Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Duodecima

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Prima Pars - Duodecima Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Undecima Questio Tredecima 

DEinde considerandum est de ipsa permissione diuina. circa quam quatuor queruntur. Primo an necessarium sit ipsam permissionem ad maleficialem effectum concurrere. Secundo quod deus iuste permittit creaturam ex natura peccabilem etiam actum maleficialem & alia horrenda flagitia perpetrare alijs duabus permissionibus presuppositis. Tercio quod maleficiorum flagitia cuncta mala que deus fieri permittit excedunt. Quarto qualiter hec materia sit populo publicanda.
CIrca tercium principale huius prime partis tangens diuinam permissionem queritur. An diuinam permissionem in his operibus maleficorum commendare ita sit catholicum quod eius oppositum. scilicet redarguere illam omnino sit hereticum. & arguitur quod non sit hereticum asserere. quod deus tantam potestatem non permittat diabolo in huiusmodi maleficijs. refutare enim illa que in contumeliam creatoris possunt cedere est catholicum & non hereticum. Sed asserere quod diabolo non permittatur talis potestas nocendi hominibus est catholicum. probatur. quia oppositum asserere videtur cedere in contumeliam creatoris. Nam sequitur quod non omnia sint subiecta diuine prouidentie eo quod omnis sapiens prouisor excludit defectum & malum quantum potest ab his quorum curam gerit. Cum autem ea que per maleficia fiunt si a deo permittuntur ab eo non excluduntur. & si ab eo non excluduntur non erit sapiens prouisor ipse deus & sic non subsunt omnia sue prouidentie. quod quia falsum est ideo hoc falsum quod deus permittat. Preterea ille aliquid permittit fieri quod posset impedire si vellet aut quod non potest impedire etiam si vellet. sed neutrum illorum deo potest conuenire. Non primum quia talis iudicatur inuidus. non secundum quia talis iudicatur impotens. Tunc queritur incidentaliter. hoc maleficium petro accidit & deus potuit impedire & non fecit. ergo deus est inuidus seu non habet curam de omnibus. Si vero non potuit impedire etiam si vellet tunc non est omnipotens que omnia sicut inconueniens est asserere. scilicet deum non habere curam omnium &c. ergo & hoc quod maleficia ex dei permissione contingunt. Preterea. quicunque dimittitur sibi & est dominus actuum suorum non subest permissioni aut prouidentie alicuius gubernantis. sed homines sibiipsis dimittuntur a deo secundum illud Ecci. xv. Deus ab initio constituit hominem. & reliquit eum in manu consilij sui. specialiter etiam mali in suis operibus relinquuntur secundum illud. Dimisit eos secundum desideria cordis eorum. igitur non omnia mala diuine permissioni subduntur. Preterea Augus. dicit in Encheri. sicut etiam philosophus in. ix. meth. Melius est quedam nescire quam scire vt vilia. sed omne quod est melius est deo attribuendum. ergo deus non impedit se de illis vilissimis maleficorum operibus vt illa permittat vel non. Ad idem apostolus. i. Corinth. ix. Non est deo cura de bobus. & eadem ratione de alijs irrationalibus creaturis. vnde quando maleficiatur vel non. non est deo cura. nec etiam eius permissioni que ex eius prouidentia procedit subduntur. Preterea que ex necessitate contingunt prouidam permissionem non requirunt sicut nec prudentiam. patet hoc per philosophum in. vi. ethi. Prudentia est recta ratio contingentium de quibus est consilium & electio. sed plures effectus maleficiales ex necessitate contingunt. puta quando ex aliqua causa & influentia corporum celestium accidunt infirmitates vel alique alia que nos iudicamus maleficia vnde non semper subduntur diuine permissioni. Preterea si permissione diuina homines maleficiantur tunc queritur. Cur potius super vnum quam super alium. Si dicatur quod propter peccata. que magis