Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Duodecima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Duodecima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Undecima Quaestio Tredecima 

[53]DEinde considerandum est de ipsa permissione divina. circa quam quattuor quaeruntur. Primo an necessarium sit ipsam permissionem ad maleficialem effectum concurrere. Secundo quod Deus iuste permittit creaturam ex natura peccabilem etiam actum maleficialem et alia horrenda flagitia perpetrare aliis duabus permissionibus praesuppositis. Tertio quod maleficiorum flagitia cuncta mala quae Deus fieri permittit excedunt. Quarto qualiter haec materia sit populo publicanda.
CIrca tertium principale huius primae partis tangens divinam permissionem quaeritur. An divinam permissionem in his operibus maleficorum commendare ita sit Catholicum quod eius oppositum. scilicet redarguere illam omnino sit haereticum. et arguitur quod non sit haereticum asserere. quod Deus tantam potestatem non permittat diabolo in huiusmodi maleficiis. refutare enim illa quae in contumeliam creatoris possunt cedere est Catholicum et non haereticum. Sed asserere quod diabolo non permittatur talis potestas nocendi hominibus est Catholicum. probatur. quia oppositum asserere videtur cedere in contumeliam creatoris. Nam sequitur quod non omnia sint subiecta divinae providentiae eo quod omnis sapiens provisor excludit defectum et malum quantum potest ab his quorum curam gerit. Cum autem ea quae per maleficia fiunt si a Deo permittuntur ab eo non excluduntur. et si ab eo non excluduntur non erit sapiens provisor ipse Deus et sic non subsunt omnia suae providentiae. quod quia falsum est ideo hoc falsum quod Deus permittat. Praeterea ille aliquid permittit fieri quod posset impedire si vellet aut quod non potest impedire etiam si vellet. sed neutrum illorum Deo potest convenire. Non primum quia talis iudicatur invidus. non secundum quia talis iudicatur impotens. Tunc quaeritur incidentaliter. hoc maleficium Petro accidit et Deus potuit impedire et non fecit. ergo Deus est invidus seu non habet curam de omnibus. Si vero non potuit impedire etiam si vellet tunc non est omnipotens quae omnia sicut inconveniens est asserere. scilicet Deum non habere curam omnium etc. ergo et hoc quod maleficia ex Dei permissione contingunt. Praeterea. quicumque dimittitur sibi et est dominus actuum suorum non subest permissioni aut providentiae alicuius gubernantis. sed homines sibiipsis dimittuntur a Deo secundum illud Ecci. XV. Deus ab initio constituit hominem. et reliquit eum in manu consilii sui. specialiter etiam mali in suis operibus relinquuntur secundum illud. Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. igitur non omnia mala divinae permissioni subduntur. Praeterea Augus. dicit in [54]Enchiri. sicut etiam Philosophus in. IX. met. Melius est quaedam nescire quam scire ut vilia. sed omne quod est melius est Deo attribuendum. ergo Deus non impedit se de illis vilissimis maleficorum operibus ut illa permittat vel non. Ad idem Apostolus. I. Corinth. IX. Non est Deo cura de bobus. et eadem ratione de aliis irrationalibus creaturis. unde quando maleficiatur vel non. non est Deo cura. nec etiam eius permissioni quae ex eius providentia procedit subduntur. Praeterea quae ex necessitate contingunt providam permissionem non requirunt sicut nec prudentiam. patet hoc per Philosophum in. VI. ethi. Prudentia est recta ratio contingentium de quibus est consilium et electio. sed plures effectus maleficiales ex necessitate contingunt. puta quando ex aliqua causa et influentia corporum caelestium accidunt infirmitates vel aliquae alia quae nos iudicamus maleficia unde non semper subduntur divinae permissioni. Praeterea si permissione divina homines maleficiantur tunc quaeritur. Cur potius super unum quam super alium. Si dicatur quod propter peccata. quae magis