Acta Apostolorum
Saeculo XII

Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
ACTORUM APOSTOLORUM.

Historia Evangelorum // Capitula

Quoties apparuit Dominus discipulis infra quadraginta dies. recensere

Anno nonodecimo imperii Tiberii Caesaris, adhuc procuratore Judaeae Pilato, praeside Syriae Vitellio, mortuus est Dominus, et resurrexit. Resurgens autem, veritatem resurrectionis multis comprobavit argumentis, multa in corpore proprio ostendens, praeter naturam corporis immortalis, ut sic veritatem resurrectionis astrueret, et ab apostolis, et eorum posteris, omnem omnino causam haesitationis amoveret, comedit enim, et bibit cum eis, cum corpus spirituale ciborum alimonia minime indigeat. In corpore proprio cicatrices ostendit, cum a natura corporis immortali penitus aliena sit omnis deformitas cicatricis. Praeter haec argumenta Lucas scribens historiam Actus apostolorum, ponit alia. Fuit enim argumentum vere resurrectionis, quod per dies xl apparuit eis, loquens de regno Dei. Non est autem intelligendum quod singulorum xl dierum tempore apparuit apostolis, sed infra numerum tot dierum decies apparuit eis, ut ex evangelica historia colligitur. Ipsa namque die resurrectionis quinquies apparuisse legitur. Primo Mariae Magdalenae. Secundo mulieribus redeuntibus de monumento, quando tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum. Tertio Petro, licet non expresse habeatur de Evangelio. Quarto duobus euntibus in Emmaus: Quinto apparuit decem apostolis absente Thoma; sexto post dies octo apparuit eisdem praesente Thoma. Septimo septem discipulis apparuit in piscatione ad mare Tyberiadis, octavo in monte Thabor quando convenerant in Galilaeam, et ita ante diem Ascensionis apparuit octies. Ipsa vero die Ascensionis bis apparuit, semel undecim apostolis comedentibus in coenaculo (Act. I). Omnes, tam Apostoli quam alii discipuli, necnon mulieres, habitabant in illa parte Hierusalem quae dicebatur Mello, scilicet in monte Sion, ubi David construxerat sibi palatium, et ibi erat coenaculum illud grande stratum, in quo praecepit Dominus sibi parare Pascha. Et in coenaculo illo tunc habitabant undecim apostoli. Caeteri autem discipuli, et mulieres habitabant circumquaque per diversa hospitia.

Quod apostoli fuerunt baptizati. recensere

Et dum comederent undecim in coenaculo, apparuit eis Dominus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, et comedit cum eis. Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, id est ab ipso promissam, vel a Patre per ipsum, et Patris auctoritatem complendam dicens: Joannes baptizavit aqua; vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I). Ac si diceret: Spiritus sanctus super vos descendens, vos purificabit, et roborabit. De baptismo autem apostolorum solet dubitari. Sed super hunc locum dicunt Beda, et Augustinus, quod fuerint baptizati. Ait enim Beda: Baptizabimini, quod est in Spiritu sancto, non ad illud tempus respicit, quo apostoli et caeteri fideles illius temporis, baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum gratia Spiritus sancti a Domino percepta, sed ad illud, quod Domino mittente Spiritum sanctum, plenius acceperunt. Ideo nondum fuerant baptizati, non dico aqua, sed Spiritu sancto, quos intelligimus baptizatos baptismo, Joannis, vel quod credibilius est baptismo Christi. Conveniens enim erat eos esse baptizatos, qui baptizabant alios. De eodem Augustinus: Scriptum est quando baptizatus est Paulus, qui ab Anania baptizatus est. Sed non scriptum est quando baptizati fuerint alii apostoli. Sed debemus intelligere baptizatos esse, propter illam Dominicam sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III). Sic capere volunt Beda, et Augustinus, quod baptizati fuerint baptismo Christi, et de quibusdam satis videtur quod baptismo Joannis fuerint baptizati, ut de Andraea, Philippo et Petro, de quibus constat, quod fuerunt ejus discipuli. Hoc dicto praecepit eis ut egrederentur de civitate, et statim evanuit ab oculis eorum.

Quid respondit Dominus indiscrete quaerentibus. recensere

Ecce nona apparitio. Et statim post comestionem undecim apostoli, et alii discipuli, et mulieres de civitate unanimiter egressi, juxta praeceptum Domini, venerunt in montem Oliveti, et statim Dominus apparuit eis. Quomodo autem praeceperit eis, ut egrederentur de civitate, et evanuerit ab oculis eorum, et quomodo egressi de civitate venerunt in montem Oliveti, et ibi Dominus apparuit eis, in Historia subticetur, quia brevis est. Tunc qui convenerant, coeperunt eum interrogare, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? (Act. I) temporale, quantum ad quosdam imperitos, et carnaliter sapientes, qui videntes alienigenam regnare, et Judaeos esse sub praeside, quaerebant de restitutione regni Israel temporalis, putantes tunc a Domino restituendum, sicut et duo discipuli dicentes: Nos sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Alii magis instructi scientes illam restitutionem, non nisi finaliter futuram, scilicet circa tempora judicii, quaerebant de restitutione regni Israel spiritalis, scilicet de dilatatione Ecclesiae. Ac si dicerent: Nunquid in hoc tempore facies, quod promisisti Ecclesiae? Dominus autem non certificavit eos super hoc: Ex quodam tamen verbo in responsione ejus posito, si scioli essent, possent intelligere restitutionem illam multis temporibus differendam. Non est, inquit, vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, id est numerum temporum et momentorum, usque ad finem saeculi, quae tantum Patris patent scientiae. Ac si diceret: Nihil ad vos quaerere de secretis hujusmodi, nec ad ea percipienda estis idonei. Sed de his, quae ad vos spectant, estote solliciti, quia vos revera accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti, cujus virtute roborati, eritis mihi testes resurrectionis meae, primo in Jerusalem, secundo in Judaea, postea in Samaria, tandem usque ad ultimum terrae. Ac si tacite diceret: Ante regni illius restitutionem non solum Hierosolymam, sed et omnes Judaeae fines, et Samariae, mundi etiam terminos, per circuitum fama Evangelii percurret.

De ortu et processu praedicationis. recensere

Primo siquidem praedicatum est evangelium in Hierusalem, sed propter lapidationem Stephani, et mortem Jacobi gladio occisi, egressi sunt de Hierusalem, praedicantes in finibus Judaeae. Postea transierunt ad Samaritanos, et deinde processerunt per universum orbem. Et cum hoc dixisset (Act. I), secundum alium evangelistam, elevatis manibus benedixit eis (Luc. XXIV). Et post benedictionem illam, videntibus illis elevatus est. Et nubes suscepit eum ab oculis eorum, quia quasi quodam in globo bajulae nubis ascendit. Non tamen ideo, quod ad ascendendum egeret ministerio nubis, sed ut per hoc ostenderetur quia omnis creatura parata est obsequi suo Creatori.

Quid fecerint abeunte Domino. recensere

De loco Ascensionis dixit Sulpicius episcopus, Hierosolymitanus, quia ibi cum postea aedificata esset Ecclesia, locus ille in quo institerunt vestigia Christi ascendentis, nunquam potuit sterni pavimento, imo resiliebant marmora in ora collocantium. Calcati etiam pulveris a Domino, hoc dicit esse documentum, quia vestigia impressa cernuntur, et eamdem adhuc speciem, velut pressus vestigiis, terra custodit. Cum jam Dominus raptus esset a conspectu eorum, adhuc tamen suspensis vultibus, stabant aspicientes in coelum, cum potius reverti in Hierusalem debuissent, quia dictum erat eis: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV). Et ne diutius ibi morarentur, missi sunt angeli instruentes eos. Unde sequitur: Cumque intuerentur in coelum euntem illum, id est illo abeunte, ut accusativus ponatur pro ablativo absolute, pro quo ponitur genitivus in Graeco. Vel cum prius intuerentur euntem illum, et adhuc intuerentur in coelum, ecce duo viri, id est duo angeli in forma viri, astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt (Act. I).

Quibus ex causis angeli apparuerunt. recensere

Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum (Act. I), quasi obliti quid facere debeatis. Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, id est in eadem carnis substantia, in qua assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, id est sicut bajulis nubibus vidistis eum ascendentem in coelum, sic bajulis nubibus videbitis eum in aere ad judicium venientem. Duplici de causa hi duo angeli apparuerunt, scilicet, ut moestos de absentia Domini confortarent, et ut eum vere ascendisse in coelum demonstrarent, scilicet in regionem angelorum. Non sicut Elias, qui raptus est in igneo curru, et ascendit usque ad sublunarem regionem (IV Reg. II; Eccli. VIII), nec eam transcendit, sed tantum translatus est in paradisum terrestrem, quia adeo eminet, ut pertingat ad sublunarem regionem, nec tamen transcendit. Tunc reversi sunt Hierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, propter copiam olivarum, Sabbati habens iter, id est itinere. Sabbati distans a Hierusalem, scilicet spatio milliarii, quia non ampliori spatio licebat Judaeis in Sabbato progredi de civitate, vel illa, in qua erant, sed per mille passus poterant circa deambulare. Vetus editio habet a monte trium luminum. Sic autem dictus est mons Oliveti, quia de nocte ex parte occidentis illuminabatur igne templi; quia erat ignis jugis in altari, mane ex parte orientis primo excipiebat radios solis, antequam illustrarent civitatem. Habebat etiam copiam olei, quod est fomentum luminis.

In quo imitamur apostolos. recensere

Cumque regressi essent in Hierusalem omnes unanimiter, apostolos, usque ad eorum hospitia conduxerunt, deinde ad propria redierunt . Hanc processionem discipulorum, qui unanimiter de civitate sunt egressi, et post unanimiter regressi repraesentat Ecclesia singulis Dominicis diebus processionem faciens. Unde sicut illi egressi sunt praecedente Crucifixo, ita et nos de Ecclesia egredimur crucem praeferendo. Et licet non redierit cum eis crucifixus, nos tamen redeuntes crucem reportamus. Quia licet non redierit cum eis praesentia corporali, rediit tamen cum eis praesentia spirituali, juxta quod dixit: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). In eo ergo, quod egredimur crucem Domini praeferendo, repraesentamus, quia illi egressi sunt praeeunte Crucifixo. In eo quod crucem Domini reportamus, cum non redierit cum eis praesentia corporali, repraesentamus quod ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. In primitiva autem Ecclesia hujusmodi repraesentatio fiebat in Ecclesia quinta feria, quae tunc temporis aeque solemnis erat sicut prima. Quinta pro veneratione ascensionis. Prima pro reverentia resurrectionis. Unde in vulgare proverbium versum est, ut Dominicae diei dicatur cognata dies Jovis, quia antiquitus fuit aeque solemnis. Sed quia supervenerunt festa sanctorum, et celebrare tot festa erat quasi onerosum, ut in die Dominica fieret processio, deinceps in institutum.

Ubi, et cum quibus se collegerunt. recensere

Tunc ascenderunt apostoli in coenaculum, ubi manebant, scilicet Petrus et Jacobus, Joannes et Andraeas, et alii (Act. I). Et mutatur hic series catalogi. Solent enim apostoli in catalogo in hunc modum combinari: Petrus et Andraeas, Jacobus et Joannes. Forte et alibi ita combinantur pro carnis affinitate. Hic autem pro meritorum paritate, quia intellexit Lucas in spiritu pares esse in merito Petrum et Joannem, quia forte prae caeteris dilexerunt. Unde et prae aliis simul ad monumentum cucurrerunt. Et erant omnes unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, quae a mulieribus distinguitur, quia non potest proprie dici mulier, quasi mollier, id est mollitiem passa. Interdum tamen mulier pro sexu, non pro corruptione ponitur, ut ibi: Quid mihi, et tibi est mulier (Joan. II).  Et fratribus ejus, quod de illis debet intelligi, de quibus ante passionem dictum est. Neque enim fratres ejus credebant in eum, nunc autem credebant. Nota quod dictum est, perseverantes in oratione, et non est addictum de jejunio. Quidam tamen a festo Ascensionis, usque ad Pentecosten jejunant exemplo apostolorum, quos aiunt in spatio illo jejunasse, quia in Evangelio dictum est: Venient dies, in quibus auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt (Matth. IX), et potuit ita esse, hic tamen non habetur.

De sermone Petri. recensere

In diebus illis (Act. I), id est in illo meditullio temporis inter ascensionem et Spiritus sancti missionem, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit. Constat enim in spatio illo factam esse Matthiae electionem, licet non sit determinatum qua die. Unde quasi indefinite dictum est: In diebus illis. Et inde quasi ex forma scripti assumpsit Ecclesia formam legendi. Unde quia in Actibus apostolorum frequenter invenimus: In diebus illis, ideo cum in Ecclesia particulae Epistolarum praemittitur: In diebus illis. Et quia in Evangeliis saepe legitur: In illo tempore, ideo cum singulis diebus leguntur in Ecclesia particulae evangeliorum, praemittitur: In illo tempore. &nsbp;Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David (Psal. CXIII), de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, qui duxit cohortem, et regis ministros ad hortum, in quo orabat Dominus. Vel quia osculo dedit proditionis indicium, et ita praebuit eis ducatum, qui connumeratus est in nobis, id est sortitus est sortem ministerii hujus, scilicet et apostolatus, qui quasi forte ut Dominica electione obtinuit apostolatum. Et eleganter dictum est connumeratus, quia numero, non merito, inter apostolos computatus est. Vel respicit ad hoc quod dixerat, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, et sortitus est sortem ministerii hujus, scilicet ducatus, id est habuit hunc ducatum. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis. Quod quidem mystice exponunt, id est pro accepto pretio proditionis possedit infernum, qui dicitur terra morientium, sicut paradisus terra viventium. Alii dicunt Judam ibi sepultum, et ita possedisse, sed non est authenticum. Dictum est ergo, possedit, id est possideri fecit, quia de possessione ejus propria emptus est, et ab aliis possessus, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera ejus. sed non per os ejus, ut sic parceretur ori, quo Salvatorem osculatus fuerat. Non enim tam viliter debuit inquinari, quod tam gloriosum, scilicet os Christi contigerat. Dignum enim erat, ut viscera quae proditionem conceperant rupta caderent, guttur quoque quo vox proditionis exierat laqueo arctaretur. Saepe enim modum poenae exprimit modus culpae. Unde absciditur homini caput corporis, quia ipse sibi abscidit caput mentis, id est rationem, sicut et Judas mortuus est in aere, tanquam aeris potestatibus sociandus. Congruum enim erat, ut separaretur ab angelorum et hominum regione, qui offensus fuerat utrisque. Et ita modus, et locus poenae congruit culpae.

De electione Matthiae. recensere

Et notum factum est hoc omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama (Act. I). Quod est dictum eorum, dicunt quidam haec non fuisse verba Petri cum Judaeus esset, et ad Judaeos loqueretur, sed Lucae, qui Graece scripsit, et in Hebraeo nomen agri expressit, alii dicunt quod Latinus interpres hoc addidit, sed melius a Petro dictum accipitur, et continuatur ei quod dixerat: Notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille Haceldama lingua eorum, id est Jerosolymitarum, quia cum Petrus Galilaeus esset et eadem esset lingua Galilaeorum sicut Jerosolymitarum, tamen diversa erant linguae idiomata, unde Petro dictum est: Vere Galilaeus es, nam et loquela tua manifestum te facit (Matth. XXVI), id est idioma linguae Galilaeorum: Scriptum est enim in libro Psalmorum, non est dictum in libris. Unde insultat Augustinus Hieronymo librum Psalmorum per quinque volumina distinguenti. Tunc enim dici debuit in quarto libro Psalmorum: Fiat habitatio eorum deserta, et non sit qui habitet in ea (Psal. CVIII), de suis scilicet, et episcopatum ejus accipiat alter, id est alius, quia de multis discipulis lxxij electus est Matthias, eique substitutus est. Vel ideo dictum est, quia Matthias fuit longe alter ab eo, quia vir sanctus, Judas vero nequam, vel alter duorum, quorum sortes missae sunt: Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregari in omni tempore, quo intravit, et exivit Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem, quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Quasi dicat: Quia mortuus est Judas, et sic prophetatum est, quia episcopatum ejus accipiet alter. Ergo oportet, ut aliquem ei substituamus qui testetur nobiscum resurrectionem ejus, quia dictum est nobis: Eritis mihi testes in Jerusalem, resurrectionis meae scilicet, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et quia testis non nisi de his quae vidit, vel audivit debet testimonium ferre, eligendus est de his viris, qui a baptismo Joannis postquam coepit Jesus facere et docere, usque in diem ascensionis, nobiscum fuerunt, et Domini miracula viderunt, et doctrinam audierunt. Et nota quod dictum est, ex his viris, non de sexu infirmiori, et ad hoc minus idoneo: Et statuerunt, illos duos aliis praeferentes, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam, de cujus laude subticetur, quia sufficit ei pro laude, quod in apostolum eligitur. Joseph vero commendatur, ne tanquam indignus respui videretur. Et habemus hic plane in glossa, quia iste Joseph, qui vocabatur Barsabas, fuit Barnabas, qui postea cum Paulo in apostolatum electus est (Act. IV). Sed non est huic opinioni adhaerendum, quia ex sequentibus evidens fiet hoc non constare. Iste namque Joseph fuit frater trium apostolorum filiorum Alphaei, nec fuit apostolus: Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui nosti corda omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus, accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Et dederunt eis sortes. Et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim. Non est modo utendum sortibus, ut tradit Hieronymus pro hac auctoritate, quia privilegia paucorum non faciunt legem communem. Nondum tamen missus est Spiritus sanctus, necdum figurae legales penitus cessaverant. Ideo adhuc positae sunt sortes, sicut in Veteri Testamento saepe factum legitur. Nam Saul sorte electus est, Jonathas, et armiger ejus sortes jecerunt. David quoque sortes jecit quando xxiv summos sacerdotes elegit (I Reg. X; I Par. XXIV). Si quis tamen compellitur ut sortibus apostolos imitetur, praemissa scilicet oratione ad Dominum. Facta est ergo electio Matthiae inter Ascensionem et Spiritus sancti missionem, sed qua die incertum est.

De missione Spiritus sancti. recensere

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco (Act. II), in quo facta est electio Matthiae. Sed videtur perperam dictum, cum complerentur, cum haec fuit prima vij dierum quibus protelabatur festum Pentecostes. Tria enim erant festa quae vij diebus protelabantur, scilicet Pascha, Pentecoste et Scenopegia. Videtur ergo potius dicendum fuisse cum inciperent dies Pentecostes. Sed Pentecostes aequivocum est ad quinquagenam, et ad eam solemnitatem septem diebus protelatam. Pentacon enim interpretatur quinquaginta, inde Pentecoste, quod quinquagenam significat, et est Graecum vocabulum Pentecoste sicut parasceve, et Scenopegia. Sed de hoc nomine Pascha quaestio est. Habent enim Hebraei multa Graeca vocabula, quia saepe per multas captivitates particulares dispersi sunt, et fuerunt inter Graecos, a quibus multa vocabula retinuerunt. Et sit ergo sensus: Et cum complerentur dies Pentecostes, id est quinquagenae, illa enim dies erat quinquagesima a resurrectione, et cum inchoarentur dies Pentecostes, id est illius solemnitatis septem diebus protelandae, erant omnes discipuli in coenaculo: Et dum essent pariter in eodem loco, factus est repente de coelo, id est de aere, sonus, quia fragor quidam insonuit in aere, tanquam advenientis spiritus, id est soni vehementis, ut sit tanquam nota similitudinis. Ac si diceret: Venit Spiritus sanctus in similitudine venti vehementis, vel tanquam Spiritus sancti vehementis. Et erit tanquam expressivum veritatis, quia vere Spiritus sanctus dicitur vehemens, quasi vehens a mente, id est a mentis affectibus alienans. Vel juxta quod ait ille Clarevallensis abbas Bernardus, merito dicitur vehemens, quasi vae adimens, id est aeternam damnationem. Potest ergo et ad sonum et ad Spiritum sanctum referri, quod dictum est, tanquam advenientis spiritus, quia Spiritus aequivocum est ad utrumque sicut Ruha in Hebraeo, Pneuma in Graeco: Et replevit sonus ille, vel Spiritus sanctus totam domum ubi erant sedentes, id est viros et mulieres in domo sedentes, implentes quod dictum erat eis: Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV).  Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, radioli ignei in modum linguarum insidentes capitibus singulorum. Ipsa autem species creaturae in qua Spiritus sanctus descendit visibiliter ad quem usum tunc descenderit in apostolos, expressit species ignis, ostendens Spiritum sanctum, tunc datum eis ob robur, species linguarum ad scientiam. Lingua enim scientiam explicat, ignis testam roborat. Datus est etiam Spiritus sanctus apostolis ante passionem, quando missi sunt ad praedicandum, et dictum est eis: Aegros sanate, daemones ejicite, mortuos suscitate (Marc. VI). Post resurrectionem etiam datus est eis ad alium usum, quando insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX). Ubi forte claves, quas dederat Petro (Matth. XVI), dedit et aliis: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, qui dividens singulis prout vult, ubi vult, quando vult, quantum vult, quomodo vult, quibus vult, spirat (I Cor. XII). Inde est quod apostoli, vel una tantum lingua scilicet Hebraea loquebantur, ita quod ab omnibus intelligebantur. Vel quod verius est linguis omnibus loquebantur, quibus inspiraverat Spiritus sanctus omnium linguarum notitiam, juxta quod in Sapientia legitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, id est homo convenientiam habens cum omni creatura, vel propter quem facta est omnis creatura scientiam habet vocis (Sap. I), id est linguarum, ac si diceretur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et dedit discipulis scientiam linguarum.

De miraculo linguarum. recensere

Erant autem in Jerusalem Judaei, viri religiosi, et in Judaea habitantes, et praeter illos alii multi supervenientes fere ex omni natione, quae sub coelo est, quia multis captivitatibus dispersi fuerant Judaei, praecipue sub Antiocho Epiphane, quae captivitas fuerat vicinior, huic facto, et modo ad diem festum omnes convenerant. Audito ergo fragore, qui insonuerat in aere, convenerunt omnes ad discipulos, et mirati sunt, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Et merito dictum est singulariter, lingua sua, quia non sciebant solum linguas, sed etiam linguarum idiomata. Alii autem irridebant eos dicentes: Musto pleni sunt, id est vehementer ebrii, quia vehementior est ebrietas de musto, quam de vino defaecato.

Quod Petrus convicit mentientes auctoritate prophetarum. recensere

Tunc surrexit Petrus cum undecim ostendens eos non esse ebrios, sed Spiritu sancto repletos, dicens: Non sunt ebrii hi, cum sit hora diei tertia (Act. XXV). Quasi dicat: Nondum est tempus comedendi, nec solent inebriari jejuni. Et quia sciebat legem, et scientibus legem loquebatur, ostendit prophetatum esse a Joel Spiritus sancti adventum. Et cum non inducat prophetiam Joelis, nisi ut ostendat prophetatum esse adventum Spiritus sancti, incidenter annectit de die judicii, quia praedixit Joel judicii signa quaedam jam impleta, quaedam adhuc implenda. Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, id est super utrumque sexum, non super omnem hominem et prophetabunt filii vestri, ut Agabus, et Simon Niger, et filiae vestrae, ut filiae Philippi, et juvenes vestri visiones videbunt, ut Paulus raptus usque ad tertium coelum, et senes vestri somnia somniabunt, ut Petrus, de quo legitur: Aestimabat autem se visum videre (Act. XII). Hucusque de adventu Spiritus sancti.

De prodigiis in coelo sursum impletis. recensere

Et dabo prodigia in coelo sursum (Act. II). Quod impletum est cum ad indicium Dominicae Nativitatis nova stella in aere apparuit. Et secundo in aere in passione, quando sol obscuratus est, et signa in terra deorsum. Quod impletum est cum, Christo spiritum emittente, terra contremuit, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Sanguinem Dominici vulneris, vel sudoris, quando factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, quod praeter naturam fuit, et ita signum fuit, sic et sanguis de latere Domini mortui profluens praeter naturam, signum fuit. Et ignem, Spiritus sancti vehementis supervenientis. Et vaporem fumi, id est fervorem compunctionis de Spiritus sancti ardore tanquam fumus de igne procedentis. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, in passione sol in tenebras versus est. Sed cum tunc plenilunium esset, utrum tunc luna in sanguinem versa sit, hominibus innotescere non potuit, cum esset sub terra, et visibus humanis objectu terrae subtracta; de altero itaque istorum constat, quia jam impletum est. Forte adhuc reliquum est implendum. Et haec omnia fient antequam veniat dies Domini magnus spatio, quia nox ei non succedet, opere, quia in eo totus mundus examinabitur, claritate, quia sol fulgebit septempliciter.

Exponit verba David de Christo. recensere

Viri Israelitae (Act. II), quibus specialiter locuti sunt prophetae, audite verba haec, id est intelligite jam completum esse, quod prophetavit Joel (cap. II), de Spiritus sancti missione, quia missus est Spiritus sanctus ab eo, quem vos interemistis, qui, alto consilio paternae dispensationis, traditus est in manus vestras, quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. Vel quantum ad ipsum, quem dolores poenarum inferni non laeserunt, vel quantum ad alios, qui per eum ab inferni doloribus absoluti sunt, quod palam est ex Graeco, ubi dicitur: Solvens per ipsum dolores mortis. Quod autem a Deo suscitatus sit probat per prophetam David. Et ponit plures versus Psalmi. Sed ad haec probandum, sufficit ille solus. Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV). Sunt enim verba Christi ad Patrem, quasi dicat: Non patieris, o Pater, animam meam ad inferos descendentem, ibi detineri, nec corpus meum sanctificatum corrumpi, vel incinerari. Postea de David non esse hoc intelligendum ostendit, arguens Judaeos de David perperam interpretantes, dicens: Viri fratres, liceat audenter dicere vobis de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus est apud nos, et corpus ejus incineratum, et adhuc cineres ejus apud nos sunt. Unde patet non de se illud dixisse: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sed prophetavit de resurrectione Christi, qui neque derelictus est in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem. Quem suscitavit Deus, cujus nos testes sumus, qui ad dexteram Patris sedens, misit in nos Spiritum sanctum, qui operatur in nobis, quae videtis. Quod autem exaltatus sit ad dexteram Dei Patris, iterum probat auctoritate David prophetae dicentis: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX). Quod de David, vel alio homine, non potest intelligi. Certissime ergo scitote hunc Jesum ita esse exaltatum, et Spiritum sanctum misisse, quem vos crucifixistis.

