Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
III KINGS.

II Regum // IV Regum

De unctione Salomonis in regem. recensere

Incipit secundum Hebraeos Malachim, quod sonat Regum, quia licet in praecedenti opere actum sit de duobus regibus Hebraeorum, non simul regnantibus, tamen quia in isto opere agitur de regibus, qui simul regnaverunt in Juda et in Israel, merito Regum dicitur. Et rex David senuerat. Cumque operiretur vestibus non calefiebat (III Reg. I). Et invenerunt ei Abisag Sunamitem puellam pulchram nimis, quae dormiebat cum rege, et calefaciebat eum, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam. Adonias autem quartus filius David, cum esset primogenitus inter superstites filios regis, fiduciam habuit regnandi, et fecit sibi currus et equites; nec corripuit eum pater, et sermo ejus erat cum Joab et Abiathar sacerdote. Alii vero ministeriales regis, et robur exercitus non erant cum eo. Praeparavit autem Adonias solemne convivium in horto regali juxta fontem Rogel, et vocavit filios regis, et servos, robustos autem et sibi non faventes, et Salomonem non vocavit. Nathan autem monuit Bethsabee, ut intraret ad regem, et posuit verba sua in ore ejus. Quae ingressa ad regem ait: Domine mi, tu jurasti ancillae tuae: Salomon filius tuus regnabit post me, et ecce nunc Adonias regnat, te ignorante. Cumque aliis vocatis ad convivium, filium meum non vocaverit, scio quod cum dormieris cum patribus tuis, ego et filius meus erimus peccatores, id est judicabimur morte digni, ego ut adultera, ille ut adulterae filius. Adhuc ea loquente, intravit Nathan, et ait: Domine mi rex, dixisti tu: Adonias regnet post me, et non indicasti mihi servo tuo? Et ait rex ad Bethsabee: Vivit Dominus, qui eruit animam meam ab omni angustia, quia sicut juravi tibi, sic faciam hodie. Et dixit ad Sadoc, et Nathan, et Banaiam: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ungant eum in regem Sadoc et Nathan ad fontem Gihon, et canentes ponite eum super solium meum. Et respondit Banaias: Amen. Sumpsit autem Sadoc cornu olei de tabernaculo, et inunxit eum, et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon. Et insonuit terra a clamore eorum, et sedente Salomone super thronum, adoravit David in lectulo suo Deum, qui dederat ei sedentem in solio in oculis suis. Porro Adonias et invitati ab eo cum aestimarent tumultum ortum in civitate, cucurrit ad eos Jonathas filius Abiathar indicans eis quae fuerant, et abiit unusquisque in domum suam. Adonias autem timens Salomonem abiit in tabernaculum, et tenuit cornu altaris thymiamatis, dicens se non egressurum, nisi rex juraret ei de vita conservanda, et juravit ei Salomon dicens: Vade in domum tuam.

De secunda unctione Salomonis. recensere

Volens autem David ostendere populo se filium regem fecisse, congregavit in Israel principes universos, sacerdotes et levitas, et inuncto iterum Salomone, et confirmato ab omnibus regno Salomonis, coram omnibus praecepit Salomoni de legum custodia, et justitia, et pietate. Et praecepit ut aedificaret templum Domino dicens se jam praeparasse ei auri decem millia talenta, argenti vero centum millia, ferri vero et aeris supra numerum, lapidum quoque et lignorum maximam copiam (I Paral. XXIX). Levitas quoque divisit in tres ordines, in Aaronitas, Moyseitas, et Levitas. Aaronitas quoque divisit per generationes, et invenit de Eleazar sexdecim et de Ithamar octo. Et elegit ex unaquaque illarum unum pontificem, praecipiens ut singuli ministrarent a Sabbato in Sabbatum, Sadoc tamen et Abiathar praeessent universis. Et projecerunt sortem coram rege de hebdomadibus ordinandis . De Levitis vero instituit curatores fabricae templi viginti quatuor, alii habent viginti tria millia. Hi dicti sunt Nathinnaei. Judices autem populi, et scribas sex. Janitores autem domus Dei septem, alii habent quatuor millia, et totidem qui hymnos dicerent. Post haec divisit exercitum in cohortes duodecim. Habebat autem cohors viginti quatuor millia, quam praecepit Salomonem observare per trecentos dies. Moyseitas vero aliquantum honoravit. Fecit enim eos custodes thesaurorum Dei, et vasorum quae reges Deo dicare contingeret, et collectae Ecclesiae omnem dispositionem suam indicavit, deposcens filios suos, ut non graviter ferrent minimum, id est Salomonem inter eos sublimatum, quia Deus sic mandaverat, sicut et ipse David minimus inter fratres inunctus fuerat. Descriptionem vero omnem et constitutionem aedificii templi omnibus suadentibus Salomon tradidit, sed et tunc oblationis primitias faciens, tria millia talentorum auri obtulit ad aditum, et currum Dei faciendum , in quo cherubim esset, sub quo constituerunt arcam. Principes vero, et sacerdotes, et levitae, et seniores populi obtulerunt auri talenta quinque millia, et stateres decem millia, argenti vero decem millia, et lapides pretiosos plures, quorum custodiam habuit pronepos Moysi labes, vel labus, ut dicunt alii.

De morte David. recensere

Appropinquaverunt autem dies David, ut moreretur (III Reg. II). Et iteravit Salomoni mandata de cultu Dei, et lege servanda, et pietate, et justitia circa suos, memorans promissionem Dei sibi factam de semine suo jugiter regnaturo, si custodierint filii testamentum ejus, et testimonia, quae doceret eos (Psal. CXXXI). Tria vero superaddidit de Joab, et filiis Berzellai, et Semei dicens: Nosti quae Joab fecerit per invidiam duobus principibus Abner et Amasae, quorum sanguinem effudit belli in pace. id est sanguinem, qui non debet fundi, nisi in bello, fudit tempore pacis, et eorum cum quibus habebat pacem, et posuit cruorem praelii in balteo suo, et in calceamento suo, id est cruor non est respersus super arma ipsius, quia cum eis non dimicavit, sed super vestes ejus, quando pacifice eis loquebatur. Et est sensus: Non vi, sed dolo occidit eos. Vel aliter: Viri bellatores insignia operum suorum in armis suis describebant, ad ostentationem gloriae. Sed cum Joab haec tanquam facinora ostentare publice non auderet, saltem in balteo et in calceamento descripsit. Et addidit David: Facies ei juxta sapientiam tuam, ne descendat pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzellai reddes gratiam, et erunt commensales tui. Semei quoque Jeminaeum, qui maledixit mihi, non patieris esse innoxium. Et mortuus est David, et sepultus est in civitate David cum regnasset quadraginta annis. Circa tumulum ejus fecit Salomon octo loculos thesaurorum, quorum unum post mille trecentos annos aperuit Hircanus pontifex, et alium Herodes, sicut infra dicemus. Alii vero nondum manifestati sunt, mechanicae artis modo reconditi.

Incidentia. recensere

In diebus David Carthago condita est, ut quidam volunt, a Chalcedone Tyrio, vel, ut alii dicunt, a filia ejus Didone. Quintus Latinorum rex Silvius Latinus. Prophetaverunt autem sub eo Nathan, Gad et Asaph.