abundant in uno quam in altero. hoc videtur esse falsum quia tunc maiores peccatores amplius maleficiarentur. cuius contrarium dum apparet eo quod minus in mundo sicut puniuntur. Iuxta illud. Bene est omnibus qui praevaricantur ita etiam maleficiantur. Patet denique ex eo quod innocentes pueri et alii iusti amplius maleficiuntur. Sed contra Deus permittit licet non velit malum fieri et hoc propter perfectionem universi. Dionysius. III. ca. de divinis nominibus. Erit malum ad omnes id est perfectionem universi conferens. et Augus. in ench. Ex omnibus bonis et malis consistit universitatis admirabilis pulchritudo. Inquantum etiam illud quod malum dicitur bene ordinatum et in loco suo positum eminentius commendat bona et illa magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Item sanctus Tho. improbat opinionem illorum. quod licet Deus non velit mala quia neque creatura aliqua appetit malum sive appetitu naturali sive animali sive intellectuali quae est voluntas cuius obiectum est bonum. vult tamen mala esse vel fieri. hoc dicit esse falsum. quia Deus neque vult mala fieri neque vult mala non fieri. sed vult permittere malum fieri et hoc est bonum propter perfectionem universi. Quare autem sit erroneum dicere. Deus vult mala esse vel fieri propter bonum universi dicit. Quia nihil est iudicandum bonum nisi secundum id quod competit ei per se et non per accidens. sicut virtuosus iudicatur bonus in intellectuali creatura et non animali. Malum autem non ordinatur ad bonum per se sed per accidens. quia praeter intentionem eorum qui malum operantur resultat bonum. sicut praeter intentionem maleficorum aut praeter intentionem tyrannorum fuit quod ex eorum persecutione claresceret patientiam martyrum. Responsio. Quaestio quanta utilior ad praedicandum tanto etiam difficilior ad intelligendum existit. Est enim inter argumenta hoc principium non tam laicorum quam et quorundam sapientum. Maleficia tam horrenda ut superius tacta sunt non permitti a Deo causas divinae permissionis huius ignorantes. ex qua etiam ignorantia quia maleficae non supprimuntur per ultionem debitam iam totam Christianitatem depopulare videntur. ut ergo ad utramque viam iuxta theologorum sententiam docto et indocto satisfiat per discussiones duarum difficultatum est respondendum et primo. Quod mundus divinae providentiae ita subiacet quod ipse immediate omnibus providet. Secundo quod universitatem malorum quae fiunt sive in malis culpae sive poenae sive damni ex duabus primis permissionibus circa casum angelorum et primorum parentum iuste permittit. unde et patebit quod in his diffidere pertinaciter haeresim sapit cum erroribus infidelium talis se implicat. Quo ad primum notandum. quod praesupposito illo quod providentia Deo conveniat. Iuxta illud Sapien. XIIII. Tu autem pater gubernas omnia providentia. oportet etiam asserere quod omnia sint ita subiecta suae providentiae quod etiam omnibus immediate provideat quod ut pateat ostendamus primo per reprobationem cuiusdam contrarii erroris. Nam super illud Job. XXII. Nubes latibulum eius et circa cardines caeli perambulat nec nostra considerat. Quidam opinati fuerunt iuxta doctrinam sancti Tho. I. parte. q. XXII. Ponere tantummodo incorruptibilia subiacere divinae providentiae. prout sunt substantiae separatae et corpora caelestia cum speciebus rerum inferiorum quae etiam sunt incorruptibilia. Individua vero specierum quia sunt corruptibilia dicebant non subiacere. Unde sic divinae providentiae dicebant subiacere omnia inferiora quae in mundo aguntur. in universali tantum et non in particulari seu singulari. Sed quia hoc aliis videbatur inconveniens. ut de homine non esset amplior Deo cura quam de aliis animalibus. Ideo Rabbi Moses volens medium tenere dixit concordando cum primis. Corruptibilia omnia sicut sunt individua rerum omnino non subiacere divinae gubernationi sed tantummodo universalia