Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
JUDICUM.

Joshue // Ruth

Liber Judicum Hebraice Sophetim dicitur, qui judices describit, usque ad Heli sacerdotem, et ob hoc dicitur Judicum tanquam materia. Videtur tamen quibusdam ab auctoribus sic nominatus, ut quasi chronice scribendo, quisque judicum tempus suum in actis redegerit. Quis autem in unum compegerit dubium est. Dicunt quidam quod Samuel, alii quod Esdras. Verisimilius videtur quod Ezechias, qui parabolas Salomonis, et librum Regum in unum collegit. Si quaeritur quare Josue et Moyses inter judices non annumerentur, dicimus quia non solum judicaverunt populum, sed et rexerunt. Caeteri vero nil juris in populo habuerunt, nisi quod in tribulationibus suis consilio et prudentia eorum populus utebatur.

Quomodo Judas pugnavit contra Chananaeum. recensere

Et factum est post mortem Josue consulit populus Dominum per Phinees: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli. Et dixit Dominus: Judas (Jud. I.) Non personam, sed tribum designans. Creditur tamen Caleb praefuisse populo, sed pro modicitate temporis, nec rectoribus, nec judicibus annumeratus est. Et ait Judas Simeoni: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sortem suam. Non tamen legitur Simeon propriam postea habuisse sortem, sed adhaesit Judae, ut impleretur quod praedixerat Jacob de Simeon et Levi. Dividam eos in Jacob, et dispergam in Israel (Gen. XLIX). Ascenderuntque Judas et Simeon in Besec, et percusserunt in eo decem millia virorum. Comprehendentesque Adonibesec, id est dominum Besec, adonai enim dominum sonat, inciderunt summitates manuum et pedum ejus. Hebraeus tamen sermo videtur sonare pollices. Quibus caesis non est idoneus homo ad arma ferenda. Et ait Adonibesec: Merito patior hoc, id ipsum enim feceram septuaginta regibus, qui colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Et ascendentes in Jerusalem percusserunt eam, tradentes incendio, et reliquerunt ibi Adonibesec, et mortuus est. Nec intelligendum est, quod filii Israel tunc habuerunt Jerusalem in ditione sua, expulso Jebusaeo. Hoc enim factum non est usque ad tempora David, qui expulsis Jebusaeis sedit in ea, et transtulit eam de Benjamin in sortem regum. Hoc videtur quibusdam recapitulando dictum, et factum esse vivente Josue ante distributionem sortium, quando concessa sibi Judas habebat Jerusalem, et totum recapitulando dictum, usque ibi: Et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum (Jud. II). Alii tradunt eo ordine dictum esse quo factum, et ibi demum inchoant recapitulationem, dimisit ergo populum, etc. (Jos. XV.) Ascendit et Caleb in Hebron terram, scilicet gigantum, et percussis hostibus, plenius possedit eam. Et recapitulat hic historiam, quod supra diximus factum in Ariathsepher. Cepitque Judas Gazam, et Ascalon, et Accaron cum finibus suis. Nec potuit delere habitatores valiis, quia falcatis curribus abundabant.

De Cinaeis, et transgressione populi. recensere

Filii autem Jethro Cinaei, cognati Moysi, ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem (Jud. I). Isti sunt filii Jobal fratris Sephorae, uxoris Moysi, qui, relicto patre et patria, secutus est Moysen, et deinceps habitavit in medio filiorum Israel. Civitas autem Palmarum dicitur hic Engaddi. Vel qui a Jericho sic solet appellari, et forte de campestribus ejus, ubi erant cum Bejamin, transtulerunt se ad Judam. Benjamin autem post Judam ascendit in Jerusalem. Hinc putant quidam eam fuisse communem. Nec potuit ejicere Jebusaeum, sed permisit eum habitare secum in tributo. Ephraim quoque ascendit in Bethel, quae prius vocabatur Luza. Videntesque hominem egredientem de obsessa civitate dixerunt ei. Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. Quo ostendente percusserunt eam, hominem vero et domum ejus ditaverunt. Qui transiens in terram Etthim, edificavit ibi civitatem, et vocavit eam Luzam. Nec delevit Ephraim Chananaeum, sed passus est eum vivere sub tributo. Similiter, et reliquae tribus cum essent confortatae, maluerunt eos habere tributarios quam delere, transgredientes mandatum Domini, et converterunt se ad agriculturas. Qui ad divitias se tradentes per epulas et libidinem, jam imbelles facti, in conversatione legum integri non erant.

De loco Flentium in Galgalis. recensere

Angelus autem Domini apparuit in Galgala, et cum convenissent filii Israel ad eum, de finibus, transtulit se ad alium locum, et insecuti sunt eum (Jud. II). Cumque improperasset eis Dominus per angelum beneficia, quae eis contulerat, addidit. Cur inistis foedus cum habitatoribus terrae hujus, et reservastis aras eorum, et noluistis audire vocem meam. Quamobrem dii eorum erunt vobis in ruinam. Haec angelo loquente, elevaverunt vocem suam, et fleverunt, et vocatum est nomen loci illius, locus Flentium, cognominatus ab eventu, sicut Galgala Collis praeputiorum. Immolaveruntque ibi hostias Domino. Porro hic recapitulat historiam de Josue ad continuandam ordinis seriem dicens: Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, servieruntque Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui post eum vixerunt, et noverunt opera Domini, quae fecerat cum Israel. Mortuus est autem Josue, et omnis generatio seniorum congregata est ad patres suos.

De Othoniele populi liberatore, et ejus morte. recensere

Et surrexerunt alii, qui non noverunt Dominum (Jud. II), id est non viderant virtutes ejus, quas fecerat eis in exitu de Aegypto in deserto, et in ingressu terrae promissionis. Feceruntque malum in conspectu Domini, et servierunt Baal et Astharoth, et diis terrae, contraxeruntque conjugia cum alienigenis (Judic. III). Quamobrem indignata divinitas, non delevit gentes de medio eorum, ut essent eis in aculeum et laborem. Et tradidit eos Dominus in manibus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae et Syriae. Servieruntque eis octo annis, et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis liberatorem Othoniel, fratrem Caleb, quem Josephus Cenem vocat, quasi equivocum patri. Et dicitur Cenem, quasi Cenezaeus a loco. Et fuit Dominus cum eo, et pugnavit adversus Chusan Rasathaim, et oppressit eum, et quievit terra quadraginta annis. Et mortuus est Othoniel. Hic dicit Josephus, occisionem in Benjamin factam pro uxore Levitae; quod nos infra ponemus, sequentes ordinem hujus libri. Et nota quod Hebraei sub hoc numero comprehenderunt annos servitutis et quietis, et similiter sub aliis judicibus. Aliter non staret historia.

Incidentia. recensere

In diebus Othoniel Cadmus regnavit Thebis ex cujus filia Semele natus est Dionysius Liber pater. Bithynia condita est a Phoenice, qui Phoenicibus quasdam tradidit litteras, et ad scribendum vermiculum instituit. Unde, et color ille Phoeniceus dictus est quo postea littera mutata Puniceus dicitur. Eppira, quae nunc Corinthus dicitur, a Sysipho condita est. Minos filius Europae regnavit in Creta.