De morte Adoniae, et Joab et Semei. recensere

Sedit autem Salomon super thronum David patris sui, et procedente tempore Adonias supplicavit Bethsabee, ut impetraret a rege sibi dari Abisag Sunamitidem uxorem (III Reg. II). Quae cum ingressa esset ad regem, positus est ei thronus ad dexteram regis, et ait: Parvulam petitionem deprecor a te, ne confundas faciem meam. Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor. Et indignatus rex ait: Quare postulas hoc a me, mater? Postula ei etiam regnum. Ipse enim frater meus est major me, et habet secum potentes Abiathar et Joab. Et Abisag est quasi regina, et potens. Contra animam suam locutus est Adonias, et in opprobrium patris. Vivit Dominus, quia hodie occidetur Adonias. Et interfecit eum per manum Banaiae filium Joiadae. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in agrum tuum, nec amplius ad faciem meam ingrediaris; vir mortis es, sed hoc te liberat, quia saepe cum patre meo laborasti, et portasti arcam coram eo. Abjecto igitur Abiathar, translatum est sacerdotium ad Sadoc, et de domo Ithamar ad domum Eleazari, sicut Samuel praedixerat Heli (I Reg. II). Fuerunt autem post Phinees filii Eleazar privati sacerdotio quinque. Joseph qui genuit Joathan, qui Mareoth, qui Asophi, qui Achitob. Achitob autem genuit Sadoc. Porro Joab fugit in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Et misit rex Banaiam, ut advocaret eum. Et ait Joab: Non egrediar, sed moriar hic. Quod cum renuntiasset Banaias regi, dixit ei rex: Fac ei sicut locutus est, Et interfecit eum Banaias ad cornu altaris, et sepultus est in domo sua in deserto. Et constituit rex Banaiam pro eo super exercitum. Vocavit quoque rex Semei, et ait: Habita in Jerusalem, non egredieris inde. Quacunque die transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum. Qui respondit. Bonus est sermo regis, sic faciam. Et habitavit in Jerusalem tribus annis. Factum est autem post hoc, ut fugerent Semei servi ad Achis regem Geth, et descendit Semel in Geth, et reduxit eos. Quod cum nuntiatum esset Salomoni dixit ad eum: Cur sprevisti jusjurandum regis, et mandatum ejus transgressus es? Reddat Dominus malitiam, quam fecisti patri meo in caput tuum. Et interfecit eum rex per manum Banaiae. Et confirmatum est regnum in manu Salomonis (III Reg. III).

De somnio Salomonis. recensere

Porro Salomon duxit in uxorem filiam Pharaonis regis Aegypti (III Reg. III), de qua, ut aiunt Hebraei, genuit filium quasi contra naturam, cum ipse adhuc ageret undecimum annum, et induxit eam in civitatem David. Nondum enim sibi fecerat domum. Porro tria proposuerat se facturum, domum Domino, et domum sibi, et ambire Jerusalem muro triplici: ut in primo ambitu esset templum, et mansiones hebdomadariorum; domus quoque regia cum mansionibus domesticorum; in secundo habitarent potentes viri et prophetae. Unde infra legitur de prophetissa, quod habitaret in secundo; in tertio opifices. Post haec ascendit Salomon in Gabaon, ut immolaret ibi in excelso. Et cum dicitur Gabaon non est proprium nomen loci, sed appellativum, et interpretatur collis excelsus. Josephus enim dicit eum ascendisse in Hebron, et obtulit mille hostias in holocaustum super altare, quod fecerat Moyses, et apparuit ei Dominus, per somnium in nocte, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Qui respondit: Domine Deus, ego sum puer parvulus, et ignorans ingressum et exitum meum. Da ergo cor docile servo tuo, ut possim judicare populum tuum, et discernere inter bonum et malum. Et placuit sermo coram Domino, et ait ad eum: Quia non postulasti juxta verbum hominum, dies multos, et divitias, et animam inimicorum tuorum, feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit. Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, si tamen ambulaveris in viis meis, sicut pater tuus. Et evigilans Salomon intellexit quod esset somnium, id est revelatio facta per somnium. Et reversus in Jerusalem, coram arca Domini gratias agens, obtulit holocausta et pacifica.

De judicio Salomonis facto propter contentionem meretricum. recensere

Tunc duae mulieres meretrices venerunt ad regem (III Reg. III), quarum una ait: Ego, et mulier haec solae habitabamus in domo una. Cumque peperissem, tertia die post peperit et haec. Mortuus est autem filius ejus, quem noctis silentio posuit in sinu meo, et filium meum viventem collocavit in sinu suo. Mane facto diligentius intuens, deprehendi illum non esse meum, qui mortuus fuerat. Respondit altera: Non est ita, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Cumque mens omnium in hujus rei discrimine haesitaret, rex solvit causam inopinate. Et allato gladio, ut ait Josephus, praecepit utrumque infantem dividi, ut utraque medietatem vivi et mortui acciperet. Quod audiens mater viventis, commota sunt viscera ejus super filio suo, et ait: Obsecro, domine, date illi infantem vivum. Sufficiet mihi si videam eum vivere. Altera dicebat: Nequaquam, sed dividatur. Et cognoscens rex vocem utriusque de vero cordis fonte prolatam, ait: Date huic infantem vivum. Haec est mater ejus. Et attendens omnis Israel divinam sapientiam in rege esse, timuerunt eum, et admirati sunt assessores ejus, qui prius sententiam, quasi ab adolescente prolatam deridebant. Porro Banaias erat super exercitum. Sadoc autem sacerdos, Azarias filius Nathan super custodes regis, Zabud filius Nathan sacerdos regis, id est cancellarius, et Ahisar praepositus domus, id est procurator et Adoniram super tributa (III Reg. IV).

De praefectis Salomonis, et inventione exorcismorum. recensere

Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel; per singulos menses singuli praebebant necessaria regi et domui ejus (III Reg. IV); quorum unus reliquis praesidebat, scilicet Achimaas habens Basamath filiam Salomonis in uxorem, licet, et unus de reliquis aliquam haberet filiam Salomonis. Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et septuaginta cori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprarum, bubalorum, et avium altilium. Sed, et pisces quotidie ab alienigenis portabantur. Et erat summa pax in terra, et habebat Salomon equorum currilium quadraginta millia, et duodecim millia equitum, quorum medietas regi in Jerusalem obsequebatur; reliqui vero per vicos regios dispersi manebant. Praefectus vero ille, qui ministrabat expensas mensae, equis hordeum et paleam ministrabat devehens omnia ad locum, ubi rex morabatur. Et praecellebat rex sapientia omnes Orientales, et Aegyptios, et Hebraeos etiam quatuor filios Moal nominatissimos, Hemam, et Etham, Chachol, et Dorda. Et scripsit librum de Canticis; et modulationibus, in numero versuum quinque millium. Parabolarum quarum scripsit tria millia. Et disputavit de natura arborum, et herbarum, a cedro usque ad hyssopum. De natura quoque omnium animantium philosophatus est, per unumquodque genus parabolam dicens. Excogitavit etiam adjurationes quibus aegritudines solent mitigari. Alias quoque quibus daemones ejicerentur, et alias quibus obstricti non redirent. Excogitavit etiam characteres, qui inscribebantur gemmis, quae posita in naribus arreptitii, cum radice Salomoni monstrata, statim eum a daemonibus liberabat. Haec scientia plurimum valuit in gente Hebraeorum, et maxime necessaria erat. Ante adventum enim Christi saepius homines a daemonibus vexabantur, quod homines vivos ad infernum quandoque detrudebant. Josephus quoque testatur se vidisse quemdam Eleazarum exorcistam coram Vespasiano, et filiis ejus, et tyrannis, in hunc modum praedictum curantem vexatos a daemonibus, et ut probaret eis daemonem egressum per nares cum spiritu anhelantis, vas ponebat in medio, et imperabat daemoni egresso, ut illud everteret in argumentum suae egressionis; et ita fiebat.

