Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/55

Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

omnino providentiam Dei de rebus mundi negabat asserens mundum casu esse factum sicut fuerunt Democritus et Epicurei. tamen etiam non caret magna falsitate eo quod necesse est dicere omnia divinae providentiae subiacere. non in universali tantum sed etiam in particulari. ut non solum maleficia hominum sed et iumentorum et terrae frugum ex divina et provida permissione eveniunt quod sic patet. Ad tantum se extendit providentia et ordinantia rerum in finem quantum ipsa causalitas se extendit. sicut a simili in rebus alicuius dominio subiectis quae intantum subiacent eius providentiae inquantum sibi existunt subiectae. Cum autem causalitas Dei quae est primum agens extendit se ad omnia entia non solum quantum ad principia speciei sed etiam quantum ad principia individualia et non solum incorruptibilium sed etiam corruptibilium. Ideo sicut omnia habent esse a Deo ita omnia sunt provisa ab eo id est ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit Apostolus ad Roma. XIII. Quae a Deo sunt ordinata sunt. quasi dicat. Sicut omnia a Deo sunt. ita etiam omnia ab ipso ordinata sunt. et per consequens providentiae eius subiectae. quia providentia Dei nihil aliud esse noscitur quam ratio. id est causa ordinis rerum in finem. Omnia ergo inquantum participant de esse intantum etiam subduntur divinae providentiae. Item Deus omnia cognoscit non solum in universali seu universalia immo et in particulari seu particularia. Et cum Dei cognitio comparatur ad res creatas sicut cognitio artis ad artificiata. Ideo sicut omnia artificiata subduntur ordini et providentiae artis ita omnia subduntur ordini et providentiae Dei. Sed quia per haec non satis fit ut intelligatur quod Deus iuste permittat mala fieri. et maleficia in mundo licet intelligamus hoc quod ipse sit provisor omnia gubernans quod quia conceditur ideo etiam deberet omne malum ab his quorum curam gerit excludere. Inter homines enim videmus ita fieri quod sapiens provisor excludit defectum et malum quantum potest ab his quorum curam gerit. ideo ad intelligendum ista. cur non omnia mala Deus excludit. Notandum quod aliud est loqui de provisore particulari et aliud de provisore universali. Provisor enim particularis necesse habet malum excludere quantum potest quia non potest ex malo elicere bonum. Deus autem cum sit universalis provisor totius mundi et potest ex particularibus malis plurima bona elicere sicut ex persecutione tyrannorum patientiam martyrum. et ex operibus maleficorum purgationem seu probationem fidei et iustorum ut patebit. Ideo non habet Deus omnia mala impedire ne multa bona deesse contingat universo. Unde Augustinus in enchir. Adeo misericors est omnipotens Deus quod non sineret aliquod malum esse in operibus suis nisi adeo esset omnipotens et bonus ut benefaceret etiam de malo. Et huius exemplum etiam habemus in actionibus rerum naturalium. Nam corruptiones et defectus qui accidunt in rebus naturalibus. licet sint contra intentionem naturae particularis illius videlicet cui talis corruptio contingit ut quod fur suspendatur vel quod animalia in cibum hominis occidantur. sunt tamen de intentione naturae universalis. ut videlicet conservantur homines in vita et in bonis ut et sic bonum universi conservetur. ut enim species rerum conservantur oportet ut corruptio unius sit conservatio alterius. Occisiones enim animalium conservant vitam leonum.

¶ Declaratur super permissionem divinam quod Deus non potuit conferre creaturae ut ex natura esset impeccabilis.
QUo ad secundum quod universitatem malorum sive in culpis sive in poenis iuste Deus permittat et praesertim iam refrigescente et mundo ad occasum declinante declaratur ex duabus propositionibus necessario praesupponendum quarum prima quod Deus non potest facere sive melius ut cum timore Dei loquamur. non est possibile ut natura creata ut est homo vel angelus haberet hoc quod ex condicione suae naturae peccare non posset. Secunda quod Deus iuste permisit hominem peccare vel temptari. quibus stantibus cum ad divinam providentiam pertinet ut unaquaeque creatura in sua natura relinquatur dicere oportet. quod ex praemissis impossibile est quod Deus non permittat maleficia fieri virtute daemonum. Et primum quidem quod non fuit possibile creaturae communicare quod peccare non posset ex condicione naturae. ostenditur a Doctore Sancto in. II. di. XXIII. ar. I. quia si hoc fuisset communicabile alicui creaturae Deus utique communicasset eo quod omnes aliae communicabiles bonitates et perfectiones creaturarum sunt communicatae saltim in genere ut unio personalis duarum naturarum in Christo. maternitatis et virginitatis in Maria. unio gratuita in viatoribus. unio beatifica in electis et sic de aliis. Cum ergo non legimus hoc alicui creaturae communicatum quia nec homini nec angelo. iuxta illud. Et in angelis suis reperit pravitatem. certum est quod homini a Deo non potest communicari hoc quod ex natura sit impeccabilis licet hoc per gratiam inveniant. Secundo ad