De Aod, et Sangar liberatoribus Israel. recensere

Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini. Qui suscitavit adversus eos Eglon regem Moab, et copulavit ei filios Ammon et Amalec (Judic. III). Qui transiens Jordanem percussit Israel, et posuit idola sua in Galgala, et fecit sibi domum in urbe Palmarum, id est Jericho, et servierunt ei filii Israel decem et octo annis, et clamaverunt ad Dominum. Qui suscitavit eis salvatorem, Aod, filium Gera filii Gemini. Qui utraque manu utebatur pro dextera. Geminum quidam dicunt fuisse quemdam vilem in Benjamin, qui posteris suis saepe legitur improperatus ob ignominiam. Hebraei tradunt hunc fuisse Benjamin. Et quasi per apheresim, ubi nos ponimus geminum, ipsi ponunt Jemin, quod sonat dextrarium vel dextrale qui Latine geminus dici posset, quia geminatur cum trahente, nisi geminus a Jemin, per J consonantem scriberetur. Dicitur autem a Jamin proprie Jeminus, sicut a dextera dextrarius. Miseruntque filii per Aod munera Eglon regi, qui fecit sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus, et accinctus est eo in dextro femore subter sagum, quod est quadratae formae militare indumentum. Erat autem Eglon crassus nimis. Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerunt, et reversus est ad regem, et ait Verbum secretum habeo ad te o rex. Egressisque omnibus, qui cum eo erant accessit ad eum Aod, et ait: Verbum Domini habeo ad te. Quod intelligendum est de somnio ex mandato Domini. Qui statim surrexit de throno. Extenditque Aod manum sinistram, et tulit siccam de dextro femore, et infixit eam in ventrem ejus valide, nec eduxit eam, sed reliquit in corpore. Ipse vero clausis diligenter ostiis coenaculi, per posticum egressus est, et aufugit. Servi autem regis post longam moram intrantes, invenerunt eum mortuum, et jacentem in terra. Venitque Aod in Seirat, et insonuit buccina in monte Ephraim, et descenderunt cum eo filii Israel ad vada Jordanis quae transmittunt in Moab. Et volentes transire Moabitas percusserunt circiter decem millia, et humiliatus est die illa Moab sub manu Israel, et quievit terra octoginta annis. Et mortuus est Aod. Et tunc de Philisthaeis volentibus intrare terram Israel Sangar occidit sexcentos viros vomere uno, ipse quoque defendit Israel, et eodem anno vitam finivit.

Incidentia. recensere

In diebus Aod, Cyrene civitas condita est in Libya, et Triptolemus longa navi veniens Eleusim, frumenta ibi distribuit. Proserpinam rapuit rex Molossorum Orchus, cujus ingens canis Cerberus Pirithoum devoravit, qui cum Theseo ad raptum Proserpinae venerat. Sed et Theseum devorasset, nisi Hercules superveniens eum liberasset. Frixus, et Helles insidias novercales evaserunt in navi cujus insigne fuit aries. In Dardania regnavit. Tros a quo Trojam conditam ferunt. Perseus occidit Gorgonem meretricem, quae ob nimiam pulchritudinem spectatores suos mentis impotentes reddebat. Dionysius in India Nysam condidit, et a suo nomine eam appellavit.

De Debbora prophetissa, et Barach, Sisara, Jahel, et Jabin. recensere

Post mortem Aod addiderunt filii Israel facere malum coram Domino. Qui tradidit eos in manus Jabin regis Chanaan. Qui regnavit in Asor, et habuit ducem exercitus sui Sisaram. Ipse autem habitabat in Harosteh gentium (Judith IV), quae sic dicebatur, quia non ab uno populo, sed a multis collectis gentibus habitabatur, et oppressit filios Israel per viginti annos. Qui clamaverunt ad Dominum. Erat autem Debbora prophetes uxor Lapidoth, quae posuerat tentorium suum in monte Ephraim sub arbore palmae, quae dicebatur palma Debborae, et ascendebant ad eam filii Israel in omne judicium. Quae vocavit Barac filium Abinoem de Cedes, alias Cades de Nephthalim. Mulier enim itura ad praelium vocavit virum suum, qui supradictus est Lapidoth. Creditur enim fuisse idem Barac, et Lapidoth, quia eadem est utriusque nominis interpretatio. Interpretatur enim utrumque coruscatioc, Debbora vero Hebraice apis. Quae dixit ad eum: Praecepit tibi Deus Israel: Duc exercitum in montem Thabor, decem millia de Nephthalim et Zabulon, ego tradam Sisaram in manum tuam juxta torrentem Cison. Cui Barac: Nisi veneris mecum non pergam. Quae ait: Ibo, sed victoria tradetur in manus mulieris. Nuntiatum est Sisarae, quod ascendissent Debbora et Barac in montem Thabor ad pugnandum. Et congregavit exercitum ad torrentem Cison, trecenta millia armatorum, ut ait Josephus, et decem millia equitum, et nongentos currus falcatos, et alios currus duo millia, et centum. Et ait Debbora ad Barac: Descende, hac die dabit tibi Dominus Sisaram in manus tuas. Et descendit cum decem millibus, Debbora stante in monte ad orationem. Et perterruit Dominus Sisaram et universam multitudinem ejus. Ventus, grando, et pluvia irruerunt in facies eorum, arcus et fundibulae inutiles fiebant, plurimi de equis suis, et curribus excussi conterebantur. Sicque converso in fugam exercitu, Sisara de curru exsiliens, et fugiens, pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Haber enim cum omni domo sua recesserat a fratribus suis, qui habitabat, ut diximus in sorte Judae, et tetenderat tabernacula sua in valle Semiim juxta Cedes, et erat foedus inter regem Asor, et domum Haber Cinaei. Porro Jahel suscepit fugientem, et rogantem, ut celaret eum, et petenti poculum dedit ei lac, ut gravius obdormiret. Illa vero dormienti clavum ferreum, percussum malleo per utrumque tempus immisit usque in terram. Et Barac post paululum venienti ostendit eum in terra confossum. Et sic impletum est, quod dixerat Debbora, quod per mulierem triumphus accideret. Barac, vero agens exercitum super Asor obviam venientem Jabin interfecit, civitatem funditus ejiciens, ut ait Josephus. Cecineruntque Debbora, et Barac canticum Domino, in quo hortantur victores, ad benedicendum Deum, rememorando beneficium, quod fecerat Dominus Israeli, dum daret legem in terraemotu, et pluvia, addendo, et quod per Sangar, ut diximus, quieverunt hostes a semitis Israel, et quomodo defecerunt fortitudo Israel, donec surgeret Debbora, quando nova bella elegit Dominus, ut mulier de viris triumpharet. Quod sequitur in cantico: Surge, Debbora, et loquere canticum, non est in Hebraeo. Addidit quoque de Amalec victo in Raphidim ab Ephraim, id est a Josue Ephraita, et prophetavit eumdem postea vincendum per Saul ex Benjamin. Et commendavit eos qui de Manasse, et Issachar, et Zabulon, et Nephtalim cum eis venerant ad praelium, vituperans Ruben, et Gad, et Dan, et Aser, qui noluerunt cum eis venire. Quod etiam dicit Ruben contra se divisum, intelligitur, quod separavit se a pugnaturis, vel quod Rubenitae inter se divisi erant, quibusdam hortantibus ut irent ad praelium, aliis dehortantibus. Quod autem dicit pugnasse eos in Than juxta aquas in Agedon, intelligendum est regionem esse secus Cison, qui praeterfluit Mageddon. Hebraeus habet in Ramazache, quod interpretatur super altitudinem campi, et significat quod in campo ubi praeliatum est, hostibus superiores facti sunt. Quod autem sequitur: Stellae pugnaverunt adversus Sisaram, non mathematice intelligendum est, quasi fatali constellatione hoc factum fuerit. Sed quia coruscationes et fulgura ita de sublimi ferebantur in eos, ac si stellae ruerunt; et est hyperboleos. Sequitur: Torrens, Cison traxit cadavera eorum sicut torrens Cadumim, supple, traxit cadavera Aegyptiorum. Cadumim interpretatur antiquorum, et ponitur pro mari Rubro, eo quod antiqua miracula ibi facta sunt. Quod sequitur, conculca anima mea robustos, vox est populi sese adhortantis. Sequitur: Maledictae terrae Meroz, dixit angelus Domini. Meroz fuit unus de principibus Chanaan, Debbora vero seipsam dixit Angelum Domini vel Michael; qui praeerat Israeli dixit ut malediceret Meroz, quod sonat arcanum, id est angelis apostatis, qui adversabantur ei in arcano. Postea benedixit Jahel, quoniam fortiter egit, et quievit terra per quadraginta annos.