et alia quae tacta sunt. Hominem vero ab illa generalitate corruptibilium excepit. et hoc propter splendorem intellectus quo participant cum substantiis separatis. et sic secundum istam opinionem quicquid hominibus accideret in maleficiis esset ex permissione Dei non autem quicquid animalibus aut aliis terrae frugibus eveniret. Et haec opinio licet sit veritati propinquior quam illa quae [55]omnino providentiam Dei de rebus mundi negabat asserens mundum casu esse factum sicut fuerunt Democritus et Epicurei. tamen etiam non caret magna falsitate eo quod necesse est dicere omnia divinae providentiae subiacere. non in universali tantum sed etiam in particulari. ut non solum maleficia hominum sed et iumentorum et terrae frugum ex divina et provida permissione eveniunt quod sic patet. Ad tantum se extendit providentia et ordinantia rerum in finem quantum ipsa causalitas se extendit. sicut a simili in rebus alicuius dominio subiectis quae intantum subiacent eius providentiae inquantum sibi existunt subiectae. Cum autem causalitas Dei quae est primum agens extendit se ad omnia entia non solum quantum ad principia speciei sed etiam quantum ad principia individualia et non solum incorruptibilium sed etiam corruptibilium. Ideo sicut omnia habent esse a Deo ita omnia sunt provisa ab eo id est ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit Apostolus ad Roma. XIII. Quae a Deo sunt ordinata sunt. quasi dicat. Sicut omnia a Deo sunt. ita etiam omnia ab ipso ordinata sunt. et per consequens providentiae eius subiectae. quia providentia Dei nihil aliud esse noscitur quam ratio. id est causa ordinis rerum in finem. Omnia ergo inquantum participant de esse intantum etiam subduntur divinae providentiae. Item Deus omnia cognoscit non solum in universali seu universalia immo et in particulari seu particularia. Et cum Dei cognitio comparatur ad res creatas sicut cognitio artis ad artificiata. Ideo sicut omnia artificiata subduntur ordini et providentiae artis ita omnia subduntur ordini et providentiae Dei. Sed quia per haec non satis fit ut intelligatur quod Deus iuste permittat mala fieri. et maleficia in mundo licet intelligamus hoc quod ipse sit provisor omnia gubernans quod quia conceditur ideo etiam deberet omne malum ab his quorum curam gerit excludere. Inter homines enim videmus ita fieri quod sapiens provisor excludit defectum et malum quantum potest ab his quorum curam gerit. ideo ad intelligendum ista. cur non omnia mala Deus excludit. Notandum quod aliud est loqui de provisore particulari et aliud de provisore universali. Provisor enim particularis necesse habet malum excludere quantum potest quia non potest ex malo elicere bonum. Deus autem cum sit universalis provisor totius mundi et potest ex particularibus malis plurima bona elicere sicut ex persecutione tyrannorum patientiam martyrum. et ex operibus maleficorum purgationem seu probationem fidei et iustorum ut patebit. Ideo non habet Deus omnia mala impedire ne multa bona deesse contingat universo. Unde Augustinus in enchir. Adeo misericors est omnipotens Deus quod non sineret aliquod malum esse in operibus suis nisi adeo esset omnipotens et bonus ut benefaceret etiam de malo. Et huius exemplum etiam habemus in actionibus rerum naturalium. Nam corruptiones et defectus qui accidunt in rebus naturalibus. licet sint contra intentionem naturae particularis illius videlicet cui talis corruptio contingit ut quod fur suspendatur vel quod animalia in cibum hominis occidantur. sunt tamen de intentione naturae universalis. ut videlicet conservantur homines in vita et in bonis ut et sic bonum universi conservetur. ut enim species rerum conservantur oportet ut corruptio unius sit conservatio alterius. Occisiones enim animalium conservant vitam leonum.

¶ Declaratur super permissionem divinam quod Deus non potuit conferre creaturae ut ex natura esset impeccabilis.