De operariis Templi. recensere

Misit autem Salomon ad Hiram regem Tyri dicens: Volo aedificare templum Domino, sicut locutus est patri meo. Praecipe ergo servis tuis, ut praecidant mihi cedros de Libano, et mercedem eorum dabo tibi quam petieris (III Reg. V). Et rescripsit ei Hiram dicens: Servi mei deponent ligna de Libano usque ad mare , et deferent ea in ratibus, usque ad locum quem signaveris mihi, et tu de portu tolles ea, praebebisque necessaria in cibos domui meae. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et abiegna quibus abundant Sidonii. Salomon autem supplebat inopiam eorum in cibis, praebens Hiram singulis annis coros tritici viginti millia, et totidem hordaei, et totidem batos olei eamdemque vini mensuram. Porro Salomon elegit operarios de Israel proselytos. De Israelitis enim neminem servire fecit. Et erat indictio triginta millium virorum, id est summa eorum quibus haec indicebantur. Vel forte indictio est, determinata hominum collectio, sicut cohors et legio. Et mittebat eos in Libanum cum servis Hiram, decem millia per singulos menses vicissim, ut duobus mensibus revertentes ad propria requiescerent, ut quarto mense priores ad laborem denuo remearent; et praeerat Aduram huic indictioni. Statuit autem Salomon octoginta millia latomorum, id est lapidiscesorum in monte, quibus praefecit de Israelitis tria millia, et trecenti qui praecipiebant operariis. Porro latomi in lapidicina lapides grandes, et pretiosos, id est marmoreos scopulabant, et quadrabant . qui adeo grandes fuerunt in fundamento, ut dicit Josephus, quod multi ex eis habebant in longitudine cubitos viginti, in latitudine decem, in altitudine quinque. Quadratos quidem lapides dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram. Dolatos vero praeparaverunt Biblii polientes, et sculpentes non solum lapides, sed et ligna. Est autem Biblos civitas Phoenicis, de qua Ezechiel: Senes Biblii, et prudentes ejus (Ezech. XXVII). Et sic omnia extra urbem dedolata et perfecta sunt, quod malleus, et securis, et omnem ferramentum non sunt audita in domo Domini eum aedificaretur. Fuerunt autem equorum, qui onera portabant septem millia . Fabulantur Judaei, ad eruderandos lapides celerius, habuisse Salomonem sanguinem vermiculi, qui tamir dicitur, aspersa marmora facile secabantur, quem invenit hoc modo. Erat Salomoni struthio habens pullum, et inclusus est pullus sub vase vitreo. Quem cum videret struthio, sed habere nequiret, de deserto tulit vermiculum, cujus sanguine linivit vitrum, et fractum est. Videns autem Salomon cacumen montis Moria, ubi aedificavit templum angustum, dejecit illud, et in aream spatiis amplioribus diffudit.

De aedificatione templi. recensere

Factum est autem, post quadringentos et octoginta annos egressionis Israel de Aegypto, anno quarto regni Salomonis, mense secundo, qui Zius apud Hebraeos dicitur, apud nos Maius, coepit Salomon aedificare domum Domino de candido marmore, quod parium dicitur (III Reg. VI). Josephus tamen dicit, anno quingentesimo secundo egressionis de Aegypto, describens etiam annos aetatum praecedentium, dicens ab Abraham fluxisse annos mille viginti, a diluvio mille quadringentos, ab Adam tria millia centum et duos. Habebat autem domus in longitudine cubitos sexaginta, in latitudine vero viginti. Pars quidem anterior, quae sancta dicitur, et erat ab Oriente quadraginta cubitorum erat in longitudine. Reliqua pars ad occidentem viginti cubitorum erat, et dicebatur Sancta sanctorum. Porro in altitudine triginta cubitos habebat, usque ad primum tabulatum, super quod secunda mansio erigebatur triginta cubitis, usque ad secundum tabulatum. Tertia vero mansio erat sexaginta cubitorum, usque ad tertium tabulatum, quod erat tectum domus. Et sic tota templi altitudo in centum viginti cubitos ascendebat. Josephus tamen mentionem non facit, nisi de duabus mansionibus unicuique ascribens cubitos sexaginta, sed duos inferiores sub una comprehendit. Et erat porticus ante faciem templi, habens longitudinem juxta templi mensuram sexaginta cubitorum, et latitudinem decem cubitorum, surgens in altum, ut dicit Josephus, usque ad celsitudinem templi, et fecit in templo fenestras obliquas, id est exterius angustas, et interius obliquando diffusas: has excogitavit Salomon. Trabes autem posuit in domo per transversum per tria loca in summitatibus trium mansionum adeo longas, ut forinsecus capita earum prominerent ex utraque parte. Et aedificavit super capita forinsecus prominentia tria tabulata, ad deambulandum circa templum: quae in Evangelio pinnacula templi dicuntur (Matth. IV). Quae quomodo facta esse in utroque latere, satis elucet. Quomodo autem fuerit in fronte orientali et occidentali, non memini me legisse, nec super hoc me somniare aut libet, aut licet; sed quod ibi fuerant creditur, quod videtur velle Josephus, dum ait de eversione templi. Latitudo vero tabulatorum differens erat. Tabulatum enim quod erat subter quinque cubitos habebat latitudinis, et medium sex cubitos, et tertium septem. Quod ad litteram quidam tradunt factum, ut in superioribus tabulatis manentes, non impedirentur, ad aspiciendum inferius, per obstaculum inferiorum. Hebraeus tamen dicit tria tabulata parem habuisse latitudinem, ut si a summo usque ad imum plumbata caementarii dimitteretur, eorum perpenderetur aequalitas. Verumtamen inferius tabulatum quinque cubitorum erat in latitudine, medium vero sex, quia murus superior arctior factus, quasi per cubitum retractus erat. Ultimum vero tabulatum septem cubitos habebat pro retractione muri superius similiter factum. Fuerunt qui dicerent inferius tabulatum septem fuisse cubitorum, et medium sex, ut ascendendo arctaretur tabulata sicut et murus. Et corrigunt litteram, pro subter, ponendo, super. Vel etiam legunt, subter, dicentes, tabulatum quod subter erat, non loco, sed numero. Sicut enim altum dicitur, et profundum, et supremum, sic et subter dicitur loco, quod infra positum est; subter vero numero, ad quod ascenditur numerandum. Haec autem tabulata sic erant conjuncta muro, ut ei non haererent, id est muro infixa non essent. Trabes tamen de muris prominebant. Porro in extremitatibus cujusque tabulati, ut deambulantes ab injuria lapsus defenderentur; aedificavit luriculas, tanquam appodiationes, quae in Regum, latera vocantur , in Paralipomenon, cancelli (II Paral. III), de quorum altitudine nescimus, nisi de supremo, quod habuit in altitudine quinque cubitos.

