum in spartana, maxime creatis ephoris, sub quorum acri custodia ita reges, ut sub regum custodia leges erant.

Apud italos.

[7] Ita et apud romanos ea «regis» appellatio a iure gentium recepta est, ut Cicero vel suae reipublicae liberae consules, in legibus quibus eam ad romanae exemplum fingit, «reges» more spartanorum appellet. Sed, regno cum Tarquiniis degenerante in tyrannidem et, per stupri Lucretiae illati occasionem, libertate a Lucio Iunio Bruto romanis asserta, ea appellatio odiosissima fuit, ut eos, qui impune iniurias facere vellent, «regnium agitare» cum indignatione et stomacho dicerent. Sed, ut postea inter graecos regnum merum macedonum fuit, ita longe antea inter italos illud fuit ethruscorum.

Apud occidentales.

[8] Apud ceteros occidentales, uti Hispanos, Gallos et Germanos, Britannos, ex innumeris Titi Livii, Iulii Caesaris et Cornelii Taciti locis colligere licet respublicae per «principes» — ita eos isti vocant historici — iuxta heroicum, quem tradidimus, morem rectae sunt; et tanto odio habita regna seu dominatus, ut vel ingens Arminius, qui, cheruscorum princeps, fuerat germanicae libertatis contra romanos assertor, ob affectati regni suspicionem a suis occisus sit.

Regna mera in Oriente celebrata.

[9] Siculis autem «tyrannis» ita «regnum merum» signifícavit, ut «regnum» apud asianos «tyrannidem», quale etiamnum ab sua usque ultima antiquitate persae habent; qua acceptione Tacitus dixit «suetum regibus Orientem». Quare Augustus non «regis» nomine cum orientalibus, sed cum occidentalibus «principis» appellatione rempublicam accepit.

CAPUT CXXXIX
CUR TRES RERUMPUBLICARUM MERARUM FORMAE?

Cur autem tres, nec plures aut pauciores, sint rerumpublicarum formae merae, ratio ea est quia, ut Tacitus inquit, unum est reipublicae corpus et unius animo regendum. Natura autem unus homo; sed, et ad similitudinem naturae, unus aliquis ordo civium, vel populus universus aut maior eius pars, quae pro universo habetur, in comitiis convocata instar unius.

CAPUT CXL
LEX FUNDAMENTALIS CUIUSQUE REIPUBLICAE MERAE

[1] Et ita rerum natura comparatum fuisse necesse est ut respublicae fundarentur et exleges aut liberi legibus se submitterent.

Optimatium.

[2] Ubi enim infirmi et omnium rerum indigi, salutis caussa, ad aliquot fortium virorum praesidium vel in tutum aliorum agrum confugerunt, ibi fortes habere agri dominium, receptos colere, ac proinde illos imperare, hos parere, ius est quod «maiorum gentium» supra diximus[113]. Ad cuius antiquissimi iuris normam, rempublicam venetam optimatium et natura ipsa fert et historiae produnt constitutam.

Regiae — «Lex regia» Ulpiani quid?

[3] Ubi cuncti unius fidem implorarunt, quod bellis plerumque accidit, ut vieti a victore serventur, ut asiani ferme omnes, inter quos degeneres optimates regnabant; ibi ea sit conditio imperandi, uti Crispus Liviae dicebat, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur. Quae est «lex regia» Ulpiani[114], nempe regni meri conditio, uti conditiones passim «leges» dicuntur.

Liberae.

[4] Postremo, ubi universi ex aequo legibus se submittunt, ibi neminem eminere aequum est. Itaque, cum ipsa Ulpiani phrasi, tres has conditiones cuiusque reipublicae merae «leges fundamentales», unanquanque suae, appellatione maxime propria dicere eleganter possis.

CAPUT CXLI
PROPRIETAS CUIUSQUE REIPUBLICAE MERAE
Respublicae optimatium moribus reguntur.

|i] Respublicae optimatium merae reguntur moribus, quibus gentium iure fundatae sunt. Natura enim mores legibus antiquiores tulit. Et ea reipublicae forma tota stat iuris custodia; quia consilium non fuit ut patres quicquam demutarent: quin, contra, utilitas suadebat ut acriter custodirent mores gentium, super quibus suura fundarunt imperium, uti supra descripsimus[115]. Qua custodia romani, quia ceteris gentibus praestitere, ut in libro secundo demonstrabimus, gentium iure universi terrarum orbis potentes facti.

Mos maiorum quid? — Primae leges quae? — Prima exempla quae? — «Exemplum edere» proprie quid? — Cur severae poenae «exempla» dictae? — Cur exempla legibus antiquiora?