abundant in vno quam in altero. hoc videtur esse falsum quia tunc maiores peccatores amplius maleficiarentur. cuius contrarium dum apparet eo quod minus in mundo sicut puniuntur. Iuxta illud. Bene est omnibus qui preuaricantur ita etiam maleficiantur. Patet denique ex eo quod innocentes pueri & alij iusti amplius maleficiuntur. Sed contra deus permittit licet non velit malum fieri & hoc propter perfectionem vniuersi. Dionisius. iij. ca. de diuinis nominibus. Erit malum ad omnes id est perfectionem vniuersi conferens. & Augus. in ench. Ex omnibus bonis & malis consistit vniuersitatis admirabilis pulcritudo. Inquantum etiam illud quod malum dicitur bene ordinatum & in loco suo positum eminentius commendat bona & illa magis placeant & laudabiliora sint dum comparantur malis. Item sanctus Tho. improbat opinionem illorum. quod licet deus non velit mala quia neque creatura aliqua appetit malum siue appetitu naturali siue animali siue intellectuali que est voluntas cuius obiectum est bonum. vult tamen mala esse vel fieri. hoc dicit esse falsum. quia deus neque vult mala fieri neque vult mala non fieri. sed vult permittere malum fieri & hoc est bonum propter perfectionem vniuersi. Quare autem sit erroneum dicere. Deus vult mala esse vel fieri propter bonum vniuersi dicit. Quia nihil est iudicandum bonum nisi secundum id quod competit ei per se & non per accidens. sicut virtuosus iudicatur bonus in intellectuali creatura & non animali. Malum autem non ordinatur ad bonum per se sed per accidens. quia preter intentionem eorum qui malum operantur resultat bonum. sicut preter intentionem maleficorum aut preter intentionem tirannorum fuit quod ex eorum persecutione claresceret patientiam martyrum. Responsio. Questio quanta vtilior ad predicandum tanto etiam difficilior ad intelligendum existit. Est enim inter argumenta hoc principium non tam laicorum quam & quorundam sapientum. Maleficia tam horrenda vt superius tacta sunt non permitti a deo causas diuine permissionis huius ignorantes. ex qua etiam ignorantia quia malefice non supprimuntur per vltionem debitam iam totam christianitatem depopulare videntur. vt ergo ad vtranque viam iuxta theologorum sententiam docto & indocto satisfiat per discussiones duarum difficultatum est respondendum & primo. Quod mundus diuine prouidentie ita subiacet quod ipse immediate omnibus prouidet. Secundo quod vniuersitatem malorum que fiunt siue in malis culpe siue pene siue damni ex duabus primis permissionibus circa casum angelorum & primorum parentum iuste permittit. vnde et patebit quod in his diffidere pertinaciter heresim sapit cum erroribus infidelium talis se implicat. Quo ad primum notandum. quod presupposito illo quod prouidentia deo conueniat. Iuxta illud Sapien. xiiij. Tu autem pater gubernas omnia prouidentia. oportet etiam asserere quod omnia sint ita subiecta sue prouidentie quod etiam omnibus immediate prouideat quod vt pateat ostendamus primo per reprobationem cuiusdam contrarij erroris. Nam super illud Job. xxij. Nubes latibulum eius & circa cardines celi perambulat nec nostra considerat. Quidam opinati fuerunt iuxta doctrinam sancti Tho. i. parte. q. xxij. Ponere tantummodo incorruptibilia subiacere diuine prouidentie. prout sunt substantie separate & corpora celestia cum speciebus rerum inferiorum que etiam sunt incorruptibilia. Indiuidua vero specierum quia sunt corruptibilia dicebant non subiacere. Unde sic diuine prouidentie dicebant subiacere omnia inferiora que in mundo aguntur. in vniuersali tantum & non in particulari seu singulari. Sed quia hoc alijs videbatur inconueniens. vt de homine non esset amplior deo cura quam de alijs animalibus. Ideo rabbi moyses volens medium tenere dixit concordando cum primis. Corruptibilia omnia sicut sunt indiuidua rerum omnino non subiacere diuine gubernationi sed tantummodo