De impleta prophetia Joel. recensere

His auditis, compuncti sunt corde (Act. II), et ita impleta est prophetia Joelis, quia post ignem Spiritus sancti secutus est vapor compunctionis. Et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ad quos Petrus: Poenitentiam agite. et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti ut loquamini variis linguis, sicut et nos. Et hoc erat signum familiare in primitiva Ecclesia, quia fere omnes ascendentes de lavacro loquebantur omnibus linguis. Et nota quod ait Petrus: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. Formam namque traditam a Domino, qua exprimitur Trinitas, diu in primitiva Ecclesia subticuerunt apostoli, utentes hac forma verborum. Baptizo te in nomine Jesu Christi, ut ita dilatarent nomen Christi. Aliis verbis pluribus exhortatus est eos Petrus. Et qui receperunt sermonem ejus baptizati sunt. Et appositae sunt numero fidelium in die illa, scilicet ipsa die Pentecostes, animae circiter tria millia. Et erant perseverantes in doctrina apostolorum, et in communione fractionis panis, et Eucharistiae, quia in primitiva Ecclesia crebro unanimiter conveniebant, ad percipiendam eucharistiam, vel in communione fractionis panis quotidiani, qui singulis quotidie ab apostolis frangebatur, nihil enim habebant proprium. Sed et praedia vendiderant, et posuerant pretia ante pedes apostolorum, qui singulis diebus mane ascendebant in templum ad orationem. Sed postea redeuntes singulis distribuebant panem, prout cuique opus erat.

De paralytico curato a Petro. recensere

Cum autem quadam die ascenderent Petrus et Joannes in templum ad horam orationis nonam, erat quidam claudus a nativitate, qui in Glossa paralyticus dicitur, juxta portam templi, quae dicitur Speciosa, a speciali quodam ornamento, quod apposuit ei Alexander Hircanus. Ibidem etiam posuit Herodes aquilam auream, et erat porta atrii virorum mundorum. Iste claudus quotidie portabatur in grabato suo ad portam illam, ut peteret eleemosynam ab ingredientibus in templum. Et rogabat Petrum, et Joannem, ut eleemosynam acciperet ab eis, cum ascendissent in templum ad horam orationis nonam. Fuit enim consuetudo Hebraeorum tribus horis orare. Unde Daniel (cap. VI), dato edicto regis, qualibet de his tribus horis orabat, ascendens fenestram cubiculi sui. Et haec consuetudo confirmata est ab Ecclesia, quae eisdem horis erat, scilicet tertia, sexta, nona, quia Dominus hora tertia flagellatus est, sexta crucem ascendit, nona animam posuit. Intuentes Petrus et Joannes claudum, dixerunt: Respice in nos. Ac si dicerent: Attende paupertatem nostram, non habemus quod porrigamus tibi. At ille intuebatur in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Ad quem Petrus: Argentum, et aurum non est mihi. Non enim erat suum quod reservabat in usus pauperum qui reliquerant patrimonia sua, projicientes ad pedes apostolorum. Quod autem habeo hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazaraeni, surge et ambula in pace. Et apprehensa manu ejus dextera elevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus, et plantae. Et stetit, et ambulabat, et introivit cum illis in templum, ambulans, et exsiliens. Quod additum est a Luca, ut ostenderet illud impletum: Saliet sicut cervus claudus (Isa. XXXV).  Et vidit omnis populus claudum ambulantem, et laudantem Deum. Et impleti sunt stupore, et extasi in eo quod contigerat illi, scientes quod a nativitate claudus fuerat. Et cum viderent Petrum et Joannem, cucurrerunt ad eos ad porticum, quae appellatur Salomonis, id est in ea parte in qua stabat Salomon dum oraret Et videns Petrus populum admirantem super hoc miraculo, locutus est ad eos.

Quod sibi nil ascribebant, sed omnia Deo. recensere

Viri Israelitae, quid admiramini nos, quasi virtute nostra hoc fecerimus miraculum (Act. III). Quasi dicat: Non virtute nostra hoc fecimus, sed Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti, et vos potius judicastis Barabbam dimittendum (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; Joan. XVIII). Nomen ejus, id est nominis ejus invocatio, et fides habita de eo, dedit isti integram sanitatem in conspectu omnium vestrum. Et nunc fratres scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Sed quia sic praedictum erat ab omnibus prophetis, oportebat impleri. Poenitemini ergo, et confitemini, ut cum venerint tempora refrigerii a facie Domini, scilicet tempus incarnationis, quod revera fuit tempus refrigerii, vel discretio universalis judicii, et redemptio justorum, deleantur peccata vestra. Tunc enim plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima, et cum miserit eum, qui praedicatus est vobis Jesum Christum, quem oportet coelum suscipere, id est ad dexteram Patris sedere usque in tempus resurrectionis omnium nostrum, quae locutus est Dominus a saeculo per os omnium prophetarum, id est usque ad communem omnium resurrectionem. Tunc enim revera omnia complebuntur de Christo a prophetis praedicta. Et ponit exempla de his quae praedixerunt de Christo, et praemittit Moysen (Deut. XVIII).

De invidia Sadducaeorum in apostolos. recensere

Loquentibus autem apostolis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi, et indignati sunt omnes communiter, quia magnificabant eum, quem ipsi damnaverant quasi reum (Act. IV). Et Sadducaei specialiter dolentes, quia praedicabant resurrectionem quam ipsi negabant, et injecerunt manus in eos, et posuerunt in carcere, quia jam vespera erat, et non poterant eos judicare. Multi autem, qui audierant verba eorum, crediderunt. Et fuerunt qui eadem die ad fidem conversi sunt, quinque millia. Et hoc est, quod saepe legitur, quia tria millia una die ad fidem conversi sunt, quod ipsa die Pentecostes factum est, alia die quinque millia.

Quod constanter responderunt ad interrogata in concilio. recensere

Altera die congregati sunt princeps sacerdotum (Act. IV), id est qui principatum habebant inter viginti quatuor seniores sacerdotes, qui nominatim exprimuntur. Annas princeps sacerdotum, qui omnibus praeeminebat, et Caiphas, et Alexander, et Joannes. Hi post Annam erant excellentiores, et quotquot erant de genere sacerdotali, et seniores, et Pharisaei, traditionum inventores, et Scribae legis expositores, legem scilicet aliis exponentes. Horum distinctionem frequenter habemus in Evangelio. Et statuentes eos in medio concilii, interrogaverunt eos, in qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc? Tunc Petrus Spiritu sancto plenus respondit, primo quaestionem eorum temerariam esse ostendens. Nunquid pro benefacto judicamur, id est ad judicium trahimur, et tanquam rei arguimur? Quasi dicat: Stulte nos arguitis. Notum sit vobis omnibus, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi, quem vos crucifixistis, iste sanus astat coram vobis, quem Deus suscitavit a mortuis. Hic est enim lapis angularis a vobis aedificantibus reprobatus (Matth. XXI; Marc. XII; Luc. XX), id est a vobis crucifixus, qui postea suscitatus a Patre, factus est in caput anguli, id est factus est princeps duorum populorum, qui in ipso, tanquam in angulari lapide, sunt uniti, et non est in alio aliquo salus. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus quam nomen Christi, in quo oportet nos salvari. Videntes autem Petri et Joannis constantiam, attendentes quod illi essent idiotae, et illitterati, admirabantur, cognoscentes eos, quia cum Jesu viderant eos, et quia praesens erat cum eis, quem sanaverat non poterant contradicere. Nota quod aliam hic habemus etymologiam hujus nominis idiota, quam ab Isidoro. Nam secundum Isidorum, idiota dicitur quasi divisus ab auribus, idi, enim, divisio, ota auris interpretatur, ut dicatur, idiota, quasi divisus ab intellectu, scilicet fatuus. Sed secundum etymologiam, quam hic ponitur dicitur idiota, quasi ab idiomate. Dicti sunt ergo idiotae, quasi contenti solo idiomatae linguae suae Hebraeae quam satis noverant, et nihil aliud. Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere, et conferebant ad invicem, dicentes: Quid faciemus hominibus istis? Manifestum est miraculum quod fecerunt, negare non possumus; sed ne amplius divulgetur, comminemur eis, ne ultra loquantur, in nomine hoc, ulli hominum. Et vocantes eos, denuntiaverunt eis, ne omnino loquerentur, vel docerent in nomine Domini Jesu. Ad quos Petrus, et Joannes: Vos ipsi judicate an potius obediendum sit Deo praecipienti, an vobis prohibentibus. Quasi dicat: Erratis prohibentes quae Deus praecepit, nec estis audiendi. Ubi enim superior praecipit, et inferior contradicit, non est audiendus inferior. Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui. At illi comminantes, dimiserunt eos, non audentes manus in eos injicere propter populum. Dimissi autem redierunt ad suos in Sion, et annuntiaverunt quanta eis principes sacerdotum, et seniores dixissent, et quomodo eis responderant. Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem, dicentes: Domine, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui in Spiritu sancto per os David (Psal. I) patris nostri pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Convenerunt enim in civitate ista adversus puerum tuum Jesum, quem misisti, Herodes, et Pilatus, cum regibus, et populo Israel, facere, quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis, cum omni fiducia loqui verbum tuum. Nota, quia de hoc verbo solet frequenter apponi, convenerunt Herodes, et Pilatus, facere, quae manus Dei, et consilium, decreverunt fieri; sed adhaere duobus verbis, facere, fieri, quia revera ipsi convenerunt ad exercendam pravam actionem. Deus decrevit fieri illam passionem, quia actio illorum fuit prava, passio bona. Cum autem orassent, motus est locus in quo congregati erant, et iterum missus est Spiritus sanctus, et repleti Spiritu sancto loquebantur verbum Dei cum fiducia.

De mutua charitate inter apostolos recensere

Et multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV). Nec quisquam, corum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebant, sed erant illis omnia communia, et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot autem erant possessores domorum, aut agrorum vendebant, et ponebant pretia ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Tunc Joseph, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod interpretatur filius consolationis, levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum, et posuit pretium ante pedes apostolorum. Unde cum dixisset levites, ne videretur, non habere proprium, quia levitae non habebant haereditatem in terra, additum est. Cyprius genere, ut ostenderetur, natus in dispersione, et inter gentiles, et ideo licebat ei proprium habere. Sed est adhaerendum verbo Bedae super hunc locum, et tenendum hunc fuisse socium Pauli, non illum qui cum Matthia statutus est, quando cecidit sors super Matthiam, et quidam arbitrantur, ut dicit Beda, minus intuentes; quia hic Barnabas apellatur, id est filius consolationis, ille Barnabas, id est filius quietis interpretatur. Unde Lucas nominis interpretationem scienter addidit, ut hujus ad illum differentiam insinuaret.

De morte Ananiae, et Saphirae. recensere

Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua (Act. V), voluit esse in collegio justorum, ut haberet necessaria vitae sine labore, et ita lucrative voluit sibi acquirere praebendam. Et cum voluisset totum pretium agri venditi ponere ante pedes apostolorum, non solvens votum, defraudavit de pretio agri, conscia uxore sua, mediam partem sibi reservans, reliquam ad pedes apostolorum ponens. Quod statim Petrus praevidens in Spiritu ait: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Cur fraudasti de pretio agri? Non es mentitus hominibus, sed Deo, qui scrutatur corda, et perdit omnes qui loquuntur mendacium. Audiens hoc Ananias cecidit, et exspiravit. Ubi notandum quia, licet in Evangelio Dominus dixerit: Qui te percusserit in maxillam dexteram, praebe ei et aliam (Matth. V; Luc. VI), tamen in primitiva Ecclesia, quandoque exercuit vindictam. Quando enim primo promulgantur leges, solent ad eas sanciendas graves vindictae exerceri, ut rigorem promulgatae legis sanciat severitas vindictae. Unde in initio legis nascentis pro collectione lignorum in Sabbato lapidabatur homo (Levit. X). In initio sacerdotii duo filii Aaron igne consumpti sunt, pro oblato igne alieno. Sic Ananias, defraudans de pretio agri, corruit et exspiravit, pro terrore aliis incutiendo, quia tam velox vindicta magnum timorem aliis incussit. Factus est enim timor magnus in omnes qui audierunt. Et est anticipatio, quia solius viri mortem ante uxoris exitum pauci audierunt. Surgentes autem juvenes asportaverunt cadaver, et sepelierunt. Et factum est quasi horarum trium spatium, et uxor ejus nesciens, introivit. Ad quam Petrus: Dic, mulier, si tanti agrum vendidisti? Ad quem illa: Etiam tanti. Ad quam Petrus: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum stant ad ostium, et efferent te. Ac si verbo brevi concludens diceret; morieris. Qui enim sepelitur mortuus est, et confestim corruit ante pedes ejus, et exspiravit, quia fuit conscia fraudis. Et intrantes juvenes, qui stabant ad ostium, invenerunt eam mortuam, et asportaverunt, et sepelierunt ad virum, id est juxta virum suum. Fuit enim haec consuetudo Hebraeorum, uxores sepeliri juxta viros suos, ut conjunctionem carnis sequeretur conjunctio pulveris, et quia mulier formata est de costa viri (Gen. II).

De signis quae fiebant ab apostolis. recensere

Per manus autem apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe, et erant omnes unanimiter in porticu Salomonis. Nemo autem infidelium audebat se ficte conjungere illis (Act. V), quia territi erant exemplo Ananiae. Et augebatur in Domino credentium multitudo, et ponebant in plateis infirmos in lectulis et grabbatis, ut, veniente Petro, umbra illius corporis obumbrati, liberarentur ab infirmitatibus suis. Quia Petrus privilegiatus erat in miraculis, et majora legitur fecisse quam Christus. Secundum quosdam scribitur grabbatum per duo b sicut Sabbatum, et sic dicunt debere proferri media correpta, alii dicunt grabatum, quasi gravatum, et mutatur v, in b et sic debet produci, quod est verius .

De incarceratione apostolorum. recensere

Exsurgens autem princeps sacerdotum, et Sadducaei repleti sunt zelo, et injecerunt manus in apostolos, et posuerunt eos in publicam custodiam (Act. V), id est in carcerem. Nota quod supra dictum sit pluraliter principes sacerdotum, hic dicitur singulariter, quia forte unus eorum mortuus erat, scilicet Annas. Vide quoque, quia Sadducaei dicti sunt, quasi Seducaei, a sedech, quod interpretatur justitia, unde Melchisedech quasi rex justitiae. Usurpabant enim nomen justitiae, cum essent injusti. Vel dicti sunt Sadducaei, a Sadoch sacerdote, ad quem transtulit Salomon sacerdotium ab Abiathar, quia gloriabatur se esse de genere ejus. Isti consentiebant principibus sacerdotum in persecutione apostolorum, quia praedicabant resurrectionem, quam ipsi negabant.

Quomodo per angelum de carcere sunt educti. recensere

Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: Ite, et loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus (Act. V). scilicet vitae Christianae, quod addere non fuit necessarium, quia jam famosa erat secta Christianorum. Non est autem intelligendum angelum aperuisse januas carceris. Sed quod dictum est, aperiens, sic accipiendum est, ac si diceretur: Ita eos educens, ac si januae essent apertae. Credendum enim est, juxta quod tradunt sancti, clausis januis eductos esse de carcere, quod factum est ad eorum confirmationem, et Judaeorum confutationem. Nam quomodo haesitaret Thomas Christum in carne et ossibus, clausis januis ad discipulos intrasse, cum se ipsum viderat, clausis januis, de carcere eductum esse. Judaei quoque dicentes, corpus Christi furto sublatum de monumento, quo furto dicerent apostolos eductos esse de carcere clauso. Juxta praeceptum angeli apostoli intraverunt diluculo in templo, et docebant plebem, quia praeceperat angelus, ut praedicarent in templo, scilicet in loco celebriori, et a sacerdotibus frequentato.

Quomodo obstupuerunt illis eductis. recensere

Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant convocaverunt consilium (Act. V), ut deliberarent quid faciendum esset de eis. Ad hoc enim missi fuerant in carcerem, ut ad judicium traherentur. Et miserunt ad carcerem, ut adducerentur. Cumque reversi essent ministri, renuntiaverunt eis, dicentes: Carcerem quidem clausum invenimus cum omni diligentia, et stantes ad januam custodes, aperientes autem neminem intus invenimus. Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, id est potentiores et sapientiores, ambigebant quomodo hoc factum esset. Et ecce quidam adveniens, dixit eis: Viri, quos posuistis in carcere stant in templo, et docent populum.

De responsione eorum. recensere

Tunc abiit magistratus cum ministris (Act. V), id est princeps sacerdotum. Et est magistratus singularis numeri, et eodem modo in praecedenti secundum Graecum. Et adduxit eos sine vi, non audens eis violentiam facere, propter populum qui favebat eis. Et statuerunt eos in consilio, et ait illis princeps sacerdotum: Praecipiendo praecepimus vobis auctoritate scilicet pontificali, ne doceretis amplius in nomine isto, scilicet in nomine Jesu, et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra. Nunquid vultis inducere super nos sanguinem hominis hujus? id est sanguinis vindictam. Quasi dicat: Nunquid arguistis nos quasi reos sanguinis innocentis, praedicando eum innocentem, quem condemnavimus? Et responderunt unanimiter omnes apostoli ex fervore et zelo, non patientes unum pro omnibus loqui. Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, et exaltavit illum ad dexteram suam, et nos testes sumus horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit, non solum nobis, sed omnibus obedientibus sibi. In quo ad poenitentiam eos provocant. Ac si dicant: Etiam vobis si velitis obedire: Haec audientes dissecabantur cordibus suis.

De consilio Gamalielis. recensere

Tunc surgens in concilio quidam Pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctorum honorabilis, universae plebi praecepit ut ad breve homines amoverentur (Act. V). Iste Gamaliel, ut dicit Clemens in epistola quadam, fuit discipulus apostolorum, sicut Nicodemus, et erant de consilio apostolorum inter Judaeos, ut saepe mitigarent iram eorum adversus eos. Locutus est ergo Gamaliel in concilio in hunc modum: Viri Israelitae, attendite vobis quid acturi estis super hominibus istis. Quasi dicat: Non debetis subito judicare, sed exspectare, quia si opus eorum est opus tantum hominum, per se destruetur; si autem est opus Dei stabit, nec poterit destrui. Et hoc ostendit exemplo duorum, scilicet Theodae et Judae Galilaei. Theodas Magus, ut tradit Josephus, dicebat se prophetam, ad cujus persuasionem multi, venditis omnibus suis et sublatis ex urbe facultatibus, ad ripas Jordanis venerunt, et promisit se facturum Post triduum, ut divideretur Jordanis, et transirent sicco pede, sicut transierant filii Israel. Et dum exspectarent, in triduo illo superveniens procurator praesidis Syriae cum multitudine equitum, multos ex eis occidit, et caput ipsius Theodae Hierosolymam reportavit.

Aliud exemplum de eodem. recensere

Post hunc exstitit Judas Galilaeus in diebus professionis (Act. V), id est descriptionis generalis ab Augusto factae, quando unusquisque solvens censum capitis sui, profitebatur se subditum Romano imperio. Iste Judas Galilaeus fuit Essaeus genere. Et, ut tradit Josephus, persuadebat Judaeis ut negarent tributa Romanis, asserens eos, qui decimas et primitias Deo solvebant, non debere solvere tributa hominibus. Et in tantum praevaluit haec doctrina ejus, ut Pharisaei et magna pars populi quaererent ab ipso Domino an solvendum esset tributum Caesari, an non; postea periit ipse, et quotquot ei consenserunt. Consenserunt ergo exhortationi Gamalielis, et convocantes apostolos flagellaverunt eos et flagellatos dimiserunt, prohibentes sub comminatione mortis, ne amplius loquerentur in nomine Jesu. Et ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Ecce quantum erat in eis jam robur fidei, qui nec verbis prohiberi poterant, nec flagellis, id est non destiterunt primo verbis prohibiti, modo flagellis caesi.

De causa murmuris inter Christianos. recensere

In diebus autem illis, crescente numero discipulorum (Act. VI), id est Christianorum qui eo tempore dicebantur discipuli, factum est murmur Graecorum, id est advenarum gentilium in civitate conversantium, vel Judaeorum, qui fuerant in dispersione nati, et inter Graecos nutriti; adversus Hebraeos, ex eo quod despicerentur viduae eorum in ministerio quotidiano, quia viduae Hebraeorum erant magis peritae, et ideo aliis praeferebantur in dispensatione administrationis quotidianae. Et potest intelligi causa murmuris dupliciter. Vel quia viduae Graecorum in quotidianum ministerium non admittebantur, vel quia in ministerio quotidiano nimis gravabantur. Forte faciebant eas focarias, et hujusmodi vilia administrare. Videntes autem apostoli eam murmurationem ortam pro administratione viduarum, quas ideo necesse erat administrare, quia non poterant ipsi ad hoc sufficere, ut singulis distribuerent, multitudinem convocantes, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus, ut ipsi ministrent, vel praesint ministrantibus, nos vero orationi et praedicationi vacabimus. Et placuit sermo iste multitudini, et elegerunt septem, scilicet Stephanum, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Qui solus dictus est advena, quia alienus. Vel quia solus erat advena, vel quia notabilis solus erat futurus, dicitur advena, quasi alienus. Hos statuerunt illi, qui elegerant ante conspectum apostolorum. Et orantes apostoli imposuerunt eis manus horum; vicem habent in Ecclesia archidiaconi, propterea instituti, ut portent pondus negotiorum, ut episcopi liberius vacent doctrinae et orationi. Sed episcopi nostri temporis, quia deprehenderunt archidiaconos in hujusmodi administratione minus circumspectos provida quadam cautela dant operam huic operationi, id est administrationi. Et vide quod quia apostoli orantes leguntur manus eis imposuisse, ideo in ordinationibus fiunt orationes. Hac etiam auctoritate in quibusdam ecclesiis manus imponuntur diaconibus in ordinatione. Qui autem eis manus non imponunt, secum habent auctoritatem Bedae. Quod autem dictum est, et orantes imposuerunt eis manus, dicit, intelligendum esse factum post, quia postea eosdem ordinaverunt ministros ad ministerium sacri altaris, et Dominici corporis et sanguinis, et tunc eis manus imposuerunt. Unde et sacerdotibus cum ordinantur manus imponuntur. Verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem. Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.

De commendatione beati Stephani. recensere

Et Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de synagoga Libertinorum (Act. VI), a regione sic dictorum. Vel libertinorum, id est manumissorum, qui cum prius fuissent servi, postea fuerant de libertate donati, et sic de servili conditione fuerunt, qui primo restiterunt fidei Christi, et Cirenensium a Cirene civitate, et eorum qui erant a Cilicia et Asia Minori, quae sibi proximae sunt, disputantes cum Stephano; et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui sancto, qui loquebatur in eo. Tunc introduxerunt duos falsos testes, qui testificarentur eum dixisse blasphemiam in Deum et in Moysen, et commoverunt plebem, et seniores, et scribas, et adduxerunt eum in concilium et surrexerunt duo falsi testes, et dixerunt: Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum et Moysen. Quasi dicant: Detrahit templo, et legi. Audivimus cum dicentem, quoniam Jesus Nazaraenus destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. Et omnes qui intuebantur eum, sedentes in concilio, videbant faciem ejus tanquam faciem angeli.  Et dixit princeps sacerdotum: Nunquid haec ita se habent? (Act. VII.) Tunc aggressus est beatus Stephanus facere grandem sermonem. Et quia arguebatur de blasphemia in Deum et Moysen, ideo praemittit in principio sermonis commendationem Dei, dicens. Deum, qui locutus est patribus et prophetis esse Deum majestatis et gloriae. Et statim accedit ad commendationem Moysi, inchoans ab altiori, scilicet a commendatione patrum, a quibus descendit Moyses. Inchoat itaque ab Abraham, quomodo egressus de Chaldaea venit in Mesopotamiam, et inde in Charan, et inde Judaeam.

De sermone ejusdem. recensere

Viri, inquit, fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan, et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua (Act. VII). Tertium additur in Genesi (cap. XII), scilicet de domo patris tui. Sed a Stephano praetermittitur, quia scientibus loquebatur. Ideo historiam breviter tangit, vel transit quasi notam. Sed videtur obloqui libro Genesis, ubi videtur continere, quod post mortem patris, scilicet Thare, dictum fuerit hoc, scilicet Abrahae, de quo constat quia mortuus est in Charan, ubi et filius ejus cum eo habitavit, et ita dictum est in Charan. Quid est ergo quod hic dicitur, priusquam moraretur in Charan, potuit ei utrobique dici. Vel ubi dicitur: Et dixit ad illum, supple, postea in Charan. Sed sive in Mesopotamia, sive in Charan, sive utrobique dictum sit ei, quomodo ergo dictum est ei: Exi de terra tua, quaestio est. Nunquid jam non exierat de Chaldaea? utique: Sed adhuc ibi tenebatur spe, et desiderio redeundi. Praeceptum est ergo ei, ut exiret mente, qui jam exierat corpore. Vel potest dici, quod Mesopotamia, et Charan in Chaldaea sunt. Et ita egressus de Chaldaea, id est de quadam parte Chaldaeae, venit in Mesopotamiam, in aliam partem scilicet Chaldaeae, et inde venit in Charan, quae adhuc erat Mesopotamia. Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et de Mesopotamia quantum ad hoc, quod videtur bis dictum, et venit postea in Charan. Et inde similiter de Charan, postquam mortuus est pater ejus, transtulit eum Dominus in terram istam, in qua vos habitatis. Vel tunc exiit de terra Chaldaeorum mente, et inde, id est demum, scilicet post depositionem illius voluntatis, post mortem patris translatus est in terram istam. Vel si intelligatur dictum. Venit in Charan plane legitur haec littera. Et vide quia in Hebraeo dicitur de Ur Chaldaeorum, id est de igne Chaldaeorum. Chaldaei enim ignem adorabant, et per ignem trajiciebant parvulos suos, sicut nos trajicimus per aquam baptismi. Et tradunt Hebraei quod quia Thare, et filii ejus, cum essent in Chaldaea, nolebant adorare ignem, projecti sunt a Chaldaeis in ignem, et combustus est Aram frater Abrahae. Abraham vero a Domino liberatus est. Unde saepe dictum est ei a Domino: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum (Gen. XV).