QUo ad secundum quod universitatem malorum sive in culpis sive in poenis iuste Deus permittat et praesertim iam refrigescente et mundo ad occasum declinante declaratur ex duabus propositionibus necessario praesupponendum quarum prima quod Deus non potest facere sive melius ut cum timore Dei loquamur. non est possibile ut natura creata ut est homo vel angelus haberet hoc quod ex condicione suae naturae peccare non posset. Secunda quod Deus iuste permisit hominem peccare vel temptari. quibus stantibus cum ad divinam providentiam pertinet ut unaquaeque creatura in sua natura relinquatur dicere oportet. quod ex praemissis impossibile est quod Deus non permittat maleficia fieri virtute daemonum. Et primum quidem quod non fuit possibile creaturae communicare quod peccare non posset ex condicione naturae. ostenditur a Doctore Sancto in. II. di. XXIII. ar. I. quia si hoc fuisset communicabile alicui creaturae Deus utique communicasset eo quod omnes aliae communicabiles bonitates et perfectiones creaturarum sunt communicatae saltim in genere ut unio personalis duarum naturarum in Christo. maternitatis et virginitatis in Maria. unio gratuita in viatoribus. unio beatifica in electis et sic de aliis. Cum ergo non legimus hoc alicui creaturae communicatum quia nec homini nec angelo. iuxta illud. Et in angelis suis reperit pravitatem. certum est quod homini a Deo non potest communicari hoc quod ex natura sit impeccabilis licet hoc per gratiam inveniant. Secundo ad [56]idem quia si esset communicabile et non communicaretur universum non esset perfectum. cuius perfectio in hoc consistit ut omnes bonitates creaturarum communicabiles in genere sint communicatae. Nec valet argumentum quod Deus cum sit summe potens et alias ad suam similitudinem homines et angelos creavit quod etiam hoc conferre potuerit quod creatura ex condicione suae naturae haberet quod peccare non posset. Vel etiam quod faceret ut habitus ille gratiae qui confirmationem in bono causat esset pars essentialis naturae angeli vel hominis ut sic secundum naturalem suum principium et naturalem condicionem haberet confirmationem in bono. ut peccare non posset. Nam primum argumentum non concludit. quia licet Deus sit summe potens sicut et summe bonus non tamen hoc conferre potest non ex imperfectione suae potentiae. sed ex imperfectione creaturae. quae imperfectio consideratur primo. quod hoc recipere non potest nec potuit homo vel angelus. Ratio quia cum sit creatura esse suum dependet a creatore. sicut causatum a causa sui esse et creare est aliquid ex nihilo facere ideo si sibi relinquitur deficit. conservatur autem quamdiu causae influentiam recipit. Exemplum si vis de candela quae tamdiu lucet quamdiu habet ceram. Quo stante notum est quod Deus creavit hominem. et reliquit eum in manu consilii sui. Ecci. XV. Et similiter angelum a principio creationis. Et hoc factum est per liberum arbitrium cuius sicut proprium est facere vel omittere ita proprium est a sua causa recedere et non recedere. Et quia hoc est posse peccare: posse ex libertate arbitrii a Deo recedere. ideo non potuit hoc homo vel angelus recipere. nec ei potuit a Deo communicari ut ex natura haberet libertatem arbitrii et etiam ex natura haberet non posse peccare. alia imperfectio ex qua hoc non potuit homini vel angelo communicari est. quia implicat contradictionem quae quia in se non sunt factibilia dicimus Deus non potest illa facere. Sed potius dicendum quod creaturae non possunt ista recipere. ut videlicet aliquid sit vivum et mortuum simul et semel. Ita etiam implicat ut aliquis habeat liberum arbitrium ex quo possit causae suae inhaerere vel non inhaerere et quod possit non peccare quia si non potest peccare non potest causae suae non inhaerere cum peccatum sit spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inhaerere. Spernere autem vel non spernere est ex libertate arbitrii. Secundum etiam argumentum non valet. quia si gratia confirmationis verteretur creaturae in naturam ita quod ex principiis essentialibus haberet non posse peccare. tunc non haberet ex aliquo dono accidentali et gratia non posse deficere et peccare sed haberet hoc per naturam et tunc esset Deus quod est absurdum. Hanc solutionem tangit sanctus Tho. ubi supra in solutione ultimi argumenti. cum dicit quod quandocumque alicui naturae convenit aliquod accidens quod ex influentia superioris tantummodo inest. non potest inferior natura illud accidens per se habere nisi efficeretur naturae superioris. sicut si aer illuminatur in actu per ignem non potest esse quod sit de natura sua lucidus in actu nisi fiat ignis. Dico ergo quod cum confirmatio insit creaturae rationali solum per gratiam quae est quoddam spirituale lumen et similitudo increati luminis. non potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat vel gratiam nisi efficeretur divinae naturae per esse dicamus eiusdem naturae. quod est omnino impossibile. Concludamus quod non posse peccare per naturam Deo tantummodo convenit eo quod sicut ab esse deficere non potest cum dat omnibus esse ita nec a rectitudine bonitatis deficere cum hoc ei conveniat per condicionem suae naturae. Omnibus autem aliis qui hoc habent ut peccare non possint confertur ex hoc quod confirmantur per gratiam in bono. ex qua filii Dei efficiuntur et quodammodo divinae naturae consortes.