De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXIII

Pars posterior - De constantia philologiae
Caput XXIII
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XXII Caput XXIV 

CAPUT XXIII
DE DIIS MAIORUM GENTIUM EX NOSTRIS
PRINCIPIIS MYTHOLOGIA

[1] Hactenus historiam temporis obscuri, quae facem praelucet iuri maiorum gentium, narravimus: ex qua historia habebimus veram sententiam de diis qui «maiorum gentium» sunt appellati, quando demonstravimus tempus fabulosum esse temporis obscuri historiam, et poetas, theologos quidem. sed civiles, non naturales fuisse.

Chaos.

[2] Chaos, igitur, non elementorum, sed confusio sanguinum, quae sunt propria hominum dementa: nempe confusio nefariorum exlegum, deses, obscura et athea, sine diis.

Olympus — Dii duodecim.

[3] Olympus deorum sedes, qui maiorum gentium numerantur duodecim et «olimpici» proprie dicti sunt, quibus ara extructa Athenis extabat, et qui οὶ δώδεκα simpliciter appellabantur: Iupiter, Mars, Vulcanus, Apollo, Mercurius, Neptunus, Iuno, Diana, Ceres, Minerva, Venus, Vesta.

Hercules.

[4] Hercules Olympi humeris sustentator: quia optimi, quorum Hercules est character, fundarunt tῶν δωδεκῶν religiones.

Ex Chao dii, homines, heroes, mundus.

[5] Itaque ex Chao dii et homines orti, et heroes, medii inter utrosque, origine caelestes, nam ex auspiciis nati, natura mortales. Et ita ex Chao ab gentibus mundus factus est deus.

Diluvium.

[6] Diluvium universale, uti ante, et post id gigantes, physicas historias demonstravimus.

Deucalion et Pyrrha — Themis.

[7] Deucalion cum Pyrrha uxore, ex Themidis oraculo, velatis capitibus, lapides post terga iactant, ex quibus nati sunt homines. Themis, divina poena, divina ultio, est theocratiarum character[1], sub qua poenae consecrationibus irrogabantur. Deucalion et Pyrrha velatis capitibus sunt primi homines, qui, pudore propudiosae veneris et foedi victus, cum femina quisque sibi capta in lucos se abdunt. Ex lapidibus nascuntur homines, ut ex iisdem, ad Amphionis lyrae sonum, Thebarum muri, ultro coeuntibus, construuntur[2].

Gigantes.

[8] Iupiter, mens aetheris sive caeli superioris, numen caeli, quod deum putarunt, voluntas auspiciis significata, fulmine profligat gigantes, Terrae filios, qui, fulmine sive religionibus vieti, se in montibus abdidere. Quorum posteri se ex terris, ubi siti erant, natos esse putarunt; et ita finxere gigantes montes montibus superstruxisse, ut caelo Iovem deiicerent.

Aquila Iovi attributa — Aves et fulmina divinationis materiae —
Iupiter regnorum dator — Aquila regnorum heroicorum character.

[9] Aquila Iovi attributa, quia, contra Titanes accincto, haec avis augurium futurae victoriae in Naxo tulerit[3] et, pugnanti, fulmina ministrarit: quia aves et fulmina in divinatione duo sunt observata maxime. Et Iupiter rex deorum et num et dator regnorum: quod auspiciis prima regna fundata. Et aquilam, eburno scipioni impositam regium insigne, divino cultu sunt prosecuti aegyptii, a quibus fortasse minores assyrii eundem accepere morem: nam et Pharaon aegyptius et Nabuchdnesarus babylus id sceptrum gestasse narrantur, et indidem thusci tulere in Italiam, a quibus acceptum institutum romani consules conservarunt. At aquilas, vexillis pietas, et troiani et persae, et romani postremo, numina legionum coluere.

«Aquilae» etymon — «Legis» etymon.

[10] Atque heic rogo illos satis doctos viros, qui «aquilae» etymon a nobis allatum[4] non satis probare videntur: dicant, quaeso, quid sit quod romanorum tempore genus aquiliferum tam ferax ut ubique et passim observaretur[5], nunc vero tam rarae sint ut in regum atriis miraculi pene loco habeantur? Quodnam ab analogia rectius etymon fingi potest? Sine quo vero quod enarrat, «aquila» quid cum «aquula» et «aqua» commune habet? An ab «aquilo» subfurvo colore dictam putemus, et non potius «aquilum» colorem ab «aquila»? Cur Iovi et non Iunoni attributa, et attributa quidem cum fulmine, nisi quia sunt auspicia aëris superioris, ubi et fulmen gignitur et quo aquila, sive omnes maiores aves, ut accipitres[6], milvii, grues, evolant? Unde Iupiter mens aetheris, Iuno aëris, qui a nobis spiratur, putata est? Quodnam «legis» fuerit etymon, cum leges ante omnem scripturam in terris latae sint, ut a «legendo» dici possent? Neque primae leges optimatium a «legendis» exemplis, quae nondum extabant; neque posteriores a «legendis» suffragiis, cum duumviri, ut a rege Tulio creati, eas ferrent, eam ducere possent originem. Si his omnibus fecerint satis, nostrum etymon improbent.