De prosecutione narrationis. recensere

Postquam autem liberatus est cum patre suo Thare, et Nachor fratre, et Lot nepote, et tota familia, venit in Charan, et inde post mortem patris, ibi remanente fratre ejus Nachor, venit in Judaeam. Tamen non dedit illi haereditatem Dominus in ea, nec passum pedis (Act. VII), id est nec etiam minimam partem, quia nihil possedit ibi, nisi titulo emptionis. Speluncam enim cum agro non haereditate possedit, sed pretio emit ab Ephron filio Seor Aethaeo, sed repromisit Deus dare illam in haereditatem semini ejus post ipsum, cum non haberet filium, dicens: Erit semen tuum accola, id est peregrinum in terra aliena (Gen. XV) ccccxxx annis, et in parte hujus temporis subjicient eos servituti, et male tractabunt eos Aegyptii; quia centum quadraginta quatuor annis fuerunt in servitute Pharaonis regis Aegypti, et gentem cui servierint ego judicabo, dicit Dominus, et post exibunt, et mihi deservient in loco isto. Sic ordinata constructione litterae, nil scrupuli surgit inde. Hos quadringentos triginta annos computant Rabanus a die qua facta est haec promissio Abrahae, usque ad egressum de Aegypto. A tempore namque promissionis factae Abrahae, usque ad ingressum Jacob in Aegyptum, fluxerunt ducenti quadraginta anni, et ab ingressu ad egressum totidem. Sic Rabanus. Cui consonare videtur Apostolus dicens, quia post quadringentos et triginta annos facta est lex (Gal. III).

Quomodo computentur ccccxxx anni. recensere

Beda et Augustinus, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI), adhaerentes huic verbo computant ccccxxx annos a nativitate Isaac usque ad mortem duorum regum, scilicet Seon regis Amorrhaeorum, et Og regis Basan. Prosequitur exinde breviter Stephanus historiam. Et dedit illi testamentum circumcisionis, et genuit Isaac, et circumcidit eum octava die. Et Isaac Jacob, et Jacob duodecim patriarchas. Et patriarchae aemulantes Joseph, vendiderunt eum in Aegyptum negotiatoribus, qui transtulerunt eum in Aegyptum (Act. VII), quod breviter transit. Et erat Deus cum eo, et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei sapientiam et gratiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam. Postea facta est fames magna in universa terra. Et audiens Jacob frumentum esse in Aegypto, primo misit filios, postea ipse cum septuaginta quinque animabus descendit in Aegyptum. Veritas habet secundum librum Geneseos (cap. XLII), quod cum lxx animabus intravit, et computantur ipse Jacob et Joseph, cum duobus filiis, non sunt ibi nisi lxx. Lucas addit quinque per anticipationem, computans nepotes Joseph, sequens editionem LXX Interpretum, quae magis erat authentica. Quam nisi sequeretur, forte minus crederetur ei, et opus ejus suspectum haberetur. Et defunctus est ipse Jacob in Aegypto, et patres nostri, scilicet duodecim patriarchae, et translati sunt in Sichem. Hoc de solo Joseph legitur, quia filii Israel, ad ejus petitionem, ossa ejus de Aegypto transtulerunt, quae etiam prophetasse leguntur, et sepulta sunt in Sichem (Gen. XLVIII). Quid est ergo quod pluraliter dictum est, translati sunt in Sichem.

Opinio Bedae de eodem. recensere

Credendum est, ut dicit Beda, Stephano, credendum est Hieronymo, qui in historia Paulae dicit, eam transisse per Sichem, et ibi invenisse sepulcra duodecim patriarcharum. Primo ergo translata in Sichem, posita sunt postea in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor, filii Sichem in spelunca scilicet duplici, quam emit quadringentis siclis ab Ephron, filio Seor Etheo, scilicet in Abrahamio, ubi sepultus est Adam cum Eva, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca. Jacob cum Lia. Sed quid est quod dictum est, in sepulcro, quod emit Abraham a filiis Emor, filii Sichem, cum constet Abraham emisse sepulcrum ab Ephron Ethaeo? Ideo sic construunt quidam litteram: Translata sunt in Sichem, Sichem dico emptam a filiis Emor, filii Sichem. Sed quid est quod dicit, Emor, filius Sichem, cum constet Sichem fuisse filium Emor? Potuit esse, quod fuerint duo Sichem, quorum alter dicitur a Luca pater Emor, alter in Genesi dicitur filius ejus. Vel ita ordina constructionem, ut jungas principium sermonis, et finem hoc modo: A filiis Sichem filii Emor. Et ita hic locus congruit libro Geneseos. Ut ergo excludatur omnis dubitatio, ita construatur littera: Translati sunt in Sichem, Sichem dico emptam a Jacob scilicet, a filiis Sichem filii Emor. Ac si diceretur in illam partem Sichem, quam emit Jacob, non Abraham, et inde postea positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham ab Ephron Ethaeo, scilicet in Abrahamio.

Redit Stephanus ad ordinem historiae. recensere

Postea redit Stephanus ad ordinem historiae, quia quodam modo digressus fuerat, et continuatur ei, quod dictum est: Post haec exibunt, et deservient mihi in isto loco. Cum autem appropinquaret tempus repromissionis, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, ignorans beneficia Joseph (Act. VII), id est immemor beneficiorum Joseph. Hic afflixit patres nostros praecipiens necari parvulos nostros. Et eo tempore, quo dedit edictum occidendi parvulos, natus est Moyses, et fuit gratus Deo. Ecce quomodo descendit ad commendationem Moysi, quia arguebatur blasphemasse in eum. Qui cum nutritus esset tribus mensibus in domo patris sui, projectus est in flumen, et sustulit eum filia Pharaonis (Exod. II), quae venerat ad flumen, ut lavaretur, et enutrivit eum sibi in filium. Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et operibus suis, id est eloquens et fortis. Cum autem esset quadraginta annorum, visitavit fratres suos filios Israel in terra Jessen, ubi occidit Aegyptium rixantem cum Hebraeo, putans fratres intelligere, sicut ipse intelligebat in spiritu, quod per manum illius Dominus filios Israel de manu Aegyptiorum esse liberaturus. At illi non intellexerunt. Et cum sequenti die vellet reconciliare duos Hebraeos rixantes, qui injuriam faciebat alteri, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? Nunquid me vis interficere sicut heri interfecisti Aegyptium? Quo audito timens sibi Moyses fugit in terram Madian, ubi de Sephora, filia sacerdotis Madian quam duxit, duos genuit filios. Expletis autem annis quadragintis apparuit illi Deus in deserto montis Sinai (Exod. III), cum minaret gregem ad interiora deserti in rubo, et facta est vox Domini ad eum, dicens: Ego sum Deus patrum vestrorum, et tremefactus est Moyses. Dixit autem illi Deus: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est. Vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, mittam te in Aegyptum. Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: Quis te constituit principem super nos? misit Deus principem, et redemptorem eorum de servitute Aegypti, cum manu, id est opere, vel auxilio angeli, qui apparuit ei in rubo. Hic eduxit eos faciens signa et prodigia in terra Aegypti, et in mari Rubro et in deserto annis quadraginta. Idem Moyses dixit filiis Israel (Deut. XVIII): Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis. Hic est qui fuit in Ecclesia, id est in congregatione populi Israel in solitudine Sinai cum angelo, qui loquebatur ei in monte cum patribus nostris, quia accepit verba vitae dare nobis, cui noluerent obedire patres nostri, sed repulerunt eum, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum ad Aaron dicentes (Exod. XXXII): Fac nobis deos qui praecedant nos. Et fecerunt vitulum, et hostias ei obtulerunt.

Commendat tabernaculum, ne videatur damnare locum sanctum. recensere

Postea quia dicebant eum depravare locum sanctum, subdit de commendatione tabernaculi. Quod dictum est tabernaculum testimonii, vel quia in eo erat arca testimonii, vel quia ante fores tabernaculi causae sub testibus diffiniebantur. Tabernaculum (Heb. VIII), inquit, testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat in monte. Hoc habuerunt patres nostri, usque in diebus David. In diebus autem Salominis templum tabernaculo successit. Postea incipit eos arguere, postquam purgavit se a crimine sibi a falsis testibus objecto. Dura, inquit cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri? Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri. Hoc audientes dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

Quod lapidaverunt Stephanum. recensere

Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intuens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum in forma humana stantem a dextris virtutis Dei (Act. XII). Stans apparuit ei crucifixus, ne titubaret lapidandus. Et in ipso quo stabat, se paratum ei subvenire, monstrabat, quia stare pugnantis est, vel adjuvantis. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Tunc exclamantes voce magna, clauserunt aures suas, quasi abhorrentes audire blasphemiam, et impetum fecerunt unanimiter in eum, et ejicientes eum extra civitatem lapidabant, in hoc secundum legem se agere aestimantes, quia secundum legem blasphemus educebatur extra castra, et lapidabant eum universus populus. Et testes, duo scilicet falsi, qui primi secundum legem tenebantur lapides projicere, quia in lege dictum est de blasphemo: Prima manus testium lapidabit eum. Et deposuerunt vestimenta sua: ne inquinarentur tactu illius, secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, Postea vocatus est Paulus. Cui, teste Beda, in hoc Deus misericorditer providit, quod non est manus ejus sanguine innocentis polluta. Sed tantummodo servavit lapidantium vestimenta, et consensit eis, unde tanquam dignus morte periret, nisi Deus per gratiam ei poenitentiam inspiraret. Lapidaverunt ergo Stephanum levitam, invocantem, et dicentem: Domine Jesu, accipe spiritum meum, sicut et Christus ad Patrem ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIV).  Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas llis hoc peccatum, quia nesciunt, quid faciunt. Multi enim ex eis ipsum occidendo, aestimabant se legem implere, juxta quod Dominus praedixerat: Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI).  Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Et facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis (Act. VIII), quia occiso beato Stephano uno de principibus Ecclesiae, quasi primicerio septem diaconorum, coeperunt alios persequi graviter, in tantum, quod omnes discipuli, praeter apostolos, qui ut pastores gregis, caeteris erant constantiores, dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae, fugientes a facie persecutorum, juxta quod praeceperat Dominus: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.  Curaverunt autem Stephanum viri timorati, id est juxta morem terrae diligenter curam habentes sepulturae, et fecerunt planctum magnum super eum. Tunc apostoli praevidentes, quod ad gentes in posterum essent transituri, providentes fidelibus, qui erant in Jerusalem remansuri, ordinaverunt Jacobum Alphaei episcopum Hierosolymorum, et imposuerunt ei manus Petrus, et Jacobus, et Joannes. Ideo non a paucioribus quam tribus episcopis, episcopus hodie consecratur.

De prima persecutione Saulis. recensere

Saulus vero devastabat Ecclesiam, discurrens per domos, trahens viros ac mulieres, et detrudens in carcerem. Neminem tamen occidebat, Domino custodiente manus ejus, ne sanguine innocentium polluerentur. Qui ante dispersi fuerant pertransibant de loco ad locum evangelizantes verbum Dei nihilominus, quia dispersi constantes erant in praedicatione evangelii Philippus autem diaconus secundus a Stephano, descendens in civitatem Samariae praedicabat ibi Christum, et intendebant turbae unanimiter his, quae a Philippo dicebantur, videntes miracula quae faciebat, quia multos daemoniacos liberabat, multos paralyticos sanabat, et claudos erigebat. Erat autem ibi Simon Magus seducens gentem, cui auscultabant omnes, a minimo usque ad maximum, quia magicis artibus multa faciebat, unde dicebant ipsum esse virtutem Dei magnam, aestimantes ipsum esse prophetam, vel angelum, vel Dei Filium, quia mentes eorum dementaverat, id est magicis artibus subverterat. Cumque crederent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri, et mulieres, et Simon simulavit se credere, et baptizatus est. Videns enim Philippum facere miracula, qualia et quanta ipse facere non poterat, nec ita facile, putavit ex quadam industria fieri, ideo ficte baptizatus est, ut familiarius ei adhaereret, et addisceret artem, qua similia posset facere.

De petitione Simonis magi. recensere

Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum (Act. VIII) visibiliter, quod forte nondum fecerant, nondum enim in quemquam illorum venerat, id est visibiliter descenderat. Constat enim quia invisibiliter Spiritum sanctum acceperant cum baptizati essent in nomine Domini Jesu Christi. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum, ita quod visibili signo ostendebatur, cum linguis omnibus loquerentur. Constat hunc Philippum diaconum fuisse, non apostolum. Quod videtur ex glossa super Matthaeum; quia manuum impositionem reservavit apostolis, quae propterea reservatur hodie solis eorum vicariis, id est episcopis qui manus imponunt, et frontem liniunt in confirmatione, ubi datus Spiritus sanctus ad robur. Si enim Philippus iste apostolus esset, statim baptizatis manus imponeret, nec ad hoc alios exspectaret. Cum autem Simon vidisset, quod per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, putans ex quadam industria hoc ab eis fieri, et hanc posse ab eis pretio comparari, obtulit eis pecuniam, dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuicunque manus imposuero, accipiat Spiritum sanctum, et sic voluit emere hanc potestatem ad lucrum. Ad quem Petrus: Pecunia, tua tecum sit in perditionem. Quod sic potest distingui, ne videatur imprecari pecuniae. Pecunia tua tecum sit, supple, ducens te in perditionem. Vel imprecando ait: In perditione pecunia tua tecum sit, id est pecuniam tuam habeas, et pro ea poenam aeternam luas. Sancti enim cum sententiam maledictionis proferunt, non ex voto ultionis, sed intuitu justitiae in eam prorumpunt. Non est tibi pars in sermone isto, ut ad manuum tuarum impositionem detur Spiritus sanctus. Cor enim tuum non est rectum coram Domino. Poenitentiam itaque age pro hac nequitia tua, et roga Deum, ut si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Sciebat eum Petrus in Spiritu, poenitentiam non acturum, sed ad hoc eum exhortari erat ejus officium. Simon autem sciens se indignum a Deo exaudiri, noluit orare, sed ait apostolis: Precamini pro me, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. Petrus vero, et Joannes redibant Hierosolymam, et multis civitatibus Samaritanorum evangelizabant.

De eunucho baptizato a Philippo. recensere

Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit a Jerusalem in Gazam (Act. VIII), id est in Africam. Quasi dicat: Vade ad viam per quam a Jerusalem per Gazam descenditur in Africam. Haec scilicet Gaza destructa est. Vetus enim Gaza, quae olim erat terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, destructa erat, et loco ejus aedificata est alia. Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops eunuchus, potens in domo Candacis reginae, qui erat super omnes gazas ejus. Erat enim consuetudo eunuchorum custodire thesauros potentum, venerat adorare in Jerusalem. Et, ut traditur in aliis historiis, per eum miserat multa dona templo in Jerusalem Candacis regina Aethiopum. Et vide quia omnes reginae Aethiopum dicebantur Candaces; sicut Romani imperatores dicebantur Caesares, nec habebat regimen regio illa nisi a feminis. Cumque reverteretur Aethiops ille, sedens super currum, et legens Isaiam prophetam, dixit Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te currui. Accedens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Et rogavit Philippum, ut ascenderet currum, et sederet secum. Erat autem hic locus Scripturae quam legebat qui, Domino procurante, sic legendus occurrerat: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII). Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, domine, ut dicas de quo propheta haec dicit? de se, an de alio aliquo? Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura hac, de qua scilicet quaerebat, evangelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, pervenerunt ad quamdam aquam. Et ait eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ad quem Philippus: Si credis ex toto corde, licet tibi baptizari. Ad quem ille: Credo Dei Filium esse Jesum. Et vide, quia cum in Spiritu videret Philippus eunuchi fidem, voluit tamen ab eo extorquere confessionem manifestam, nolens eum subito baptizare, ut daretur exemplum baptizantibus et baptizandis interrogandi et confitendi. Unde hodie cum quadam dilatione et protelatione scrutiniorum, celebratur solemne baptisma in Sabbato paschali, quia incipiunt scrutinia in media Quadragesima ab ea die, qua cantatur: Dum sanctificatus fuero (Ezech. XXXVI). Et jussit stare currum, et descenderunt ambo de curru, et baptizavit Philippus eunuchum. Et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus, sed ibat per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoro, et pertransiens, evangelizabat cunctis civitatibus, donec veniret Caesaream. In qua legitur domum habuisse, cujus usque hodie apparent vestigia; nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum prophetissarum. Nunc redit historia ad ordinem suum prosequens de Paulo, et continuatur ei quod supra dictum est. Saulus devastabat Ecclesiam. Quod enim dictum est de Philippo, et conversione eunuchi, quasi incidens fuit.

De excaecatione Sauli. recensere

Saulus adhuc spirans minarum, et caedis in discipulos Domini (Act. IX), id est adhuc comminans eis et in eos conspirans, et ad caedem eorum aspirans, accessit ad principem sacerdotum, zelo furoris eum concitante, et petiit ab eo litteras ad synagogas singulas Judaeorum, quae erant Damasci, ut ejus auctoritate, si quos inveniret Damasci, hujus viae viros, et mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco, et subito circumfulsit eum lux de coelo, et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? id est in membris meis. Qui ait: Quis es, Domine? An Deus es vel angelus? Ego, inquit, sum Jesus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, id est potentiori rebellare. Et tremens ac stupens, dixit: Domine, quid me vis facere? Ac si diceret, voluntatem tuam indica mihi, quia praesto sum tibi obedire. Ad quem Dominus: Surge, et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem qui comitabantur cum stabant stupefacti, audientes quidem vocem ipsius Pauli, non ejus qui loquebatur cum eo, neminem autem videntes juxta quod ipse Paulus infra dicit: Qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem ejus non audierunt, qui loquebatur mecum (Act. XXII).  Et surrexit de terra, et apertis oculis nihil videbat. Factus est caecus corpore, qui prius fuerat caecus mente. Ad manus autem illum trahentes, manibus scilicet suis manus ejus tenentes, et quasi caecum ducentes introduxerunt eum Damascum. Et erat ibi tribus diebus, non videns, neque manducans, neque bibens. In quo triduo creditur a Spiritu sancto didicisse Evangelium. Unde gloriatur in Epistola ad Galatas, se non habuisse hominem magistrum, dicens: Neque ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi (Gal. I). Imponebatur enim ei a pseudo, quod edoctus esset ab Anania, non a Spiritu sancto, unde vocabant eum apostolum Ananiae. Nec removeat si quandoque legatur, conversio ejus facta, primo anno Dominicae passionis, quandoque secundo, alterum de anno usuali, alterum de anno emergenti dicitur. Si enim computes primum annum Dominicae passionis a Kalendis Januarii, qui est annus usualis, tunc secundo anno conversus est Paulus. Si autem computes ab ipso die passionis usque in sequentem diem passionis anno revoluto, qui est annus emergens, in primo anno Dominicae passionis conversus est.

Quomodo ex mandato Domini Ananias visitavit Paulum. recensere

Erat autem Damasci discipulus quidam (Act. IX), id est Christianus, nomine Ananias. Et dixit Dominus ad illum in visu, id est in visione noctis: Anania. Et ille ait: Ecce, Domine, ego paratus sum tibi obedire. Ad quem Dominus: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem. Ecce enim orat. Forsan Judas erat proprium nomen hospitis sui, vel forsan erat de tribu Judae, ut sit sensus: In domo Judae, id est inter Judaeos, qui ibi erant de illa tribu, vel in domo Judae, id est in vico Judaeorum. Vicus autem dicitur a vicinia civitatis, ut dicit Rabanus, ut proprie dicantur vici viciniora rura civitatis. Hoc tamen, et saepe alibi aliter accipitur. Ne timeret Ananias venire ad Saulum, quem noverat acerrimum persecutorem Christianorum, addidit Dominus: Ecce enim orat, quasi diceret: Non est timendus quia factus est de Saulo Paulus, et de lupo agnus. Et ego etiam revelavi ei adventum tuum. Jam enim vidit in Spiritu te introeuntem ad se, et imponentem ei manus, ut visum recipiat. Tunc Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem, et habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Ad quem Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, id est vas electum, et in fornace tribulationis probatum, ut portet nomen meum coram regibus, et gentibus, et filiis Israel. Et tu quidem baptizabis eum, sed non docebis eum, ego enim solus docebo eum, et ostendam ei, quanta oporteat eum pati pro nomine meo, ut per multas tribulationes probetur vas electum, et mala, quae intulit sanctis patiatur cum sanctis. Abiit Ananias, et veniens ad hospitium Pauli intravit ad eum, et imponens manum, dixit: Saule frater, Dominus Jesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, misit me ad te, ut videas interiori et exteriori oculo, et implearis Spiritu sancto, id est Spiritum sanctum plenius accipias postea in baptismo. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit et surgens baptizatus est, et cum accepisset cibum confortatus est. Et fuit cum discipulis, qui erant Damasci per dies aliquot, et continuo ingressus synagogas praedicabat Dominum Jesum, quoniam hic est Filius Dei. Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud, et ad hoc huc venerat, ut vinctos eos duceret ad principes sacerdotum? Saulus autem magis convalescebat in Christo, et confundebat Judaeos, qui erant Damasci, affirmans quia hic est Christus.

De invidia Judaeorum in Paulum. recensere

Cum autem implerentur dies multi a baptismo Pauli concilium fecerunt Judaei, ut eum interficerent (Act. IX). Ex eo quod dictum est: Cum implerentur dies multi, potest videri, hoc non fuisse factum, in hoc primo adventu Damasci, sed in secundo, quia forte transiit in Syriam, et Ciliciam, et ibi praedicavit, et multos convertit. Postea cum iterum venit Damascum, quia magis suscitaverat invidiam Judaeorum in secundo adventu Damasci, statuerumt concilium, ut eum occiderent, sed notificatae sunt ei insidiae Judaeorum, et custodiebant portas civitatis die, ac nocte, ut eum dolo interficerent, non Judaei, sed cives Damasci, et praepositus gentis Arethae regis ad petitionem Judaeorum, sicut ipse Apostolus in Epistola secunda ad Corinthios (cap. XI) refert, dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Discipuli autem ejus nocte dimiserunt eum in sporta per murum. Et vide, quod in Graeco additum non est ejus, sed dictum est simpliciter discipuli, quia non habebat Paulus discipulos, sed omnes Christiani tunc dicebantur discipuli, quia nondum inventum erat hoc nomen Christianus. Elapsus Paulus a manibus Damascenorum, venit in Hierusalem, et volens se jungere discipulis Domini, scilicet apostolis, sed omnes timebant eum, non credentes, quod esset discipulus. Tunc Barnabas Cyprius Levites genere qui, ut supra dictum est, pretium agri venditi posuit ad pedes apostolorum Domini, apprehensum illum duxit ad apostolos, narravitque quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. Quos autem apostolorum invenerit in Hierusalem in Epistola ad Galatas ostendit, scilicet Petrum, et Jacobum episcopum Hierosolymorum, cum quibus mansit xv diebus, sicut ipse in Epistola ostendit, dicens: Deinde post annos tres, sciliceta conversione mea, veni in Hierusalem, videre Petrum, et mansi apud eum xv diebus, alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, xviij). Et erat cum illis, scilicet Petro, et Jacobo, et aliis discipulis, qui erant in Jerusalem, intrans, et exiens per xv dies. Deinde venit in partes Syriae, et Ciliciae, et ibi loquebatur gentibus, et disputabat cum Graecis, id est Judaeis inter Graecos dispersis. Haec autem historia, prae nimia sui brevitate, rei veritatem confundit, quasi totum in Hierusalem factum sit. Ita enim procedit series historiae. Et erat cum eis, intrans, et exiens in Hierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. Loquebatur autem gentibus, et disputabat cum Graecis. Illi autem, scilicet Judaei conversantes inter Graecos, cum quibus disputabat, voluerunt eum occidere. Quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream, quae civitas est Palestinae, et inde dimiserunt eum Tarsum, quae est civitas Ciliciae, unde ipse oriundus fuit. Postea redit historia ad Petrum, de Actibus apostolorum agens, quasi modo intercalari.

De curatione Aeneae. recensere

Factum est autem, ut Petrus dum praedicando discurreret, venit Lyddam. Invenit autem ibi hominem quemdam Aeneam nomine, paralyticum ab annis octo in grabato jacentem. Et ait illi Petrus; Aenea sanet te Dominus meus Jesus Christus, surge, et sterne tibi lectum (Act. IX). Qui prius nec etiam poterat de lecto surgere. Et continuo surrexit. Et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae, et Saronae, et conversi sunt ad Dominum. Erat autem in Joppe discipula quaedam Christiana, quae Hebraice dicitur Tabita, Graece Dorcas, Latine autem Damula. vel Caprea, Super Marcum tamen habemus, quia Tabita interpretatum est puella. Unde Tabitacumi, interpretatum est puella surge, et secundum hoc sunt diversae interpretationes hujus nominis. Haec autem erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat, et praecipue in consuendis vestibus pauperum, multum laboris impendebat. Factum est autem in diebus illis in quibus Petrus venerat Lyddam, ut infirmata moreretur. Cumque lavissent corpus, posuerunt in superiori caenaculo. Et cum Lydda prope esset Joppen, discipuli audientes, quia prope esset Petrus Lyddae, miserunt ad eum duos viros, dicentes: Ne pigriteris venire usque ad nos, et non aperuerunt ei causam. Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenissent, duxerunt eum in coenaculum, ubi jacebat mortua Tabitha. Et circumsteterunt eum omnes viduae flentes, et ostendentes ei vestes, quas faciebat illis Dorcas, ut operibus misericordiae ipsam operam dedisse, ostenderent, et sic Petrum ad compassionem commoverent. Tunc Petrus omnes ejecit, non tanquam perperam aliquid facturus, quod vellet alios latere, ut hi qui magicis artibus vel consilio daemonum aliquid machinantur, sed Magistrum suum volens imitari, qui filiam archisynagogi suscitaturus omnes de domo ejecit, paucis exceptis. Vel forte, quia nonnulli erant visione miraculi indigni. Ejectis omnibus foras, facta genuflexione oravit, et conversus ad corpus ait: Tabita, surge. At illa aperuit oculos, et viso Petro resedit, et dans illi manum, erexit eam, et convocatis, qui exierant, reddidit eis eam vivam. Et notum factum est miraculum per universam Joppen, et multi crediderunt in Deum. Et moratus est Petrus in Joppe multis diebus apud Simonem coriarium, vel curiarum, vel a corio, vel curia, quia forte curialis erat, ideo dictus curiarius, vel quia parabat coria, ideo dictus est coriarius.