Incidentia. recensere

Eo tempore regnum defecit apud Argos, et translatum est in Micaenas. Obiit Liber pater, cujus sepulcrum est apud Delphos juxta Apollinem aureum. Pingitur vero muliebri corpore, quia mulieres militantes cum viris habuit in exercitu. Ilium ab Ilio conditum: Miletus condita.

De alio misso, et de Gedeone. recensere

Fecerunt iterum filii Israel malum coram Domino, qui tradidit eos in manibus Madian septem annis (Judic. VI). Ascendebant enim Madian, et Amalec singulis annis in Israel, vastantes segetes eorum, et universa jumenta trahentes in praedam. Cumque clamasset Israel ad Dominum, misit ad eos virum prophetam per quem exprobravit eis Dominus beneficia quae contulerat eis, et tamen noluerunt audire vocem ejus. Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra. Hic est vir quem Dominus miserat: Lapis autem super quem sedebat, et quercus, et ager pertinebant ad Joas patrem familiae Ezri, id est honorabiliorem inter alios illius familiae. Gedeon vero filius ejus timens hostes, qui irruerant super terram; in occulto excutiebat frumenta in torculari, ut haberet viaticum ad fugam Josephus dicit, hoc maximum fuisse divinae propitiationis indicium, quod tunc uteretur torculari pro area. Futurum enim per eum erat, ut areae replerentur, et torcularia. Et ait angelus ad eum: Dominus tecum, virorum fortissime. Cui Gedeon: Si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec mala? Et respexit in eum Dominus in angelo, et ait: Vade, ego mitto te in hac fortitudine tua, quam scilicet confero tibi, respiciendo, vel mittendo, percuties Madian quasi virum unum. Cui Gedeon: Si gratiam inveni coram te, non recedas donec revertar. Et coxit Gedeon haedum, posuitque carnes et azymos panes in canistro, et misit jus in ollam, offerens ea angelo. Cui Angelus: Pone carnes, et panem super petram, et jus desuper funde. Quo facto, tetigit ea angelus summitate virgae, quam gerebat. Et ascendit ignis de petra, et consumpsit omnia. Angelus autem evanuit ab oculis ejus. Timensque Gedeon ait: Heu me, Domine, quia vidi angelum Dei! Cui dixit Dominus: Ne timeas. Non morieris. Eadem nocte ait Dominus ad eum: Destrue aram Baal, quam erexit pater tuus, et nemus circa eam succide, et occide taurum, quem saginat idolis, alium vero taurum septennem, quem cives dedicaverunt idolo, offeres mihi in holocaustum super altare, quod aedificabis mihi in summitate petrae super quam ante sacrificium posuisti. Gedeon timens patrem, et cives, cum decem servis omnia nocte complevit, et vocavit altare pax Domini, et latuit. In crastino cives dixerunt ad Joas: Educ filium tuum, ut moriatur, quoniam fecit hoc. Quibus ille ait: Nunquid ultores estis Baal? Si Deus est Baal, vindicet se. Exinde dictus est Gedeon Jerobaal, id est fortitudo Baal, quasi fortis contra Baal. Igitur Madian, et Amalec, transito Jordane, sederunt in valle Jezrael quasi locustae. Spiritus autem Domini induit Gedeon vocavitque domum Abiezer, de cujus familia ipse erat, et ipse misit nuntios ad Manassen et Azer et Zabulon et Nepthalim. Qui occurrerunt ei triginta duo millia. Et petiit Gedeon signum victoriae a Domino in vellere posito in area, si nocte illa vellus rore complueretur, area sicca manente. Et factum est ita. Et expresso vellere, rore concham implevit. Sequenti nocte ne casu factum putaretur petiit signum in contrarium, ut area irrigaretur, et vellus siccum esset. Quod factum est. Venit autem Gedeon cum suis ad fontem qui dicitur Harad (Judic. VII). Et ait Dominus ad Gedeon: Populus multus est tecum, ne dicat Israel: Viribus meis liberatus sum. Clama ad populum: Qui formidolosus est, revertatur. Tamen intelligendum est alia tria quae mandavi Dominus clamanda in populo, eum non tacuisse, quae Moyses dixit in Deuteronomio: Qui edifificavit domum, et non dedicavit eam revertatur. Similiter: Qui plantavit vineam, et nondum fecit eam communem, et qui desponsavit uxorem, et nondum accepit eam (Deut. XX). Et reversi sunt de populo viginti duo millia, et tantum decem millia remanserunt. Et ait Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos ad aquas in calore meridiei, et eos qui lambuerint aquam manu, et lingua sicut canes, existimans magnanimos separabis. Et inventi sunt tantum ex eis trecenti viri. Et ait Dominus: In his trecentis tradam Madian in manus tuas. Quibus assumptis, et cibariis pro numero, et tubis, Gedeon se certamini dedit. Eadem nocte dixit Dominus ad Gedeon: Descende in castra Madian tu, et Pharam puer tuus tecum, et audies quid loquantur, et confortabuntur manus tuae. Dissolutum enim erat cor ejus. Qui descendens stetit in partem castrorum, ubi vigiliae erant, et audivit quemdam narrantem somnium commilitoni suo in hunc modum: Videbatur mihi quod panis ex hordeo subcinericius et comestibilis descendebat in castra Madian usque ad tabernaculum , scilicet regis, et subvertit illud, et terrae funditus coaequavit. Et ait is cui loquebatur: Vile est hordeum inter grana, et inter gentes Israel videtur abjectum, et in Israel vilis est familia Gedeonis. Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis: tradidit Dominus in manus ejus Madian. Quod audiens Gedeon adoravit. Et reversus ad socios ait: Eamus tradidit nobis Dominus castra Madian. Et divisit eos in tres partes, et dedit tubas in manus eorum dextras, lagenas vacuas, et lampades in medio lagenarum in sinistras, et ait: Quod me facere videbitis facite. Et ingressi sunt per gyrum castrorum in tribus locis in vigilia noctis mediae. Et cum confregissent hydrias, tenuerunt lampades in manibus, et insonantes tubis clamaverunt: Gladius Domini, et Gedeonis. Secundum Josephum, vacuas quoque amphoras portaverunt. Quibus simul complosis, terribilis audiebatur sonitus. Quo subito hostes excitati, turbati sunt, nec cognoscentes sese, plurimi mutuis vulneribus ceciderunt, aliis in fugam conversis usque ad Bethsettha. Viri autem de Nephtalim, et Aser et Manasse, qui redierant, conclamantes persequebantur Madian. Ephraim quoque descendit in occursum fugientium, et occupavit Jordanem usque Bethbera, et occidit duos reges Madian Oreb, et Zeb: Oreb in petra quadam; Zeb vero in torculari. Et vocatum est nomen loci illius torcular Zeb, et nomen alterius petra Oreb. Quae modico apice litterae differt a nomine Horeb; unde aquae fluxerunt per manum Moysi. Et forte differentia est in interpretatione. Et potavit Ephraim capita regum ad Gedeon. et irascentes dixerunt ad eum. Cur contempsisti vocare nos ad pugnam? Qui ait: Ne forte indignaremini. Melior est enim racemus Ephraim vindemiis Abiezer, sed in manus vestras dati sunt reges Madian. Quid tale facere potuit sicut vos fecistis (Jud. VIII). Quo audito requievit spiritus eorum. Transivitque Gedeon Jordanem cum trecentis viris, nec poterat persequi fugientes prae lassitudine. Et ait ad viros Soccoth: Obsecro, date nobis panes ut possimus persequi Zebee et Salmana. Qui negaverunt ei, et subsannaverunt eum. Id ipsum responderunt ei viri Phanuel petenti panes ab eis: Zebee autem et Salmana in valle quiescebant, nil adversi suspicantes, cum duodecim millibus tantum, caesis de exercitu centum viginti millibus. Gedeon autem repente irruit super eos, et turbato exercitu eorum, duos reges comprehensos, secum reduxit. Et revertens apprehendit puerum de Soccoth, et quaesivit ab eo nomina seniorum de Soccoth. Et descripsit ei septuaginta septem viros, quos spinis et tribulis comminuit, tanquam auctores praedictae subsannationis. Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. Cumque redisset in Ephra regionem suam dixit Zebee et Salmana. Quales erant viri quos occidistis in monte Thabor? Qui dixerunt. Similes tui. Et ait eis: Fratres mei erant uterini. Et ait primogenito suo: Interfice eos. Qui non eduxit gladium, timens quia puer erat. Surgens Gedeon occidit eos. Et dixerunt omnes filii Israel ad eum: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui. Quibus ille: Non dominabor vestri, nec filius meus, sed Dominus dominabitur in vos. Unum postulo a vobis, date mihi inaures aureas de praeda. Qui dederunt. Et fuit pondus auri mille et septingenti sicli. Et fecit ex eo Gedeon Ephod, et posuit illud in civitate Ephra, et fornicatus est omnis Israel in eo. Et factum est Gedeoni, et omni domui ejus in ruinam. Per Ephod, quod est dignius indumentum pontificis, intelligitur, quod Gedeon fecerit omnia indumenta pontificalia, et fecit in Ephra tabernaculum, et altare praeter illud quod erat in Silo. Et factus est sacerdos, et immolavit super illud hostias Domino. Quamobrem offensus Dominus omnem domum ejus fere delevit. Habuit enim septuaginta liberos de uxoribus, et unum naturalem Abimelech de concubina Dyohoma, quam habebat in Sichen . Hic occidit omnes fratres suos praeter unum. Et quievit terra quadraginta annos, quibus praefuit Gedeon. Qui mortuus est in senectute bona, et sepultus est in sepulcro patris sui in Ephra.