[2] Atque hic ille est mos maiorum, quo poena quae, exempli gratia, a duumviris in Horatium dictata sub Tulio fuerat (quod primum iudicium de capite civis populum romanum vidisse Cicero testatur; unde supra nos confecimus[116] romanos id ius, cum versemur in ipsis reipublicae initiis, a iure gentium accepisse), ea ipsa poena Domitius Nero, a senatu hostis reipublicae iudicatus, ut Svetonius in eius Vita refert, more maiorum damnatus est: cuius formulae vim cum Nero ignoraret, ubi eam edoctus est, supplicii ignominia commotus, occidi sustinuit quam expectare. Sed haec ipsa formula iudicii publici, qua Horatius perduellionis damnatus est, et a latinis scriptoribus, ut vidimus, dicitur «mos maiorum»; haec, inquam, ipsa ab iisdem «lex» appellatur. Ita apud Livium Tullus fatur: «Duumviros, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem, facio»; et Livius ipse, antequam eam recitet formulam, praemittit: «Lex horrendi carminis erat». At cernis eam non tam legem quam exemplum fuisse quod in similis criminis reos edebatur, haud absimile principis decreto quod ad similes caussas trahitur. Idque proprie erat «exemplum edere»: cumque eiusmodi exempla ab ordine severa ederentur, hinc «exempla» postea «severas poenas» significarunt. Quod autem antiquissimae leges essent eiusmodi exempla, ratio id postulati quod rudia ingenia exemplis ducuntur, quae particularia sunt. Leges proprie dictae genere constant[117], et genera rudes homines difficile intelligunt.

Eloquentia heroica exemplis regnabat.

[3] Unde eloquentia heroica exemplis fictis tota vigebat, ut antiquissimae Aesopi fabulae testantur; et Menenius Agrippa membrorum a ventre desciscentium fabula romanam plebem reduxit. Sed et primas leges romanas fuisse haec exempla ex more patrio in reos edita, luculentissimus locus Dionysii Halicarnassensis[118] demonstrat, ubi, dum deliberatur in senatu an leges, quae postea in XII Tabulis redactae sunt, populo ferendae essent, quae proprie leges erant, fuerunt status optimatium, e quibus respublica libera mixta erat, acres custodes, qui censebant «patrios mores servandos, leges ferri non oportere».

Quid «ius incertum» et «manus regia»? — Cur dieta «manus regia»? — Primi reges manus iuris — Veri legislatores — Cur «ius incertum» dictum? — Quid reges in primis rebuspublicis domi possent.

[4] Et cum his legibus hac signifícatione acceptis apte cohaerent leges quas Romulus aliique reges tulere, et ius incertum et manus regia, qua initio civitatis populum romanum egisse Pomponius narrat[119]. Et recte quidem «manus regia» appellabatur: nam primi reges fuerunt manus, ut ita dicam, iuris, quae ius civibus ministrabat; nam mens iuris apud ordinem erat; iurisdictio erat regum, at iurisditio erat ordinis. Eaque ratione primi reges, significatione nativa et maxime propria, dicti sunt «legumlatores», qui ferebant leges ab ordine ad populum, uti Tullus, qui, concilio populi advocato, duumviros creavit, ex quorum formula ius in Horatium dixit, et ita perduellionis legem ab ordine ad populum tulit, neque duumviri legem concipere poterant nisi Tullus creasset. Et ita cum tanta illa antiqui iuris solemnitate belle convenit «ius incertum» Pomponii: quia in regis arbitrio erat creare duumviros. Quare antiquissimi reges in republica optimatium ea creatione tantum pollebant, quantum consules postea in libera pollebant relatione, et ita eorum propria erat legislatio domi, ut belligeratio foris. Quae duo Theseus in fundanda atheniensi republica sibi regi servavit[120].

Merae regiae nutu principum.

[5] In rebuspublicis mere regiis principes summi solo nutu gentium moribus moderantur. Unde apud turcas, tartaros, moschos, persas leges nullae praeter divinas, quas falsi habent.

Liberae legibus.

[6] In rebuspublicis mere liberis omnia legibus proprie dictis, quae sunt iussa populi, peraguntur.

CAPUT CXLII
SUMMA IURIS CIVILIS DIVISIO IN MORES AC LEGES

Respublica mere optimatium et mere regia moribus, legibus mere libera regitur — Qua ratione ius scriptum ab atheniensibus, non scriptum a spartanis — Spartanorum leges propriae παιδαγωγία, mores reliqui.

Hinc prima iuris civilis communis divisio est in mores ac leges. Quod ita Gaius[121] enunciat: «Omnes populi legibus et moribus reguntur», ubi particula «et», ut saepe in iure usuvenit, pro particula «vel» accipienda. Nam respublicae mere optimatium et mere regia reguntur moribus, uti, e contra, legibus populares. Atque hac ratione constat illud quod Tribonianus scribit: divisionem iuris scripti et non scripti ab atheniensibus et spartanis provenire[122], hoc est a forma reipublicae liberae et optimatium, ex qua utraque postea romana commixta est, modo tamen spartanorum mores accipias, uti ronaanorum sub primis regibus[123]. Nam spartanis Lycurgus leges quidem dedit atque adeo scribi vetuit, sed eae circa puerorum institutionem ferme omnes versabantur: in ceteris vero mores maiorum, quibus ea optimatium praeter omnes preclarissima virtute respublica fundata fuerat, ipsis custodiendos reliquit. Et ita leges Heraclidae manu regia, ut Tullus legem perduellionis, tractabant, quae a latinis scriptoribus dieta est, ut nuper vidimus, «mos maiorum».

CAPUT CXLIII
MORES ET LEGES IURIS NATURAE INTERPRETAMENTA

Mores legibus firmiores, leges moribus meliores — Cur respublicae optimatium et regna tranquilla et diuturna? — Respublicae mere liberae turbulentae nec diu duraturae.