De conversione Cornelii. recensere

Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicebatur Italica (Act. X), quia missa fuerat a Romana civitate, quae est Italica, quia Romani imperatores mittebant milites suos per civitates, ad custodiendas munitiones. Et hic erat religiosus et timens Deum, religiosus supra gradum timoris, timens infra gradum religionis, id est pietatis, quia in graduali ascensu donorum Spiritus sancti gradus pietatis , est supra gradum timoris. In quantum ergo religiosus supra gradum timoris, in tantum timens Deum infra gradum religionis, ut nomine religionis intelligas spiritum pietatis. Erat, inquam religiosus cum omni familia sua, quae religiosa erat et timorata, faciens eleemosynas multas plebi, non acceptor personarum. Iste, cum esset quasi hora nona diei, vidit in visu manifeste, id est manifesta visione, non per somnium, vel in exstasi, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens in eum, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Ad quem angelus: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus domus est juxta mare Tyrrhenum, quia Joppe civitas terrae promissionis erat, mari Tyrrheno proxima, et in ipsius orientali littore sita, et ex parte littoris sita erat domus Simonis coriarii hospitis Petri. Hic, inquit, dicet tibi, quid te oporteat facere. Ecce Cornelio dictum est ab angelo. Exauditae sunt orationes tuae. Unde constat eum tunc fidem habuisse, quia in hoc consonant sancti, quod merito fidei venitur ad opera, et non vice versa. Nondum tamen credebat Christum incarnatum, quia de tempore incarnationis incertus erat, ignorans, an jam incarnatus, an adhuc incarnandus. Non tamen suberat falsitas fidei ejus, quia cum fidem incarnationis haberet, salva fide, poterat esse in ambiguo, an jam venisset, an adhuc in carne venturus esset. Quia nonnullos sanctorum Patrum latuit, Christum natum esse, postquam natus est, ut Simeonem, usque ad quadragesimum nativitatis ejus diem. Non tamen putandum est, eos fidem incarnationis non habuisse, quia tempus non est de articulo fidei, imo cum nondum esset eis praedicatum, vel inspiratum, quod jam natus esset salva fide, licuit eis esse in ambiguo, an jam natus esset, an adhuc nasciturus. Cum discessisset angelus a Cornelio, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum, quod de domesticis non est dictum, quia constabat familiam ejus religiosam esse et timoratam. Quibus cum narrasset singula, misit illos in Joppen.

De visione Petri. recensere

Postera autem die iter facientibus illis, et appropinquantibus civitati Joppe (Act. X), vel apparentibus, secundum aliam litteram, ut jam possent videri de hospitio Petri, scilicet de domo Simonis coriarii sui, ascendit Petrus in superius coenaculum hospitii sui, circa horam sextam, ut in secreto oraret, et post orationem comederet, quia tempus erat comedendi; et ipse patiebatur esuriem. Et parantibus prandium ministris, cum ipse esset in oratione, cecidit super eum exstasis, qua Domino operante, passus est alienationem mentis, ita ut non uteretur sensibus humanis. Et in hujusmodi exstasi vidit coelum apertum, id est aerem, et de aere aperto descendens vas quoddam, velut linteum magnum de coelo submitti in terram quatuor linteis, vel litiis, vel initiis, quae littera verior est. Dicuntur autem initiae, funiculi melles, quibus circumligantur pueri in cunabulis, facti de stupea materia, vel de serico ad opus nobilium. Videbatur ergo ei vas illud quasi linteum, quatuor initiis, quatuor cornibus alligatis, in aere appensum, et ita demitti in terram, et in eo esse omnia genera animalium, quadrupedia, serpentia terrae. Et cum esuriret, facta est vox ad eum, dicens: Surge, Petre, macta, et manduca. Ac si diceretur ei in spiritu: Transi ad gentes, et occide in eis vitia, et sic Ecclesiae incorpora. Absit! inquit, Domine, quia nunquam manducavi commune, id est immundum. Et est idioma Hebraeorum, reputantium cibos immundos, quibus communiter utebantur gentes. Unde vocabant communes, quasi immundos. Abhorruit ergo Petrus, quod dictum est ei manduca, quia ostensa ei fuerant quadrupedia et serpentia, secundum legem immunda, quia grave videbatur ei uti cibis in lege prohibitis, et maxime timebat reprehensionem Judaeorum, si uteretur cibis gentilium. Et ideo cum ita cuncta abhorreret, facta est vox secundo ad eum, dicens: Quod Deus purificavit, commune ne dixeris. Quod constat ei spiritualiter dictum fuisse de gentibus, jam in Dei praescientia per fidem purificatis. De quarum purificatione instruxerat Petrum vox prima facta ad eum, dicens: Occide, et manduca. Cum autem ostensa fuissent ei serpentia terrae, constat ea non fuisse a Deo purificata, nec alicui, sive Judaeo, sive gentili, ad comedendum munda. Hoc autem factum est ei ter, scilicet vas semel, iterato, et tertio in terra demissum, et vox ter audita est, pro commendanda veritate visionis, vel fide Trinitatis. Nam, ut dicit Ambrosius, in catechismo fit trina interrogatio, scilicet, credis in Deum? abrenuntias Satanae? vis baptizari? Similiter trina unctio, in vertice, sive fronte; in scapulis, in pectore; in baptismo quoque fit trina immersio. Post trinam vasis ostensionem, receptum est vas in coelum. Et dum intra se cogitaret Petrus, quid sibi vellet haec visio. Ecce tres viri, qui missi fuerant a Cornelio, inquirentes domum Simonis coriarii, steterunt ad januam, quaerentes si Simon, qui agnominatur Petrus, illic haberet hospitium. Et cogitante Petro de visione, dixit ei Spiritus: Ecce tres viri quaerunt te. Causam tamen cur eum quaererent, ei subticuit, quam ipse postea ab eis didicit. Quia ad conservandam humilitatem, aliquando prophetice Spiritus ex parte animum tangit et ex parte non tangit. Surge, inquit, et descende, et vade cum eis nil haesitans, quia ego misi illos. Descendens autem Petrus ad eos dixit: Ecce ego sum quem quaeritis, quae causa est pro qua venistis? Ad quem illi: Cornelius centurio, vir religiosus, ac timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum responsum accepit a Spiritu sancto, ut accersiret te in domum suam, et audiret verba a te. Et introduxit eos in hospitium suum, et fuerunt cum eo nocte illa. Sequenti autem die, profectus est cum illis, et quibusdam fratribus, qui eum comitati sunt a Joppe, ut ei testes essent.

Quod Petrus venit ad Cornelium vocatus. recensere

Altera autem die (Act. X), secunda ab egressu de Joppe, introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et amicis necessariis. Amici necessarii dicuntur, qui non deserunt hominem in articulo necessitatis. Et cum introisset Petrus, obvius occurrit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus, adoravit eum, ipso gestu corporis exprimens devotionem mentis. Petrus vero elevavit eum dicens: Surge, quia ego homo sum ut tu. Et cum multi adessent, cognati scilicet, et amici convocati, locutus est eis Petrus dicens: Vos scitis, quam abominabile sit viro Judaeo accedere ad alienigenam. Sed ostendit mihi Deus, nullum hominem immundum esse, propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me? Ad quem Cornelius: A nudius quarta die orabam hora nona in domo mea. Ac si diceret: Quarta die ab hac hora, secundum innovationem dierum. Prima enim die vidit angelum, et misit nuntios, secunda venerunt nuntii in Joppen, tertia profectus est Petrus cum eis, et illa nocte remanserunt in via, quarta venerunt Caesaream, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae a Deo acceptae, mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; et statim misi ad te, et tu bene fecisti, veniendo. Nunc ergo omnes nos adsumus in conspectu tuo, prompti obedire tibi in omnibus, quaecunque praecepta sunt tibi a Domino. Tunc Petrus aperiens os suum, dixit: Nunc in veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, nec discernit inter Judaeos et gentes, sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Vos scitis, quod Joannes praedicavit Jesum a Nazareth, scitis etiam quod factum est verbum, id est praedicatio Evangelii per universam Judaeam, incipiens a baptismo Joannis, quo baptizatus est Jesus, postea prosequens quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes a diabolo oppressos. Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Judaeorum, et quod eum suspenderunt in ligno, et tertia die suscitatum a Deo. Cujus nos testes sumus, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, quibus praecepit praedicare populo, et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo Patre Judex vivorum, et mortuorum, quia Pater dedit illi omne judicium. Nec nos solum, sed etiam omnes prophetae illi testimonium perhibent, quia omnes per nomen ejus remissionem peccatorum accipiunt, qui credunt in eum.

Quod baptizavit Cornelium, et eos, qui cum eo erant. recensere

Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus, et descendit repente super omnes qui audiebant verbum (Act. X). Utrum autem in igneis linguis, vel in alia specie visibili, descenderit incertum est. Et obstupuerunt, qui erant cum Petro fideles de circumcisione, quia etiam in nationes, id est in gentiles, gratia Spiritus sancti effusa est. Audiebant enim eos loquentes linguis, et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? quod majus est quam baptizari. Et jussit eos baptizari in nomine Christi, subticens formam baptismi a Domino traditam pro dilatatione nominis Christi. In quo nomine intelligitur ipse, qui unctus est, et Pater, a quo unctus, et Spiritus sanctus, quo unctus est. Tunc rogaverunt eum. Et mansit rogatus cum eis aliquot diebus, in quibus primo creditur usus fuisse cibis gentium, unde postea redargutus est. Dilatatumque est ubique, et delatum usque ad fratres, qui erant in Judaea, quia gentes receperant verbum Dei (Act. XI). Et hic fuit primus transitus particularis apostolorum ad gentes, in quo conversus est Cornelius cum familia sua.

Quomodo redargutus est Petrus a Christianis. recensere

Cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant adversus eum fideles de circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? (Act. XI) Quasi dicerent: In duobus contra legem fecisti, quia intrasti ad eos, et quia cibis eorum cousus es. Tunc incipiens Petrus, exposuit eis per ordinem, ostensam a Deo sibi visionem, et quomodo apparuerat angelus Cornelio. Et in tota prosecutione non addidit, nisi unum verbum, quod dictum est Cornelio: Mitte, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, ubi addidit qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. Et ex eo quod statim subdidit, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos ab initio, praesumitur quod super Cornelium et familiam suam, descenderit Spiritus sanctus in linguis igneis, sicut descenderat super apostolos die Pentecostes. Et tunc, inquit, Recordatus sum verbi Domini, quod nobis dixit: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sanctos (Joan. I), videns hoc impletum in Cornelio, et in familia sua. Audita Petri excusatione multiplici, destiterunt ab increpatione ejus, et gratias egerunt Salvatori, et ita impleta est prophetia Job: Ab aquilone veniet aurum, et ad Deum formidolosa laudatio (Job XXVII). Id est pro congelatione infidelitatis gentiles, comparabiles aquiloni, qui in tenebris erant, id est in caecitate animi, percipient lucem fidei, pro quarum illuminatione dirigitur ad Deum formidolosa laudatio, quia pro inopinata et repentina gentium conversione, fideles de Judaea timentes, glorificaverunt Deum.

De continuatione historiae. recensere

Nunc redit historia ad ordinem suum. Quod enim intersertum est de Philippo, Petro, et Joanne, et Paulo postquam supradictum est, igitur qui dispersi erant pertransibant evangelizantes verbum Dei, quasi incidens fuit. Prosequitur ergo in hunc modum: Et illi qui dispersi erant a tribulatione, quae inceperat a morte Stephani, perambulaverunt usque ad Phoenicen (Act. XI), provinciam Syriae occidentalem, et Cyprum nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis. Erant autem quidam cum eis de Cypro, et Cyrene. Qui cum introissent Antiochiam loquebantur ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum, et erat manus Domini cum eis. Et multus numerus credentium conversus est ad Dominum. Super hunc locum dicit Beda, quia post revelationem sindonis coepit Ecclesia crescere. Unde conjicitur quod speciem sindonis, vel lintei, vidit Petrus in visione, cum alibi dicatur vas fuisse, alibi discus. Delatum est autem ad aures Ecclesiae, quae erat Hierosolymis de conversione Antiochenorum, et volentes plene certificari, miserunt Barnabam in Antiochiam. Qui cum venisset et videret gratiam Domini, gavisus est et exhortatus est omnes, ut in proposito cordis manerent in Domino, quia erat vir bonus, plenus Spiritu sancto, et fide. Et dicit super hunc locum Rabanus, Barnabam ideo multipliciter commendatum, ne putetur pro indignatione sua amisisse apostolatum. Et erat Rabanus in ea opinione, secundum quam dicitur Barnabas, ille super quem projecta est sors cum Matthia, postea tamen cum Paulo in apostolatum electus est. Nos aliam sequimur opinionem. Videns autem Barnabas, quod non sufficeret ad erudiendam tantam multitudinem, venit Tarsum, ut quaereret Saulum, et inventum perduxit Antiochiam, et per annum conversati sunt ibi, et docuerunt turbam multam. Et tunc primo sequaces Christianae religionis, a Christo capite, denominati sunt Christiani, qui prius dicebantur discipuli, et fuit institutio gentilium satis elegans. Visum est enim incongruum, et indecens gentilibus ad fidem conversis, sequaces Christianae religionis communi nomine censeri. Sed potius denominandos esse a nomine Magistri, sicut in sectis philosophorum sequaces denominabantur a nominibus magistrorum, ut ab Epicuro epicuri. In his autem diebus supervenerunt prophetae ab Hierosolymis Antiochiam. Et surgens ex eis unus, nomine Agabus, prophetavit per Spiritum sanctum, famem futuram in universo orbe terrarum, et maxime in Judaea, quae facta est sub Claudio, scilicet quarto anno Claudii.

De collecta pauperibus facta. recensere

Tunc proposuerunt discipuli, facere collectam (Act. XI), ut daret unusquisque pro modulo suae facultatis, et mitterent aliquid pauperibus, qui erant in Hierusalem, qui venditis omnibus posuerant pretia ad pedes apostolorum, ut praemunirent eos contra famem. Et tunc primum facta est collecta in usus pauperum, quae missa est per Barnabam et Paulum in Hierusalem.

De morte Jacobi Majoris. recensere

Eo tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio (Act. XII). Ut autem intelligatur locus iste, de quo scilicet Herode sit accipiendum, expedit ad tempus praetermittere historiam Actuum apostolorum, et prosequi historiam Romanorum imperatorum. Non est putandum hunc fuisse Herodem tetrarcham, qui cognominatus est Antipas, sed Herodem Agrippam. Ille enim non fuit rex, sed tetrarcha, ille scilicet filius Magni Herodis, qui consensit Pilato de nece Domini, qui remisit eum ad Pilatum indutum veste alba, qui jam deportatus fuerat in exsilium Viennam, et ibi mortuus est. Pilatus ergo mortuus jam erat, qui, ut a principio hujus historiae praetaxatum est, anno xviiij imperii Tiberii Caesaris erat procurator Judaeae, Vitellio praeside Syriae, et accusatus est in multis apud Tiberium. Accusatus est a Judaeis de violenta innocentum interfectione. Accusatus est etiam, quod Judaeis reclamantibus, ponebat imagines gentilium in templo. Accusatus est etiam, quia pecuniam repositam in corbonam redegerat in usus suos, inde faciens aquaeductum in domum suam. Et pro his omnibus deportatus est in exsilium Lugduni, unde oriundus erat, ut ibi in opprobrium generis sui moreretur. Vide quia musac erat arca, in qua reponebantur donaria regum vel principum; corbona, in qua reponebantur donaria sacerdotum ad reficienda sarta tecta templi; Gazophylacium, in quo reponebantur donaria transeuntium.

Quis fuerit substitutus procurator mortuo Pilato. recensere

Mortuo Pilato substituit Vitellius fratrem suum procuratorem Judaeae. Et volens placere Judaeis, satisfecit voluntati eorum in quibusdam. Scilicet de amotione Caiphae, et promotione filii Annae, quia ad petitionem eorum amovit Caipham a sacerdotio, et substituit filium Annae, qui jam mortuus erat, reddiditque ei stolam, scilicet illam solemnem, et antiquam, quam debebat habere sacerdos in potestate sua, ut ea uteretur in festivis diebus. Pilatus vero transtulerat eam in domum suam, et cum in festivis diebus necessaria erat sacerdoti, non poterat eam habere, nisi pretio praecedente. Tempore Tiberii mortuus est Philippus tetrarcha Ituraeae, et Traconitidis regionis, frater Herodis tetrarchae Abilinae. Et ita vacabant duae tetrarchiae, et aspirabat Herodes Agrippa ad alteram earum.

De proposito Herodis Agrippae. recensere

Erat autem Herodes Agrippa vir magnanimus, et bellicosus, sed pauperrimus, nepos Herodis tetrarchae, et frater uxoris ejus Herodiadis. Fuit enim filius Aristobuli filii Magni Herodis, et ipsa filia ejusdem. Disposuit ergo venire Romam, si forte posset impetrare a Tiberio alteram tetrarchiam vacantium. Cumque venisset Romam, videns eum Tiberius militem strenuissimum retinuit eum secum, fecitque adhaerere filio suo Druso, cui jam in vita sua condiderat imperium. Nec est iste Drusus ille, qui dormit Moguntiae. Erat autem Herodes Agrippa vir magnae liberalitatis, et ut sibi conciliaret animos Romanorum multa expendebat, et multis debitis se obligaverat, et, ut tradit Josephus, non fuit homo, in quo mutabilitas fortunae adeo posset deprehendi. Primo in hoc male ei contigit, quia mortuus est Drusus filius Tiberii, de cujus morte adeo inconsolabiliter doluit Tiberius, ut omnes a praesentia sua amoveret, qui familiariter adhaeserant Druso, ne reducerent ei ad memoriam mortem ejus. Et compulsus est Herodes Agrippa redire in Judaeam, et desperans prae nimia paupertate, intravit turrim, ut ibi afficeret se fame, et ita moreretur. Quod significavit uxor sua, sorori ejus Herodiadi, uxori Herodis tetrarchae, quae supplicavit viro suo, ut revocaret eum a turri, et daret ei necessaria. Et acquievit ei, et statuit eum in Tiberiade, et ibi assignavit ei domum, et dedit ei necessaria vitae. Et quadam die cum esset Herodes tetrarcha in Tiberiade, et epularetur, factus hilarior solito, quia incaluerat mero, coepit improperare Herodi Agrippae, qui epulabatur cum eo, beneficia, quae contulerat ei, scilicet quod liberaverat eum a peste famis. Et doluit inde Agrippa ultra modum, et disposuit iterum redire ad Tiberium, si forte inveniret animum ejus immutatum. Et in reditu ejus invenit eum Petronius, vel Tiberius, et honorifice receptus est ab eo, et venit cum eo Romam. Et cum haberet Tiberius duos nepotes, alterum de filio Druso, id est Tiberium et alterum de fratre Germanico, scilicet Gaium, volebat sibi substituere filium filii, quia magis diligebat eum.

De causa invidiae Tiberii, et Herodis Agrippae. recensere

Herodes autem Agrippa magis diligebat Gaium, et familiarius adhaerebat ei, unde sibi suscitavit indignationem Tiberii latentem, quam nondum ei indicabat, sed latens odium in corde reservabat. Quadam autem die cum sederet Agrippa in curru suo cum Gaio, levatis manibus in coelum dicebat: Utinam viderem mortem importuni senis, et te dominum totius orbis, qui idoneus es imperare universo orbi! Hoc audivit quispiam, scilicet auriga ipsius Agrippae, qui post aliquot dies cum damno rerum Agrippae aufugiens, captus est et vinculatus. Et dum traheretur ad carcerem, petiit duci ad imperatorem, dicens quia in aure loqueretur ei, quod esset ad ejus utilitatem. Et praesentatus est imperatori, et dixit ei consulto, quia sic optaverat Agrippa mortem ejus, et dominium Gaii. Tiberius autem non multum curabat verba vinculatorum et detrusus est ille in carcerem. Et cum saepe instaret Agrippa, ut judicaretur et occideretur, respondit Tiberius: Frater sufficit tibi, quod vinculatus est, et ita differebat. Quia, ut refert Josephus, in omnibus negotiis suis morosus erat. Unde cum statueret procuratores in provinciis, vix aut nunquam mutabat eos. Et cum saepius quaesitum esset ab eo quare scilicet non mutaret procuratores, respondit se in hoc parcere plebeculae. Scientes enim procuratores se ad modicum habere procurationem, emungunt usque ad sanguinem et tanto dominantur gravius, quanto brevius, et qui recentes superveniunt, dissipant quidquid inveniunt. Quod ostendit eis exemplo cujusdam vulnerati, qui cum jaceret in via, et non amoveret multitudinem muscarum a vulnere superveniens alter putavit, quod hoc omitteret ex imbecillitate, et abegit muscas, quae operuerant vulnus. Ad quem ille: Male fecisti mihi, quia muscae, quas amovisti jam plenae erant sanguine, et parcius molestabant me; quae autem recentes supervenient, acrius pungent me. Sic et procuratores, vel officiales recenter substituti acrius desaeviunt in subditos.

In quo Herodes offendit Tiberium. recensere

Cum quadam die, more solito incitaret Agrippa Tiberium, ut traheretur auriga ejus de carcere, respondit Tiberius, id ipsum ei non expedire, cum in praesentia ipsius vellet eum vinculatus accusare. Et cum in nullo sibi conscius esset Agrippa, testatus est se velle, ut extraheretur, et accusaret eum. Eductus ille de carcere arguit eum de crimine laesae majestatis, quia oraverat mortem imperatoris. Tunc ait Tiberius carcerario: Liga hunc. Intellexit carcerarius hoc praeceptum esse de eo, qui eductus fuerat, et ligatum retrusit in carcerem. Quadam autem die cum deambularet Tiberius in hippodromo, id est in circo equorum, et teneret Agrippam per manum, vocato carcerario dixit ei: Liga hunc. Et miratus est iste, et universi, quod praeciperet Agrippam ligari, cum purpuratus incederet, et quia erat de regio semine. Cum autem duceretur Agrippa ad carcerem, patiebatur sitim intolerabilem, quia splendide comederat, et forte occurrit ei portitor aquae, et dedit ei bibere. Et postquam refocillatus est, promisit ei quod in proximo remuneraret eum in regno Gaii, confidens quod in proximo Gaius esset regnaturus, et positus est in carcere. Et dum quadam die in carcere manens staret innixus arbor, cujus frondibus insidebat bubo, accessit ad eum unus de concaptivis, et locutus est ei: Noli, inquit, aestimare quod adulando loquar tibi, cum sis concaptivus meus. Volo enim indicare tibi, quod indicaverunt mihi dii. Erat autem peritus in auguriis. Cito, inquit, liberaberis a carcere, et in tantum sublimaberis, ut etiam invideant tibi omnes amici tui et noti, et in hac prosperitate morieris, relinquens bona tua filiis tuis. Quam cito autem hujus generis alitem videris amplius super te, scio quia quinta die morieris.

Quomodo liberatus est Herodes in morte Tiberii. recensere

Cum autem esset Herodes in carcere, deferebat ei honorem dominus carceris, sciens eum esse virum nobilem, et familiarem Gaii, et sustinebat, tanquam ignorans, multas commoditates sibi fieri in carcere ab amicis suis, et fuit in carcere per sex menses. Postea cum esset Tiberius apud Campas, coepit infirmari infirmitate qua postea mortuus est. Etsi in Chronicis alibi legatur mortuus, non est curandum ubi mortuus sit. Videns autem se moriturum, convocatis nobilibus imperii sui et duobus nepotibus Gaio et Tiberio, statuit, ut in crastino substitueret sibi successorem. Sed prius voluit consulere mentem deorum, et oravit deos suos, ut intimarent ei, quem nepotum suorum vellent ei substitui in imperio, Et statuit apud se, ut illum qui prius veniret ad eum in crastino, constitueret imperatorem, ut ita quasi per sortem eligeret, et tamen significavit Tiberio, ut prior veniret. Qui mane noluit venire nisi pransus. Et cum mitteret Tiberius nuntios ad nepotes suos, non invenerunt nisi Gaium. Et venit Gaius prior ad Tiberium. Quem videns Tiberius, flevit amare, dolens quia alter non venerat, quem volebat substituere, quia tenerius eum diligebat, sed dissimulabat. Et locutus est ad eum Tiberius: Fili, tu succedes mihi in imperio; quod potius debebatur Tiberio, quasi jure haereditario, tanquan filio filii. Sed ego video te utilem imperio, et novi mentes deorum. Cave ergo ne molestes eum, sed semper habeas eum tanquam fratrem. Satage, ut negotia imperii sapienter disponas, et exsequias funeris mei imperiali honore perficias. Et, convocatis nobilibus, denuntiavit eum imperatorem et mortuus est. Et statim aliquantulum insonuit fama in civitate Romana de morte Tiberii, et venit quidam Hebraeus amicus Herodis Agrippae ad carcerem, et Hebraice dixit ei: Mortuus est leo.

Et coepit Agrippa mirabiliter gratulari, adeo ut quaereret ab eo dominus carceris, quae esset causa tantae exsultationis. Et confessus est, quia ille significaverat ei Hebraice mortem Tiberii. Et statim dominus carceris liberavit eum, et statuit sibi collateralem in mensa. In crastino insonuerunt alii rumores, scililcet quod Tiberius convaluerat, et tertia die Romam venturus erat. Tunc arguit eum dominus carceris, quia deceperat eum, timens, ne in caput ejus redundaret, quod liberavit eum, et mirabiliter verberavit eum, et retrusit eum in carcerem. Postea increbuerunt certi rumores de morte Tiberii, et substitutione Gaii. Et venit Gaius Romam, et sepelivit Tiberium honorifice, et ipsa die voluit liberare Agrippam, sed dissuasum est ei, ne videretur facta Tiberii subito in irritum velle revocare. Postea per aliquot dies liberavit eum, et sublimavit eum, et dedit ei duas tetrarchias, scilicet tetrarchiam Philippi, qui erat tetrarcha Ituraeae, et Traconitidis regionis, et tetrarchiam Abilinae, et imposuit ei diadema, et sublimatum in regem remisit in Judaeam, et inviderunt ei omnes propinqui ejus, etiam soror ejus Herodias, quae miserata fuit infelici, modo invidit felici, praecipue quia habebat nomen regis, quia vir suus erat major natu filius, Magni Herodis, et nunquam meruit rex appellari, sed tetrarcha. Persuadebat itaque viro suo de die in diem, ut iret Romam et satageret omnibus modis, ut sibi compararet nomen regis. At ille malebat esse in otio, quia opulentus erat, unde saepe uxor exasperata dicebat: Pereant opes tuae, quia magis diligis opes quam honores. Tandem victus instantia uxoris ivit ad Gaium cum magno apparatu, et ipsa cum eo, et invenerunt Gaium Bais. Herodes autem Agrippa, qui praesens erat, quod non pro bono suo issent, disposuit ire post eos, sed praemisit nuntium quemdam familiarem suum, et amicissimum Gaio, per quem direxit epistolam Gaio, in qua continebatur, quia Herodes tetrarcha etiam vivente Tiberio firmaverat amicitiam cum rege Parthorum, ut esset rebellis Romano imperio, et in argumentum hujus rei significavit ei, quia in civitatibus suis habebat arma, quae sufficerent septuaginta millibus armatorum.