Incidentia. recensere

Temporibus Gedeonis Mercurius invenit syringas, trahens hoc nomen a Syringa uxore Cadmi, quae propter zelum harmoniae a viro suo recesserat. Invenit etiam lyram hoc modo: Reperit etiam concham testudinis mortuae, et putrefactae, cujus nervuli arentes, et extensi in ore conchae, ad auram tenuem sibilum reddebant. Incertum est autem quis fuerit iste Mercurius utrum Hermes, an Trismegistus philosophus, an Mercurius minor. Tres enim leguntur fuisse secundum Josephum. Tyrus condita est ante templum Hierosolymorum annis ducentis quadraginta. Dedalus aves fecit metallinas, quas volare fecit artificiose spiritu incluso. Dicitur etiam fecisse simulacra se moventia. Primus enim omnium pedes statuarum a se invicem separavit, aliis conjunctim eos fabricantibus. Qui cum filio in nave fugiens, propter investigabilem fugam pennis evolasse aestimatus est. Argonotarum historia facta est Orphaeus clarus habitus est. Cujus discipulus fluit Musaeus. Linus magister Herculis claruit. Minos creditur Cretensibus legem dedisse; quod Plato negat. Hydram vero callidissimum fuisse sophistam asserit Plato.

De Abimelech qui septuaginta fratres suos occidit. recensere

Post mortem Gedeonis, filii Israel fornicati sunt cum Baalim, nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal (Judic. IX). Ascendit autem Abimelech in Sichem ad omnem cognationem matris suae, et ait: Considerate quod os vestrum, et caro vestra sum. Loquimini ad omnes viros Sichem in hunc modum: Quid vobis melius est, ut dominentur vestri septuaginta viri filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? Et locuti sunt de eo ad omnem populum, et inclinaverunt cor populi post Abimelech, et juraverunt ei omnes in fano Baal. Quamobrem vocatum est deinceps Idolum Baalberith. Berith enim conjurationem sonat. Et tollentes de fano, septuaginta pondo argenti dederunt ei. Qui conduxit ex eo viros inopes et vagos, et ascendens in Ephra occidit omnes fratres suos super lapidem unum, excepto uno Joathan. Tunc omnes Sichimitae constituerunt Abimelech regem juxta quercum in Sichem. Si quaeritur, quomodo ergo Saul primus dicitur rex in Israel, potest dici hoc dictum esse propter regnum universale; hic autem tantum regnavit in Sichimis. Quod cum nuntiatum esset Joathan, stetit in vertice montis Garram, vel Garizim, et exclamavit ad omnes Sichimitas, qui convenerant ad diem festum Baal: Audite me, viri Sichem: Ierunt ligna silvarum ut ungerent regem supra se, et dixerunt olivae: Impera nobis. Quae noluit deserere pinguedinem suam, qua dii utuntur, et homines. Idipsum dixerunt ad ficum, quae noluit deserere dulcedinem fructus sui. Id ipsum dixerunt ad vitem, quae noluit deserere vinum, quod laetificat Deum et homines. Dixeruntque ad rhamnum: Impera super nos. Qui respondit: Venite ergo, et requiescite sub umbra mea, alioquin egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. Est autem rhamnus genus rubi, quod vulgo senticem appellant, asperum nimis et aculeatum sicut sentes Josephus dicit hoc inter ligna habere naturam ignem proferendi. Tunc exposuit eis paradigma dicens: Interfecistis filios Jerobaal, et filium ancillae ejus super vos constituistis regem. Si recte egistis cum Jerobaal, et domo, et filiis ejus, recte sit vobis; sin autem perverse, egrediatur ignis de Abimelech, qui devoret ipsum, et vos. Quae cum dixisset, aufugit. Factum est autem cum regnasset super Sichem tribus annis Abimelech, dedit ei Dominus spiritum malum adversus eum, et expulerunt Abimelech ab urbe et a tribu. Qui exercebat latrocinia super eos, agens praedam ex eis. Tempore vero vindemiarum intravit Gaal cum fratribus suis in Sichem. Quo descendente ad eos, descenderunt Sichimitae, vineas uvasque calcaverunt, et ingressi fanum Dei sui inter epulas, et pocula maledicebant Abimelech. Gaal quoque dicebat. Quis enim est Abimelech, ut serviamus ei? Nunquid non est filius Jerobaal. Ironice dictum est, quasi non est, sed spurius. Et addidit: Utinam daretur populus hic in manu mea, ut auferrem Abimelech de medio! Zebul quoque quem fecerat Abimelech principem in civitate, clam nuntiavit Abimelech omnia. Surrexit itaque Abimelech cum exercitu nocte, et tetendit insidias juxta urbem. Egressusque est Gaal mane, et Zebul cum eo steterunt in porta. Cumque ascendisset Abimelech cum exercitu, dixit Gaal ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui Zebul: Umbras montium vides, quasi hominum capita, et hoc errore deciperis. Rursus quoque Gaal: Ecce populus quasi de umbilico terrae descendit. Cui Zebul: Ubi est os tuum nunc quo contra Abimelech loquebaris. Egredere, et pugna contra eum. Qui pugnavit, et victus est, et fugiens recepit se in urbem. Zebul autem expulit eum, et socios ejus. Sequenti die Abimelech expugnavit urbem, interfectis habitatoribus ejus, eamque destruxit ita, ut sal in ea dispergeret. Habitantes vero in turre Sichimorum ingressi sunt fanum Dei sui, quia locus munitus erat. Josephus tamen dicit profugos per provinciam congregatos supra petram munitissimam, et nitebantur eam munire, vel murare. Quod videns Abimelech ascendit in montem Selmum, et praecisum ramum ferens dixit sociis: Facite quod ego ago. Qui tollentes ramos, et circumdantes praesidium succenderunt illud, et igne, et fumo perierunt in eo mille viri, praeter mulieres et parvulos. Et recedens inde Abimelech obsedit oppidum Thebes. Erat autem turris in medio in qua receperant se Thebitae. Et nota quod a Thebis Aegyptiorum dicuntur Thebaei: a Thebis Graecorum Thebani; a Thebe Judaeorum Thebitae. Cumque Abimelech expugnaret turrim, et ignem supponere niteretur, mulier fragmen molae jaciens desuper, fregit cerebrum ejus, qui ait armigero suo: Percute me ne dicar interfectus a femina, quia interfecit eum. Hanc pestem dicit Josephus accidisse Ephraitis, eo quod jurgati sunt adversus Cedeonem ad aquas Jordanis.