Et mores et leges sunt iuris naturae interpretationes: sed mores sunt interpretatio firmior, nam factis ipsis probantur et diuturnitate temporis abeunt in naturam; leges sunt interpretatio quandoque melior, at semper infirmior, utpote quae a mutabili voluntate dictatae. Hinc respublicae optimatium et regiae tranquilliores ac difficilius corrumpuntur — exemplo sit ex antiquis spartana, ex nostrorum temporum veneta; — et, quanquam regiae in transitu rerum per principum summorum mortes quandoque turbentur, forma tamen integra manet. Quare persae, ab ultima usque antiquitate ad haec usque tempora sub regno mero suae ditionis, externi imperii semperi ignari. Respublicae autem mere liberae turbulentissimae et aevi brevis. Namque atheniensis libertas a Solone, a quo est legibus constabilita, usque ad peloponnesiacum bellum vere vixit. Romana enim ab optimatibus, quibus mixta erat, in officio contenta est; et tamen non ultra quingentos et paullo plus annos exspatiata.

CAPUT CXLIV
ORDO NASCENDI
SIVE
NATURA RERUMPUBLICARUM MERARUM

[1] Sed, ut in homine prima extitit sensuum tutela, deinde affectuum libertas, tandem dominium rationis; ita in vita generis humani, quam supra diximus esse historiamnota, prima extitit respublica optimatium, quae tutela ordinis constatnota, quae forma in tempore obscuro et heroico late regnavitnota. Deinde respublica affectuum liberorum, nempe regnum merum, dominatus, tyrannis, uti patricii iuvenes apud Livium dicebant «regem (merum, qualis Superbus) hominem esse, eumque irasci et ignoscere posse»; in quam tyrannici regni formam concessere potissimum asianinota, qui summe cupiunt sui misereri, et unice spectant ad suorum regum largitiones: hinc primus in tempore historico universo Ninus prodit. Postremo nata respublica rationis et legum, quas iidem iuvenes queruntur «rem surdam et inexorabilem esse (ad instar Rationis [124] [125] [126] [127] Aeternae[128]), salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti, nil veniae habere (ad exemplum eius, qui supra dictus est, rationis aeternus rigor[129]), si modum excesseris». Unde omnium tardissimae respublicae liberae natae sunt.

Lex «mens affectíbus vacua».

[2] Namque ea forma est omnium maxime excogitata, quia praestantis acuminis est intelligere genera rerum, ex quibus leges propriae dictae conciperentur[130]; legem esse «mentem affectibus vacuam», ut praeclare Aristoteles dixit; et singulos falli posse, ac magnum argumentum veri esse quod idem omnibus videatur. Et sane ita natura comparatum oportuit, qua homines prius sua tuentur, deinde, sui securi, inhiant alienis.

Respublica optimatium ad tuendum, regia et libera
ad proferendum imperium nata.

[3] Respublicae optimatium natae ut optimi a plebibus sua tuerentur[131]; regia et libera, uti mox dicemus, ut imperia proferrent.

CAPUT CXLV
DE FORMIS RERUM PUBLICARUM EX POPULORUM NATURA
Fortissimae sub optimatibus, ut europaei.

[1] Gentes fortissimae sub optimatibus et principatu civilem vitam agitarunt, quia fortitudo est ad tutelam, non ad iniuriam comparata[132]. Tales fuere europaei ferme omnes.

Molles et rudes, ut asiani, sub regnis meris.

[2] Gentes molles rudesque statim et facile regnis meris acquievere. Nam prae vitae studio sunt ad servitium parati, et ingeniorum ruditate putant nulla quae in commune expostulantur, quia tarda, ut Tacitus notat; privatam gratiam spectant, quam, ut idem auctor ait, «statim mereare, statim recipias». Unde idem historicus dicit «suetum regibus Orientem».

Uti et acutissimae et molles, quales siculi.

[3] Acutissimae, ut siculi, qui sic a Cicerone appellantur, sed molles, utpote quos inter rudes musae ortae, bucolicae, statim tyrannis cessere.

Acutissimae et fortes, leges et libertatem invenere,
ut cretenses, athenienses, carthaginienses.

[4] At acutissimae et fortes invenere leges et libertatem. Primus enim legislator Minos, inter cretenses ortus, quorum fortitudinem saeva lex atheniensibus bello data, acumen autem Daedalus, qui ingenii virtutem significat, inter eos versatus, probant[133]. Athenienses, a quibus philosophia, eloquentia et omnes bonae artes excultae, ab heroicis usque temporibus legum auxilium implorarunt, quibus a Theseo civitas libera fundata est optimatibus permixta: quae postea ab optimatibus occupata est, in qua Draco leges sanguine scribere dictus est; tandem a Solone, uno e septem Graeciae sapientibus, ad perfectam libertatem perducta. In Africa carthaginienses, gens fortis et miro ingenii acumine, quo, militaribus consiliis insignis, Annibal, et Ecclesiae eius orbis Patres, inter quos eminet Augustinus, ceteris praestitere, cito libertatis dulcedinem intellexerunt.

Quam fortissimae, non tam acutae, sero libertatem expertae, ut romani.

[5] Romani ob egregiam virtutem, qua cunctis orbis terrarum nationibus postea imperarunt, non tamen perinde acuti, diu durarunt, ut respublica ab optimatium transformaretur in liberam; et, ut cum Livio dicam, sero «libertatis dulcedinem» experti sunt, et trecentis post annis leges proprie dictas acceperunt.