Quod Gaius mandavit statuam suam erigi in Templo. recensere

Cumque venisset Herodes tetrarcha, et Herodias uxor sua ad Gaium, et satis honorifice accepisset eos, supervenit nuntius Herodis Agrippae, et porrexit epistolam Gaio ex parte Herodis Agrippae. Perlecta epistola, Gaius quasi aliunde recipiens, coepit inquirere de statu Herodis tetrarchae, et inter caetera quaesivit ab eo, utrum in civitatibus suis tanta copia esset armorum, quantam ipse audierat, et non negavit. Et tunc credens Gaius, verum esse, quod significaverat ei Herodes Agrippa, relegavit eum in exsilium, uxori autem suae, quia erat soror Herodis Agrippae, quem maxime diligebat, dedit libertatem redeundi, ut haberet terram suam. Ipsa autem comitata est virum in exsilium dicens, quia non dimitteret eum in adversis, cui communicaverat in prosperis, et deportati sunt in exsilium Lugdunum, ubi postea miserabiliter mortui sunt. Et dedit Gaius Galilaeam, quam habuerat Herodes tetrarcha Herodi Agrippae, et ita habuit tres tetrarchias. Fuit autem Gaius in initio imperii sui per biennium satis mansuetus, postea evanuit cor ejus in elationem, et in tantam prorupit vesaniam, ut ab universis hominibus imperii sui vellet coli tanquam deus, et dicebat se fratrem esse Jovis. Unde etiam filiam unicam quam habuit ponebat inter genua Jovis, ut ita quasi communis utrique videretur, postquam egressa fuerat de genibus Jovis. Misit ergo imaginem suam per universum imperium suum, ut omnes adorarent eum, et sic fecerunt, omnes, exceptis Judaeis. Unde cum in Alexandria civitate orta esset seditio inter Judaeos et gentiles, et venisset utraque pars ante Gaium, ut discuteretur controversia, inter caeteras allegationes, quas habuerunt gentiles contra Judaeos, objecerunt eis, quod deum suum, quem communiter omnes gentiles receperant, ipsi inhonorabant; quia imaginem Gaii nolebant adorare. Et tunc primo scivit Gaius, quia Judaei non adorabant imaginem suam. Significavit autem Petronio praesidi Syriae, ut statuam suam poneret in templo in Hierusalem, ut facilius reciperent eam in circumstantibus civitatibus. Quod si forte Judaei reclamarent, collectis Romanis legionibus, intraret Judaeam, et nemini parceret manus ejus. Collecto ergo exercitu, intravit Petronius Judaeam, et venerunt ad eum Judaei de Hierusalem cum amicis Herodis Agrippae, qui erant praecordiales Gaio, et supplicaverunt ei, ne ad hoc eos arctaret, quia prius permitterent se occidi, et parabant jugulos, et dicebant, quia nunquam amplius colerent terram, ut sic inedia affecti morerentur. Et respondit Petronius, non de consilio suo hoc processisse, sed non audebat resistere mandato imperatoris. Videns tamen quia gravem jacturam incurreret Gaius, si amitteret tributa totius Judaeae, promisit, quia opponeret se Gaio pro eis, et misit epistolam suam Gaio per viros honoratos, ut desisteret ab hoc mandato. Qui cum venissent ad Gaium, non ausi sunt praesentare se conspectui ejus, sed accesserunt ad Herodem Agrippam, ut subveniret Judaeis, quia una de tetrarchiis suis, scilicet Galilaea, in Judaea erat.

De morte Gaii imperatoris. recensere

Tunc Herodes invitavit Gaium in crastino, ut comederet cum eo. Et cum in crastino esset in convivio admiratus est delicias convivii. Et coepit memorare Gaius, quanta fuerat passus pro eo Herodes, scilicet vincula Tiberii, et alia multa, et praecepit ei, ut peteret quidquid vellet. At ille respondit ei, sufficere sibi gratiam suam. Et cum ille instaret, ut aliquid peteret, petiit ne poneret statuam suam in templo, in Hierusalem. Et iratus est Gaius, tamen consideravit animositatem Agrippae, quia noluerat petere opes, vel honores, acquievit ei, et scripsit Petronio in hunc modum: Si nondum posita est statua in templo, non est necesse ut ponatur. Et sic non est posita ejus statua in templo. Postea resipiscens Gaius, rescripsit Petronio in hunc modum: Quia contempsisti mandatum imperatoris, et potius dilexisti munera Judaeorum, elige tibi genus mortis, quod vis, ut discant omnes, non esse tutum obviare mandato imperatoris. Sed Deo procurante, ita factum est, ut prius audiret famam mortis ejus, quam videret nuntios hujus legationis. Cum enim esset Romae, et rediret a ludis circensibus, consilio senatorum, interfectus est a duobus, et orta est in civitate dissensio, inter curiam, et milites, et populum. Curia dicebantur senatores et viri consulares, id est qui de genere consulum, vel digni, ut fierent consules. Quia ergo viderant senatores saevitiam imperatoris, et incommoda, quae inde contingerant reipublicae, voluerunt penitus exstirpare imperium imperatoris ab Urbe, et voluerunt eam redigere ad antiquum statum, in quo erat ante Julium Caesarem, ut esset regimen civitatis in arbitrio consulum et senatorum. Econtra milites et populi, timentes avaritiam senatorum, et amantes donativa imperatorum, constituerunt imperatorem Claudium avunculum Gaii virum mansuetum et pium.

De eodem. recensere

Tunc venit Herodes Agrippa ad senatores, ducens secum de nobilioribus, qui erant in curia, simulans se favere parti eorum, cum haberet eos exosos, propter mortem Gaii. Consuluit ergo eis, ut significarent Claudio, ne moveret schisma in civitate, sed desisteret ab hoc incepto. Et senatores rogaverunt Herodem, ut pergeret cum eis ad Claudium. Et professus est se libenter fungi hac legatione. Et missus est ad Claudium cum aliis. Et eis audientibus, dixit ei quod dixerat coram senatoribus, quod vellet Claudius desistere ab incepto. In aure autem dixit Claudio, ut non desisteret ab incepto, quia ipse satageret, ut major pars nobilium faveret parti ejus, et renuntiavit senatoribus, quod nollet Claudius desistere ab incepto, et coepit eis persuadere, ne contra irent, quia non possent impedire. Et allexit quosdam, et tandem omnes, et ita sine contradictione factus est Claudius imperator. Et ad persuasionem Herodis Agrippae, omnes occisi sunt, qui consenserant in mortem Gaii. Et petiit ab eo Herodes Agrippa, ut decretum Gaii de statua sua adoranda revocaret in irritum, quia impium erat. Et acquievit ei, et praecepit ei, ut epistolae revocationis per singulas civitates Judaeae ponerentur in loco eminenti, ut viderentur ab omnibus

Quomodo occiso Jacobo, voluit apprehendere Petrum. recensere

Postea voluit Herodes accipere licentiam a Claudio, et redire ad propria, et tunc Claudius dedit ei quartam tetrarchiam, scilicet Judaeam, et ita sublimatus rediit ad propria. Et venit primo in Judaeam, et honorifice susceptus est a Judaeis, quia in multis juverat eos. Et cum prope essent dies Azymorum, venit in Jerusalem ante diem festum, ut purificaretur, et mundus interesset diei festo (Act. XII). Et ante dies Azymorum occidit Jacobum, fratrem Joannis; postea in diebus Azymorum, videns quia placeret Judaeis, apposuit, ut apprehenderet et Petrum. De Jacobo autem refert Clemens Alexandrinus, quia cum detrusus esset in carcere, nocte convertit ad fidem custodem suum, et in crastino confessus est se esse Christianum. Et cum ambo traherentur ad martyrium dixit Jacobo: Pater da mihi remissionem. At ille parum deliberans ait: Pax tibi. Et osculatus est eum, et simul ambo capite truncati sunt. Petrum autem apprehensum misit Herodes in carcerem, quia in diebus Azymorum non licebat aliquem occidere, et praeter custodes carceris, tradidit eum custodiendum quatuor quaternionibus militum volens post Pascha producere eum populo, ut ipse populus occideret eum, non ipse Herodes, ut Jacobum, quia magis videbatur eis gloriosum, si ipsi occiderent eum, quia erat Princeps apostolorum.

Quomodo liberatus est Petrus de manu Herodis. recensere

Cum autem in crastino producturus eum esset Herodes populo, ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus (Act. XII), quae adhuc Romae esse dicuntur, et custodes jacentes ante ostium, custodiebant carcerem. Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, et miraculose factum est ut solus Petrus videret lumen, percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter. Et statim ceciderunt catenae duae de manibus ejus. Et dixit Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligis tuis. Deposuerat enim cingulum propter molestiam carceris, ut tunica circa pede demissa temperaret frigus noctis. In quo datum est exemplum sanctis viris, quod in angustiis licet aliquid relaxare de rigore ordinis. Legimus enim apostolos, et prophetas duris cingulis usos, propter afflictionem carnis, et Petrum ad tempus deposuisse cingulum pro molestia carceris. Et fecit Petrus juxta mandatum angeli, et addidit angelus: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens, sequebatur eum, et nesciebat, quia verum est, quod fiebat per angelum, id est non putabat hoc in rei veritate fieri, sed imaginaria visione ostendi. Unde sequitur: Existimabat visum videre, et hoc sibi ostensum imaginaria visione. Transeuntes autem primam custodiam, id est custodes carceris custodiae deputatos, et secundam, id est duos quaterniones. Vel primam custodiam, id est primum quaternionem cum suis, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae putatur fuisse in atrio carceris. Carcer enim habebat atrium et erat in exteriori parte civitatis, sive extra civitatem, et ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt in vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo, ut sciret se in rei veritate de carcere eductum, qui putabat sibi hoc imaginarie ostensum, Et tunc ad se reversus, id est ad mentem suam, quia fuerat in maximo stupore, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. Et considerans ubi esset, venit ad domum Mariae, matris Joannis, qui cognominabatur Marcus, non evangelista, ubi erant multi congregati causa orationis, ut orarent pro Petro. Et cum pulsaret Petrus ad januam, egressa est puella ad videndum nomine Rhode. Et ut cognovit vocem Petri prae gaudio, non aperuit januam, sed recurrens nuntiavit, Petrum stare ad januam. Et dixerunt illam insanire, scientes Petrum incarceratum esse. Illa autem affirmabat, rem se sic habere. Alii autem ex eis dicebant: Angelus Petri est. Super quem locum dicit Hieronymus. Tantam dignitatem esse animarum, ut unaquaeque ab ortu nativitatis suae habeat angelum sibi in custodiam deputatum. Petrus autem perseveranter pulsabat. Et cum aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. Et innuit eis manu, ut tacerent, ut sub silentio miraculum viderent, vel audirent. Vel forte ideo, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitatem propalaretur. Et narravit, quomodo eduxit eum Dominus de carcere, et ait: Nuntiate hoc Jacobo, et fratribus, scilicet Jacobo Alphaei episcopo Hierosolymorum, quia alter jam fuerat decollatus ab Herode. Et egressus eadem illa nocte abiit in alium locum, timore Herodis et Judaeorum.

De morte Herodis. recensere

Crastina autem die post eductionem Petri de carcere, erat non parva perturbatio inter milites, et custodes quidnam esset factum de Petro (Act. XII). Unde apparet, quia clausum reliquerat carcerem, alioquin non esse ambiguum, eum evasisse. Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, diligenter inquirens de custodibus utrum nossent quidnam factum esset de eo, jussit eos adduci ad se, ut vindicaret in eos; non tamen vindicavit, Domino procurante, ut solutio Petri nulli noceret. Imminente enim negotio, Herodes descendit a Judaea in Caesaream Palestinae propinquam Tyro, et Sidoni, ut noceret Tyriis, et Sidoniis, quibus iratus erat. Quod audientes Tyrii et Sidonii, venerunt ad Blastum, qui erat cubicularius Herodis, et custos thesaurorum ejus, quia erat amicus eorum et patronus, et eo interprete reconciliati sunt Herodi. Non enim poterant sustinere inimicitias regis tam vicini. Sequenti autem die Herodes vestitus veste regali, sedebat pro tribunali apud eos, et concionabatur ad eos, blandiens eis. Populus autem acclamabat dei voces, et non hominis, id est exhibebant ei laudes Deo debitas, et non homini. Et dum adulatoriis favoribus demulceretur, et oblatos sibi divinos honores non respueret, respiciens supra se, vidit imminentem et insistentem capiti suo in funiculo angelum, id est bubonem, mortis ejus proximae nuntium, et tunc, ut tradit Josephus, inclinavit se ad eos, qui sibi applaudebant, et dixit eis: En ego deus vester morior. Sciebat enim juxta quod dixerat ei augur, cum traheretur ad carcerem, se infra quinque dies post visionem bubonis moriturum. Et confestim, ut habetur in historia, percussit eum angelus Domini, id est facta est super eum vindicta Dei; quia per quinque dies ventris dolore cruciatus est, et corrodebant vermes viscera ejus, et ita paulatim consumptus a vermibus exspiravit.

De Agrippa. recensere

Reliquit autem filium, qui dictus est Agrippa, non cognominatus Herodes, qui adhuc Romae erat, nec habuit totum regnum patris, sed partem. Habuit autem terram duarum tribuum, et dimidiae ultra Jordanem. Unde legitur, quia fideles in Judaea imminente eversione Hierusalom, ad admonitionem angeli secesserunt in regnum Agrippae istius, scilicet filii Herodis Agrippae.

Reditus historiae ad ordinem suum. recensere

Et tunc redit historia ad ordinem suum, et continuatur ei, quod supradictum est, collectam factam a fidelibus Antiochiae, missam pauperibus in Jerusalem per Barnabam, et Saulum (Act. XI); quod enim intersertum est de Herode, de morte Jacobi, de incarceratione, et liberatione Petri, quasi incidens fuit. Prosequitur ergo de reditu Barnabae, et Hierosolymis historia in hunc modum. Verbum Domini crescebat, et multiplicabatur. Barnabas autem, et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis assumpto secum Joanne, qui cognominabatur Marcus (Act. XII), post expletum ministerium. Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, praeter eos, qui venerant ab Hierosolymis prophetae, et doctores, inter quos erat Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen qui erat Herodis tetrarchae collactaneus (Act. XIII), id est eodem cum illo lacte nutritus. Et possunt iidem accipi prophetae doctores. Vel potest ita distingui: prophetae de futuris, et doctores de praeteritis. Et vide quia iste Simon dictus est de colore Niger si sit Latinum vocabulum; vel si est Hebraeum, dictum est Niger, quasi ascendens de virtute ad virtutem. Niger est Hebraeum, et interpretatur ascendens. Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit eis Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos. Qui audito consilio Spiritus sancti remiserunt Saulum, et Barnabam in Hierusalem ad Petrum, et Jacobum, et Joannem, qui erant ibi. Qui gavisi sunt audito mandato Domini vel Spiritus sancti, et jejunantes, et orantes imposuerunt eis manus, in modum ordinandorum. Utrum autem praeter impositionem manuum aliam ordinis solemnitatem circa eos celebraverunt, incertum est. Nec de ordine apostolorum aliquid legitur, vel quod Dominus eis imposuerit manus. De Petro tamen certum habetur quod Antiochiae missam celebraverit. Sed potuit apostolis pro ordinatione sufficere, quod dictum est eis a Domino. Hoc facite in meam commemorationem. Et licet non interfuerit Barnabas, et Paulus, tamen quia postea electi sunt ad apostolatum consilio Spiritus sancti, forsan in hoc cum aliis fuerunt privilegiati, nec alia solemnitas ordinationis circa eos celebrata est. Multi in primitiva Ecclesia sine hac solemnitate ordinationis ad sacerdotium promoti sunt, et multi laici sine diaconio, et praecedentibus ordinibus sacerdotes facti sunt. Et imponentes eis manus dimiserunt eos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto, eodem duce itineris, qui separaverat eos a caeteris, abierunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum. Et cum venissent Salaminam praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum, propter reverentiam, sive duritiam eorum, et habebant secum in ministerio praedicationis Joannem, qui cognominabatur Marcus.

Quod Paulus et Barnabas converterunt Sergium proconsulem. recensere

Et cum perambulassent universam insulam Cyprum, scilicet usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam Judaeum, cui nomen erat Barjesu, qui erat cum Sergio Paulo viro prudente (Act. XIII), qui erat homo magnae dignitatis. Erat enim proconsul, id est secundus a consule. Hic accersitis Barnaba et Paulo desiderabat audire verbum Dei; tamen resistebat eis Elymas magus. Et vide quia alterum est interpretatio alterius. Elymas enim interpretatur magus, et sic nomen commune maleficorum appropriatum est isti. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens eum, dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. Nota, quod dictum est, Saulus, qui et Paulus. Tradunt enim sancti quod a Sergio Paulo ad fidem converso, dictus est Paulus. Unde hic primo fit mentio de nomine Paulus. Solus Origenes dicit, quia semper fuerit binominis, dictus scilicet Saulus, et Paulus. Vel in apostolatus acceptione, primo sortitus est hoc nomen, ut qui primo a Saule persecutore dicebatur Saulus de superbo factus humilis, pro Saulo dictus est Paulus, quasi modicus et humilis. Unde quasi nomen suum interpretando, dicit se minimum apostolorum. Videtur autem tertio decimo anno a passione Domini promotus ad apostolatum cum Barnaba, et sortitus Pauli vocabulum, et decimo quarto profectus est ad magisterium gentium. Cui satis Ecclesiastica historia concordat, ubi legitur praeceptum apostolis esse, ut post passionem per duodecim annos praedicarent in Judaea. Decimo autem tertio anno, coeperunt paulatim transire ad gentes, nondum tamen ex toto; postea omnino exierunt de finibus Judaeae. Et nunc, inquit, ecce manus Domini super te, id est vindicta Dei exercebitur in te. Eris enim caecus lumine capitis, sicut caecus es lumine mentis, non videns ad tempus solem materialem, quia non vides solem justitiae per fidem. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et caecutiens, id est in modum caeci in circumitu se vertens, quaerebat qui manum ei daret, ut duceret eum. Et statim proconsul, viso miraculo, credidit, admirans super doctrina Domini.

De discessu Joannis ab eis. recensere

Cum autem a Papho navigasset Paulus, et Barnabas cum eo, venerunt Pergen civitatem Pamphiliae, et tunc Joannes discedens ab eis reversus est Hierosolymam (Act. XIII), unde venerat cum eis. Et forte reprehensibilis fuit causa quare discessit ab eis, et haec fuit causa dissidii inter Paulum et Barnabam, de qua habebis inferius. Paulus vero et Barnabas venerunt Antiochiam Pisidiae, quod additum est ad differentiam alterius Antiochiae, quae dicitur Antiochia Syriae, quae olim dicebatur Reblatha, quam nos adhuc vocamus Antiochiam. Et ingresi synagogam die Sabbati sederunt quasi audituri legem, non praedicaturi. Post lectionem autem legis et prophetarum dixerunt ad eos principes synagogae: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis, dicite.

De praedicatione Pauli et Barnabae in synagoga. recensere

Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens (Act. XIII), aggressus est facere grandem sermonem, inchoans ab altiori. Viri, inquit, Israelitae, et qui timetis Deum de gentibus audite. Deus plebis Israel patres nostros elegit, et exaltavit plebem, cum essent incolae in Aegypto, servientes in luto et latere, de qua eduxit eos in manu forti. Et quadraginta annis sustinuit mores eorum in deserto, postea, introducens eos in terram promissam, destruens septem gentes, quae habitabant in terra, sorte distribuit eis terram, quasi post quadringentos quinquaginta annos. Et intelligendum est, a nativitate Isaac, usque ad exitum Israel de Aegypto fluxerunt anni quadringenti [et quinquageni] quinque. Postea, completis quadraginta annis in deserto, usque in terram Chanaan, divisa est terra. A nativitate ergo Isaac, usque ad divisionem terrae fluxerunt quadringinti quinquaginta anni. Et post quadringentos quinquaginta annos dedit Dominus judices populo suo et extunc fuit populus Dei sub judicibus, usque ad tempus Samuelis, et exinde postulaverunt regem, et dedit eis Saul, qui regnavit super eos quadraginta annis, computatis simul annis Samuelis. Sic enim habetur in Chronicis Hebraeorum. Et eo sublato de medio, suscitavit eis David regem (I Reg. XVI), cui testimonium perhibens ait: Inveni virum secundum cor meum, ex cujus semine suscitabit Deus Jesum Salvatorem Israel, cujus adventus fuit praeco Joannes.

Ad huc de eodem. recensere

Viri, inquit, fratres, filii generis Abraham (Act. XIII), et qui inter vos de gentibus sunt timentes Deum, vobis specialiter verbum salutis hujus missum est. Qui enim habitabant in Jerusalem, et principes ejus, hunc ignorantes esse Jesum, ignorantes etiam voces prophetarum, quae per omne Sabbatum leguntur, adjudicantes eum morti, eas impleverunt, nescientes. Deus vero suscitavit eum tertia die a mortuis, et visus est per quadraginta dies his qui simul ascenderunt cum eo de Galilaea in Jerusalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta, quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Jesum. Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, scilicet peccatis, a quibus non potuistis in lege Moysi justificari. Qui credit in hunc justificatur. Videte ne sitis contemptores, ne veniat super vos vindicta Dei, quae comminatur contemptoribus in hunc modum: Videte, contemptores, et admiramini, et disperdimini, id est videntes admirabimini, et disperdimini, quia opus operor in diebus vestris, quod non creditis (Habac. I), id est quia non creditis operi, quod operabor in diebus vestris, id est incarnationi.

Quare transierunt ad gentes. recensere

Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti Sabbato loqueretur (Act. XIII) adhuc in synagoga. Et cum egrederentur de synagoga multi Judaeorum et advenarum, id est gentilium, vel Judaeorum dispersione venientium secuti sunt Paulum et Barnabam. Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit ut audiret verbum Dei. Quod videntes, Judaei repleti sunt zelo invidiae quo commoti coeperunt contradicere his, quae dicebantur a Paulo, blasphemantes. Blasphemus enim est, qui ex invidia obloquitur veritati. Tunc repleti zelo Dei Paulus et Barnabas constanter dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, juxta verbum Domini, dicens: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed quia repellitis illud, et indignos vos facitis, ecce convertimur ad gentes. Et nota, cum hoc legatur hic dictum a Pauloet Barnaba in Antiochia Pisidiae, quae non in Judaea est, sed in Graecia, in plerisque locis legitur dictum ab apostolis in Judaea, scilicet cum vellent transire ad gentes postquam per duodecim annos praedicatum est in Judaea. Ecce non moveat te, quia potuit utrobique dici. Sic enim praecepit nobis Deus. Posui te in lucem gentium, ut sis eis in salutem, usque ad extremuni terrae. Et sunt in Isaia (cap. XLIX) verba Patris ad Filium. Ac si diceret Pater Filio: Misi te, ut post tenebras infidelitatis, usque ad terminos terrae, gentibus disseminares lucem veritatis. Sed cum specialiter dictum sit Christo, non est contrarium, quod hic legitur dictum Paulo, quia tanta est unio capitis et membrorum, ut quod dictum est capiti, membra dictum reputent sibi, sicut caput Christus persecutionem membrorum reputat inflictam sibi dicens: Saule, Saule, quid me, persequeris? (Act. IX) id est in membris meis.

De recepta praedicatione a gentibus. recensere

Audientes autem gentes mentionem de salute sua gavisae sunt, et glorificabant Deum. Et crediderunt ex eis multi (Act. XIII). Judaei tamen zelo, et livore invidiae succensi, concitabant mulieres religiosas et primarios civitatis, et excitabant persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis. At illi, excusso pulvere pedum, juxta quod praeceperat Dominus in testimonium illis, venerunt Iconium. Et ingressi civitatem locuti sunt in synagoga (Act. XIV), et credidit copiosa multitudo Judaeorum, et Graecorum. Et demorati sunt ibi multo tempore fiducialiter praedicantes, Domino praedicationem eorum miraculis confirmante. Nonnulli tamen de Judaeis in incredulitate pertinaces, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animos gentium adversus credentes. Et divisa est civitas, quibusdam faventibus Judaeis, aliis faventibus apostolis. Et cum factus esset impetus gentilium, et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent apostolos, et lapidarent, id est lapidibus fugarent eos, confugerunt ad civitatem Lycaoniae, scilicet Lystram, et Derben. Et cum hic dictum sit venerunt Lystram, juxta consequentiam sermonis, in sequenti ubi dicitur. Erat quidam infirmus Lystris, potius dicendum fuit Lystriae. Sed potest nomen civitatis multiplicem habere declinationem, ut dicatur Lystra, Lystrae, vel Lystrae, Lystrarum, vel Lystris, indeclinabile. Unde sequitur: Et erat quidam vir Lystris, quod Graeco consonat ubi habetur: Paulus et Barnabas morabantur in Lystris. Erat autem vir iste infirmus pedibus, claudus ex utero matris suae, et sedebat, quia nec ambulare, nec stare poterat, nec unquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem. Quem intuitus Paulus, et videns Spiritu sancto revelante, quia haberet fidem, ut salvus fieret, scilicet tantam, quae ad salutem sufficeret. Vel videns, quia se salvandum crederet, dicit magna voce: In nomine Domini nostri Jesu Christi surge, et sta super pedes tuos rectus. Et statim exsiliit, et ambulabat. Turbae autem cum viderent, quod fecerat Paulus putabant ipsum, et socium Barnabam deos esse, et in forma humana eis apparuisse, et levaverunt vocem dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Jovem, quia prior esse videbatur, Paulum vero Mercurium, qui semper juxta eorum opinionem, Jovem comitabatur, qui eloquens, et litteratus fuisse traditur, et facundiam hominibus praestare videbatur. Unde Mercurius, quasi medius currens inter aures et linguas a Latinis dicitur, a Graecis vero Hermes, id est interpres dicitur. Sacerdos quoque Jovis, qui erat in civitate voluit sacrificare Barnabae et Jovi, afferens tauros ad immolandum, et coronas. Vel ad ornandum faciem templi, juxta ritum gentilium, vel ut capitibus eorum imponerent ad ornatum, aut pro aliqua alia causa, vel religione nobis ignota. Ut autem audierunt Paulus et Barnabas, quod divinos honores vellent eis exhibere, sciderunt vestimenta sua, quod semper faciebant Judaei audita blasphemia in Deum, et prohibuerunt sibi talia exhiberi, dicentes se esse homines mortales, qui potius venerant, ut eos revocarent ab idololatria, et vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.