De ornatu inferioris domus. recensere

Porro murus inferioris mansionis intrinsecus undique opertus erat tabulis cedrinis, trabibus vero solarii affixa erant laquearia cedrina (III Reg. VI). Pavimentum vero domus tectum erat tabulis abiegnis, tabulata vero laterum, et laquearia trabium, et pavimenta tabulis aureis operiebantur cum clavis aureis, quorum singuli erant quinquaginta siclorum, nihilque erat in illa inferiori parte templi, quod auro non tegeretur, ita ut vultus ingredientium faceret auri lumine resplendere. Porro in junctura tabularum fecit anaglypha, id est caelaturas, vel tornaturas in juncturis fabrefactis, ne locus juncturae deprehendi posset. In medio vero tabulae erant imagines prominentes, cherubim et palmae. Haec quidem in tabulis cedrinis caelata erant, sed auro tecta, vel in ipsis tabulis aureis. Oraculum autem, quod dicitur Sancta sanctorum , habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudinis, et triginta altitudinis. In littera tamen habetur, et viginti cubitos altitudinis, quod intelligendum est de pariete interposito inter sancta et oraculum. Sicut enim in tabernaculo columnae interpositae fuerunt, quibus appendebatur velum, sic interpositus est in templo paries cedrinus, non ascendens in altum nisi per viginti cubitos, decem cubitos, qui supererant, usque ad laquearia, intactos relinquens, ut fumus aromatum ascendens de altari per aperturam superiorem libere intraret in oraculum. Erat autem totus paries tectus auro, habens anaglypha, cherubim et palmas ad motum parietum. Huic parieti appensum erat velum de quatuor coloribus, cui intexta erant cherubim tantae tenuitatis, ut parietis non prohiberent aspectum. Quod totum parietem operiens, forte usque ad laquearia ascendebat, quod legitur in Evangelio scissum fuisse a summo usque deorsum (Matth. XXVII). De interiori schemate superiorum mansionum non legi, nisi quod, dum consummaretur aedificium, positus est lapis in angulo superiori, non sine grandi omnium admiratione. Cum enim aedificantes, et in fundamento et in muro eum locare niterentur, non est inventus locus ejus, donec in angulo superiori, et postremus omnium, convenientissime positus est, secundum quod praedixerat David. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus, etc. (Psal. XVII.) In summitate vero muri per gyrum affixa erant aurea verna ad hominis magnitudinem propter aves abigendas, ut de longe aspicientibus, quasi silva aurea videretur. Per gyrum vero muri erat labium exterius, a quo dependebant grandes uvae aureae cum pampinis aureis, adeo fabrefactis , ut sursum aspicientibus quasi ad instar avium moveri saepe viderentur. Porro juxta terram, ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae, id est meridianae , et per cochleam testudinis ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium, hoc est per ascensum tortuosum, qui vulgo vitis dicitur, qui factus est ad similitudinem cochleae testudinis. Josephus tamen describit ascensum factum per medium muri absconditum, facilem et securum, in parte muri exterioris fenestratum sufficienter. Ostium vero ascensus dicitur fuisse juxta terram in angulis anterioribus utriusque muri. Fecit autem in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur . Et sculpsit in eis cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes, et operuit omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. Fores istae tantae venustatis erant, quod etiam David prophetans de templi destructione, eas nominatim expressit, dicens: Exciderunt januas ejus in idipsum (Psal. LXXIII). Et, ut Josephus ait, non erat in eis lignum majus palmo. Quod forte notatur in Regum, cum dicitur, opere quadro ad regulam. Et erat altitudo earum triginta cubitorum secundum altitudinem inferioris coenaculi. Sed quod dicit Josephus altitudinem earum viginti cubitorum, videtur falsum esse, quia tanta erat latitudo templi, ergo ab oriente non erat murus. Sed in Regum est determinatio, ubi dicitur. Ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Erat quippe latitudo muri decem cubitorum altrinsecus, et apertura, in qua erant fores similiter decem, et ita in muro orientali altrinsecus supererant quinque cubiti. In apertura vero erant quatuor fores, duae extrinsecus, et duae intrinsecus, quarum unaquaeque habebat latitudinem quinque cubitorum. Et erant sic artificiose compositae, ut clausae quasi continuum parietem facerent intus et extra. Apertae sibi in medio spissitudinis muri obviabant, et totam ejus latitudinem tegebant. Et sic artificiose sibi adhaerebant, ut quando claudebantur exteriores, claudebantur et simul interiores. Nullus enim in templo nocte remanebat, qui clauderet eas interius. Cumque aperiebantur exteriores, aperiebantur etiam simul interiores, propterea dictum est: Ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Porro in pariete oraculi fecit duo ostiola de lignis olivarum, et postes angulorum quinque, ut in quinto angulo medio, cardines affixi starent circa quos ostiola movebantur, et erant in ostiola anaglypha, Cherubim et palmae. Quidam tamen dicunt postes angulorum quinque, subaudi, cubitorum erant. In oraculo autem erat arca, et propitiatorium, et cherubim, quae fecerat Moyses in deserto.

De duobus cherubim. recensere

Fecit autem Salomon duos cherubim de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis (III Reg. VI), stantes super pavimentum, in lateribus arcae, et habentes pedes obliquatos, quasi ad deambulandum elevatos, opertos auro purissimo, habentes alas aureas, singulas quinque cubitorum, quarum duae extendebantur super arcam, et obviam sibi venientes jungebantur super eam, tegentes sanctuarium infra se positum. Alas autem duas extendebant altrinsecus ad parietes, ita ut ala unius tangeret parietem, et ala alterius parietem alterum. Porro extra parietem in sancta posuit mensam ad aquilonem, et candelabrum ad austrum. Inter quae medium erat altare aureum, quod fecerat Moyses in deserto. Sed praeter illud candelabrum, posuit alia candelabra aurea ejusdem schematis, sed majoris, quantitatis quinque hinc, et quinque inde. Similiter cum mensa quam fecerat Moyses, posuit alias decem mensas ejusdem schematis, sed majores quantitatis, quinque hinc, et quinque inde. Inter haec autem posuit altare thymiamatis, et vestivit illud cedro, quod etiam dicitur altare oraculi, id est coram oraculo. Per hoc intelligitur fuisse aliud altare, quam quod aedificavit Moyses. Illud enim erat de lignis setim circumtectum ex omni parte auro. Illud autem vestitum erat cedro. Proinde intelligitur hoc altare fuisse de lapidibus, quos ferrum non tetigit, et erat opertum per circuitum tabulis cedrinis. Sed et illae opertae erant ex omni parte laminis aureis, cujus quantitatem non memini me legisse. Illud vero modicum altare, quod fecit Moyses in deserto forte repositum erat in Sancta sanctorum, non ad usus quotidianos thymiamatis, sed ad aliquos usus singulares, quando semel in anno ingrediebatur sacerdos cum sanguine. Hoc autem inde potest perpendi, quia dicit Apostolus, in Sancta sanctorum fuisse aureum thuribulum (Hebr. IX), et hic erat ornatus templi in interioribus

De porticu. recensere

In facie vero templi erat porticus (III Reg. 7), quae in Evangelio dicitur vestibulum templi, habens columnas aereas in longitudine sui dispositas in medio quarum erant duae mirabiliores caeteris positae fores templi, habentes in medio sui spatium decem cubitorum secundum latitudinem portae templi. Quarum talis erat compositio: Stylus, vel stipes columnae octodecim habebat cubitos altitudinis ; non planae, sed valliculatus, habens in circumitum canales cavationis quatuor digitorum, et erat fusilis, et linea duodecim cubitorum ambiebat illum. Si quis vellet rotunditatem tangere, vel forte in medio columnae, linea fusile opere circumducta erat. Epistylium vero columnae super quod locandum erat capitellum latius erat stipe, et rotundum opere reticulato caelatum. Capitellum autem superpositum epistylio fusile erat, et quinque cubitorum altitudinis, et in suprema parte erat liliatum. Latera vero ipsius ex omni parte in modum retis et catenarum erant contexta, adeo artificiose, ut retia, et catenae magis viderentur apposita quam insculpta, vel quia solida non erant, perforata undique fusa sunt, ut connexiones retis formam exprimerent. Septena versuum retiacula erant in capitello uno, id est septem ordines habentes eamdem caelaturam, totum circumitum capitelli per gyrum occupantes, vel ab inferiori parte capitelli, usque ad supremam, erant isti septem ordines dispositi ascendendo. Super capitellum vero erat quasi funiculus, super quem positum erat retiaculum tenens ejus summitatem, et descendens aliquantulum circa latera capitelli in circumitum. In cujus extremitate dependebant in duobus ordinibus ducentis malogranata. In epistylio quoque columnae, super quod sedebat capitellum, dependebant malogranata. Legitur enim quod capitella erant super summitatem malogranatorum. Ejusdem compositionis erat columna altera. De compositione vero basium non legi. Hae duae columnae propriis nominibus vocabantur, tum propter sui magnificentiam, tum propter futurorum multam praefigurationem. Dextera dicebatur Jachim, id est firmitas, Josephus vocat eam thalamum Jachim. Sinistra dicta est Booz, vel Boz, quod sonat robur, vel in robore. De reliquis columnis vestibuli et modicis agit historia dicens: Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum, et rursus alia capitella in summitate columnarum desuper, juxta mensuram columnae contra retiacula. Porro de compositione columnarum tacet. Capitella vero earum minora dicit uno cubito prioribus capitellis. De schemate eorum tantum dicit, quod erant liliata, et habebant retiacula superposita. Quod autem sequitur malorum granatorum ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi, ambiguum est, utrum hoc dictum sit de capitellis minoribus, an recapilando dictum sit de capitellis prioribus. Has columnas fudit Hiram Tyrius, plenus sapientia ad faciendum omne opus ex aere, filius mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre vero Tyrio. Sed et omnia utensilia templi aerea, et quidquid in eo de aere factum est, fudit Hyram in campestri regione Jordanis in terra argillosa, et inter Sochot, et Sarchan. Nec te moveat, quod aliquando de aere, aliquando de aurichalco dicuntur facta, quia idem est, cujus splendor et pulchritudo similis erat auro, ut dicit Josephus. In hoc vestibulum ascendebatur ab atrio sacerdotum duodecim gradibus, secundum Josephum. Quidam tamen dicunt septem secundum visionem Ezechielis, dicunt enim in multis concordare compositionem templi materialis, cum compositione templi spiritalis, quod vidit Ezechiel.