CAPUT CXLVI
DE IUSTITIA RERUMPUBLICARUM EX IPSARUM NATURA

[1] Sed, uti rerumpublicarum formae ex populorum natura, ita ex natura rerumpublicarum populorum iustitia orta est.

Respublica optimatium abstinens bellorum et iustitiae cultrix — Cur brevi ambita continenda? — Unde iure maiorum gentium minutae et crebrae?

[2] Nam respublica optimatium continentissima bellorum[134] et iustitiae maxima cultrix, quia tutela ordinis constat, et potissimum adversus plebem constat, et ipsius ordinis opibus constat; et, prolatione imperii, aut plebs, agro capto, ditanda, aut ordo distrahendus ac proinde solvendus denique. Quare intra ambitum, in quo fundata, contineri necesse est. Nam, si longius abeat, optimates nec facile nec cito in ordinem coire possunt, quo stat tutela: mittere autem in provincias victas, regum vel liberarum rerumpublicarum more, ex optimatibus rectores periculosum, ne publice parta privatim perdant. Eapropter antiquae optimatium respublicae minutae et crebrae, et, finitimorum iniurias ulcisci aut vindicare contentae, suos fines non proferebant. Spartani, parvo agro diu contenti, robur gentium erant et bello invicti: ubi proferre imperium bello peloponnesiaco voluerunt, ipsa victoria, qua athenienses subegerunt, sunt resoluti.

[3] Hinc iustitia romana bellorum, quae pura et pia gerebant, non ultro, sed iniuriis lacessiti: quam ipsam bellicam iustitiam optimates in artibus regni adversus plebem habebant. Unde prisca romanorum in victoriis mansuetudo et clementia, qua victis gentibus solam iniuriae licentiam adimebant. Hinc principio illa romana magnanimitas, victis civitatem dandi praeclaris illis coloribus «affinitatis» qua sabinis, «originis» qua albanis, ut Roma excisarum «urbium ruinis interea cresceret», ut Livius notat, donec coalesceret in iustum reipublicae corpus. Hinc deinde illa summa continentia deducendarum coloniarum. Hinc postremo illa aeterna legis agrariae inter plebem et optimates certamina.

[4] Respublicae regia aeque ac libera aptae ad imperia proferenda, ut supra diximus quoque[135], quia reges meri suo solo arbitrio cuncta et celeriter expediunt: unde a celeritate, qua potissimum res bellicae feliciter administrantur, «expeditiones» bella sunt dicta. Multitudini autem et vulgo, ut recte Tacitus advertit, ferocia consilia probantur maxime. Hinc in tempore historico Ninus primus imperiorum prolator prodit, qui assyriorum monarchiam fundavit; mox persarum Cyrus; tum Alexander macedonum; denique romanorum Augustus; et carthaginienses ac romani, utraque libera respublica, de orbis terrarum imperio ingentia et diuturna bella gessere.

CAPUT CXLVII
CUIUSNAM IN QUAQUE REPUBLICA MERA EST IURISDITIO?

In optimatium republica mera iurisditio, quam diximus esse iuris mere civilis dominium[136]; ea est senatus, quae est «senatus auctoritas» proprie dicta. In mere regia est summi principis, ex lege regia, sive lege regni fundamentali, quam supra memoravimus[137]. In mere libera est populi universi, aut maioris partis, in comitia convocati, ut monstrat illa formula legum rogandarum: «Velitis iubeatis, quirites», et illa formula suffragii: «Uti rogas, ita iubeo».

CAPUT CXLVIII
QUAENAM IN QUAQUE REPUBLICA MERA EST IURISDICTIO?

[1] In republica optimatium mera ius omne in pectore ordinis arcanum servatur. In republica mere regia asservatur in regii «pectoris scrinio», ut Bonifacius VIII pontifex momentosissime loquitur[138]. In mere libera in suffragiis populi in comitia convocati.

«Ius ex ordine» proprie quid?

[2] Hinc quicquid ordo, concepta verborum formula, iubet, ius est; atque id est proprie «ius dicere», «ius edere»; et quicquid ea formula ex ordine emittitur, «ius ex ordine», supple «editum», appellatur. Unde passim in iure romano «ius» pro «formula» accipitur.

Vis iuramenti in principis verba — «Constitutiones principum» cur ita dictae?

[3] Quicquid autem princeps summus mente sive animo legislatoris ore profert, ius est: unde iuramentum obsequii, seu, ut vulgo dicunt, fídelitatis in romanos principes sic latini satis graviter dicunt «in principis verba». Quod iuramentum indit reipublicae formam regni meri: eo enim populus omne suum ius principi et in principem transfert. Quare iura a principibus istis dieta proprie «oracula», ut passim in legibus Codicis appellantur. Sed «constitutiones principum» satis momentoso vocabulo dici consueverunt, quod principes, statim ac legislatori animo quid constituunt, ius condunt.

«Lex popularis» unde dieta?