De persecutione, quam passi sunt. recensere

Demorantibus autem eis, et docentibus in Lystra supervenerunt ab Iconio et Antiochia Judaei, et concitatis turbis in persecutionem Pauli lapidabant eum et ejecerunt eum quasi vile cadaver (Act. XIV), aestimantes eum esse mortuum. De qua lapidatione ad Corinthios loquens ait: Semel lapidatus sum (II Cor. XI), postea discipuli ejus circumdederunt illum assistentes ei, et respiravit, et nescientibus Judaeis, reportaverunt eum in civitatem, et convaluit. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben, et praedicavit ibi sicut fecerat in Lystra. Postremo redierunt per easdem civitates, per quas illo venerant confirmantes fratres in fide, et constituentes in magnis civitatibus presbyteros, id est episcopos, quia eo tempore eodem nomine censebantur episcopi et presbyteri. Et proinde constituebant pro se episcopos, quia erant migraturi, et incerti utrum ad eos essent amplius reversuri. Et cum redeuntes transirent Lystram, et Iconium, venerunt ad Antiochiam Pisidiae. Et transeuntes Pisidiam, venerunt in Pamphyliam regionem, in qua est civitas Pergen, in qua locuti sunt verbum Dei, descenderunt in Attaliam civitatem, et inde navigaverunt Antiochiam, unde prius exierant, segregati a Spiritu sancto ad praedicationem Evangelii.

De quaestione circumcisionis determinata. recensere

Cumque venissent Antiochiam, et congregassent fideles Antiochiae revelaverunt eis quanta fecerat Deus per eos in gentibus, et morati sunt ibi non modico tempore cum discipulis (Act. XIV). Et dum ibi moram facerent (ibid.), descenderunt quidam de Judaea Christiani, adhuc tamen judaizantes, et fuerunt de secta Pharisaeorum. Facta est ergo non minima seditio inter eos, et Paulum, et Barnabam, quia praedicabant fidem absque legalibus ad salutem non sufficere. Et consentiebant eis multi, veteri consuetudine imbuti. Et statuerunt, ut pro hac lite dirimenda, ascenderent in Jerusalem ad majores apostolos, scilicet ad Petrum, et Jacobum episcopum Hierosolymorum. Et ascendit Paulus cum Barnaba, assumpto et Tito, sicut ipse refert in Epistola ad Galatas (cap. V). Et qui descenderant de Judaea, ascenderunt contra eos, quidam scilicet de haeresi Pharisaeorum ad fidem conversi. Qui cum venissent Hierosolymam, et essent in praesentia apostolorum Petri, et Jacobi, et seniorum, surrexerunt contra Paulum, et Barnabam, dicentes: Oportet circumcidi fideles, et servare legem Moysi. Et audita utriusque partis sententia, convenerunt apostoli et seniores, ut dijudicarent super hoc, et post multam disceptationem, et inquisitionem factam inter apostolos, et seniores, surgens Petrus, rationabiliter ostendit, non esse imponendum fidelibus jugum legis, quia ipse consilio Dei baptizaverat Cornelium, et gentibus praedicaverat verbum Evangelii, et Deus praedicationem ejus confirmaverat, fide mundans corda eorum, et antequam baptizarentur visibiliter mittens super eos Spiritum sanctum, nec indicens eis observantiam legalium: Quid igitur, inquit, nunc tentatis, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Et statim coeperunt Paulus et Barnabas narrare, quanta signa et prodigia Deus fecerat in gentibus per eos, et tacebat multitudo audiens eos.

De sermone Jacobi fratris Domini. recensere

Et facto silentio, locutus est Jacobus, adhaerens verbo Petri: Viri, inquit, fratres, audite me. Simon narravit quemadmodum Deus primum visitavit gentes, vocans eos ad fidem et testimonia prophetarum (Act. XV). Et inductis testimoniis diversorum prophetarum, auctoritate pontificali protulit diffinitivam sententiam, dicens: Propter quod ego judico, non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed consulo, ut dirigamus ad eos epistolam, ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et suffocato, et sanguine. Idololatria siquidem ex gentibus maxime pullulaverat, fornicatio, quasi naturale quoddam et nullius reatus reputabatur inter gentes. Ideo specialiter decreverunt apostoli prohiberi ista gentibus. Erant etiam proni ad effundendum sanguinem. Consueverant etiam bibere sanguinem immolatum diis suis. Ideo specialiter prohibiti sunt a sanguine effundendo, et bibendo. Quare autem ad litteram prohibuerint eis animal suffocatum, non est satis perspicuum. Et placuit hoc consilium Jacobi apostolis et senioribus. Et communi consensu elegerunt viros, per quos mitterent Epistolam cum Paulo, et Barnaba, Judam scilicet et Silam, et praemissa est salutatio in hunc modum.

De epistola missa conversis ex gentibus recensere

Apostoli, et seniores fratres, fratribus ex gentibus conversis, salutem (Act. XV). Fuit autem post salutationem hic textus Epistolae: Auditum est, quia quidam descendentes a Judaea turbaverunt vos evertentes animas vestras, volentes vestris imponere cervicibus jugum legis. Ideo de communi consensu decrevimus eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis viris nostris Paulo et Barnaba. Visum est enim Spiritui sancto, et nobis, ultra nihi! vobis imponere oneris, quam ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, a sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus abstinentes bene agetis. Valete.

Quomodo consolati sunt conversos ex gentibus. recensere

Descenderunt igitur Paulus (Act. XV), et Barnabas in Antiochiam, et duo illi missi sunt cum eis. Cumque descendissent, congregata multitudine tradidit eis Epistolam. Et audita consolatione, de jugo legis non imponendo sibi, gavisi sunt fratres de gentibus. Judas autem et Silas, cum essent prophetae, consolati sunt eos, et multum confortaverunt in fide. Non est autem hoc praetereundum, quia de praefato ascensu suo in Jerusalem pro dirimenda lite praetaxata scribit Apostolus ad Galatas in hunc modum: Deinde post annos quatuordecim a conversione mea ascendi Hierosolymam cum Barnaba assumpto et Tito, et contuli cum eis Evangelium, quod praedico in gentibus (Gal. II). Ex quo annorum numero colligitur, quia eodem anno quo Paulus ascendit Hierosolymam, scilicet xiiij a conversione sua, Petrus ascendit Romam, et eodem anno sedit in cathedra episcopali, in qua sedit viginti quinque annis. Quatuordecim vero, et xxv, xxxviiij reddunt. Vicesimo autem quinto anno a promotione beati Petri in sedem Romanam, scilicet ultimo anno Neronis, passi sunt Petrus et Paulus, et sic xxxviiij anno a conversione Pauli. Unde colligitur Paulum ad fidem conversum eodem anno, quo Dominus passus est, cum constet Petrum, et Paulum xxxviij anno a Passione Domini, qui fuit ultimus Neronis, passos esse martyrium. Si autem legatur aliquando Paulus conversus ad fidem secundo anno a passione Domini, intelligendum est secundo anno emergente, non tamen eodem usuali, sicut alibi determinatum est. Quarto decimo ergo anno a passione Domini, scilicet quarto anno Claudii ascendit Petrus Romam, et sedit in cathedra episcopali docem annis sub Claudio, qui regnavit quatuordecim, annis, et Nero post eum totidem annis.

Determinat quando beatus Petrus sedit Antiochiae, et quando Romae. recensere

Potest autem quaeri, quo tempore sederit Petrus in sede Antiochena. Constat enim, quod sedit Antiochiae septem annis in sede episcopali, quod necessario de septem illorum, et quatuordecim oportet intelligi, qui a passione Domini fluxerunt, usque ad ejus promotionem in sedem Romanam. Post septem autem annos, quibus sedit in sede Antiochena, consilio Domini de Jerusalem ascendit Romam, sed in ascensu transiit per Antiochiam, ut confirmaret subditos suos in fide. Et ut habetur in Chronicis, substituit Eudochium in sede Antiochena. Et in hoc transitu per Antiochiam redargutus est a Paulo, quia comedens cum quibusdam fratribus de Judaea, timens eos molestare, discernebat cibos, et ita cogebat gentes judaizare. Unde Paulus ait: Cum venisset et Cephas Antiochiam in faciem ei restiti (Gal. II).

De causa dissensionis inter Paulum et Barnabam. recensere

Eo autem anno quo ascendit Petrus de Antiochia Romam, Paulo et Barnaba Antiochiae remanentibus, erat quidam procurator in Judaea, qui per violentiam sibi voluit usurpare potestatem constituendi summum pontificem, et mutandi pro arbitrio suo, et ut posset summum sacerdotem unum vel duos constituere eodem anno. Et videntes Judaei, quod non possent ei resistere, petierunt ab eo licentiam consulendi Claudium imperatorem Romanorum, ut ejus voluntate hanc potestatem obtineret, alioquin desisteret, et concessit eis. Et cum misissent nuntios Romam, erat ibi Agrippa, filius Herodis Agrippae, quem pater decedens in manu Claudii dimiserat. Claudius autem differebat eum mittere in Judaeam tanquam dominum tum propropter soevitiam Judaeorum tum propter teneritudinem aetatis ejus. Iste audiens, quod causa populi sui ageretur, intercessit pro eis et obtinuit. Et rescripsit Claudius procuratori, ut ab hujusmodi exactione desisteret, et destitit. Et rescripsit Judaeis, ut super hoc gratias agerent Agrippae ad cujus intercessionem hoc obtinuerant, et Judaei significaverunt ei, ut mitteret eis Agrippam, et faceret eum tanquam regem et dominum, ipse tamen adhuc distulit. Postea vero quando visum est ei, misit eum in Judaeam, non tamen reddidit ei totam terram patris, qui totum regnum integre obtinuit, sed dedit ei Galaditidem regionem, scilicet ultra Jordanem, terram duarum tribuum, et dimidiae tribus, et dedit ei potestatem constituendi summum sacerdotem in Jerusalem pro arbitrio suo, quam negaverat procuratori. Iste fuit Agrippa, in cujus regnum secesserunt fideles de Judaea imminente excidio Jerusalem, ab angelo praemoniti, sicut habes super Matthaeum. Sed nunc prosequamur de Paulo et Barnaba, qui adhuc demorabantur in Antiochia evangelizantes verbum Dei, et Judas abierat, Sila cum eis remanente (Act. XV). Post aliquot dies visum est eis commodum, reverti per civitates, in quibus praedicaverant verbum Dei, et visitare fratres, et confirmare eos in fide. Barnabas autem voluit habere in comitatu suo Joannem, qui cognominabatur Marcus. Paulus autem noluit, dicens: Non assumendum esse, quia in fronte aciei constitutus nimis trepide steterat, et quia timore mortis a praedicatione destiterat, quando scilicet a Pamphylia descendens reversus est in Jerusalem. Ideoque non erat assumendus ad praedicationem, ne alios malo exemplo laederet. Et facta est dissensio, ita ut discederent ab invicem. Et excusant eos sancti, quia non discesserunt odio commoti, sed a Spiritu sancto ad hoc excitati, ut divisi pluribus locis praedicarent, et plures lucrifacerent. Barnabas autem, assumpto Marco, navigavit Cyprum. Ex eo autem, quod noluit dimittere eum, perpenditur fuisse ejus cognatus. Leguntur autem fuisse consobrini. Paulus autem profectus est assumpto Sila, quem Dominus ad hoc remanere fecerat, ut ei cooperaretur, et perambulabat Syriam et Ciliciam. Postea venit in Derben et Lystram (Act. XVI), ubi erat quidam Christianus nomine Timothaeus, filius mulieris viduae, vel Judaeae, natus de patre gentili, cui perhibebant testimonium religionis omnes fideles, qui erant Lystris. Hunc constituit Paulus episcopum eorum, sed circumcidit eum pro tollendo scandalo Judaeorum, ne scandalizarentur, quod haberent episcopum incircumcisum, non quod legalia post veritatem Evangelii essent necessaria, paulatim tamen non subito Judaeis erant tollenda, et quasi cum honore mater sepelienda fuit. Postea eduxit secum Paulus Timotheum, et transeuntes per civitates praecipiebat observari decreta apostolorum, et seniorum, qui erant in Jerusalem, et Ecclesiae confirmabantur et multiplicabantur.

Quod prohibiti sunt apostoli ne irent quo volebant. recensere

Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem volentes ire in Asiam Minorem, prohibiti sunt a Spiritu sancto (Act. XVI), qui sciebat corda hominum, quia tunc non essent credituri. Noluit ergo Spiritus sanctus, sanctum dari canibus, et impios de contemptu praedicationis gravius damnari. Voluit etiam has provincias aliis apostolis reservari. Philippus namque et Joannes praedicaverunt in Asia Minori. Lucas in Bithynia a qua similiter a Spiritu sancto sunt prohibiti, et ita duae causae redduntur quare prohibiti sunt ab hujusmodi provinciis. Vel ne sanctum daretur canibus, vel quia destinati erant a Spiritu sancto aliis apostolis, Asia Minor Joanni, Bithynia Lucae. Origenes, ubi agit de primitiis et de decimis dandis sacerdotibus, reddit tertiam causam. Dicit enim quod Deus providens servis suis alimoniam corporalem, ab hujusmodi provinciis discipulos propter famem prohibuit, propter illam scilicet maximam famem, in qua Helena sustentavit fratres pauperes, qui erant in Hierusalem, quae facta est quarto anno Claudii. Nec fuit haec Helena mater Constantini, sed regina Abigenorum, cujus amore captus est rex Abigenorum, et eam in uxorem accepit, et concepit ex eo. Et cum nocte dormiret cum ea, et posuisset manum suam super uterum praegnantis, audita est ab eo vox in hunc modum: Vide ne laedas puerum, quia magnus futurus est in mundo. Et audita voce hujusmodi stupefactus dixit hoc uxori suae. Postea puerum natum cum summa diligentia nutrierunt, et mortuo patre, puer factus est rex, et commendatur iste in multis. Et haec est causa commendationis, quia audiens unum Deum coli a Judaeis, coluit eumdem, et suscepit circumcisionem, et ritus Judaeorum. Hujus mater Helena veniens Hierusalem, invenit fideles in Hierusalem inedia laborantes, quia erat tempus famis, et emit granum undequaque, quia attulerat argenti copiam ad emendum, et sustentavit fratres, qui erant in Hierusalem. Et cum adhuc esset in Judaea, nuntiatum est ei quod mortuus esset filius ejus, et statim rediit, et fecit extrahi cadaver de sepulcro, et reportavit in Judaeam, et fecit non longe ab Hierusalem exstrui duo mausolea, et in altero reposuit corpus filii, et praecepit, cum mortua esset, in altero corpus suum reponi, et sic factum est, et adhuc apparent vestigia mausoleorum, et putant multi decepti esse mausoleum Helenae matris Constantini.

De visione quae apparuit Paulo nocte. recensere

Cumque pertransissent Mysiam Paulus et socii ejus, venerunt Troadem, et ostensa est Paulo visio per noctem (Act. XVI). Apparuit ei vir Macedo, id est angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguae, vel forma speciali, stans. et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. Ex hoc verbo videtur fuisse homo, non angelus. Non enim egent angeli auxilio, nisi Dei. Sed hoc ait angelus assumpta persona Macedonum Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus evangelizare eis. Et nota quod dictum est, quaesivimus. Hic enim primo ostendit Lucas se comitem fuisse Pauli, forte et nunc primo adhaesit ei, unde nusquam in praecedenti ait, venimus, sed ubique venerunt, et similia. Hic autem primo commiscuit se sociis Pauli, vide quoque, quod ubi dicitur, erat vir Macedo stans. Super hoc verbo, stans, Glossa habetur modica. Angeli semper stare dicuntur. Cui plerique adhaerentes, in antiphona paschali: Sedit angelus, emendant, stetit angelus, sed errant. Intelligendum est semper in hoc libro, cum legantur in Evangelio angeli sedisse ad monumentum. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Philippis, quae est prima civitas Macedoniae, id est venientibus a mari prima occurrit, et erat colonia. Dicitur autem colonia civitas illa, quae defectu indigenarum nobis cultoribus impletur. Unde et colonia, quasi a novis cultoribus dicitur. Fuimus enim per dies aliquot, et die Sabbatorum egressi sumus extra portam juxta flumen, ubi videbatur esse locus congruus orationi, id est locutioni vel supplicationi. Orare namque accipitur, et pro perorare, et pro supplicare.

Quod recepti sunt a muliere purpuraria. recensere

Et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant (Act. XVI). Et mulier quaedam Lydia nomine, purpuraria civitatis Thyatirenorum audiebat nos loquentes. Potest autem intelligi purpuraria, quasi utens purpura, quia forsan erat de regio semine. Vel potius purpuraria, quia textrix purpurae, vel quia vendebat purpuram. Cum autem baptizata esset, et domus ejus tota, deprecata est nos, dicens: Si judicatis me fidelem, introite in domum meam, et manete mecum. Et intravimus coacti. Adhuc enim abhorrebant intrare domos gentilium pro vitando scandalo Judaeorum.

De spiritu pythonico a puella ejecto. recensere

Factum est autem, exeuntibus nobis ad orationem, ut obviaret nobis quaedam puella habens spiritum pythonicum (Act. XVI). Potest autem intelligi pythonissa, vel per spiritum pythonicum operans, arte magica, vel spiritu pythonico vexata. His enim duobus modis accipitur in sacra Scriptura hoc nomen, vel pythonissa dicitur, quae per spiritum pythonicum suscitationem mortuorum operatur arte magica, ut quae ad petitionem Saulis ab inferis vocavit animam Samuelis, vel potius pro ea spiritum immundum. Haec autem species artis magicae ab Apolline Pythone inventa est, et ab ejus cognomine cognominata est. Dicitur enim pythonissa, quae a spiritu pythonico possidetur, et eo utitur, quasi organo suo ad divinandum, qualiter hic potius videtur accipi. Et erat quaestuosa dominis suis, quia multum percipiebant emolumentum ex divinatione ipsius Haec subsecuta Paulum, et socios ejus clamabat, dicens: Isti homines sunt servi Dei excelsi, qui annuntiant nobis viam salutis. Et sic clamabat multis diebus, forte per bonum naturae, vel potius Spiritu sancto spiritum pythonicum, ut per eam verum loqueretur, urgente. Conversus autem Paulus, ipsa post eum, clamante dixit spiritui immundo: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi, exi ab ea. Et exiit ab ea, quia indignum erat ut verbum Evangelii per eam spiritus mendax annuntiaret. Videntes autem hoc domini ejus scientes, quia maximum inde sumerent incommodum, apprehenderunt Silam et Paulum et duxerunt eos ad forum ad principes, et offerentes eos magistratibus dixerunt: Isti homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei, praedicantes novam quamdam religionem, quam non licet nobis suscipere, cum simus Romani. Jam enim decretum erat a Romanis, ut nullus deus de novo coleretur, nisi approbante senatu. Et cucurrit plebs adversus eos, et magistratus, et scissis eorum tunicis jusserunt eos vergis caedi , et flagellatos miserunt in carcerem, praecipientes custodi, ut diligenter custodiret eos. Qui accepto mandato misit eos in carcerem interiorem pedes eorum stringens ligno.

De terraemotu unde aperta sunt ostia carceris. recensere

Media autem nocte, Paulus et Silas decantabant hymnos, et orantes laudabant Deum (Act. XVI). Et dum media nocte orarent subito factus est terrae motus, quo scilicet terrae motu omnia fundamenta carceris commota sunt, ostia aperta, vincula omnium, qui erant in carcere, rupta non solius Pauli et Silae, sed et aliorum. Expergefactus est autem custos carceris, et videns januas carceris apertas, evaginato gladio volebat se interficere, autumans omnes incarceratos aufugisse. Et, cum esset Paulus in medio carceris tenebrosi, videns hoc in spiritu exclamavit: Nihil tibi facias mali. Universi enim quos custodiebas hic sumus. Sciebat enim quod tunc volebat sibi manum injicere, quia putabat omnes aufugisse, et petito lumine a ministris introgressus est custos carceris, et tremefactus, tum pro his quae facta fuerant in terrae motu, tum quia intellexerat Paulus, quod se vellet interficere procidit Paulo et Silae ad pedes, et educens eos de carcere, ait: Quid me, domini, oportet facere, ut salvus fiam? Ad quem illi: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua tota. Et locuti sunt ei verbum Domini, et omnibus qui erant in domo ejus, et tollens eos in illa hora, lavit plagas eorum, et baptizatus est, et sic lavit, et lotus est.

Quomodo a magistratibus sunt dimissi. recensere

Cumque perduxisset eos in domum suam (Act. XVI), apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua, credens in Deum. Et cum dies factus esset, miserunt magistratus nuntios ad custodem carceris, dicentes: Dimitte homines illos; tanquam despectos, dimittebant autem illos, ne plures crederent, quia jam innotuerat eis miraculum. Et nuntiavit custos verba haec Paulo: Miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace. Ad quem Paulus: Miserunt in carcerem flagellatos licet indemnatos, homines Romanos, id est Romano imperio per subjectionem censi capite professos, et libertate Romana donatos, et nunc occulte ejiciunt . Non sic, sed veniant ipsi, et nos ejiciant. Et cum renuntiatum esset hoc magistratibus, timuerunt, audito quod Romani essent. Et venientes eduxerunt eos, et rogabant ut egrederentur de urbe. Et exeuntes transierunt per Lydiam, et visis fratribus, consolati sunt eos. Et inde profecti venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum (Act. XVII). Paulus autem, ut consueverat, introivit synagogam, et per tria Sabbata disseruit eis de Scripturis, praedicans Christum mortuum, et resurrexisse. Et crediderunt aliqui ex eis, et adjuncti sunt Paulo et Silae, mulieres non paucae, et de proselytis, et gentibus multitudo magna. Zelantes autem Judaei, et assumentes quosdam malos de vulgo concitaverunt civitatem adversus eos.

Quod invidia Judaeorum Jason accusatus est. recensere

Et venientes in domum Jasonis apud quem hospitati fuerant (Act. XVII), quaerebant eos producere in populum, et non inventis eis putantes eos a Jasone fuisse occultatos, traxerunt Jasonem, et quosdam fratres, ad principes civitatis, dicentes: Isti sunt qui urbem concitant, quos suscepit Jason, et ipsi suscipientes eos faciunt contra decreta Caesaris, regem alterum dicentes esse quam Caesarem, et concitaverunt principes adversus eos. Et accepta satisfactione a Jasone, et caeteris, dimiserunt eos.

Forte Jason, et alii fratres negaverunt se suscepisse eos, et si confessi sunt, satisfecerunt, per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beraeam. Et introierunt synagogam Judaeorum, et praedicaverunt ibi, et multi de Beraeensibus crediderunt, et mulieres honestae non paucae.

Quid Paulus Athenis fecerit. recensere

Et audierunt Judaei, qui erant Thessalonicae, quod a Paulo praedicaretur verbum Dei in Beraea, et venerunt illuc concitantes multitudinem Et statim dimiserunt Paulum fratres, ut iret usque ad mare (Act. XVII), quia magis persequebantur eum Judaei, eo quod esset dux verbi. Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum, usque ad Athenas, et videns civitatem idololatriae deditam, cito remisit ad Timotheum et Silam, ut venirent ad eum, et venerunt. Et disputabant cum Paulo Epicurei, qui ponebant felicitatem hominis in sola corporis voluptate, et Stoici, qui in sola animi virtute. Et inter se dissentientes, in impugnatione Apostoli unanimiter consentiebant, dicentes: Quid vult semini verbius iste dicere? Vere Paulus seminator verborum erat, sed messor morum, de hujusmodi messione exspectans uberem fructum. Alii autem dicebant: Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse. Et apprehenseum duxerunt ad Areopagum, id est ad vicum Martis, in quo scilicet erat templum Martis, quia Athenienses singulos vicos denominaverunt a diis, quos colebant, ut vicum, in quo colebatur Mars vocabant Areopagum, quia Arioth dicitur Mars. Vicum in quo colebant Pan, vocabant Panapagum, et ita a singulis diis singulos vicos denominabant. Erat autem vicus excellentior Areopagus, quia ibi erat curia magistratuum, et scholae liberalium artium.

De ara Ignoti Dei. recensere

Et cum esset Paulus in praesentia philosophorum, dicebant: Nova quaedam infers auribus nostris. Possumus scire, quae est haec nova doctrina? (Act. XVII.) Quasi dicant: Posses rationem reddere super his quae dicis? Stans ergo Paulus in medio Areopagi ait: Viri Athenienses, per omnia judico vos superstitiosos. Praeteriens enim vidi simulacra vestra. Inter caetera autem inveni aram cujus superscriptio erat haec: Ignoto Deo, vel Ignoti Dei. Ac si dicatur: Haec ara dedicata est Ignoto Deo. Singulis enim aris superponebatur titulus indicans, cui essent dedicatae. Hunc, inquit, Deum Ignotum, cui hanc aram consecrastis, ego annuntio vobis. Hic est Deus, qui fecit mundum, et omnia, quae in eo sunt, in quo vivimus, movemur et sumus. Quomodo autem haec ara illi Deo ignoto consecrata est, historia Actuum apostolorum non prosequitur, ideo nostrum est hoc supplere, scilicet dicere.

Quod philosophi Athenienses dixerunt Deum naturae pati. recensere

Die enim Dominicae Passionis philosophi, qui Athenis erant, videntes tenebras factas super universam superficiem terrae, non potuerunt causam earum invenire in naturalibus causis. Tandem ad hoc inducti sunt, ut dicerent, quia Deus naturae patiebatur. Et dixerunt Athenienses: Constituamus aram illi Deo, et dedicata est ara, et superpositus est titulus: Ignoto Deo. Et cum vellent offerre holocausta, et victimas illi Deo ignoto, dixerunt philosophi: Bonorum nostrorum non eget, sed facietis genuflexiones ante aram ejus, et supplicabitis ei, quia non quaerit oblationem pecorum, sed devotionem animorum. Hunc Deum ignotum annuntiavit eis Paulus asserens eum mortuum fuisse, resurrexisse et ascendisse in coelum, in fine orbem judicaturum (Act. XVII). Et cum praedicaret resurrectionem mortuorum, quidam irridebant. Quidam autem nec respuebant, nec recipiebant, dicentes: Audiemus te de hoc iterum. Et exivit Paulus de medio eorum, et quidam adhaerentes ei crediderunt. Inter quos fuit Dionysius Areopagita, quem postea ordinavit Apostolus episcopum Corinthiorum: Cujus conversionis modum, quia praetermittit historia Actuum apostolorum, nostrum est supplere.