De cubiculis, et coenaculis hebdomadariorum. recensere

Aedificavit autem Salomon in circumitu templi post vestibulum triginta parvulas domus, quae sui copulatione totum templi spatium intrinsecus ambiebant (III Reg. VII). Harum singulae habebant quinque cubitos latitudinis, et tantumdem longitudinis, et quindecim in altitudine. Ingressusque earum ita fecit adinvicem, ut ex alia ingrederetur ad aliam, aliquo spatio interposito. Et supra eas aedificatae erant aliae aequales eis, et mensuris, et numero, ita ut latera templi tria per circuitum tegerentur domunculis, usque ad primum tabulatum exterius . Reliqua vero pars templi superior circumaedificata non erat, sed libere videri poterat. Non fuerunt hae domunculae pastophoria, vel exedrae, ut quidam putant, de quibus postea dicemus, sed fuerunt cubilia, et coenacula hebdomadariorum, et gazophylacia vasorum et vestium templi.

De atrio sacerdotum. recensere

Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (II Reg VII). Porro plura fuerunt atria circa templum, ut in psalmo legitur: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII). De interiori tantum atrio mentio fit in Regum, de eodem et de secundo tractat Josephus. Sed praeter haec duo etiam fuerunt alia duo. Igitur atrium interius, erat platea grandis ex omni parte circa templum diffusa per quadrum, quae prae foribus templi ad orientem plurimum extendebatur, quia ibi erat altare aereum, et luteres, et ibi ministrabant levitae, et sacerdotes coram Domino. Circa utrumque vero latus templi non adeo diffusa erat. Ab occidente vero strictior, cujus pavimentum vario marmore stratum erat, et diversis imaginibus venustatum. Hoc atrium cingebat murus brevis in altitudine tantum trium cubitorum, et erat unus cubitus lapidum unius coloris, secundus lapidum alterius coloris, et tertius tertii coloris. Intus autem erat vestitus cedro, et positus erat murus per gyrum in extremitate hujus atrii, ut caeteros a ministris ab ingressu atrii prohiberet. Ad hunc se appodiabant psallentes; et conversi ad populum super hunc inclinati loquebantur. In eodem muro stabant columnae aequis intervallis dispositae, populum extra stantem ad legem sanctimoniae praemonentes, aliae litteris Hebraeis, aliae Graecis, aliae Latinis, et ne in locum sanctum transirent prohibentes. Hic ambitus muri proprio nomine vocabatur gion, Latine vero cancellus. Unum solum habebat introitum ab oriente contra portam templi, habens aperturam viginti quinque cubitorum sine foribus, usque ad hunc introitum ascendebant viri, et mulieres deferentes oblationes suas ad ministros sibi occurrentes. Nec licebat eis nisi in quibusdam casibus ulterius transire , et ascendebant ad ipsum per quatuordecim gradus. Hoc atrium dicebatur atrium interius, vel atrium sacerdotum, quod etiam illi qui erant Aaronitae, sed propter maculam aliquam offerre non poterant, non intrabant, licet de partibus sacrificiorum alerentur.

De atrio mundorum. recensere

Post illud atrium, et infra ipsum in declivi latere montis, positum erat secundum atrium, quod dicebatur sanctum, quod Josephus vocat aulam, vel basilicam grandem. Erat autem diffusum per circumitum circa atrium interius, longe tamen majus eo, et pavimentum vario marmore. Erat quoque circumseptum muro in altitudine viginti quinque cubitorum interius, exterius vero altitudinis quadraginta cubitorum, secundum declivitatem collis. Et licet sic altus esset, non ascendebat tamen usque ad fabricam templi, nec ipsius aspectum prohibebat. Erat autem murus iste ad occidentem simplex, et nullam habens portam. In utroque vero latere, et fronte orientali, habebat porticus circumjacentes instar claustri monachorum, in quibus erant columnae singulorum lapidum diversi coloris cum basibus argenteis. Camerae vero porticuum, et laquearia cedrina erant. Latitudo vero porticus triginta cubitorum. In latere meridiano erant quatuor portae duplices valvas habentes, quae laminis aureis et argenteis miro opere decoratae erant. Ejusdem numeri, et ejusdem schematis erant portae in latere septentrionali. In his sedebant janitores, ut arcerent immundos ab introitu hujus atrii. Porro in orientali fronte erat porta, quae speciosa dicebatur, habens valvas de aere Corinthio factas. In angulis hujus frontis erant duae portae modicae, per quas ascendebant mulieres ad offerendum. Vel forte ministri descendebant in occursum earum ibi, ad suscipiendas earum oblationes. Per has portas, quas diximus, ascendebant undequaque viri mundi in atrium secundum, ut orarent sub divo tempore serenitatis, sub porticibus tempore tempestatis. In platea hujus atrii orientalis vendebantur animalia, et volucres ad offerendum, et mensae nummulariorum stabant ibi, quas evertit Dominus (Matth. XXI; Joan. II). In porticibus autem circa portas stabant gazophylacia diversi generis ad recipiendas oblationes ingredientium. In porticibus laterum erant pastophoria, id est loca separata ad comedendum, in quibus sacrificantes de partibus sacrificiorum, quae eos contingebant, vescebantur coram Domino. Quidam tamen volunt quod ibi tantum a foris venientes a finibus Israel comedebant, et ob hoc dici pastophoria. In eisdem porticibus erant cathedrae, et synedrae, et exedrae, id est tria genera sedilium, ut ait Isidorus. In cathedris sedebant doctores in gymnasio; in synedris sedebant auditores in consistorio. Et dicebantur synedrae, quasi consessus. In exedris autem sedebant assessores cum judice quando secretius aliquid tractabant, quasi in locutorio. Et dicebantur exedrae, quasi assessus, licet exedra saepius ponatur pro thalamo. Hoc atrium secundum saepe in Evangelio dicitur templum, ubi dicitur quod oves et animalia vendebantur in templo (Matth. XXI), et quod Jesus docebat in templo (Luc. XIX), et quod filii Israel orabant in templo, etc., in hunc modum.