[4] Quod autem populus liber in comitiis iubet, «lex» proprie dicitur. Non quod literis perscripta sit et legatur: non enim scriptura legem, neque non scriptura consuetudinem; sed sus expressus legem, taciti mores consuetudinem faciunt. Nam spartanis leges erant Lycurgi, in quibus tamen et ilia: ne leges scriberentur; et consuetudines feudorum, uti et cuiusque municipii, quanquam in scripturam redactae, consuetudines tamen manent. Itaque «lex» dicitur a «lectione» seu numeratione suffragiorum, a quorum maiori numero lex suam vim habet et potestatem.

Iurisdictio proprie dieta definitur.

[5] Itaque iurisdictio est formula, quam, sive scripto sive dicto, ordo vel rex, animo iuris condendi, emittit, quod proprie est «ius edere», «ius dicere»; vel est formula, aut scripto aut dicto proposita, qua populus universus aut maior populi pars suffragiis iubet.

Quae «legislatio» appellatur?

[6] Atque hoc iurisdictionis genus, qua potestas stimma civilis ius dicit, dicitur in specie «legislatio».

CAPUT CXLIX
DE PRIMIS LEGIBUS
Primae leges unde sic dictae? — Prima latinae linguae infantia.

[1] Sed et supra vidimus[139] id ius in Horatium a duumviri dictum «legem» appellatam: haud sane a legenda scriptura, namque ore prolata est, et quidem quodam cantu prolata, ut latius alibi, unde «carmen» dictum; non a legendis suffragiis, nam Tullus duumviros creavit, qui legem conciperent: a legendis autem iuris arcani exemplis. Id sane commode diceretur de romanis, quibus diu post minores gentes fundatas civitatem Romulus constituerat, ut supra dictum est[140]. At de lege agraria, quacum ortas respublicas supra diximus quoque[141], haec origo non satis apte narratur. Antiquitatem vocabuli «agraria» ibi supra coniecimus: huius vocabuli «lex» vetustatem dat coniicere quod monosyllaba sapiat latinae gentis infantiam.

Monosyllaba prima rerum vocabula.

[2] Namque inter homines primae interiectiones natae sunt, quas definias primas humanas ad affectuum impetum erumpentes voces, quas monosyllabas in omnibus ferme linguis observes, quod est praecipuum infantiae argumentum; et pronomina, quae, antequam nomina, nata esse etiamnum infantes nos docent, in graecis aeque ac latinis monosyllaba pleraque omnia. Latinis autem prima rerum vocabula item ferme omnia monosyllaba fuere, ut eorum, quae primo erant notanda in natura: «hoc», pro «caelo»[142] (et apud comicos, passim, «Luciscit hoc iam» pro «luciscit iam caelum»[143]), «sol», «lux», «nox»; in homine: «os», «frons», «cor», «cus», «crus», «pes» (at «manus», graecis χείρ); magis propria: «vox», «for», «sum», «mens»; niagis necessaria: «lux», «fons», «nux»[144], «glans», certe graecis pro «igne» πῦρ (an terra dieta «dis», quod conservarunt poetae?); magis iucunda: «lac», «mel», aureae aetatis cibi; in plantis: «stirps», «flos», «frons», «frux»; utiliora animantia: «bos», «sus», (an «ovis» monosyllaba, postea dissyllaba, graecis ὄις); materia pecuariae: «grex»; rusticae: «rus»; infantiae vocabularium: «res»; primum frumentum: «far»; condimentum: «sal»; instrumentum: «vas»; primum metallum: «aes»; prima moneta: «as»; deorum rudissimus: «Pan»; sua religione fundat societatem deorum «Styx»; rei civilis principia: «vis», «vir», «gens», «urbs», «rex», «dux», «merx», «pax» (unde «pacisci»), «ius», «fas», «mos», «lex»[145]. An «lex» dieta significatione qua «aquilex», inveniendae eliciendaeque aquae peritus?

Prima civilis cura inventio fontium — Lex aquae — «Aquilae» unde dictae? — Unde «pagi»? unde «dii» dicti? — Unde δίκαιον — «Ius» a «Iove» appellatum.

[3] Certe prima mortalium communis cura fuit, ut eruditiores observant, inventio fontium et puteorum. Igitur prima omnium dieta «lex aquae», unde fortasse omnes aves maiores «aquilae» latinis, quasi «aquilegae» dictae, quam firmat coniecturam quod «aquulas» prisci dixere. Quod qui primi gentes fundarunt, quum ex multitudine impia et nefaria segregari, ut supra diximus[146], vellent, quia id de avibus observarant, quod nidificarent ad fontes[147], ut ibi sedes legerent ubi aquarum copiam haberent (unde «pagi» a verbo πηγή), quod «fontem» significat, dicti, quam vocis originem custodierunt in iure romani, quo paganos a militibus separant), aquilas secuti sunt, quas postea numina romana romani custodiere. Et quia id de coelo observarant, et quicquid coeleste esset vel ad coelum pertineret, ut aves, ex communi origine graeci διόν, latini «dium» dicebant, ut supra vidimus[148]; unde facile «dii» appellati. Indidem δίαϊον, «ius», ut divinatur Plato, dixere; quod postea, ut idem philosophus coniicit, venustioris appellationis gratia, κ addito, δίκαιον sunt proloquuti. Nam cetera quae super eius verbi origine disserit — ius esse mentem divinam ab omni concretione purissimam, omnia permeantem, omnia continentem, agitantem omnia, quam physici «aethera», poetae dixere «Iovem»; — ea, inquam, Platonis mentem, non primae aetatis summam, nedum altissimarum, sed omnium rerum, imperitiam et ruditatem decent. Id vero constat, cum graecis latinos super huius rei historia, ac proinde super eius vocis etymo, bellissime convenire, quorum graviores grammatici notant «ius» priscis «ious», et «ious» a «love» appellatum, qui iisdem Diespiter, Dius Pater, ut Δίς graecis, Iupiter dictus est. Ex quibus conficitur primum ius gentibus fuisse divinum, ut supra innuimus[149], ex caeli observatione natum et in auspiciis positum: unde prima et, ut ita dicam, physica lex orta aquae.