Iuno, «Iugalis», «Lucina»

[11] Iuno soror et coniux Iovis, quia inferioris aëris numen, sive inferioris caeli[7], quod deum putabant, voluntas. «Iugalis», quia, auspiciis optimorum, nuptiis praeesse putabatur, et «Lucina», quia certos ex nuptiis partus in lucem edere credebatur. Cuius gloria fuit Hercules, optimorum character, quem duodecim aerumnis mandatis filium Iovis probavit. Eademque, ob has omnes rationes,Ἤρα, heroum dea.

Saturnus.

[12] Saturnus character optimorum, qui primi sata invenere, et pro tempore habitus. Eique falx attributa, namque annos optimi a messibus numerabant; unde illud:

Tertia messis erat[8].
Minerva — Pallas — Aegis — Bellona.

[13] Minerva optimorum character, qui leges consultant, cumque primae leges divinae, et sub theocratiis omnes divinae. Hinc Minervam e Iovis capite natam dixere[9]. Eadem hastata, ut vidimus; et «Pallas», quae hastata quoque, character patrum hastatorum in concione. Cuius aegidi, seu scuto Medusae, caput affixum[10], quod capite sequenti characterem imperii civilis esse ostendemus. Et eadem «Bellona», quoque etiam hastata, character patrum hastatorum in bellis, qui et mens quoque erant bellorum.

Mercurius — Inde «Mercurius», unde «merces» et «commercium».

[14] Mercurium iam diximus[11] historiam esse primarum legationum ad plebes clientum, qui primas fecerant secessiones, et primam ad ipsos legem agrariam tulisse, qua dominium bonitarium iis a patribus adportavit, optimo apud patres manente. A qua parendi «mercede» fundi in «commercio» esse coeperunt: «merx» enim monosyllabum infantis linguae vox est. Et Mercurius mercatorum quoque et lucri habitus deus et aegyptiorum legislator, inter quos saepe ob legem agrariam turbae et bella inter plebes et sacerdotes orta. Heic addamus: caduceo animas Orco revocat, sive[12] ab antiqua sylva, quae homines vorabat, ut qui incerta venere nullum sui nomen, nullam gentem relinquebant; et caduceo soporem immittere, hoc est pacare, quietare respublicas[13].

Diana — Actaeon.

[15] Dianam significare primas fontium religiones, priore libro[14], Actaeonis mythologia, explicavimus.

Mars.

[16] Non est ut de Marte repetamus quae diximus[15]; iure maiorum gentium, virtutem esse pugnandi pro aris; iure minorum, virtutem pugnandi pro patria, et belli quoque fortunam dictam esse[16].

Ceres.

[17] Nec de Cerere [17], agriculturae charactere, quae in infernum descendit et iterum redit ad superos, ut significet sata terrae demissa, deinde in messes redire. «Legifera»: innuit primas leges fuisse agrarias, quarum prior fuit de nexis culturae, altera de nexis dominii bonitarii, sive tributi.

Vulcanus.

[18] Nec de Vulcano, qui significat optimos qui invenere ignem.

Venus — Amor — Gratiae.

[19] Venus, in mari nata, Vulcani uxor[18]; ob matrimonia aqua et igni celebrata. Nam Venus principio fuit pulchritudinis humanae character, quae deinde ab humanae ad universae naturae pulchritudinem a physicis prolata est. Mater Cupidinis: qui dictus graecis Ἔρος ab eadem origine unde Ἥρα, Iuno, et «heroes». Eique Gratiae attributae comites: nempe officia civilis vitae; unde latini «negocium», «caussam», dixere «gratiam». Nam quid Venus ex Saturno orta nisi nata ab iis qui primi sata invenere? Cur ex spuma maris orta nisi quod in maritimis urbibus humanitas maturius excoli coepit, in quas ab Aegypto vel Phoenicia coloniae deductae sunt? Unde «honestas et decor» et «pulchritudinem et nobilitatem» significant. Venus Asiae numen: ubi mox sub monarchia sunt plebibus patrum connubia communicata; et sic europaeis, non «Iugalis», sed «Pronuba».