De Dionysio Areopagita. recensere

Iste Dionysius magister erat in Areopago, et quamvis ad exhortationem Pauli de facili crediderit, tamen non nisi post longam disceptationem Pauli confessus est se credere. Sed post multam disceptationem dum adhuc cum Paulo disceptaret, forte transiit caecus per viam coram eis, et statim ait Dionysius Paulo: Si dixeris huic caeco in nomine Dei tui vide, et viderit, ego statim credam. Sed ne utaris verbis magicis, quia forte nosti verba, quae habeant hujusmodi efficaciam, ego praescribam tibi formam verborum; hac, inquit, forma verborum dices ei: In nomine Jesu Christi nati de Virgine, crucifixi, mortui, qui resurrexit, et ascendit, in coelum, vide! Et ut omnis tolleretur suspicio praecepit Paulus Dionysio, ut ipse eadem verba proferret. Et in ea forma verborum dixit Dionysius caeco, ut videret, et statim vidit, et Dionysius confessus est se credere. Et cum praedicaret Paulus Athenis, et multos convertisset, venit Corinthium, et ibi invenit quemdam Judaeum nomine Aquilam cum uxore ejus Priscilla (Act. XVIII), quos saepe commemorat Apostolus, ubi salutat amicos suos. Isti nuper venerunt de Italia, Judaeis omnibus ex edicto Claudii imperatoris de regno ejus exire compulsis, eo quod uxorem ejus Agrippinam prae nimia familiaritate, quam habebat cum eis, adeo traxerant ad ritus suos, ut jam judaizaret. Et hospitatus est Paulus apud Aquilam, et Priscillam, eo quod eamdem artem exercerent, quam et ipse consueverat exercere, de proprio labore manuum sibi victum acquirens, scilicet artem scenofactoriam. Faciebant enim tentoria, sive papiliones, quae necessaria erant indigenis terrae propter immoderatum calorem, vel commeantibus. Ut dicatur ars scenofactoria a scenos, quod interpretatur umbra, vel secundum alios a scenos quod interpretatur funis. Erant enim funicularii. Et cum venissent Silas, et Timotheus de Macedonia, ubi dimiserat eos, praedicabat Paulus instanter verbum Evangelii coadjuvantibus illis. Et vili pendentibus Judaeis praedicationem, juxta quod praeceperat Dominus, excussit pulverem de pedibus in testimonium, dicens illis: Mundus sum a sanguine vestro, quia quantum in me fuit, volui vos revocare ab impietate vestra. Sed quia pertinaces estis, transeo ad gentes. Et migrans inde transiit ad domum cujusdam gentilis nomine Titi, cujus domus erat conjuncta synagogae. Nec est intelligendum hoc de Tito, cui Apostolus Epistolas scripsit, qui ejus fuit discipulus, quem etiam Cretensem episcopum ordinavit. Et conversus est Crispus archisynagogus cum universa familia sua, ille scilicet de quo Apostolus ait, scribens ad Corinthios · Gratias ago Deo, quia neminem ex vobis baptizavi nisi Crispum, et Gaium (I Cor. I). Et multi Corinthiorum audientes conversionem ejus, crediderunt, et baptizati sunt. Et apparuit Dominus Paulo per visionem, dicens: Noli timere, sed loquere, et ne taceas; quia ego tecum sum, et nemo apponet manum, ut noceat tibi, et fuit ibi per annum, et sex menses.

Quod Judaei concitaverunt Gallionem in Paulum. recensere

Insurrexerunt ergo unanimiter Judaei in Paulum, et traxerunt eum ad praesentiam Gallionis, qui erat procurator Achaiae, et regionis in qua erat Corinthus (Act. XVIII). Et accusaverunt eum, quod contra legem praedicaret, et locutus est Gallio ad eos: Si argueretis hominem istum de aliquo scelere manifesto, super eum judicarem; sed quia disceptatio est de lege vestra, non curo judicare. Et videntes gentiles, quod non faveret procurator parti Judaeorum, coram eo apprehenderunt Sosthenem principem synagogae, et percutiebant eum, et nihil horum erat curae procuratori. Paulus autem cum adhuc sustinuisset in dies multos, et esset in Cenchris, qui est portus Corinthi, ascensurus navem, ut navigio veniret in Syriam totondit comam, quam nutrierat quia fuerat Nazaraeus ex voto. Nazaraei enim ad tempus ex voto comam nutriebat, et completo tempore voti radebant, et in ignem sacrificii ponebant. Quidam codices habent totonderunt. Unde quidam hoc referunt ad Aquilam et Priscillam. Sed Augustinus et Hieronymus ad Paulum hoc referunt.

Quod Paulus disputabat Ephesi contra Judaeos. recensere

Et venit Paulus in Syriam ducens secum Aquilam et Priscillam (Act. XVIII). Et cum venisset Ephesum, ingressus synagogam disputavit cum Judaeis, et rogantibus illis, ut cum eis amplius remaneret, non consensit, Sed valefaciens fratribus, profectus est ab Epheso dimittens ibi Aquilam et Priscillam, et ipse perambulavit Galatiam, et Phrygiam confirmando fratres. Et cum essent Ephesi Aquila et Priscilla venit Ephesum quidam Judaeus, nomine Apollo, Alexandrinus genere, vir facundus et peritus in Scripturis. Iste baptizatus erat baptismo Joannis, et jam credebat Christum esse Messiam in lege promissum, et recte sentiebat de Patre et Filio, sed nihil adhuc audierat de Spiritu sancto. Et cum viderent Aquila, et Priscilla fiducialiter praedicantem, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei unum Deum. Utrum autem baptizaverint eum baptismo Christi, non legitur. Cum autem Apollo vellet redire Corinthum, Aquila, Priscilla, et caeteri fideles, qui erant Ephesi, scripserunt fidelibus, qui erant Corinthi, ut susciperent eum, nec abhorrerent eum tanquam Judaeum. Et cum venisset Corinthum, multum contulit fratribus, qui erant Corinthi. Vehementer enim Judaeos convincebat, unde multum confirmati sunt fratres.

Quomodo baptizati sunt, qui baptisma Joannis acceperant. recensere

Factum est autem (Act. XIX), cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos a Joanne baptizatos, nondum tamen confirmatos, quia post baptismum non acceperant manuum impositionem, et interrogavit eos: Accepistisne Spiritum sanctum credentes? id est manuum impositionem, qua datur Spiritus sanctus. Ad quem illi: Sed nec de Spiritu sancto mentionem audivimus. Ad quos ille: Non sufficit baptismus Joannis. Et statim baptizati sunt in nomine Domini Jesu Christi. Et cum imposuisset eis manus post baptismum, acceperunt Spiritum sanctum, et loquebantur variis linguis. Et quidam eorum prophetabant praedicentes futura. Erant autem omnes fere duodecim, forte undecim, vel decem erant, et est appositum fere ad temperamentum. Et praedicavit ibi Paulus apostolus cum fiducia per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. Et qui prius prohibitus fuerat a Spiritu sancto praedicare in Asia Minori, nunc eodem Spiritu sancto inspirante, praedicabat Ephesi. Ex quo patet, quod admiranda sunt judicia Dei. Cum autem praedicaret Ephesi, quidam obstinati, et incredulitate pertinaces, maledicebant doctrinae ejus coram multitudine. Descendens autem ab eis segregavit secum discipulos, disputans in schola cujusdam tyranni, id est nobilis, vel forte nomen proprium est illius, a quo conduxerat domum, in qua docebat discipulos suos, tanquam regens scholas, et hoc fecit per biennium. Et in eodem bienno scripsit Epistolam primam ad Corinthios. Et faciebat Deus magnas et multas virtutes per manus ejus, ita ut sanarentur languidi, quibus superponebantur semicinctia. Dicuntur autem semicinctia, vestes tantum ab uno latere pendentes, vel quaedam zonae, vel quoddam genus sudarii, quo Hebraei utuntur, quo laborantium sudor abstergitur.

De potestate nominis Jesu. recensere

Videntes autem quidam exorcistae (Act. XIX), quod ad invocationem nominis Jesu Paulus ejiceret daemones, excogitaverunt uti eadem forma verborum ad ejectionem daemonis, quia licet per exorcismos Salomonis daemones ejicerent, non tamen, absque labore multo, sed quibusdam herbis et gemmis adhibitis, ut tradit Josephus. Ut ergo facilius ejicerent daemones, adjurabant eos in hunc modum: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat, et sic exibant daemones ab obsessis. Erant autem septem filii Scevae principis sacerdotum, qui praecipue adjurabant daemones in hunc modum. Et dum quadam die adjurarent daemonem, ut exiret de corpore obsesso, respondit eis daemon: Jesum novi, et Paulum novi, sed vos qui estis? Et insiliens in eos verberavit eos. Et increbuit fama per universam regionem, et incussus est timor omnibus exorcistis, et magis, ut non auderent amplius in hunc modum daemones adjurare. Et congregati sunt omnes magi, qui per artem magicam imperabant daemonibus, et combusserunt libros suos ante pedes Pauli. Postea Paulus proposuit ire Jerosolymam, et inde Romam. Praemisit autem Timotheum et Erastum in Macedoniam ad praeparandas collectas, quas erat delaturus in Jerusalem ad usus pauperum qui erant in Jerusalem. Ipse autem ad tempus remansit in Asia Minori

De tumultu excitato per Demetrium. recensere

Et facta est in tempore illo turbatio magna in Epheso (Act. XIX). Demetrius enim argentarius (qui faciebat aedes et imagines argenteas Dianae) convocavit operis ejusdem opifices, et locutus est eis in hunc modum: Scitis quia de hujusmodi artificio multum nobis lucrum comparamus. Paulus autem praedicat non esse deos manufactos. Si ergo invaluerit ejus doctrina, nihil amplius lucrabimur, et etiam templum magnae Dianae pro nihilo reputabitur, et majestas ejus destruetur, quam veneratur universus orbis, et statim ira repleti, clamaverunt unanimiter, discurrentes per civitatem: Magna Diana Ephesiorum! Et rapto Gaio, et Aristarcho sociis Pauli contraxerunt eos in theatrum, spectaculum scilicet in quo rei puniebantur. Et cum Paulus, hoc audito, vellet venire in theatrum, non formidans se morti objicere, dissuasum est ei a quibusdam amicis suis propter conventum populi. Postquam autem cessavit tumultus (Act. XX), vocatis Paulus discipulis exhortatus est eos, et valefaciens eis profectus est in Macedoniam, et inde Athenas. Ubi cum fuisset tribus mensibus, positae sunt ei insidiae a Judaeis in Syriam navigaturo, scientibus quod deferret collectas. Olim cum esset vacuus viator, non posuerunt illi insidias. Habuit igitur consilium, ut reverteretur in Macedoniam, ut ita vitaret insidias. Quidam enim de sociis ejus profecti sunt recta via. Et praecedentes nos, dicit Lucas, substituerunt nos Troade per circumitum venientes. Nos vero navigavimus post dies azymorum Philippis quae est prima civitas Macedoniae, et in quinque diebus venimus Troadem, ubi demorati sumus septem diebus. Una autem Sabbati cum perendinaremus disputabat Paulus cum eis, in crastino profecturus, et protraxit sermonem in mediam noctem, et erant lampades copiosae in coenaculo, ubi congregati eramus.

De mortuo resuscitato a Paulo. recensere

Et cum sederet quidam adolescens super fenestram (Act. XX), et gravaretur somno, cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus de terra, oblatus est Paulo mortuus, et dicebatur Euticus. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum, et complexus eum, ait: Nolite turbari; anima enim ipsius in eo est adhuc. Hoc autem ait, ut tolleret desperationem ab eis. Simili verbo usus est Dominus, dicens: Puella non est mortua, sed dormit (Matth. IX). Et suscitatus est adolescens, et gustavit cibum, et confortatus est. Sic inter verba praedicationis occurrit occasio cugationis, ut ostensione miraculi confirmaretur doaetrina Pauli, et ut arctius infigeretur eorum mentibus memoria magistri ab eis discessuri. Nos autem ascendentes, dicit Lucas, navigavimus in Asson, ut ibi exspectaremus Paulum; sic enim disposuerat ipse, per terram interim iter facturus. Et cum redisset ad nos, assumpto eo, venimus Miletum. Proposuerat enim Paulus in transitu navigare Ephesum, moram non facturus. Festinavit enim si possibile esset ut in die Pentecostes esset Jerosolymis. A Mileto autem non navigavit; sed misit Ephesum, et vocavit majores Ecclesiae. Et vocati venerunt Mileto, et exhortatus est eos dicens se ascendere Jerosolymam. Ecce, inquit, alligatus Spiritu, id est Spiritu sancto, ad id me coarctante, vado in Jerusalem, quae ventura ibi mihi sunt ignorans, licet Spiritus sanctus mihi per alios protestetur quia vincula et tribulationes me ibi manent. Aliis enim revelaverat Spiritus sanctus de ipso, quod non ipsi. Sed nihil, inquit, horum vereor, nec facio animam meam, id est vitam temporalem, pretiosiorem quam me, id est quam animam meam, dummodo consummem cursum meum, et ministerium, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei. Et nunc ecce scio, quia amplius non videbitis faciem meam. Et post multam exhortationem, positis genibus una cum omnibus illis, oravit. Et procumbentes super collum Pauli, flentes osculabantur eum, dolentes maxime de eo quod dixerat, quoniam faciem ejus non erant amplius visuri, et deduxerunt eum usque ad navem. Et abstracti ab eis transeuntes multas urbes (Act. XXI) et regiones venimus Tyrum, ubi mansimus septem diebus, inventis ibi discipulis quibusdam per spiritum propheticum Paulo praedicentibus, quae illi eventura erant in Jerusalem, et dissuadentibus ne ascenderet. Postea profecti sumus deducentibus nos omnibus cum uxoribus, et filiis, usque foras civitatem. Et valefacientes eis ascendimus navem. Illi autem redierunt in sua. Nos autem ascendimus Ptolemaidem, salutatis fratribus mansimus cum eis una die.

De hoc quod Agabus Paulo praedixit. recensere

Altera autem die venimus Caesaream (Act. XXI), et introivimus domum Philippi diaconi. Huic erant quatuor filiae virgines, prophetissae, praedicentes Paulo quod erat ei eventurum in Jerusalem. Et cum moraremur ibi per aliquot dies, supervenit propheta de Judaea, nomine Agabus. Qui cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli, et ligans sibi manus et pedes, ait: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum, cujus est haec zona, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium. Haec audientes, rogabamus nos et qui erant loci illius, ut non ascenderet in Jerusalem. Et respondit: Quid fletis affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu Christi. Et cum non possemus ei dissuadere, quievimus, dicentes: Domine, fiat voluntas. Postea praeparati ascendimus Jerusalem, et nonnulli de discipulis, qui erant in Caesarea nobiscum, adducentes Jasonem hospitem nostrum. Et cum venissemus Jerusalem, libenter exceperunt nos fratres. Sequenti autem die introivit Paulus nobiscum ad Jacobum, qui erat episcopus Jerosolymorum, de quo dicit Beda super hunc locum, quod triginta annis rexit Ecclesiam Jerosolymitarum, scilicet usque ad septimum annum Neronis, qui secundum Josephum excerebratus est pertica fullonis. Beda dicit, quia praecipitatus est de templo. Alibi legitur, lapidatus. Et potuit esse, quia postquam praecipitaverunt eum, lapidaverunt cum, quasi vile cadaver. Sed cum Beda dicat mortuum Jacobum septimo anno Neronis, palam est non esse authenticum, quod legitur in epistola Clementis, qui, juxta tenorem illius epistolae, dicit sibi esse mandatum a Petro, cui successit in apostolatu, ut post ejus mortem, Jacobo episcopo epistolas destinaret, ut ab eo instrueretur. Sed cum Jacobus episcopus mortuus sit septimo anno Neronis, et Petrus vixerit usque ad decimum quartum, constat hoc nihil esse.

De hoc quod obtulit de consilio, secundum legem. recensere

Cum autem intrasset Paulus ad Jacobum, collecti sunt seniores (Act. XXI). Quibus salutatis narrabat per singula quae et quanta fecerat Deus in gentibus per ejus ministerium. Qui cum audissent, magnificabant Deum, et dixerunt Paulo: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt. Omnes tamen adhuc sunt aemulatores legis, volentes pariter cum fide suscepta observare legalia, et audierunt de te, quod praedices abolitiones legis, et odibilis factus es, quasi destructor legis Moysi. Convenit ergo multitudo, audiens te supervenisse. Unde consulimus tibi, ut sanctifices te secundum legem, cum quatuor qui habent votum super se, ut sic appareat falsa opinio, quae increbuit de te. Et statuerunt de ejus consensu, ut Judaeis ad fidem conversis non prohiberetur observatio legalium, duntaxat ne ponerent spem in eis. Et distingue quatuor synodos in primitiva Ecclesia Jerosolymis celebratas. Primam de substitutione Matthiae loco Judae. Secundam de electione septem diaconorum. Tertiam de legalibus, qua statutum est, conversis ad fidem ex gentibus, non esse imponendum onus, quando ascenderunt Paulus et Barnabas de Antiochia in Jerusalem. Quartam de qua hic agitur, qua statutum est non prohiberi Judaeos a legalibus observantiis, dummodo non ponerent spem in eis.

Quod ligatus est Paulus a praeside ad clamorem Judaeorum. recensere

Postera die purificatus Paulus cum quatuor viris (Act. XXI), intravit templum cum eis, et obtulit oblationem suam, sicut alii. Consummatis autem septem diebus, Judaei, qui venerant de Asia persequentes Paulum, cum vidissent eum in templo, qui viderant Trophimum Ephesium deambulantem cum eo per civitatem, putaverunt quod introduxisset eum in templum, hominem scilicet gentilem, et concitaverunt omnem populum contra eum, et injecerunt manus in eum, dicentes: Viri Israelitae, adjuvate. Hic enim est homo, qui contra populum, et legem, et locum istum praedicat ubique terrarum, et insuper gentiles induxit in templum, et contaminaverunt locum sanctum. Commota est ergo universa civitas, et facta est dissensio populi. Et apprehendentes Paulum, traxerunt extra templum, et clauserunt januas, ne fugeret in templum, et quaerentibus eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis, scilicet Claudio Lisiae, qui missus fuerat a Felice praeside. Et cum assumptis militibus et centurionibus occurrisset, videntes eum desierunt percutere Paulum. Et apprehendit Paulum, et jussit eum ligari catenis duabus, donec de causa ejus cognovisset. Et cum non posset audire prae tumultu, jussit eum duci in castra, scilicet in turrim regiam. Et cum venisset ad gradum, forte ad gradum templi, vel ad gradum domus propriae, portabatur Paulus a militibus propter impetum populi, sequebatur enim omnis populus clamans: Tolle eum, ad mortem scilicet. Et cum induceretur Paulus in castra, ait tribuno: Licet mihi loqui aliquid ad te. Ad quem tribunus: Nosti Graecam linguam? Ait: Novi. Locutus est enim tribunus Graece, ne Judaei intelligerent. Nunquid tu es Aegyptius ille, qui ante hos dies tumultum concitavit, et inde eduxit secum in desertum quatuor millia virorum sicariorum? Josephus dicit quod cum pluribus millibus, et potuit primo venire cum paucioribus, postea habere plura.

De Aegyptio, qui populum seduxerat. recensere

Aegyptius iste per artem magicam sibi compararat nomen prophetae, et congregatis triginta millibus Judaeorum, eduxit eos per desertum, usque ad montem Oliveti, volens irruere in Jerusalem, ut eam caperet. Sed occurrens ei Felix praeses cum multis millibus armatorum, fugavit eum cum paucis, et alios occidit. Respondens Paulus tribuno ait: Homo sum Judaeus, non Aegyptius, a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps (Act. XXI). Non est natus tamen in Tarso, sed in oppido Galilaeae nomine Giscallo. Quo capto a Romanis, translatus est Tarsum cum parentibus, et ibi educatus, unde ab educatione se dicit Tarsensem, licet in Giscallo fuerit natus, Christus Nazarenus dicitur, licet in Bethlehem sit natus. Non est educatus in Tarso; sed in municipiis adjacentibus civitati, unde non vocat se civem, sed municipem, a municipio et territorio civitatis, in quo nutritus est. Dicuntur autem municipia, vicina rura civitatis, quae munera debita, vel tributa solvunt civitati.

Quod cognitus a populo permissus est loqui praesidi. recensere

In sequentibus autem magis declaratur, quare se dixerit Paulus civem Romanum, et est summa, quia pater suus per obsequiorum diligentiam sibi comparaverat gratiam Romanorum, et donatus est ab eis Romana libertate, ut putaretur civis Romanus ipse, et haeredes sui, et sic jure haereditario habebat Paulus consortium Romanae civilitatis. Rogo ergo te, permitte me loqui ad populum. Et permissus coepit loqui Hebraice. Quod audientes magis praestiterunt ei silentium. Viri fratres (Act. XXI), ego sum homo Hebraeus natus in Tarso Ciliciae, nutritus in hac civitate secus pedes Gamalielis, et ab eo eruditus, et fui aemulator legis, sicut et vos, et persecutus sum Christianos. Cujus rei testis est mihi princeps sacerdotum, a quo accepi litteras in Damascum, ut si quos ibi invenirem Christianos, vinctos perducerem in Jerusalem. Postea prosecutus est quomodo percussit eum Dominus caecitate in via, quomodo conversus, et baptizatus ab Anania, quomodo post multum circumitum de Damasco rediit in Jerusalem. Et dum oraret in templo factus est in exstasi, et vidit, et audivit Christum dicentem sibi: Festina, et exi velociter de Jerusalem, quia non recipient testimonium tuum de me. Ad quem ipse respondit: Domine, ipsi sciunt, quia persequebar sectatores nominis Christiani, et interfui lapidationi Stephani, custodiens vestimenta lapidantium. Quasi dicat: Debet eis sufficere hoc exemplum conversationis meae. Et Dominus ad eum: Vade, quoniam ad nationes mittam te longe. Quasi diceret: Nec propter hoc credent tibi Judaei, ideo mittam te ad gentes, quae tam loco quam animo a Judaeis sunt longe.

Quod Paulus civem Romanum se fecit. recensere

Cumque usque ad hoc verbum in silentio audissent eum Judaei, audito (Act. XXII) quod destinatus esset gentibus, unanimiter vociferati sunt, projicientes vestimenta sua, et pulverem jactantes in aera prae magnitudine tristitiae, quasi furorem exprimentes, dicentes tribuno: Tolle de terra hominem hujusmodi: non est enim fas eum audire. Et jussit eum tribunus adduci in castra, in turrim scilicet illam, quae dicebatur Antonia, et Agrippina, et caedi flagellis, et torqueri ita, ut non occiderent eum, tormentis ejus satiati. Et cum astrinxissent eum loris, dixit Paulus astanti Centurioni: Licet vobis flagellare hominem Romanum indemnatum? id est de nullo reatu ordine judiciario convictum. Quo audito, accessit Centurio ad tribunum dicens: Quid acturus es? Hic homo civis Romanus est. Et accedens tribunus ad Paulum, quaesivit ab eo, an Romanus esset. Et confessus est. Et ait tribunus: Ego multa summa pecuniae hanc civilitatem emi. Ego, inquit Paulus, in ea natus sum; quia pater suus, ut praetaxatum est, antequam gigneret eum, comparata sibi gratia Romanorum, civilitate Romanorum donatus est ab eis in se et in haeredibus suis. Et statim discesserunt inde, qui erant eum torturi, quia timuit tribunus, audito quod esset civis Romanus.

De schismate orto inter Judaeos ex industria Pauli. recensere

Postera autem die volens scire diligentius causam accusationis Pauli (Act. XXII), solvit eum, et jussit convenire sacerdotes ad concilium. Et producens Paulum, statuit eum inter eos. Et coepit Paulus palam loqui consilio (Act. XXIII): Viri fratres, inquit, ego omni conscientia bona conversatus sum apud Deum, usque in hodiernum diem. Et statim princeps sacerdotum Ananias praecepit astantibus, ut percuterent os ejus, quasi impudenter gloriantis. Ad quem Paulus: Percutiet te Deus, paries dealbate. Quasi dicat: Vindicabit in te Deus, o hypocrita, quia cum sedeas super cathedram Moysi, quasi secundum legem videris judicare, et judicas contra legem, quia cum me reputes blasphemum, non me judicas legis ordine, quae praecipit blasphemum extra castra educi, et eductum ab omni populo lapidari. Vel forte prophetavit Paulus de abolitione sacerdotii Judaeorum, dicens: Percutiet te Deus, quasi dicat: Destruet te Deus, et sacerdotium tuum, sacerdotium scilicet Judaeorum. Tunc qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis? tunc Paulus ait: Nesciebam, fratres, principem esse sacerdotum; revera si hoc scirem, reus essem. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Exod. XXII). Vel quasi mystice ait se nescire, id est sacerdotium Judaeorum reprobatum esse, quia licet noverit hunc non esse vere principem sacerdotum, tamen temperate respondet, instruens alios, ut modestius se haberent erga praelatos suos. Tunc timens Paulus impetum Judaeorum, excogitavit, quomodo moveret schisma inter eos. Et cum praesentes essent Pharisaei et Sadducaei, coram omnibus professus est se esse de secta Pharisaeorum (Philipp. III), ut ita conciliaret sibi animos eorum, et eorum beneficio evaderet manus aliorum. Et cum professus esset, facta est dissensio magna inter Pharisaeos et Sadducaeos.

Quod Dominus confortavit Paulum. recensere

Et exsurgentes quidam Pharisaeorum, pugnabant pro Paulo contra Sadducaeos, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto. Quid si spiritus locutus est ei, vel Angelus? (Act. XXIII.) Hoc autem contra Sadducaeos dicebant, negantes angelum esse, vel spiritum, vel animam. Et cum facta esset tanta dissensio, timens tribunus ne discerperetur Paulus a Sadducaeis, scilicet volentibus eum rapere, jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum, ac deducere in castra, et sic factum est. Sequenti autem nocte apparuit Dominus Paulo, dicens: Constans esto, sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic oportet te et Romae testificari.

Quo modo conjuratum est in mortem Pauli. recensere

Facto autem die, collegerunt se quidam ex Judaeis (Act. XXIII), et devoverunt se maledictioni, si comederent, vel biberent, donec occiderent Paulum, pro quo in Graeco habetur, anathematizaverunt. Et erant plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant, et accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, dicentes: Devotione devovimus nos, nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. Persuadete ergo tribuno, ut adhuc perducat eum in medium ad vos, tanquam aliquid sitis certius cognituri de eo. Nos vero parati erimus interficere eum. Forte hoc audiens nepos Pauli, filius sororis ejus, intravit in castra, et nuntiavit hoc Paulo. Et advocans Paulus unum de centurionibus ait: Adolescentem hunc produc ad tribunum, habet enim aliquid indicare ei. Et cum venisset adolescens ad tribunum exposuit dolos, et insidias Judaeorum contra Paulum. Tunc dimittens adolescentem tribunus praecepit ei ne alicui hoc revelaret. Et convocatis duobus centurionibus ait illis: Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream pedestres, et equites septuaginta, scilicet qui non eant pedestres, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, et parate jumenta decem Paulo et comitibus suis, et perducite eum sanum et incolumem ad Felicem praesidem.