Prima religio fontium. — Unde dieta «religio»? — Cur «lymphati» dicti? — Mythologia Actaeonis. — «Oblucinare» quid?— Unde «sacri luci»? — «Ceriti» unde? — Unde «caeremoniae»? — Unde leges religione perfusae?

[4] Utrum inde prima religio fontium fuerit, eaque, non a «religando»[150], sed a «relegendo», «accurate legendo», dieta sit, ut monitum illud satis elegans probare videtur: «Relegentem esse, non religiosum oportet», hoc est pietati, non vanae superstitioni operam dare? Ex qua ipsa «lymphati» provenerint, quod lymphae, sive nymphae, quae fontium deae habebantur, iis, qui puros fontes spectare ausi essent, furorem immittere crederentur; atque id Actaeonis fabula significet. Unde «lymphare» priscis idem ac «oblucinare» significabat, «furore corripere», ut satis erudite advertit Paraeus, quod lucos diis sacros, eosque non sine fonte aliquo, ac proinde, ut supra diximus[151], non sine ara et religione aliqua, habuerint. Qui furore correpti «ceriti» item dicebantur: an «caerimoniae» deorum inde rectius quam «caeremoniae» a Cere, sabinorum urbe, appellatae? et ex falsa de fontibus persuasione uti prima lex aquae, ita postea leges omnes religione conspersae? et Numa Pompilius ob id se a nympha leges accipere simularit, quo eas, religione conspersas, facilius populo feroci persuaderet? Cuncta haec, quae hoc loco modeste postulamus, ita se habuisse libro secundo ostendemus.

«Agraria» cur «lex» dicta? — Mercurii mythologia — Primi rerumpublicarum ordines: viri et homines. — Cur magistratus «viri» appellati? — Cur et mariti «viri»? — Unde heroes habiti deorum filii? — Qui «dii»? — Qui «dii immortales»?

[5] Sed et in illa summa verborum egestate et infantia, Immani generis pueritiam decente — quae aetas, cum generum impos sit, per similitudines explicatur[152], — «legis» vocabulum translatum est ad agrariam, quam primam omnium legum significatione politica supra retulimus[153]; idque factum ob similitudinem, quod ea clientes per sylvas, quo secesserant, occultatos inveniret eliceretque, et ad optimos domum reduceret. Et qui eam ad ipsos legem adportarent, non «legislatores», sed «legatos» dici coeptos dicamus? An Mercurius inde leges aegyptiis dedisse fertur? et legatus deorum ad homines a poetis fictus? et mercimoniis praepositus? quod hi legati virorum, heroum, optimorum, quos supra vidimus idem esse[154], ferrent legem ad plebem, ad homines: ita ut primi rerumpublicarum ordines fuerint virorum et hominum? quod e nostris principiis effluit, quae tradunt primas respublicas virtute fundatas[155], unde «vir virtutis», «homo naturae»[156] ad nos usque pervenere vocabula. Quod romani retinuere, qui omnes magistratus et sacerdotia cum suo quemque numero «viros» appellarunt, et diu magistratus[157] incommunicatos plebi habuere; et maritos dixere «viros», diuque habuere plebi item incommunicata connubia; seque viros, sive heroas[158], quos «deorum filios» definiebant, ex ea falsa persuasione iactarent, quod essent ex connubiis orti, quae non sine auspiciis celebrabant, et auspicia ab Iove nata[159], et sua esse auspicia crederent? An autem his de caussis «dii» quoque appellati? quod ut pie dicerent, deos, a quibus se ortos putabant, semper cum perpetuo adiuncto «immortales» dixere?[160].

Lex agraria pax bellorum. — «Pacare» quid?

[6] Sed, ut ad Mercurium redeamus, an latinis Mercurius ob id dictus, quod lege agraria plebi mercem parendi offerret, bonitarium agrorum dominium[161]? Et lex agraria mansit postea ipsa quam[162] bellorum pax sive pacio, in quam legem, in quam pacionem vieti pacati, ut dominium rerum soli bonitarium sibi haberent, iure optimo fortibus per victoriam quaesito[163]: unde illam locutionem apud latinos auctores passim legas «pacare» pro «dare legem victis». Quod, antiquitatis doctissimus usque ad miraculum, poeta dixit populi romani proprium

pacique imponere morem;

ut recte interpretantur, «legem pacis victis imponere». Quod momentose dictum, cum priscis leges nihil aliud quam mores fuerint[164], et romani super qua lege rempublicam primum fundarint, super ea amplificarint et auxerint[165].

Deinde «lex» pro «exemplo» — Venetae reipublicae laus — Diu leges dictae «privilegia» — Quid leges nunc publicorum iudiciorum?