De atrio mulierum. recensere

Porro sub hoc atrio erat atrium tertium, similiter in declivi latere montis positum, ejusdem compositionis cum secundo, et si non tantae venustatis nec tam pretiosi ornatus. In hoc orabant mulieres, mundae tantum.

De atrio immundorum. recensere

Infra illud atrium erat et quartum, in quo orabant viri immundi, et mulieres et gentiles, cujus murus exterior in radice collis positus erat, et ascendebant quadringentis cubitus usque ad verticem tantum collis, in quo situm erat templum, et ita muri atriorum in nullo prohibebant aspectum templi, nec eorum qui ministrabant in atrio interiori.

De altari, et mari aeneo. recensere

Porro in atrio interiori erat altare aereum, factum est lapidibus impolitis circumtectum ex ea parte aere longe majoris quantitatis quam illud portatile, quod factum fuit in deserto viginti cubitorum longitudinis, et totidem altitudinis, et erat sub eo fovea grandis, in quam per foramen in medio altaris positum cineres defluebant, et sanguis qui ad crepidinem altaris fundebatur influebat in eam. Quandoque vero mundabatur fovea per fenestram, quae erat ad orientem. Altare vero, quod fecerat Moyses, propter reverentiam sui in aliqua parte atrii reservatum est. Quod quidam tradunt ibi permansisse, usque ad eversionem templi factam per Romanos. Imo etiam postea cum gentiles habitaverunt in Jerusalem fecerunt ex eo horologium sibi. De loco vero hujus altaris, et quomodo immolantes ad latus ejus immolarent coram Domino, supra satis dictum est. Porro in eodem atrio posuit Salomon mare aeneum fusile (III Reg. VII; II Paral. IV), quod nos lavatorium dicere possumus, ut in eo sacerdotes ministraturi abluerent pedes et manus. Quod Josephus vocat cantarum ingentem in schemate hemispherii factum, cujus latitudo decem cubitorum erat per diametrum, a labio usque ad labium . Altitudo vero erat quinque cubitorum a labio, scilicet usque ad fundum, spissitudo vero erat tres digitorum. In superiori parte adeo latum erat, quod resticula triginta cubitorum cingebat illud per circumitum, sed paulatim in descensu angustius fiebat, adeo ut circa fundum resticula decem cubitorum ambiret illud. Supremum ejus labium repansum erat ad modum lilii. In lateribus autem ejus extrinsecus duo ordines erant sculpturarum historiarum, id est historias aliquas habentium. Capiebat autem duo millia batos, id est tria millia metretas. Batus enim capit metretam et dimidium. Et est batus mensura trium modiorum, ejusdem capacitatis cujus, et ephi. Sed et batus est mensura liquidorum, ephi vero aridorum. Porro basis super quam stabat habebat duodecim boves aeneos, et fusiles, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, tres ad occidentem, tres ad meridiem, tres ad orientem, quorum anteriora tantum prominebant sub mari, posteriora vero intus latitabant.

De luteribus. recensere

Fecit quoque Salomon decem luteres aeneos, et fusiles, altitudinis quatuor cubitorum (III Reg. VII). Erat autem in summitate luteris os recurvatum interius, et adeo angustum, ut unius cubiti esset ejus latitudo. Fundus vero ejusdem erat latitudinis cubiti et dimidii , juxta quantitatem basis supra quam sedebant. Quadraginta batos capiebat luter unus. In eis abluebantur intestina, et pedes holocaustorum, et erant omnes ejusdem facturae, sicut et bases, quibus incidebant Erat autem basis in inferiori parte in longitudine et latitudine habens quatuor cubitos per quadrum, in altitudine vero trium cubitorum. Et ascendendo paulatim angustata usque ad cubitum et dimidium, juxta quantitatem fundi ipsius luteris. Eratque composita ex quatuor tabulis, quibus quinta erat superposita quadrata, et ex omni parte aliquantulum excedens summitates aliarum, habens in medio sui eminentem concavitatem rotundam, in qua sedebat luter. Ipsum opus basis interrasile erat, et in juncturis tabularum, per quatuor angulos erant sculpturae eminentes, ad modum columnarum, quas quidam dicunt vocari media intercolumna, quadrata tamen quidam legunt ibi media intercolumna quadrata, vocantes columnam mediam tabulam, inter quatuor tabulas superpositam. Latera vero basis a media parte supra, insculptas habebant coronulas et plectas, et in medio earum leones et boves, et cherubim, et super colla leonum et boum, et subter erant lora ex aere pendentia, quibus ligati videbantur. In summitate vero quatuor columnarum angularium erant humeri expansi, in similitudine manus humanae et pedis aquilini, super quos tabula ferens luterem ita erat coaptata, ut naturaliter inserta videretur. Et habebant illae columnae proprias caelaturas, homines, arbores et aves. Porro altera media pars basis quae erat circa terram, habebat per gyrum rotas eminentes cubiti et dimidii, et qui in rota fieri solent axes, et radios creatos et modiolos, omnia fusilia. Et circa eas positae erant variae caelaturae. Et haec omnia adeo fabricata erant, ut non caelata, sed quasi apposita per circuitum viderentur, et basis quasi rotis circumstantibus vehi videbatur. Una erat fusura, et mensura, et sculptura decem basium et luterum. De sculptura tamen luterum nihil memini me legisse. Horum quinque in atrio templi steterunt ad dexteram, et quinque ad sinistram ad hunc usum. Nathinael prius lavabant membra hostiarum in piscina probatica, et lota tradebant sacerdotibus, qui, ne quid interim eis sordis adhaesisset, luteribus ea immergebant, ut resincerata superponerent altari. Porro lavatoria haec in hunc modum posita erant, ut ingredientibus atrium sacerdotale, primo occurrebat ad meridiem mare aeneum ad abluendas manus, postea progredientibus, occurrebant decem luteres, ad intinguenda membra hostiarum, sursumque progredientibus occurrebat altare aeneum similiter ad meridiem, positisque hostiis super altare, redibant sacerdotes offerentes ad mare aeneum, et abluebant ibi pedes et manus, ut sic loti consummarent sacrificia, id est intrarent templum cum prunis et thymiamate, ad adolendum illud super altare in odorem Domino.

De vasis altaris. recensere

Utensilia vero altaris aenei fecit Hiram ex aere lebetes ad suscipiendos cineres et prunas altaris, ollas quoque et caldarias ad coquendas carnes, et hamulas, id est fuscinulas ad extrahendas carnes vel disponendas, et arpagiones, id est furcas ad componendum ignem, et membra hostiarum desuper disponenda, et scutras, vasa scilicet aequalis amplitudinis in ore et fundo, ad calefaciendum (III Reg. VII). Josephus addit et trullas forte ad congregandos cineres, vel eruendos, vel ad vertendum pavimentum. Porro utensilia templi aurea erant, vel argentea. Utensilia vero candelabrorum aurea erant, de quibus in Exodo legitur (Exod. XXXVII). Numerum vero utensilium quae fecit Salomon tempore procedente, ponit Josephus, mensas scilicet super quas jacebant phialae, et paterae, et mortariola, et patenae ad offerendam similam, et crateres in quibus simila cum oleo miscebatur, et assarones, in quibus libamina mensurabantur. Thuribula quoque, cum quibus ferebatur thymiama et alia thuribula, in quibus ferebatur ignis a majore altari ad minus. Haec omnia obtulit Salomon aurea, et alia similiter argentea, sed in duplum. Quorum numerum, secundum Josephum, ponere timui, ne incredibile videretur, praesertim cum vitium scriptorum circa numeros plurimum inveniatur.