Incidentia. recensere

Eodem tempore chorus inventus est in Graecia quod instrumentum dicit Strabus pellem esse cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram reddit sonum. Et scribitur secundum quosdam sine aspiratione; pro voce autem canentium, et mensura, et vento cum ch aspirato.

De Thola duce Israel. recensere

Post Abimelech judicavit Israel Thola de Issachar, filius Phua, patrui Abimelech (Judic. X). Nec moveat te Phua, et Joas fratres esse, cum alter de Issachar, alter de Manasse ortus fuerit. Filii enim fuerunt unius matris, et duorum patrum, de diversis tribubus; hic judicavit Israel in Sanir viginti tres annos et mortuus est.

Incidentia. recensere

Eo tempore Hercules Antheum vicit in palaestra, et illum vastavit; bellum fuit inter Lapitas et Centauros, quos Palephactus, in libro De incredibilibus, nobiles fuisse describit equites Thessalorum. Priamus filius Laomedontis regnavit in Troja. Androgaeus Athenis dolo interficitur. Theseus in agone minotaurum occidit, propter quod Athenienses pueri tributarii a poena liberati sunt. Fuit autem minotaurus vir quidam inhumanus, et valens in palaestra magistratus Minois. Unde et sic dictus est, quasi minois taurus, id est minois carnifex.

De Jair Galaadite duce Israel, et morte ejus. recensere

Post Tholam Jair Galaadites de tribu Manasse judicavit Israel viginti duobus annis, habens triginta filios, quos fecit principes triginta civitatum, quas vocavit nomine suo Avothjair, id est oppida Jair, et mortuus est (Judic. X).

Incidentia. recensere

Eo tempore Theseus rapuit Helenam, quam rursus receperunt fratres ejus Castor, et Pollux, capta matre Thesei, eo peregre profecto. Phylistus scribit a civibus Tyriis Zoro et Carthagine Carthaginem conditam. Carmentis nympha litteras Latinas invenit.

De poenitentia filiorum Israel propter idololatriam suam, et de Jephte. recensere

Iterum filii Israel servierunt idolis circumstantium gentium, et tradidit eos Dominus in manus Philisthiim et Ammon (Judic. X). Et afflicti sunt vehementer octodecim annis, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei. Ammonitae quoque Jordane, transmisso, vastabant Judam, et Benjamin, et Ephraim. Qui afflicti clamaverunt ad Dominum. Qui cum dure respondisset eis: Ite invocate deos, quos elegistis, projecerunt omnia idola de finibus suis, et doluit Dominus super miserias eorum. Congregatique sunt Filii Israel in Maspha contra Ammonitas, qui fixerant tentoria in Galaad. Fuit eo tempore Jephthe Galaadites vir fortissimus pugnator (Judic. XI); sed filius meretricis; habuit uxorem Galaad, de qua suscepit filios. Qui cum adolevissent ejecerunt eum, tanquam spurium dicentes: Non poteris esse haeres in domo patrum nostrorum. Et abiit in terram Tob. Et congregati sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et eum quasi principem sequebantur. Descenderuntque ad eum majores natu de Galaad dicentes: Esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. Qui ait: Nonne vos estis qui odistis me, et ejecistis? Qui dixerunt: Non odimus te, nec venimus ut persequamur te, sed ut sequamur te. Et ait Jephthe: Jurate ergo mihi. Et juraverunt. Et ascendens cum eis in Masphath, humiliavit se coram Domino, et factus est princeps populi. Et misit nuntios ad regem Ammon in haec verba: Exi de terra mea. Cur vastas eam? Qui respondit: Tulit Israel terram meam cum ascenderet de Aegypto, et recepi eam. Cumque Jephthe dixisset eam jure belli acquisitam, et multo tempore possessam trecentis annis, noluit acquiescere Ammon ut exiret. Et ait Jephthe: Judicet hodie Dominus inter Israel et Ammon. Et factus est spiritus Domini super Jephthe. Et egrediens ad pugnam votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque de domo mea primus occurrerit mihi revertenti, eum holocaustum Domino offeram. Et percussit Jephthe filios Ammon plaga magna nimis, et humiliati sunt coram filiis Israel. Revertenti autem Jephthe in Maspha, occurrit ei unigenita filia ejus cum tympanis et choris. Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu! filia, decepisti me, et decepta es. Aperui os meum Domino contra te. Filia vero non dolens in hoc casu pro victoria patris ait: Fac mihi, pater, quodcunque pollicitus es. Hoc solum praesta mihi ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Et ait pater: Vade. Et expletis duobus mensibus rediit ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat. Exinde mos increbuit in Israel ut annuatim veniant filii Israel, et plangant filiam Jephthe quatuor diebus. Arguit Josephus Jephthe, quia obtulit holocaustum non legitimum, nec Deo charum. Quid si canem obvium habuisset, immolasset eum Domino? Fuit ergo in vovendo stultus, in solvendo impius. Potuit tamen ante votum esse bonus, quia irruit super eum spiritus Domini, et etiam post votum. Nam et Apostolus ponit eum in catalogo bonorum (Hebr. XI), quidam tamen excusantes eum, familiari consilio Spiritus sancti dicunt eum hoc fecisse. Tunc venientes ad eum Ephraitae dixerunt: Cur contempsisti nos vocare ad pugnam? Incendemus domum tuam. Qui ait: Vocavi vos, et venire noluistis (Judic. XII). Et vocatis viris Galaad pugnavit contra Ephraim. Occupaverunt autem Galaaditae vada Jordanis. Cumque venisset ad eos quidam fugiens de Ephraim, et obsecrans, ut permitterent eum transire, dicebant ei: Nunquid Ephrataeus es? Quo dicente: Non sum, interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur spica. Qui respondit, Sibboleth, eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque jugulabant eum. Et ceciderunt eo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. Et nota quod Ephrataeus ponitur hic pro Ephraita. Ephrataeus enim proprie dicitur Bethlehemita. Et judicavit Jephthe Israel sex annis, et mortuus est, et sepultus in civitate sua Sebethi quae est in Galaad. Hic ab aetate Moysi usque ad seipsum ait computari annos trecentos. Annis his non adduntur decem et octo anni afflictionis, qui praecesserant.