[7] Ad haec, ulterius prolata similitudine, lex fuit publici iudicii formula, qua reges, creando duumviros, poenae genus in iure arcano ordinis invenirent, quod in reos elicerent. Quod latini «exemplum», ut graeci παράδειγμα, dixere principio, significatione quam nunc maxime adversa: nunc enim significat rei actae vel gestae imaginem; tunc poenae imaginem, quae alios a simili crimine deterreret. Non aliter ac nunc quoque veneti (quae optimatium respublica, quia iisdem ex caussis ex quibus antiquissimae, ut supra diximus[166], orta est, quamplurimum de antiquissimis refert) reos puniunt ex simili re alias iudicata, quam ipsi verbo dicunt «caso seguio»: re autem ipsa puniunt pro iustitia et prudentia, quae ex re nata eos iudices monent; quod est ipsissimum «ius incertum» Pomponii[167]. Et historia romana diu hac acceptione «leges» nominat, qua acceptione «privilegia» appellant iurisconsulti, ut apud Livium videre est; et Cornelius Tacitus in historia legum in illa verba: «Secutae leges (nempe privilegia) aliquando in maleficos ex delieto... latae». Quam antiquitatem retinuerunt leges Corneliae, leges Iuliae, sed significatione praesenti «legum», ut sint formulae poenarum in crimina generatim conceptae.

Postremo «leges» a «legendis suffragiis».

[8] Postremo «leges» a «legendis suffragiis», ut supra diximus[168], appellatae, sed significatione unde «legumem», «spicilegium» dieta sunt: ex qua ipsum «legere» postea dictum est, qua significatione legimus scriptum.