De dedicatione templi. recensere

Anno igitur quarto regni Salomonis, secundo mense, fundata est domus Domini, et in anno undecimo mense Ebul, id est Octobris, consummata est in omni opere suo, et in universis utensilibus, quae in imminenti erant necessaria. Post dedicationem enim plura fuerunt fabricata et superaddita. Et aedificavit eam septem annis et septem mensibus. Et convocavit Salomon in anno undecimo majores natu Israel, et principes tribuum, et duces familiarum ad dedicationem templi, et ad efferendam arcam in illud (III Reg. VIII). Et convenerunt omnes mense septimo, id est septima lunatione, quae intraverat Octobrem. Et erat dies solemnis, decimus scilicet dies quo fiebat expiatio. Potest tamen dici templum in Septembri dedicatum, quia totus fere solemnis est, rege accelerante, et post dedicationem fecisse aliqua utensilia, quae deerant mense Octavo, et sic utrumque verum est, quia mense Octavo perfecta est domus in omni opere, et utensilibus, et tamen mense Septimo dedicata est. Et tulerunt sacerdotes, et levitae de civitate David arcam Domini, et omnia vasa ejus, et vox jubilantium, ut ait Josephus, a longe remotis audiebatur. Rex vero et universa multitudo gradiebantur, alias gratulabantur ante arcam, et immolabant hostias absque aestimatione, et numero, et aromatum fumus a longe positis sentiebatur. Et intulerunt sacerdotes arcam Domini in locum suum, et in oraculum subter alas cherubim, quibus quasi quodam ciburneo tegebatur. Capita quidem vectium super humeros portantium, a populo retro posito videbantur, donec arca reposita retracti sunt a visibus hominum in sempiternum. Arca vero tecta erat ne videretur. In arca autem nihil aliud erat, nisi duae tabulae testamenti lapideae. Supplendum est autem, et urna aurea plena manna et virga Aaron. Haec enim testatur Apostolus fuisse in ea (Hebr. IX). Factum est autem cum exissent sacerdotes de oraculo, et dicerent: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CIV),  nebula implevit domum Domini, non metuenda, sed temperata et fulgens, et obrumbavit facies sacerdotum, ita ut se invicem videre non possent, nec ministrare. Et ait Salomon: Dixit Dominus, ut habitaret in nebula. Nusquam legitur Dominus hoc dixisse. Sed quia in monte Sina apparuit in nebula, et praecessit Israel in nube, et ante Moysen positum in caverna petrae transivit in nebula, ideo Salomon posuit dictum pro opere. Et est sensus: Dixit Dominus, id est opere monstravit. Subiit autem omnes quaedam opinio phantastica, Dominum localiter descendisse in templum, quam amovit Salomon dicens: Novimus, Domine, quia fabricasti tibi domum perpetuam, coelum, terram simul et mare. Et flexo utroque genu in terra coram omni Ecclesia, utramque manum levavit ad Dominum supplicans pro peccatis, vel gratias agens de promissione Domini impleta, qui promiserat David domum sibi aedificandam per manum filii ejus. Oravit quoque ut quicunque Judaeus, vel gentilis, ascenderet ad hanc domum, supplicans pro peccatis, vel clamans ad Dominum pro aliqua tribulatione, exaudiretur a Domino in his quae juste postularet. Et surgens ab oratione, stans benedixit universo populo, et dedicatum est templum cum utensilibus suis die illa. Et deinceps in eadem die quartum fiebat festum, scilicet festum dedicationis. In eadem enim die erant tria alia festa, festum scilicet propitiationis, afflictionis et expiationis. Nec te moveat, quod diximus eum flexisse genua super terram, cum in Paralipomenon dicatur, quod fecerit Salomon basim aeneam quatuor cubitis altam, quam posuit in medio basilicae, et stans super eam benedixit populo. Potuit enim utrumque fecisse. Vel si pro eodem accipitur intelligendum est eum flexisse genua super terram, id est super locum in quo stabat. Et immolavit Salomon hostias pacificas viginti duo millia boum, et ovium centum viginti millia. Et quia altare aeneum ad suscipienda holocausta, et adipes pacificorum minus erat; sanctificavit rex medium atrii interioris, ut super illud cremarentur, quae super altare cremari non poterant . Fecit ergo Salomon festivitatem dedicationis, et omnis Israel cum eodem quatuordecem diebus: Quod sic intelligendum est: Quinque diebus continuis celebrata est dedicatio; in sexto vero die, quae fuit quintadecima mensis, occurrit Scenopegia, quae interposita est septem diebus. Qua terminata iterum celebrata est dedicatio per duos dies, qui intermissi fuerant, et in die octavo, id est post duos septenarios, dimisit rex populum. Vel dedicatio continuis septem diebus facta est, et post decimam septimam diem inchoata est Scenopegia, et terminata in vicesima tertia, et in octava Scenopegiae post collectam dimisit populum. Et apparuit Dominus secundo Salomoni per somnium, dicens: Exaudivi orationem tuam, sanctificavi domum hanc, et erunt oculi mei cunctis diebus super eam, et super te, et super populum Israel, si custodieritis mandata, quae proposui vobis. Alioquin auferam vos de terra quam dedi vobis, et templum hoc projiciam a conspectu meo, et erunt aerumnae vestrae fabulae narrantium (III Reg. IX).

De domo Saltus recensere

Factum est autem post fabricam templi, coepit Salomon constituere aedificium domorum regalium (III Reg. II), quod tredecim annis vix implevit. Non enim circa ea adeo fervens erat studium populi, sicut circa templum, sed nec ad eas opulentia fuerant ei praeparata a patre. Fecit autem tres domos, domum sibi, et domum uxori suae filiae Pharaonis, et domum Saltus. De domo regis hoc solum dicitur in hoc libro Regum. Domum suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit (III Reg. VII); et paulo post, porticum etiam solii, in qua tribunal fecit (ibid.). Et vocavit porticum ipsam domum in qua erat solium et tribunal: solium autem est regis, tribunal judicis. Et erat in eadem domuncula in qua sedebatur ad judicandum, id est in qua cum assessoribus tractabatur de sententia. De hujus domus compositione tacet liber Regum, forte quia eadem erat quae et in domo Saltus, quam plenius describit. De domo reginae dicitur in Regum, quod eam tali opere fecit, quali et domum regiam. Porro domus Saltus duplex erat, et ex duplice materia. Pars inferior erat lapidea, et dicebatur nephota, id est pigmentaria, in qua reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi et domus regiae, ut ex beneficio terrae, et mari diu vigerent quasi recentia. Superior pars domus lignea erat de lignis Libani facta; unde et dicta est domus Saltus, vel domus Libani, vel domus Saltus Libani. Quidam tamen putant eam ob hoc sic vocatam, quia circumquaque consita erat ex arboribus et viridariis mirae recreationis, juxta densitatem saltus Libani. In ea reponebantur arma, ut beneficio ligni rubiginem non sentirent, nec solum arma ad pugnandum, sed et ad decorem et ad ostentationem regii fastus. Fecit enim rex Salomon ducenta scuta aurea, et sexcenta sicli erant in unoquoque scuto (III Reg. X). In Paralipomenon additur de totidem lanceis aureis (II Paral. IX). Fecit quoque ducentas peltas aureas, quarum quaedam rotundae erant, aliae instar semicicli factae. His utebantur custodes regis ante ostium domus excubantes (III Reg. XIV). Etiam quando rex egrediebatur praecedebant eum aequitantes, et ferentes hujusmodi arma, juvenes flavi, et usque in equorum sessionem diffundentes caesariem, comis suis adjicientes auri tincturam, ut eorum capita sole percussa radiarent. Hos sequebatur rex vectus in curru, et ad locum quemdam solitus erat exire, qui ab Jerosolymis abest duobus funiculis, et dicebatur hortus Eden, id est deliciarum. Porro pars illa superior, quae dicebatur domus Saltus, habebat longitudinem centum cubitorum, in latitudine quinquaginta, et in altitudine triginta cujus camera tota vestiebatur tabulis cedrinis. Sustentabatur vero tribus ordinibus columnarum. Unusquisque ordo habebat columnas quindecim e regione se respicientes, et pari modo a se distantes, et ita inter muros et tres ordines columnarum erant quatuor deambulatoria. Prae foribus autem domus fecit porticum columnarum quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta latitudinis. De compositione inferioris partis domus lapideae tacet liber Regum, forte quia ejusdem compositionis erat cujus et superior.