Neptunus.

[20] Neptunus vero significat maris potentiam, qua primae gentes polluere; et tridente quatere terras, hoc est suis rapinis terrorem incutere terrarum ad mare accolis.

Apollo — Musae — Mons Parnassus — Fons Hippocrenes —
Pegasus — Alae patriciorum stemma.

[21] Apollo autem et divinus et cantor: quod patres suas leges auspicato ederent, et carminibus conceptas ederent, iisque prima vitae agendae oracula ederent. Semper iuvenis: quia connubiis nomina perennantur; unde et nominum aeternator. Lyra insignis: qua et Orpheus et Amphion humanitatem fundarunt. Et Apollo musarum deus, quae ad eius lyrae nunt sonum: quia lyra, ut supra diximus[19], est publici imperii character, quo respublicae fundatae sunt, quibus omnes artes ac disciplinae debentur. Et musae montis Parnassi ac fontis Hippocrenis cultrices: quia in montes primi gentium auctores concesserant, et ad fontes primi pagi constructi. Et una musis, Urania: ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ dicta, a caelo, quia caeli contemplatrix, nam auspiciis prima humanitas instituta; deinde a doctis habita astronomia. Et Urania Hymenaei mater: quia auspiciis iustae nuptiae inter solos optimos celebratae. Et Pegasus, alatus equus, ungula fontem legit: quia patres primi equitandi artem invenere, et alae fuerunt patriciorum insignia, quorum propria auspicia erant[20], unde Mercurio, Amori, Saturno alae quoque appictae.

Vesta — Ops.

[22] Vestam, postremo, Saturni alii filiam, alii matrem faciunt. Matrem, cum terram significat, cui in senatu, nempe loco optimorum, aram consecrarunt athenienses, qui se «terrigenas» dicebant, quod omnes optimi se indigenas putabant; et, post terram, fuere sata, quorum Saturnum diximus characterem. Filiam Saturni, ex Ope natam[21], cum significat «ignem»: quod optimi se indigenas dixere, quum infirmi eorum opem implorarunt ut contenti essent, agraria lege, quam iis ferebant, ut ipsorum colerent agros pro victu. Plerique omnes eam referunt ad focos et aras publicas, et est primorum sacrificiorum character, quae prima optimi sacra fecere diis. Et sic, non κατἀ λέξιν ab hebraeo ducta origine, sed ex vero, potius numinis cultum quam numen significat.

Ut maiores gentes vini verae divinitatis imprudentes agnorunt.

[23] Sed heic aperte intelligere datur ex ipsis gentium erroribus vim verae divinitatis iis imprudentibus erupisse: Caeli, falsi dei, voluntatem Iovem, Iunonem fecere numina; virtutem consulendi Minervam, fortia patiendi Martem, pacandi infensos Mercurium, industriae Saturnum, continentiae Dianam, honeste vivendi Venerem, legum dandarum Cererem, regendorum imperiorum Apollinem, deos deasque fecere. Quas sane res omnes divinas agnoverunt, quum deos deasque fecere; et divina beneficia omnia esse agnoverunt, quum utilia vitae inventa deos deasque fecere[22].


Notae

  1. Cfr. Notae, 105 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 106 [Ed.].
  3. Testo: «subministravit», emendato in «subtninistrarit» nelle postille marginali e in «ministrarit» nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  4. Libro priore, ubi de primis Iegibus disseruimus [cap. CXLIX, § 3].
  5. Cosí corretto, nell'errata-corrige ms., «observarentur».
  6. Cfr. Notae, 107 [Ed.].
  7. Cfr. Notae, 108 [Ed.].
  8. Cfr. Notae, 109 [Ed.].
  9. Cfr. Notae, 110 [Ed.].
  10. Cfr. Notae, 111 [Ed.].
  11. Lib. I, cap. CXLIX, § 5 [Ed.].
  12. Nel testo a stampa seguiva «caduca», espunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  13. Cfr. Notae, 112 [Ed.],
  14. Cap. CXLIX, § 4 [Ed.].
  15. Hoc libro, cap. XXI, § 6 [Ed.].
  16. Cfr. Notae, 113 [Ed.].
  17. Cfr. Notae, 114 [Ed.].
  18. Cfr. Notae, 115 [Ed.].
  19. Lib. I, cap. CLXXXIII, § 6 [Ed.].
  20. Cfr. Notae, 116 [Ed.].
  21. Cfr. Notae, 117 [Ed.].
  22. Cfr. Notae, 118, e Dissertationes, XII [Ed.].