Notae

  1. Vide Notas, 9 [aggiunta marginale].
  2. «Aut a Bruto» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  3. Vide Notas, 10 [aggiunta marginale].
  4. Ex lectione Iusti Lipsii [cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata corrige ms., «Hotoraani» del testo a stampa].
  5. Terentius, Heautontimerum., act. I, sc. 1.
  6. Etica a Nicomaco, VIII, 12. (13), p. 1161 b 3-5, ove, per altro, «strumento animato» (ὄργανον ἔμψυχον) è soltanto lo schiavo rispetto al padrone [Ed.].
  7. Originariamente cominciava qui il il cap. CIII, come si scorge dal numero ordinale, restato per disattenzione nel testo a stampa, ma espunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  8. De qua diximus in Proloquio [§ 3 sgg.].
  9. Cosí emendato, nelle postille marginali, «quae» del testo a stampa [Ed.].
  10. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.
  11. Vide Dissertationes, 1 [postilla marginale],
  12. Cosí le postille marginali e i due errata-corrige emandano «thermae» [Ed.].
  13. Lib. III, cap. XV, to. VII, editione benedictina [Parisiis, 1679].
  14. Vide Notas, 11 [postilla marginale],
  15. Cap. CII.
  16. Testo: «fuit» [Ed.].
  17. Cap. C.
  18. Miscellanea, I, 8.
  19. Testo: «rep.» [Ed.].
  20. Cap. XLV.
  21. Cap. XLVI.
  22. Vide Notas, 12 [postilla marginale].
  23. Cap. LXXXVIII.
  24. Cap. CIII.
  25. Cap. XLVI.
  26. Cap. XLVI.
  27. Cap. CIV.
  28. Vide Notas, 13 [postilla marginale].
  29. Cap. CIV.
  30. Cap. CIV.
  31. Nel testo a stampa cominciava qui uu altro capitolo, segnato per errore «CVII» (duplicato). Ma nelle postille marginali e nei due errata-corrige questo numero ordinale venne espunto [Ed.].
  32. Dig., I, 3 (De legibus), 1.
  33. Vide Notas, 14 [postilla marginale].
  34. Cap. III.
  35. Cap. CVII.
  36. Dig., I, 3 (De legibus), 2.
  37. Cap. III.
  38. Cap. XCIII.
  39. Cap. XCIX.
  40. Cap. CII.
  41. Cap. CVII.
  42. Vide Notas, 15 [postilla marginale].
  43. Cod. Iust., I, 14 (De legibus et constitutionibus principum), 4 («Digna vox»).
  44. Cap. IV.
  45. Cap. XLVIII.
  46. Cap. LXXXII.
  47. Principio.
  48. Cap. LXVI.
  49. Cap. C.
  50. Dig., I, 3 (De legibus), 41.
  51. Dig., I, 3 (De legibus), 3 et [cfr.] 4.
  52. Dig., eodem titulo, 5.
  53. eodem titulo, 6.
  54. Dig,, eodem titulo, 10, cum tribus sequentibus.
  55. Dig., I, 2 (De origine iuris), 1, § 5 («His legibus»).
  56. Cap. XCVII.
  57. Cap. CIV.
  58. Cap. LXIII.
  59. Dig., I, 3 (De legibus), 41.
  60. Cap. III.
  61. Dig,, L, 17 (De regulis iuris), 77 («Actus legitimi»).
  62. Ut nos De poeseos origine, libro secundo dicemus [Ma, anziché nel capitolo sull’origine della poesia, cioè nel XII del De constantia philologiae, l’accenno a Minerva astata si trova nel cap. XXIII].
  63. Cap. CIV.
  64. Cosí emendato, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «reip.» del testo [Ed.].
  65. Cap. CXIII.
  66. Libro secundo, De poeseos origine [De constantia philologiae, cap. XII].
  67. Ibidem [Ma in realtá il Vico intendeva rimandare al cap. IX del De constantia philologiae].
  68. Cap. CIV.
  69. Cap. C.
  70. Cap. CXXV [sic per CXXV].
  71. Cap. CIV, in fine [§ 15 sgg.].
  72. Plutarchus, in Theseo.
  73. Vide Notas, 16 [postilla marginale].
  74. Cap. CIV, § «Sic optimi» [16].
  75. Cap. CIV.
  76. Cap. CXVII.
  77. Cap. CXXVII, in fine [§ 3].
  78. De iure belli et pacis, II, 8, 1, 2.
  79. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 11.
  80. Cap. CIV, § «Ad eam» [§ 18].
  81. Cap. XCIX et C.
  82. Cap. CI cum duob. seqq.
  83. Cap. CIV.
  84. Cap. CXVII.
  85. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.
  86. Quod primum iudicium de capite civis populum romanum Cicero, Pro Milone, testatur: quare id romanos ex iure minorum gentium accepisse necesse est.
  87. Cap. CIV, § «In statu» [§ 5].
  88. Cap. CXVIII.
  89. Cap. CXXXIV.
  90. Cap. CXIII.
  91. Cap. C, § «Per veras autem» [§ 10].
  92. Cap. CIV, § «Idque est celebre ius nexi» [§ 22].
  93. Cap. CIV, § «Proinde» [§ 11].
  94. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «rapto» del testo [Ed.].
  95. Cap. C, § «Ius autem» [§ 6] et cap. CIV, § «In statu» [§ 5].
  96. Cosí corretto, nelle postille marginali, «virtutem» [Ed.].
  97. Ex vulgari lexicorum eruditione.
  98. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9 («Omnes populi»).
  99. Cap. CXXX.
  100. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9.
  101. Cap. XLVI, § «Igitur» [§ 2].
  102. Cap. VI, VII e VIII.
  103. Cap. CXXVI.
  104. Cap. XLV.
  105. Per contrario il Vulteio, In Istitutiones iuris civilis a Iustiniano compositas commentarius4 (Marburg, 1613), p. 11, scrive: «De iure naturali, gentium et civile» con la virgola [Ed.].
  106. Cap. CXXVIII.
  107. Cap. C.
  108. Cap. CIV.
  109. Cap. CXXIX.
  110. Cap. CXXXVI.
  111. Cap. CXXVII.
  112. Cap. CIV, § «Sed et natura» [24].
  113. Cap. CIV, § «Ad eam» [18].
  114. Dig., I, 4 (De constitutionibus principum), 1, pr.
  115. Cap. CIV, § «Ad eam» [18].
  116. Cap. CXXXIV.
  117. Dig., I, 3 (De legibus), 8.
  118. Lib. X.
  119. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, pr.
  120. Plutarchus, in Theseo.
  121. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9.
  122. Inst., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 10.
  123. Cap. CXLI, § «Atque hic» [2].
  124. Cap. C.
  125. Cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [2].
  126. Cap. CXXXVIII., (a) [5-9].
  127. Cap. CXXXVIII., (a) [5-9].
  128. Cap. LXXVIII.
  129. Cap. LXXIX.
  130. Dig., I, 3 (De legibus), 8.
  131. Cap. CIV, § «Sed et» [24].
  132. Cap. XXIX et LXVI, (d) [5-6].
  133. Libro secondo ubi De poeseos origine [parte II, cap. 12].
  134. Cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [2].
  135. Cap. CXLV.
  136. Cap. CXVI.
  137. Cap. CXL.
  138. Libro sexto Decretalium, I, 2 (De constitutionibus), 1.
  139. Cap. CXLI, § «Atque» [2].
  140. Cap. CIV [sic per CIV],; «Quod autem» [14].
  141. Cap. CXXVII.
  142. Id nobis faciet initium Historiae temporis obscuri [De constantia philologiae, cap. 19 sgg.].
  143. Questa parentesi fu aggiunta nelle postille marginali [Ed.].
  144. «Nux» aggiunto nelle postille marginali [Ed.].
  145. Vide Notas, 17 [postilla marginale],
  146. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  147. Vide Notas, 18 [postilla marginale].
  148. Dicto cap. CIV, § «In statu» [5].
  149. Dicto cap. CIV, § «In statu» [5].
  150. Cosí corretto, nelle postille marginali, «relegando» [Ed.].
  151. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  152. Cap. CXLI.
  153. Cap. CXXVII.
  154. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  155. Ibidem, § «Proinde» [11].
  156. Ibidem.
  157. Vide Notas, 19 [postilla marginale].
  158. Cap. CIV, § «Proinde» [11].
  159. Ibidem, § «In statu» [5].
  160. Vide Notas, 20 [postilla marginale].
  161. Cap. CXXVII.
  162. «Quam» aggiunto nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  163. Cap. CXXVIII.
  164. Cap. CXLI.
  165. Cap. CXXVII.
  166. Cap. CXXVII, circa finem.
  167. Cap. CXLI, § «Atque» [2].
  168. Cap. CXLVIII, § «Quod autem» [4].