Incidentia. recensere

Eo tempore Hercules flammis se injecit. Nam in morbum inciderat pestilentem.

De Abessan duce Israel. recensere

Post Jephthe judicavit Israel Abessan, vel Essebon, Bethlehemita de Juda septem annis (Judic. XII). Eo tempore Agamemnon regnavit Micaenis, Menelaus Lacaedemoniae.

De Ahialon. recensere

Post Abessan Ahialon Zabulonites judicavit Israel annis decem (Judic. XII). Hic cum decem annis suis in LXX Interpretibus non habetur. Pro quorum damno supplendo Eusebius Josue, nec non Samueli, et Sauli, quorum annos Scriptura sacra non dicit, plures annos quam in Josepho legebat annotavit, quatenus ab egressu Israel ex Aegypto, usque ad aedificationem templi quadringentorum et octoginta annorum summam quam Scriptura praedicat, haberet.

Incidentia. recensere

Eo tempore Paris Helenam rapuit, bellum decennale surrexit. Memnon et Amazones Priamo tulere subsidium.

De Abdon duce. recensere

Post Ahialon Abdon Thecuites de Ephraim judicavit Israel octo annis (Judic. XII). Sub his tribus judicibus non recessit Israel a Domino, et quievit terra. Et ideo nil memoriale fecisse leguntur. Tamen quidam tradunt sub Abdon cladem factam in Benjamin pro uxore levitae.

Incidentia. recensere

Hujus anno tertio capta est Troja, et fluxerunt usque ad primam Olympiadem anni trecenti et sex Tunc Graeci ad gloriam victoriae suae coeperunt annotare tempora sua sic: Anno a captivitate Trojae. Incoepta Olympiade, deinceps annotaverunt tempora juxta numerum Olympiadum . Tandem Romani florentes annotaverunt tempora sic: Anno ab Urbe condita. Ultimo Christiani annotant sic: Anno ab Incarnatione Domini. Capta Troja Menelaus, et Helena devenerunt ad Thuerim regem Aegypti, quem Homerus Polybum vocat. Anno tertio a captivitate Trojae, vel quinto, ut quidam volunt, regnavit Aeneas tribus annis in Italia, in qua prius regnaverant Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus, annis circiter centum quinquaginta.

De Samsone. recensere

Rursus filii Israel peccaverunt coram Domino, et tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis (Judic. XIII). A qua servitute hoc modo liberati sunt: Fuit vir quidam de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem pulchram, sed sterilem. Cui, saepe orantibus in agro pro sterilitate amovenda, apparuit ei angelus, et ait: Concipies, et paries filium: cave ne comedas, aut bibas deinceps, nisi juxta legem Nazaraeorum . Filius enim tuus erit Nazaraeus Dei, ex utero matris, et deinceps, ipse liberabit Israel. Alia littera: Et dicetur Samson robustus liberator Israel. Quae cum omnia indicasset viro suo, et commendasset angeli pulchritudinem, contristatus est vir, quia zelotes erat. Et ut mitigaret irrationabilem viri tristitiam, consuluit, ut ambo orarent Dominum, ut iterum veniret angelus ad eos, et instrueret utrumque de puero. Et apparuit iterum angelus uxori. Quae cum vocasset virum, ait Manue ad eum: Tunc es, qui locutus es de puero? Cui angelus: Sum. Cui Manue: Quid vis ut faciat puer? Et ait angelus: Nazaraeus erit omni tempore vitae suae. Attulitque Manue haedum, et panes. Cui angelus: Non comedam. Si vis offerre, offer illa Domino. Et ait Manue: Quod est nomen tuum. Cui angelus: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Et obtulit Manue quae tulerat, supra petram Domino qui facit mirabilia. Et ascendit angelus in flamma ignis, nec ultra apparuit . Et intelligens Manue esse angelum Dei ait: Moriemur, quia vidimus Dominum. Cui mulier: Nequaquam. Nam accepit Dominus holocaustum a nobis, et indicavit quae futura sunt. Natumque filium vocaverunt Samson, quod sonat robustum. Crevitque cito puer, adeo ut jam propheta futurus agnosceretur, coepitque spiritus Domini cum eo esse in castris Dan, id est in exercitu tribus suae. Vel locus est in quo prius habitavit Samson, et est dictus castra Dan, per anticipationem. Nondum enim tribus Dan propriam habebat sortem.