vniuersalia & alia que tacta sunt. Hominem vero ab illa generalitate corruptibilium excepit. & hoc propter splendorem intellectus quo participant cum substantijs separatis. & sic secundum istam opinionem quicquid hominibus accideret in maleficijs esset ex permissione dei non autem quicquid animalibus aut alijs terre frugibus eueniret. Et hec opinio licet sit veritati propinquior quam illa que omnino prouidentiam dei de rebus mundi negabat asserens mundum casu esse factum sicut fuerunt Democritus & epicuri. tamen etiam non caret magna falsitate eo quod necesse est dicere omnia diuine prouidentie subiacere. non in vniuersali tantum sed etiam in particulari. vt non solum maleficia hominum sed & iumentorum & terre frugum ex diuina & prouida permissione eueniunt quod sic patet. Ad tantum se extendit prouidentia & ordinantia rerum in finem quantum ipsa causalitas se extendit. sicut a simili in rebus alicuius dominio subiectis que intantum subiacent eius prouidentie inquantum sibi existunt subiecte. Cum autem causalitas dei que est primum agens extendit se ad omnia entia non solum quantum ad principia speciei sed etiam quantum ad principia indiuidualia & non solum incorruptibilium sed etiam corruptibilium. Ideo sicut omnia habent esse a deo ita omnia sunt prouisa ab eo id est ad aliquem finem ordinata. Et hoc tangit apostolus ad Roma. xiij. Que a deo sunt ordinata sunt. quasi dicat. Sicut omnia a deo sunt. ita etiam omnia ab ipso ordinata sunt. & per consequens prouidentie eius subiecte. quia prouidentia dei nihil aliud esse noscitur quam ratio. id est causa ordinis rerum in finem. Omnia ergo inquantum participant de esse intantum etiam subduntur diuine prouidentie. Item deus omnia cognoscit non solum in vniuersali seu vniuersalia immo & in particulari seu particularia. Et cum dei cognitio comparatur ad res creatas sicut cognitio artis ad artificiata. Ideo sicut omnia artificiata subduntur ordini & prouidentie artis ita omnia subduntur ordini & prouidentie dei. Sed quia per hec non satis fit vt intelligatur quod deus iuste permittat mala fieri. & maleficia in mundo licet intelligamus hoc quod ipse sit prouisor omnia gubernans quod quia conceditur ideo etiam deberet omne malum ab his quorum curam gerit excludere. Inter homines enim videmus ita fieri quod sapiens prouisor excludit defectum & malum quantum potest ab his quorum curam gerit. ideo ad intelligendum ista. cur non omnia mala deus excludit. Notandum quod aliud est loqui de prouisore particulari & aliud de prouisore vniuersali. Prouisor enim particularis necesse habet malum excludere quantum potest quia non potest ex malo elicere bonum. Deus autem cum sit vniuersalis prouisor totius mundi & potest ex particularibus malis plurima bona elicere sicut ex persecutione tyrannorum patientiam martyrum. & ex operibus maleficorum purgationem seu probationem fidei & iustorum vt patebit. Ideo non habet deus omnia mala impedire ne multa bona deesse contingat vniuerso. Unde Augustinus in encher. Adeo misericors est omnipotens deus quod non sineret aliquod malum esse in operibus suis nisi adeo esset omnipotens & bonus vt benefaceret etiam de malo. Et huius exemplum etiam habemus in actionibus rerum naturalium. Nam corruptiones & defectus qui accidunt in rebus naturalibus. licet sint contra intentionem nature particularis illius videlicet cui talis corruptio contingit vt quod fur suspendatur vel quod animalia in cibum hominis occidantur. sunt tamen de intentione nature vniuersalis. vt videlicet conseruantur homines in vita & in bonis vt & sic bonum vniuersi conseruetur. vt enim species rerum conseruantur oportet vt corruptio vnius sit conseruatio alterius. Occisiones enim animalium conseruant vitam leonum.

¶ Declaratur super permissionem diuinam quod deus non potuit conferre creature vt ex natura esset impeccabilis.