Quod ante praesidem contra Tertullum oratorem contendit. recensere

Scripsit quoque tribunus praesidi epistolam in hunc modum (Act. XXIII). CLAUDIUS Lysias optimo praesidi, FELICI salutem. Nec servavit quod in epistolis nostris servamus. Non enim excellentioris personae praemisit nomen, imo nomen suum, qui erat inferior persona praeside. Postea exposuit in epistola causam accusationis Pauli, et modum, et ordinem actionis. Cumque venissent Caesaream nuntii cum Paulo, tradita epistola praesidi statuerunt Paulum ante eum, et epistola perlecta, cognito quod esset de Cilicia, ait praeses: Audiam te cum accusatores tui venerint, et jussit eum custodiri in praetorio Herodis. Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum (Act. XXIV) Ananias, cum senioribus et cum oratore quodam Tertullo, qui esset advocatus eorum. Et peroravit Tertullus ante Felicem, et in multis accusavit Paulum. Postea annuente praeside, respondit Paulus ostendens quia nihil dignum morte commiserat, et quod persequebantur eum Judaei pro veritate, scilicet quod praedicabat resurrectionem. Et audito quod esset controversia de lege eorum, parvipendens Felix ait: Audiam vos cum tribunus Lysias descenderit, et jussit Paulum esse in libera custodia, ut libere posset ingredi, et egredi, et deambulare, et non prohiberetur quisquam de suis ei ministrare. Post aliquot vero dies, venit Felix cum uxore sua Drusilla, et vocavit Paulum. Ista Drusilla Judaea erat pulcherrima, quam olim concupierat Lazitus, rex Amazonum. Et cum vellet eam ducere, negavit dicens, quia nullo modo nuberet incircumciso. Postea ille circumcidit se, et duxit eam.

Quod Felix voluit pecuniam extorquere a Paulo recensere

Cum autem missus esset Felix a Claudio praeses Judaeae, sollicitabat eam per Judaeos, ut nuberet ei. Et tandem inducta est ab hoc exemplo cognatae suae Beronice, quae olim dimisso viro suo nupserat ditiori, scilicet Agrippae regi, filio Herodis Agrippae, qui habebat terram ultra Jordanem. Dimisso igitur priori viro, scilicet Lazito rege Amazonum, nupsit Drusilla Felici; haec Drusilla, quia Judaea erat, libenter audiebat Paulum de fide, quae est in Jesum Christum. Et cum disputaret Paulus de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus est praeses audiens se judicandum. Et ait Paulo: Vade, tempore opportuno accersiam te (Act. XXIV). Hoc autem dicebat, sperans se aliquid ab eo accepturum. Putabat enim Paulum habere pecuniam, unde frequentius eum accersiens, loquebatur cum eo. Biennio autem completo successit Festus Felici missus a Nerone. Si autem intelligatur biennio a praesidatu Felicis, non poterit stare, cum a longe retro constitutus praeses a Claudio. Festus autem missus est a Nerone qui successit Claudio. Si autem intelligatur biennio ab accusatione Pauli, nec sic poterit stare. Non enim adhuc fluxerant duo anni, ex quo venerat in Hierusalem. Intelligendum est ergo biennio ab accusatione Felicis, ex quo scilicet accusatus est a Judaeis.

De seditione inter Judaeos et gentiles. recensere

Orta est enim dissensio inter Judaeos et gentiles in Caesarea de honore civilitatis; Judaei enim praeferebant se gentilibus, quia Herodes Ascalonita, qui circumcisionem accepit, fuerat conditor civitatis, et appellaverat eam Caesaream in honorem Caesaris. Gentiles se praeferebant Judaeis, dicentes quod a gentilibus facta est primaria aed ficatio civitatis, quae antequam reaedificaretur ab Herode dicta est Pyrgo Stratonis. Felix autem primo fovit partem Judaeorum, donec exhausit marsupia eorum, postea fovit partem gentilium in tantum quod militibus gentilium dedit licentiam intrandi domos Judaeorum, et diripiendi bona eorum. Unde accusatus est a Judaeis ad Neronem, et biennio ab accusatione amotus est a praesidatu, et substitutus est ei Festus. Volens autem in fine praesidatus sui placere Judaeis, reliquit Paulum vinctum (Act. XXIV). Festus autem cum venisset in provinciam (Act. XXV), post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea, et rogaverunt eum principes sacerdotum, et primi Judaeorum, ut juberet adduci Paulum in Hierusalem, parantes ei insidias, ut occiderent eum in via. Festus autem respondit se in Caesaream maturius descensurum, et eorum accusationem, si pariter descenderent, ibidem auditurum.

De appellatione Pauli. recensere

Demoratus autem Festus in Hierusalem paucis diebus, descendit in Caesaream (Act. XXV), et sedit pro tribunali, et productus est Paulus in medium, et accusatus est in multis ab his, qui descenderant de Hierusalem, sed non poterat probare, quae objiciebantur ei, Paulo in omnibus rationem reddente. Festus autem volens placere Judaeis, ait Paulo: Vis ascendere in Hierusalem, et de his judicari apud me? Ad quem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi oportet me judicari. Erat autem sedes in Caesarea, juxta quam stabat Paulus, quam paraverat Herodes Caesari, ut in ea sederet, si quando veniret in Caesaream, vel quos mitteret judices. Et excusabat se Paulus dicens: Judaeis non nocui, sicut nosti. Si quid dignum morte commisi, volo mori; si vero nihil commisi, nemo est qui audeat me tradere illis, quia Caesarem appello. Tunc Festus cum consilio respondens, ait: Ad Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis.

De hoc quod Agrippa rogabat Festum. recensere

Et cum dies aliquot transacti essent (Act. XXV), descendit Agrippa in Caesaream cum uxore sua Berenice. Josephus dicit de Berenice: Non est intelligendum, quod fuerit uxor ejus, sed quasi uxor. Erat enim soror ejus, id est cognata secundum idioma Hebraeum, et tenerrime eam diligebat, et imponebatur ei quod abutebatur ea. Descendit autem rex Agrippa in Caesaream, audito quod ibi esset Festus, ut accusaret Judaeos apud eum. Iste namque Agrippa infestus erat Judaeis, quia cum accepisset potestatem a Romano imperatore constituendi summum sacerdotem in Hierusalem, constituebat eos sacerdotes qui non erant Aaronitae. Fecerat enim in palatio suo fenestram eminentem, unde poterat videre quaecunque fiebant in templo sacrificia. Quod moleste sustinentes Judaei, fecerant appositum murum fenestrae, eminentiorem fenestra. Venerat ergo specialiter Agrippa rogaturus Festum, ut murum illum obrueret. Causam tamen descensus Agrippae in Caesaream, non habes in historia Actuum, sed Josephus supplet.

Quomodo peroravit Paulus coram Festo et Agrippa. recensere

Cumque descendisset Agrippa, honorifice receptus est a Festo, et cum per dies plures moram fecisset cum eo, consuluit eum, quid faceret de Paulo, et exposita ei accusatione Judaeorum contra Paulum respondit Agrippa se velle videre Paulum (Act. XXV). Altera die venerunt Agrippa et Berenice cum multa ambitione, id est cum multa turba eos ambiente, vel cum multa ambitione, id est cum multiplici apparatu vel cum multa ambitione, id est cum multo desiderio audiendi Paulum. Et cum introissent auditorium cum tribunis, et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus, et dixit Festus. Agrippa rex, et vos omnes, qui adestis simul, videte hunc, super quo universa multitudo Judaeorum interpellavit me Hierosolymis, dicentes eum dignum morte. Ego autem nihil in eo comperi dignum morte. Ideo cum appellaverit ad Augustum, eum Romam mittere decrevi. Sed irrationabile mihi videtur mittere aliquem vinctum, et causam ejus non significare. Ideo consulo te super hoc, rex Agrippa; quia non habeo quid certum scribam de eo. Tunc Agrippa ad Paulum: Permittitur tibi loqui pro te. Tunc Paulus extensa manu more concionantium, vel ad faciendum silentium, coepit de omnibus reddere rationem, super quibus accusabatur a Judaeis. Beatum, inquit, me reputo, rex Agrippa, quia in audientia tua sum responsurus, cum peritus sis in lege Moysi, et noveris consuetudines Judaeorum. Propter quod obsecro, ut patienter me audias. Et prosecutus est modum conversionis suae, et super quo accusaretur a Judaeis. Et post multos sermones Pauli, respondit Festus magna voce: Insanis, Paule: multae litterae te faciunt insanire. Non insanio, inquit Paulus, optime Feste, sed sobrietatis et veritatis verba loquor. Scit enim rex Agrippa, in cujus praesentia loquor. Nihil enim horum eum latere arbitror. Nec enim quidquam horum in angulo factum est. Credis, Agrippa, prophetis? Scio, quia credis. Ad quem Agrippa: In modico suades me fieri Christianum. Ad quem Paulus: Opto apud Deum, non tantum te, sed et omnes, qui audiunt hodie, fieri tales qualis ego sum, exceptis vinculis meis. Nolo enim vinculatos esse.

Quod Paulus missus est Romam. recensere

Tunc surrexit rex, et praeses, et Berenice (Act. XXVI), et qui assidebant eis. Et cum secessissent, loquebantur adinvicem, dicentes: Nihil dignum morte aut vinculis fecit homo iste. Et ait Agrippa ad Festum: Dimitti poterat homo iste, si non appellasset ad Caesarem. Et decrevit Agrippa, quia appellaverat, mittendum esse ad Caesarem. Et traditus est Paulus Julio centurioni cohortis Augustae (Act. XXVII), militum scilicet, qui missi fuerant ab Augusto, et pariter miserunt Romam nuntios Judaei contra Agrippam, adversus quem multas habebant querelas, quia, ut supra praetaxavimus, constituerat Ismaelem summum sacerdotem, cum non esset de genere Aaron. Et hic ponit Josephus catalogum sacerdotum, qui fuerant ab institutione sacerdotii, usque ad terminum ejusdem, sub distinctione trium temporum, ab Aaron usque ad tempus David, et fuerunt singuli xiij, unus post alium in dcxij annis, et succedebant filii patribus, primogenitus filius Aaron, scilicet Eleazar, successit ei in summum sacerdotem, filius Eleazari successit ei, et ita in posterum. Nam de Ithamar non erant summi sacerdotes, sed minores, nisi pauci circa tempora David. Nam in Heli sacerdotium translatum est ad filios Ithamar. Abiathar quoque erat de Ithamar, quem deposuit Salomon, et ejus loco statuit Sadoch, qui erat de Eleazar.

Quod incidenter narrat de sacerdotibus Judaeorum. recensere

David autem volens ampliare cultum Dei, videns, quod non sufficeret unus summus sacerdos ad ministrationem, quia si infirmaretur, non erat interim qui incensum poneret, quod necesse erat singulis diebus offerri, instituit viginti quatuor summos sacerdotes, quorum sexdecim erant de genere Eleazar, octo de genere Ithamar. Unus tamen illorum ex vinginti quatuor, summus erat, qui dicebatur princeps sacerdotum. Administrabant autem per septimanas, quae jure haereditario devolutae sunt ad posteros eorum. Et unusquisque viginti quatuor summorum sacerdotum cum administrabat, secum habebat viginti quatuor minores sacerdotes, et totidem Levitas, et totidem janitores duplicato numero Nathinaeorum. Fuerunt autem octodecim principes sacerdotum a tempore David usque ad transmigrationem Babylonis in quadringentis et sexaginta sex annis. A transmigratione autem cessavit sacerdotium, usque ad reditum de captivitate sub Zorobabel et Jesu magno sacerdote. Et inde, usque ad tempora Machabaeorum fuit tempus sacerdotum. Tempus autem Machabaeorum non deputatur sacerdotio, quia idem erant duces et sacerdotes, et sic usque ad Herodem, qui fecit occidi quotquot invenerat de genere sacerdotum, ne iterum ad eos devolveretur regnum. Et vendebat summum sacerdotium quandoque uni, quandoque pluribus similiter. Et fuerunt omnino usque ad eversionem Hierusalem viginti novem summi sacerdotes. A tempore autem Herodis, usque ad eversionem Hierusalem non posuit Josephus summam annorum, sed constat fuisse centum quinque, cum Herodes ante nativitatem Domini triginta annis regnavit, et Dominus triginta tribus annis vixit, et a morte Domini usque ad eversionem Hierusalem quadraginta duo anni fluxerunt. Sed de his hactenus.

De tempestate in mari, quam praedixerat Paulus. recensere

Traditus est Paulus Julio centurioni (Act. XXVII), ut praetaxatum est. Et dedit Dominus gratiam Paulo in oculis ejus, ut humane tractaret eum, nec prohiberet amicos ejus in civitatibus, per quas transibat, ei ministrare. Prosequitur ergo Lucas de progressu itineris. Ascendentes, inquit, navem Adrumetinam, incepimus navigare circa Asiae loca. Quidam syllabicando, volunt distinguere, ad Rumentinam, ut dicatur secundum eos, navis ad Rumentinam, scilicet Romam, tendens, sed melius a nomine civitatis dicitur Adrumetina. Adrumetis enim est civitas Africae. Postea enumerat Lucas civitates per quas transibant, quas non est necesse enumerare, nisi in quibus aliqua gesta sunt non praetermittenda. Inter caetera venerant Listram, ubi habuit Paulus plures amicos, qui ministraverunt ei. Ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam, ut dicit Lucas, de navi scilicet quam prius ascenderamus, nos transtulit in illam. Et cum multis diebus navigavimus lente, vento scilicet ire liberius prohibente, tandem adnavigavimus Cretae, et inde vix devenimus in locum qui dicitur Boni portus, et ibi multo tempore fuimus, non ausi ingredi mare, cum non esset apta navigatio, eo quod jejunium praeterisset, id est fames magna in navigio, ad navigandum reddens nautas infirmiores. Vel de jejunio septimi mensis intelligi potest, quod est inter diem Propitiationis, et Scaenopegiae, scilicet inter X diem Septembris et XV, et sic probat non esse tutam navigationem, quia jam erat septimus mensis, qui inferius est hieme secundum Hebraeos, qui Aprilem primum computant. In hieme autem non est tutum navigare. Vel potest intelligi de jejunio instituto in memoriam mortis Godoliae, quod fit in fine Septembris. Vel de jejunio decimi mensis, quod scilicet fiebat in Januario, quod constituerunt auditis rumoribus de constructione templi in Babylone. Cum autem molestum esset centurioni, et aliis, quod non possent navigare, consolabatur eos Paulus, dicens: Viri, video, forte ex signis tempestatis, vel in spiritu prophetico, quia non sine multo damno, non solum oneris et navis, sed etiam animarum vestrarum, potestis navigare. Centurio autem magis credidit nauclero, sive naviculario, quam Paulo, scilicet domino navis. Nauclerus enim dicitur, in cujus sortem cedit dominium navis. Cleros enim sors dicitur. Hoc autem compulit centurionem, magis credere nauclero, quam Paulo, quia portus, in quo erant non erat idoneus ad hiemandum, et ideo consulebant omnes inde navigare, si quo modo possent ad alium portum pervenire, qui magis esset idoneus ad hiemandum. Et contra consilium Pauli, aspirante austro, ad portum propositum anhelantes, intraverunt mare. Et cum aliquantulum processissent, insurgens ventus typhonicus, irruit contra navem, qui dicebatur euro-aquilo. Dicitur autem ventus typhonicus, quasi inflans mare, et faciens intumescere. Typhos enim interpretatur inflatio. Et cum arrepta esset navis, et non posset conari contra ventum, cessante remigio, ferebamur in incertum, decurrentes ad insulam quamdam, quae dicitur Cauda, et vix potuimus obtinere scapham de navi in mare depositam in adjutorium navis, quia impetu fluctuum fere rupta est. Scapha dicitur levis navicula, de una tantum arbore concavata. Vel dicitur modica navis viminea, crudo corio tecta cujusmodi utuntur piratae. Et dicitur a scaphon, quod interpretatur speculum, quia hujusmodi navibus utuntur piratae ad speculandum et explorandum, et deferuntur hujusmodi naviculae in navibus et imminente naufragio deponuntur in mare ad subveniendum navi, quia his navis accingitur, et in procinctu tempestatis armatur. Cum autem sic tempestate valida jactarentur, sequenti die fecerunt jactum, id est ejectionem utensilium de navi.

Quod constitutos in periculo Paulus confortavit. recensere

Et cum neque sol in die, neque in nocte luna et sidera apparerent, ablata erat omnis spes salutis (Act. XXVII). Et cum fecissent diuturnum jejunium, forte voluntarium, pro amovenda tempestate, vel necessarium, quia forte arctabantur penuria victualium, omnibus projectis in aquam, stans Paulus in medio eorum, dixit: Sanum erat consilium acquiescere mihi, et lucrifacere injuriam hanc, et jacturam. Nunc tamen suadeo vobis bono animo esse. Certi estote quia nemo periclitabitur ex vobis, nec patiemini jacturam, nisi navis. Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cui servio dicens: Ne timeas, Paule, Caesari oportet te assistere. Et ecce, donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum, id est merito tuo conservabit, ut nemo ex eis periclitetur. Propter quod, inquit, bono animo estote. Credo enim Deo meo, quia sic erit quemadmodum dictum est mihi, et in insulam quamdam oportet nos venire. Ideo autem de hoc praedicit eis veritatem, ut videntes hoc impletum, certius sperent salutem. Sed postquam XIV, die nox supervenit, circa mediam noctem suspicabantur nautae, apparere sibi aliquam regionem, et submittentes pondus plumbi, quo maris profunditas exploratur, invenerunt passus viginti. Et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim, et timentes ne in aspera loca inciderent, de puppi mittentes anchoras quatuor optabant diem fieri.

De constantia Pauli recensere

Et cum vellent nautae aufugere demittentes scapham in mare (Act. XXVII), videns hoc Paulus in spiritu, ait centurioni, et militibus: Nisi in navi manserint homines isti, non potestis salvi fieri. Et statim milites absciderunt funes scaphae, et abiit per mare. Cum autem illucesceret dies, rogabat Paulus omnes, ut sumerent cibum, ut fortiores essent ad laborem sustinendum. Quartadecima, inquit, dies est hodie, ex quo exspectavimus serenitatem aeris, et permanetis jejuni, nihil accipientes. Forte die illa nihil comederant, vel forte dies plures sine cibo transierant. Confortamini, inquit, et cibum sumite; quia nec etiam capillus de capite vestro peribit. Et hoc dicto sumebat panem in conspectu omnium, cum gratiarum actione, juxta morem solitum, et cum fregisset coepit manducare. Alii quoque animaequiores facti, sumpserunt cibum, et erant animae in navi ducentae septuaginta sex.

Prosecutio historiae. recensere

Tunc confortati cibo, alleviabant navem, jactantes triticum in mare (Act. XXVII). Cum autem dies factus esset, non agnoscebant terram. Sinum autem quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, ejicere navem. Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari sine conatu remigii. Et levato artemone, juxta quod ventus eos ducebat, tendebant ad littus. Artemo dicitur modicum velum directioni navis potius accommodatum, quam celeritati. Et cum incidissent in locum bithalassum, impegerunt navem. Bithalassus proprie, lingua terrae dicitur in mare protensa, mari hinc et inde circumdata. Et dicitur bithalassum, quasi mare bifidum, terrae interjectu divisum. Et cum navis offendisset in bithalassum, prora manebat immobilis. Puppis vero frangebatur maris impetu supervenientis. Et consulebant milites omnes vinctos occidi, ne forte natando aufugerent.

De verbo Pauli ad centurionem. recensere

Centurio vero (Act. XXVII), volens servare Paulum, prohibuit hoc fieri, et permisit quotquot, et quocunque modo possent evadere, et juxta quod praedixerat Paulus, evaserunt omnes, egressi in insulam, quae vocabatur Mitilene. Et cum egressi essent, barbari habitatores insulae officia humanitatis diligenter exhibuerunt eis. Accensa enim pyra reficiebant eos. Et dum Paulus colligeret sarmenta (Act. XXVIII), et congereret in pyram, vipera, inter sarmenta latens, adhaesit manui ejus. Cum autem viderent barbari viperam in manu ejus pendentem, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo iste, nam cum de naufragio evaserit, ultio divina eum amplius vivere non permittit. Excutiens autem Paulus viperam in ignem, nihil mali passus est. At illi exspectabant, ut intumesceret manus ejus, quia tumor solet sequi post venenum. Et cum diu exspectassent et nullam in manu ejus deprehenderent laesionem, convertentes faciem suam ad se invicem dicebant: Homo iste Deus est.

Quod sanavit principis patrem, et alios. recensere

Contigit autem patrem Publii principis insulae febribus et dysenteria laborare (Act. XXVIII), id est fluxu ventris. Ad quem cum Paulus introisset, et orando imposuisset ei manus, sanavit eum. Quo facto, omnes, qui erant in insula infirmi accedebant ad eum, et sanabantur. Post menses autem invenerunt navem Alexandrinam, quae in insula Mitilene hiemaverat, cui nomen erat castrum insigne, cui scilicet insulae, quia adhuc ibi apparebant quorumdam castrorum vestigia, quae antiquitus ibi fuerant aedificata, vel cui navi, quia in modum castrorum, erant insignia velis intexta. Alia translatio habet cui erat insigne Castorum, qui gemini sunt Castores, scilicet Castor et Pollux, quos gentiles praecipue in periculo maris invocant, et ideo in littore maris eis templum fecerant. Hoc autem ex alia translatione evidentius est, ubi habetur, cui erat insigne filiorum Jovis. Fabulantur enim gentiles Castorem et Pollucem fuisse filios Jovis. Cum autem ascenderent navem multis honoribus, honoraverunt nos, et posuerunt necessaria in navi. Et cum venissent Syracusam, manserunt ibi triduo, et inde venerunt Rhegium, et inde post unum diem, flante austro venerunt Puteolos, pro quo alii libri habent Puteolosum. Et est nomen insulae, ubi invenerunt fratres, et rogati ab eis manserunt ibi septem diebus. Cum autem audissent adventum eorum fratres qui erant Romae, occurrerunt eis, usque ad forum Appu, id est ab Appio in littore maris constitutum, et de nocte applicantes ibi, invenerunt victualia venalia, ubi constituerant tres tabernas, tres scilicet domos in littore, in quibus exponerentur cibi venales.

Quod receptus est a fratribus Christianis. recensere

Et cum vidisset Paulus fratres ad se venientes (Act. XXVIII), gratias agens Deo, accepit fiduciam, minus scilicet timuit. Et quia ante adventum Pauli jam Romae erant Christiani, patet ex hoc loco Petrum et Paulum non primo praedicasse Romanis. Quod si quandoque legatur de constitutione, vel confirmatione fidei intelligendum est, non de primaria instructione. Cum autem venissent Romam, nondum erat Nero confirmatus in regno, nec invaluerat nequitia ejus. Et audiens controversiam esse de lege Judaeorum et Christianorum, vilipendit. Et permissus est Paulus libere ire per civitatem, cum uno tantum milite eum custodiente; timuit autem ne forte Judaei, qui persecuti eum erant in Judaea, misissent litteras ad Judaeos, qui erant Romae, ut in dolo eum occiderent. Ideoque post tertium diem convocavit primos Judaeorum. Et cum convenissent, dicebat eis: Ego, fratres, non veni gentem meam accusare; sed coactus sum appellare ad Caesarem, quia injuste traditus sum a Judaeis in manus Romanorum. Propterea volo vos, fratres, scire quia nulla est causa mortis meae, nisi quia praedico resurrectionem mortuorum. At illi dixerunt ad eum: Neque litteras accepimus a te de Judaea, nec adveniens aliquis fratrum locutus est de te malum. Volumus autem a te audire, quae sentis de secta Christianorum, cui adhaeres; audivimus enim, quod ei ubique contradicitur. Et die assignata venerunt ad eum plures in hospitium suum quibus exponebat legem, et prophetas, praedicans de Jesu a mane, usque ad vesperam. Et quidam credebant his, quae dicebantur, alii non credebant. Et cum discederent dissentientes, coepit eos Paulus arguere in hunc modum: Bene Spiritus sanctus de vobis locutus est per Isaiam (cap. VI; Matth. XIII), dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis nec intelligetis, et videntes videbitis, et non percipietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et convertantur, et sanem eos, quoniam in gentibus missum est hoc Salutare Dei, et ipsi audient.

Quo tempore libere praedicavit. recensere

Mansit autem Paulus toto biennio in hospitio, quod ipse conduxerat (Act. XXVIII), in libera custodia, et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, praedicans verbum Dei, et docens de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. Et vide quia ante adventum Pauli Romam, jam regnaverat Nero duobus annis. Et veniens Romam per biennium fuit in libera custodia, et postea per decennium in magis libera, quia Nero nondum confirmatus in regno erat, et dedit ei liberam licentiam deambulandi, et circumeundi per partes Occidentis, et praedicandi.

Quo Neronis imperii anno passus fuerit. recensere

Quartodecimo vero anno imperii Neronis, cum jam ejus nequitia invaluisset, et jam in Judaeos conspirasset, positus est Paulus Romae in carcerem, ubi multos de familia Neronis convertit, et familiaritatem Senecae magistri Neronis comparavit. Et eodem XIV, anno, ultimo scilicet imperii Neronis, martyrio coronati sunt ipse et Petrus. Unde patet eos errare, qui dicunt, non eodem die occisos esse, nisi intelligatur eadem die anno revoluto, quod stare non potest, cum constet eodem anno, scilicet quartodecimo, esse occisos, et eadem die.

In quibus locis puniti fuerint Petrus et Paulus. recensere

De loco autem vident minus sentire quidam, qui putant in eodem loco occisos, quia legitur: Gloriosi principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati. Potius tamen videtur Paulus, tanquam civis, honorabiliori morte occisus, quia gladiatus, et in catacumbis versus occidentem. Petrus vero crucifixus in Vaticano, in vico scilicet, qui est extra civitatem, ubi fiebant dolia, et ita Paulus honorabiliori morte mortuus est, quia gladiatus. Gladio enim perimebantur nobiles, et in loco magis honorabili, scilicet in catacumbis.