Quomodo Samson accepit uxorem, et interfecit leonem. recensere

Descendit igitur Samson in Thamnatha Philisthaeorum ut videret solemnitatem, quae ibi agebatur (Judic. XIV), et visa ibi virgine concupivit, aitque patri, et matri: Accipite mihi, quaeso, uxorem Thamnathaeam, quia complacuit oculis meis. Qui dixerunt: Cur negligis filias fratrum tuorum, et transis ad filias incircumcisorum. Nescientes quod res fieret a Domino. Cumque descenderent cum eo, apparuit ei catulus leonis in vineis oppidi, et irruit in eum Samson in spiritu Domini nihil habens in manu, et dilaceravit eum frustatim quasi hae dum caprarum, et hoc parentibus non indicavit. Desponsataque sibi uxore, cum post aliquot dies rediret, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis. Et ecce apes erant in ore leonis, et favus mellis, quem sumptum comedit in via, deditque partem patri et matri et comederunt; partem quoque sponsae tradidit. Cumque Thamnathaei cives essent in epulis nuptiarum, timentes robur juvenis, dederunt ci triginta juvenes robustos, sermone quasi socios, opere vero custodes, ne quid forte vellet committere, crescente convivarum satietate. Quibus ait Samson: Propono vobis problema: quod si solveritis mihi infra septimum diem convivii dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: alioqui vos dabitis mihi totidem. Qui dixerunt: Propone. Ait quoque Samson: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Josephus alia ponit verba: Qui cuncta devorat, cibum de se genuit suavem, licet ipse sit insuavis. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. Cumque adesset dies septimus dixerunt sponsae: Blandire viro tuo, ut indicet tibi problema, et indica nobis: alioquin incendemus te, et domum patris tui. Quae sollicitans virum flendo dicebat: Odisti me, et ideo non exponis mihi. Septem igitur diebus convivii flebat apud eum. Sed quomodo septem diebus flebat, cum supradictum sit septimo die convivii venisse ad eam juvenes? Potest dici: Cumque adesset dies septimus, id est cum adhuc esset dies inter septem primus. Quod ideo determinatum est, ne putaretur post tres dies venisse, de quibus dictum erat, quod non poterant solvere propositionem per illos tres dies. Potest etiam aliter dici: Cumque adesset dies septimus, id est appropinquaret, sed nondum esset, ut dictum sit, adesset, quasi juxta esset, et ita post tres dies inquisitionis eorum quarta die venerunt ad eam, et locuta est viro suo. Quod autem dicitur septem diebus flevisse, hoc est in illis septem non per illos. Quidam tamen corrigunt ita: Cumque adesset dies unus. Quod vitio scriptoris reor factum, qui videns septem abbreviatum, aestimavit legi unum. Tandem die septima cum ei molesta esset, exposuit; quae statim indicavit civibus suis. Et illi die septimo ante solis occasum dixerunt Samsoni: Quid dulcius melle, quid fortius leone? Qui ait: Quid dolosius muliere? Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. Et irruit spiritus Domini in eum, et descendit Ascalonem, et ibi percussit triginta viros, quorum ablatas vestes dedit pronubis suis. Et iratus Samson rediit in domum patris sui. Uxor autem ejus nupsit uni de pronubis suis. Cumque dies triticeae messis instarent venit Samson visere uxorem suam ferens haedum (Judic. XV). Cumque cubiculum ejus vellet intrare, prohibuit pater dicens: Putavi quod odisses eam, et tradidi eam amico tuo. Sororem habet, quae pulchrior est ea: sit tibi pro ea uxor. Cui Samson: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos. Faciam enim vobis mala. Et cepit trecentas vulpes, et junxit caudas caudis, et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit eas discurrere, et incenderunt segetes Philisthaeorum in tantum, ut vineas quoque et oliveta ignis consumeret. Palaestini scientes opus esse Samsonis, uxorem ejus, et parentes combusserunt tanquam mali hujus auctores. Et ait Samson: Adhuc expetam ultionem, et quiescam. Et percussit eos plaga gravi, ita ut stupentes suram femori imponerent. LXX Interpretes dicunt ita: Percussit alienigenas Samson tibiam super femur: quod ad priorem sensum reducitur, id est tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent. Tamen quia tibiis incedimus, et super femur sedemus, quidam exponunt sic: Percussit tibiam super femur, id est pedites praeter sedentes in equo. Et habitabat Samson in spelunca Petrae Etham, quasi in loco munito.

Quomodo interfecit multos cum mandibula asini. recensere

Tunc ascendentes Philisthaei in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea dictus est Lechi, id est maxilla. Et dixerunt ad eos viri Juda: Servi vestri sumus. Cur ascendistis adversus nos? Qui dixerunt: Ut ligemus Samsonem. Et ascenderunt tria millia de Juda ad Samsonem, et culpantes eum dicebant: Nescis [al. nosti] quod Philisthaei imperent nobis. Venimus ut ligemus te, et tradamus Philisthaeis. Qui ait: Jurate ne me occidatis. Et juraverunt (Judic. XV). Et permisit se ligari duobus novis funibus. Qui cum traherent eum, et vociferarent Philisthaei prae gaudio, irruit spiritus Domini in eum, et dissoluta sunt vincula ejus, ut lina stuppae lineae, id est ut filum lini tortum putamine ad ardorem ignis. Tollensque mandibulam asini jacentem in terra, interfecit in ea mille viros, aliis in fugam versis. Et exsultans Samson cecinit metrice: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros. Hebraeus habet, in maxilla asini hemor. Hemorque sonat cumulum de cumulis, hoc est in maxilla asini feci cumulum de cadaveribus mortuorum. Et projecit mandibulam, et vocavit nomen loci Ramathlechi, vel Ramathlebi, quod est elevatio maxillae. Rama enim excelsum sonat. Et sitivit ad mortem, quod factum esse tradunt Hebraei, quia dedit sibi gloriam, et non Deo, et clamavit ad Dominum: Obsecro, Domine, en morior, et incidam in manus incircumcisorum. Et aperuit Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressae sunt aquae, quibus haustis vires recepit. Et mutato nomine priori, dictum est nomen loci, Fons invocantis de maxilla. Cumque non timeret Philisthaeos abiit in Gazam, et vidit mulierem meretricem, et ingressus est ad eam (Judic. XVI). Quo cognito Palaestini posuerunt custodes in porta civitatis, ut exeuntem mane occiderent. Samson vero media nocte surgens, ambas fores apprehendit cum postibus suis, et sera, et in humeris suis portavit in verticem montis, qui respicit Hebron.

Quomodo tandem deceptus fuit Samson. recensere

Post haec amavit Dalilam, quae erat in monte Sorec (Judic. XVI). Et est Sorec locus, vel genus vitis. Et venerunt ad eam quinque Satrapae, id est nobiliores Philisthinorum, dicentes: Disce ab eo in quo habeat vires, et quomodo valeamus eum vinctum affligere, et dabimus tibi singuli mille et centum argenteos ; quod est quinque millia quingentos; quidam tamen distinguunt ita: Dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. Et blandita est Dalila Samsoni. Qui respondit ei in dolo: Si septem nerviceis funibus novis et adhuc humentibus ligatus fuero, ero sicut caeteri homines. Quos Josephus palmites vinearum recentes dicit. Et attulerunt ad eam septem funes, quibus dormientem ebrium colligavit, latentibus apud se Philisthaeis. Et clamavit mulier: Philisthaei super te Samson. Qui rupit vincula quasi stupea. Idipsum factum est secundo, de septem novis funibus. Cum autem tertio septem crines capitis ejus circumligatos litio, et clavo terrae infixisset, excitatus ab ea Samson, extraxit clavum cum crinibus et litio. Cumque molesta esset ei Dalila, et deficeret anima ejus ad mortem, aperuit ei veritatem, dicens: Nazaraeus sum ab utero matris meae. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo. Tunc Dalila revocavit satrapas, ut venirent cum pecunia, quam promiserant. At illa dormire fecit eum super genua sua, et per tonsorem rasit septem crines ejus, id est omnes. Vel quia novacula ascenderat super caput ejus, etiam pro solis septem rasis Dominus recessit ab eo. Tunc abjecit eum mulier. Quem cum apprehendissent Philisthiim eruerunt oculos ejus, et circumduxerunt eum per terram, et apud Gazam clausum in carcere molere fecerunt, quasi servili opere eum affligentes. Hebraei tamen tradunt quod Philisthaei coegerunt eum dormire cum mulieribus robustis, ut ex eo sobolem robustam susciperent. Procedente tempore cum capilli ejus renasci coeperant, cum adesset publica solemnitas, ingressi sunt principes fanum suum, ut immolarent magnifice Dagon deo suo, quia tradidit inimicum in manus eorum. Cumque laetarentur convivantes, adductus est Samson, ut ante eos luderet, et ei illuderent. Stabat autem inter duas columnas, quibus domus innitebatur. Et ait puero regenti se: Sine me ut tangam columnas, et paululum requiescam. Et apprehendens utramque columnam manibus ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Et concussis columnis cecidit domus super omnes, et multo plures interfecit moriens quam vivus. Et perierunt praeter convivas circiter tria millia utriusque sexus, qui ludentem exspectabant de tecto. Tulitque eum universa cognatio ejus, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui. Et judicavit Israel viginti annis. Hactenus Judicum liber tempora signat, habens annos ducentos nonaginta novem, et judices duodecim praeter Sangar et Barach.