QUo ad secundum quod vniuersitatem malorum siue in culpis siue in penis iuste deus permittat & presertim iam refrigescente & mundo ad occasum declinante declaratur ex duabus propositionibus necessario presupponendum quarum prima quod deus non potest facere siue melius vt cum timore dei loquamur. non est possibile vt natura creata vt est homo vel angelus haberet hoc quod ex conditione sue nature peccare non posset. Secunda quod deus iuste permisit hominem peccare vel temptari. quibus stantibus cum ad diuinam prouidentiam pertinet vt vnaqueque creatura in sua natura relinquatur dicere oportet. quod ex premissis impossibile est quod deus non permittat maleficia fieri virtute demonum. Et primum quidem quod non fuit possibile creature communicare quod peccare non posset ex conditione nature. ostenditur a doctore sancto in. ij. di. xxiij. ar. i. quia si hoc fuisset communicabile alicui creature deus vtique communicasset eo quod omnes alie communicabiles bonitates & perfectiones creaturarum sunt communicate saltim in genere vt vnio personalis duarum naturarum in christo. maternitatis & virginitatis in maria. vnio gratuita in viatoribus. vnio beatifica in electis & sic de alijs. Cum ergo non legimus hoc alicui creature communicatum quia nec homini nec angelo. iuxta illud. Et in angelis suis repperit prauitatem. certum est quod homini a deo non potest communicari hoc quod ex natura sit impeccabilis licet hoc per gratiam inueniant. Secundo ad idem quia si esset communicabile & non communicaretur vniuersum non esset perfectum. cuius perfectio in hoc consistit vt omnes bonitates creaturarum communicabiles in genere sint communicate. Nec valet argumentum quod deus cum sit summe potens & alias ad suam similitudinem homines et angelos creauit quod etiam hoc conferre potuerit quod creatura ex conditione sue nature haberet quod peccare non posset. Vel etiam quod faceret vt habitus ille gratie qui confirmationem in bono causat esset pars essentialis nature angeli vel hominis vt sic secundum naturalem suum principium & naturalem conditionem haberet confirmationem in bono. vt peccare non posset. Nam primum argumentum non concludit. quia licet deus sit summe potens sicut & summe bonus non tamen hoc conferre potest non ex imperfectione sue potentie. sed ex imperfectione creature. que imperfectio consideratur primo. quod hoc recipere non potest nec potuit homo vel angelus. Ratio quia cum sit creatura esse suum dependet a creatore. sicut causatum a causa sui esse & creare est aliquid ex nihilo facere ideo si sibi relinquitur deficit. conseruatur autem quandiu cause influentiam recipit. Exemplum si vis de candela que tandiu lucet quandiu habet ceram. Quo stante notum est quod deus creauit hominem. & reliquit eum in manu consilij sui. Ecci. xv. Et similiter angelum a principio creationis. Et hoc factum est per liberum arbitrium cuius sicut proprium est facere vel obmittere ita proprium est a sua causa recedere & non recedere. Et quia hoc est posse peccare: posse ex libertate arbitrij a deo recedere. ideo non potuit hoc homo vel angelus recipere. nec ei potuit a deo communicari vt ex natura haberet libertatem arbitrij & etiam ex natura haberet non posse peccare. alia imperfectio ex qua hoc non potuit homini vel angelo communicari est. quia implicat contradictionem que quia in se non sunt factibilia dicimus deus non potest illa facere. Sed potius dicendum quod creature non possunt ista recipere. vt videlicet aliquid sit viuum & mortuum simul & semel. Ita etiam implicat vt aliquis habeat liberum arbitrium ex quo possit cause sue inherere vel non inherere & quod possit non peccare quia si non potest peccare non potest cause sue non inherere cum peccatum sit spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inherere. Spernere autem vel non spernere est ex libertate arbitrij. Secundum etiam argumentum non valet. quia si gratia confirmationis verteretur creature in naturam ita quod ex principijs essentialibus haberet non posse peccare. tunc non haberet ex aliquo dono accidentali & gratia non posse deficere & peccare sed haberet hoc per naturam & tunc esset deus quod est absurdum. Hanc solutionem tangit sanctus Tho. vbi supra in solutione vltimi argumenti. cum dicit quod quandocunque alicui nature conuenit aliquod accidens quod ex influentia superioris tantummodo inest. non potest inferior natura illud accidens per se habere nisi efficeretur nature superioris. sicut si aer illuminatur in actu per ignem non potest esse quod sit de natura sua lucidus in actu nisi fiat ignis. Dico ergo quod cum confirmatio insit creature rationali solum per gratiam que est quoddam spirituale lumen & similitudo increati luminis. non potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat vel gratiam nisi efficeretur diuine nature per esse dicamus eiusdem nature. quod est omnino impossibile. Concludamus quod non posse peccare per naturam deo tantummodo conuenit eo quod sicut ab esse deficere non potest cum dat omnibus esse ita nec a rectitudine bonitatis deficere cum hoc ei conueniat per conditionem sue nature. Omnibus autem alijs qui hoc habent vt peccare non possint confertur ex hoc quod confirmantur per gratiam in bono. ex qua filij dei efficiuntur & quodammodo diuine nature consortes.