Historia Scholastica

This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia Scholastica
Saeculo XII

editio: Lugduni, 1543
fons: incognitus
Historia Scholastica
eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.

Capitala Libri Historia Scholastica

recensere
Libri Genesis   Joshuae   III Regum   Judith   Historia Actorum Apostolorum
Libri Exodi   Judici   IV Regum   Esther
Libri Levitici   Ruth   Tobiae   I Machabiae
Libri Numerorum   I Regum   Ezekiel   II Machabiae
Libri Deuteronomici   II Regum   Daniel   Historia Evangelorum

INCIPIT Historia Scholastica Theologiae Disciplinae

recensere

Imperatoriae majestatis est, in palatio tres habere mansiones: auditorium vel consistorium in quo jura decernit: coenaculum, in quo cibaria distribuit; thalamum, in quo quiescit. Ad hunc modum Imperator noster, qui imperat ventis et mari, mundum hunc habet pro auditorio: ubi ad nutum ejus omnia disponuntur. Unde illud Isaiae: Coelum et terram ego impleo (Isa. XXV). Secundum hanc dicitur Dominus. Unde: Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXII). Animam justi habet pro thalamo, quia deliciae sunt ei ibi quiescere, et esse cum filiis hominum (Prov. VIII): secundum hanc dicitur sponsus, et anima cujusque sponsa (Ose. II): Sacram Scripturam habet pro coenaculo, in qua sic suos inebriat, ut sobrios reddat. Unde: Ambulavimus in domo Dei cum consensu (Psal. LIV), in sacra Scriptura id ipsum sapientes. Secundum hanc dicitur paterfamilias: Coenaculi hujus tres sunt partes, fundamentum, paries, tectum. Historia fundamentum est, cujus tres sunt species: annalis, kalendaria, ephimera . Allegoria paries superinnitens, quae per factum aliud factum figurat. Tropologia, doma culmini superpositum, quae per id quod factum est quid a nobis sit faciendum insinuat . Prima planior, secunda acutior, tertia suavior: sumitur allegoria quandoque a persona, ut Isaac significat Christum; etiam David quandoque hoc modo significat Christum. Quandoque a re quae non est persona, ut vervex occisus humanitatem passam significat, et lapis duritiem cordis: persona enim est individua rationalis naturae substantia; quandoque a numero, ut apprehendent septem mulieres virum, unum, etc. (Isa. IV), id est septem dona gratiarum Spiritus sancti. Quandoque a loco, ut per montem in quo docebat Christus eminentia virtutum (Matth. V); quandoque a tempore, ut non sit fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV), id est in refrigeratione charitatis; quandoque a facto, ut interfectio Goliae a David (I Reg. XVII), id est interfectio diaboli a Christo. Tropologia est sermo conversivus, pertinens ad mores animi; et magis movet quam allegoria, quae pertinet ad Ecclesiam militantem, anagoge ad triumphantem et ad Domini trinitatem.