Incidentia. recensere

Eo tempore Ascanius Albam condidit, secundus rex Latinorum. Palefatus in libro Incredibilium, tradit Ulyssem in trierim syrenorum fugisse Scyllam, spoliare hospites solitam. Syrenes quoque mulieres fuisse, quae decipiebant navigantes.

De Micha et ejus sacerdote. recensere

Sequitur historia de idolo Michae (Judic. XVII). Hunc autem eventum, et alterum de uxore Levitae, dicit Josephus contigisse post mortem Josue, et ante Othoniel, cum plurimum peccasset coram Domino Israel, et tradidisset eos Dominus in manus Chananaeorum. Qui abstulerunt Judae Ascalonem, et Accaron, et multas urbes in campestribus, et ipsos Danitas expulsos in montem fugere compulerunt. Eo tempore fuit vir de monte Ephraim, nomine Michas, qui suscepit a matre sua mille centum argenteos votivos. Et fecit ex mandato matris suae eis ephod et theraphim, id est vestem sacerdotalem et idola. Et separavit eis aediculam in domo sua, et implevit manum unius filiorum suorum, et factus est ei sacerdos, et investivit eum sacerdotio per aliquod appositum in manu ejus, vel implevit manum ejus, id est saepe obtulit ei tanquam sacerdoti. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur faciebat. Fuit autem alter adolescens Bethlehemita cognatus Michae et levita, sed pauper. Qui voluit peregrinari, ubicunque commodum sibi reperisset. Cumque declinasset in domum Michae, cognita causa viae ejus, constituit eum sibi sacerdotem instituens sibi per singulos annos decem argenteos, et vestem duplicem, praeter victum. In diebus illis tribus Dan quaerebat sibi possessionem, et miserunt quinque viros, ut explorarent terram in qua possent habitare (Judic. XVIII). Et intrantes domum Michae, requieverunt in diversorio Levitae. Cumque considerassent vestes, et idola, abierunt, et venerunt Lais.

Et videntes locum uberem, et magnarum opum, et habitantes in ea sine timore et imbelles, reversi sunt ad fratres suos, et dixerunt: Eamus, et possideamus terram, quam vidimus. Nullus erit labor. Et profecti Danitae sexcenti viri armati primo manserunt in Cariathiarim Judae, qui locus ex eo dictus est Castra Dan, alius eodem nomine dictus est, de quo diximus in Samsone. Tertius eodem nomine dictus est ubi Jeroboam sacrificavit vitulos (III Reg. II). Cumque transissent juxta domum Michae, intraverunt quinque praedicti viri, ut tollerent vestes et idola. Cumque sacerdos acclamaret, dixerunt ei: Veni nobiscum. Melius est tibi, ut sis pater in una tribu quam in domo unius viri. Et abiit cum eis, ferens secum omnia. Cumque insequeretur eos Michas cum omni domo sua, videns eos fortiores, et minantes sibi mortem, reversus est. Illi vero cum mulieribus, et parvulis, et jumentis et universa supellectile sua venerunt ad populum Lais, et percusserunt eos, et urbem incenderunt. Et struxerunt sibi civitatem, non procul a Libano, et juxta fontes Jordanis, circa maximum campum Sidonis in regione Rohob. Et appellaverunt eam Dan, quae prius Lais vocabatur: posuerunt sibi in Deum idolum Michae toto tempore quo fuit domus Dei in Silo. Jonatham vero filium Gersam de genere Moysi, et filios ejus statuerunt sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae. Cumque replicet historia: In diebus illis non erat rex in Israel, videtur consentire Josepho, qui dicit hoc factum quod sequitur, circa tempora eadem contigisse.

De uxore Levitae. recensere

Fuit vir Levita habitans in latere montis Ephraim, habens uxorem de Bethlehem; quae irato viro suo rediit in domum patris sui in Bethlehem (Judic. XIX). Secutus est eam vir suus cum puero suo, et duobus asinis, reconciliatus est uxori. Quarto autem die cum regredi vellet, tenuit eum socer, usque in crastinum. Quinto die, sumpto cibo circa meridiem, egressus est ducens secum duos asinos onustos et concubinam. Sic enim quandoque uxor dicitur. Et, ut videtur velle Josephus, luna quinta infaustum iter arripuit. Cumque transirent juxta Jebus, die declinante, noluit ingredi oppidum gentis alienae. Et transivit in Gabaa, quae est in tribu Benjamin, et nullo eum recipiente sedebat in platea. Et ecce senex rediens de agro, qui erat in monte Ephraim, et advena habitabat in Gabaa. Qui introduxit eos in domum suam. Et coenantibus illis, venientes viri civitatis filii Belial, dixerunt ad dominum domus: Educ virum qui ingressus est ad te, ut abutamur eo. Tamen Josephus dicit non venisse eos pro eo, sed ut raperent uxorem ejus. Cum autem obtulisset eis senex filiam virginem, et uxorem viri pro viro, eduxerunt uxorem viri. Qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane; quae rediens ad hospitium exspiravit ante januam. Et ferens vir ejus cadaver in asino rediit in domum suam, et concidens eam in duodecim partes, misit in omnes terminos Israel. Et clamabant singuli: Nunquam sic factum est in Israel, ex quo ascenderunt patres nostri ex Aegypto. Et egressi sunt omnes quasi unus vir in Maspha quadringenta millia pugnatorum, et dixerunt: Non redibit quispiam in domum suam, donec ulciscamur in Gabaa (Judic. XX). Et elegerunt virum unum de decem , qui apportaret cibaria, et miserunt ad omnem tribum Benjamin, dicentes: Tradite nobis flagitiosos de Gabaa, ut moriantur. Qui noluerunt, imo dederunt eis in auxilium triginta quinque millia de Benjamin. Erant enim in Gabaa septuanginta viri, ita sinistra ut dextra praeliantes; sic etiam fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere. Et ascendens exercitus Israel in Silo consuluit Dominum: Quis ascendet princeps certaminis contra Benjamin? Et respondit Dominus: Judas. Hoc forte videtur facere pro Josepho de tempore hujus cladis. Et ascendentes, inde expugnabant Gabaa, et prima die egressi filii Benjamin de Gabaa percusserunt de Israel viginti duo millia; sequenti vero die, octodecim millia; tertia vero die per insidias circumventi ceciderunt, et incenderunt urbem filii Israel occidentes viros, mulieres et parvulos, idipsum facientes aliis civitatibus in Benjamin. De omni numero Benjamin soli sexcenti remanserunt. Qui sederunt in Petra Remmon, et planxerunt planctu magno quatuor mensibus . Et juraverunt filii Israel in Maspha, quod nullus eorum filias suas daret uxores filiis Benjamin (Judic. XXI). Tandem poenitentes de deletione tribus unius requisierunt, quis de Israel non ascenderat cum eis, nec juraverat. Et inventi sunt filii Jabes Galaad non interfuisse certamine. Et percusserunt eos a viro usque ad mulierem, solis quadringentis virginibus reservatis. Et advocantes sexcentos viros de Petra Remmon reddiderunt eis sortem Benjamin, et illas virgines dederunt eis in uxores. Et inito consilio de dandis uxoribus ducentis, qui remanserant, dixerunt eis: Ecce solemnitas Domini est in Silo, et ascendent filiae Israel ducentes choros, et vos latentes in vineis exite, et rapite singuli singulas uxores. Et factum est ita. Et restituta est tribus Benjamin. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur faciebat. Eadem est clausula, quae est supra. Ideo forte videtur, quod circa idem tempus utrumque factum fuerit.