De basilica et domo regia. recensere

E regione stabat domus regia, grandi interjacente viridario ejusdem longitudinis, latitudinis, et altitudinis, et similiter intercolumnata (III Reg. VII). Verumtamen simplex erat, et unius mansionis murus, cujus altitudo quatuor habebat distinctiones, quarum tres diversis variabantur coloribus, quarta vero superior caelaturis erat ornata. Erant ibi arbores sculptae diversi generis, ramis, foliis et pomis obumbratae, ita ut propter miraculum subtilitatis agitari quodammodo putarentur. In medio totius amplitudinis erat domuncula habens latitudinem triginta cubitorum, et in ea erat solium validis columnis extensum, in quo rex sedens judicia proferebat. In posteriori fronte domus, laquearia, et parietes vestiti erant auro, ubi fecit rex thronum de ebore grandem et vestivit eum auro (III Reg. X), cujus ascensus facilis erat per sex gradus, et de marmore porphyrio factus; duodecim leonculi stabant super sex gradus hinc et inde. Reclinatio throni posterior rotunda erat sedens super vitulum respicientem, et duae manus hinc et inde tenebant eum, et duo leones stabant juxta manus singulas. Non fuit tale opus in universis regnis. Fecit et circa domum reliqua habitacula et sedilia. Ubi post causas explicatas residebant, strata omnia ex marmore, et tabulis cedrinis. Fecit quoque domum reginae in latere descendentem, marmore, cedro, auro, et argento opulentissime decoratam. Fecit et utensilia utriusque domus praeclara; necnon et vasa, quaecunque sunt epulis opportuna, omnia ex auro fecit. Perfecit itaque Salomon viginti annis templum, et domos regias cum omni supellectile sua, Hiram rege Tyri praebente sibi auxilium in lignis, et auro (III Reg. IX).

De oppidis datis Hiram. recensere

Tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae (III Reg. IX), in sorte Nephthalim maritima. Sed non placuerunt regi Tyrio, licet a Tyro non procul essent positae, et appellavit eam terram Chabul, quod lingua Phoenicum sonat displicere, et tunc primum terra illa vocata est Galilaea gentium, non quod ibi gentes habitarent, sed quia sub ditione regis gentilis erat. Refert Josephus Menandrum Phoenice historiographum scripsisse quod Salomon et Hiram mutuo sibi scripserunt aenigmata et figuras, quae qui non solveret certam daret alteri pensionem. Cumque arctaretur Hiram in solutione, consulebat Tyrium juvenem Abdemium Abdemonis filium, quia omnia de facili explicabat.

De operibus Salomonis. recensere

Porro convertit animum Salomon ad muros civitatis construendos, quos miro robore ampliavit (II Reg. IX, et II Paral. VIII). Vias quoque regias, quae ad Jerosolymam ducerent, nigro lapide stravit. In pluribus vero locis ruinas civitatum reparavit. Sed et novas civitates pro opportunitate locorum fundavit, quasdam contra hiemis intemperiem, quasdam adversus cauma aestivum, quasdam contra veris et autumni mutabilitatem. In terminis vero terrae aedificavit urbes tabernaculorum, imo ultra fines terrae promissionis perplurimas urbes occupaverat, socero suo Pharaone rege Aegypti ei praebente auxilium. Qui, ut ait Josephus, ultimus regum Aegypti dictus est Pharao, quod interpretatur regnans. Qui cum admiraretur opera Salomonis, praecipue commendabat domum Saltus, et sacrificia et frequentia levitarum circa ea. Porro de filiis Israel nullum fecit Salomon servum, sed erant viri bellatores et ministri ejus, ex quibus erant super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta; Chananaeos autem de monte Libani, usque ad civitatem Amachi, fecit sibi servos tributarios. Classem quoque fecit rex Salomon in insula quadam Aegyptiaca Rubri maris, quae dicitur Asiongaber, et navigabant cum servis Salomonis viri nautici de Tyro, quae tunc insula erat, et deferebant de Ophir aurum multum, et circumeuntes Indiam et Siciliam, post elapsum triennium, referebant Salomoni aurum quadringentorum viginti talentorum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos, et gemmas, et ligna thina multa nimis, quae erant similia ligni setim, et odorifera; de quibus fecit rex Salomon fulcra, et sedilia domus Domini, et domus regiae, et citharas, et lyras cantoribus, nam cynara, et nabla ex electro constituit. Quasi nullius pretii erat argentum in diebus ejus, nam et sedilia pro foribus domorum plurima in Jerusalem argentea erant. Sed et ligna cedrina, quasi sycomori ligna abundabant in ea.

De regina Saba. recensere

Ad horum incredibilem opinionem regina Saba excitata, venit tentare eum in aenigmatibus (III Reg. X, et I Paral. IX). Et ingressa est Jerusalem cum comitatu multo, et divitiis inaestimabilibus. Est autem Saba quandoque nomen regionis, sed hic est civitas regalis Aethiopiae; hujus nominis significationes, apud Hebraeos distinguuntur per apices litterarum, SIN et SAMECH. Herodotus dicit, post Mineum, qui Memphim condidit, fuisse reges Aegypti dictos Pharaones, quod sonat regnantes. Quibus successit Nichaula regina Aegypti et Aethiopiae, quam putat Josephus venisse ad Salomonem. Quae ingressa ad eum locuta est universa quae habebat in corde suo. Nec fuit sermo, qui regem lateret, sed docuit eam in omnibus his quae proposuerat. Et admirans, non habebat ultra spiritum, dicens famam regis minorem esse veritate. Verumtamen tria prae caeteris admirabatur, domum Saltus, et supra templi fabricam, ordinem quoque et frequentiam ministrantium in templo; tertium vero ordinem, et distinctionem servientium regi in mensa. Nam et pincernae simili cultu et distincto ab aliis ornabantur, similiter et panum latores, et dapiferi, ut in tanta multitudine ministrorum, nullus dubitaret quis cujus rei ministerio fungeretur. Dedit autem regina regi munera centum viginti talenta auri, et gemmas pretiosas, et aromata quanta, et qualia non fuerant visa in Jerusalem. Dicit etiam Josephus, eam dedisse regi radicem balsami , unde propagatae sunt in Engaddi vineae balsamitae. Cui etiam Salomon multa redonavit, nihilque fuit quod postulanti non praeberet. Quae regina gratis suscipiens ad propria remeavit. Tradunt quidam eam rescripsisse Salomoni, quod praesentialiter ei dicere timuit, se vidisse scilicet quoddam lignum in domo Saltus, in quo suspendendus erat quidam, pro cujus morte regnum Judaeorum periret, et certis indiciis illud regi indicavit. Quod timens Salomon in profundissimis terrae visceribus occultavit illud. Pro cujus virtute aqua mota sanavit aegrotos, quod tamen in libris suis negant se habere Hebraei. Sed quomodo circa tempora Christi in probatica piscina superenataverit incertum est (Joan. V), et creditur fuisse hoc lignum crucis Dominicae.

De feminis adversariis Salomonis, et morte ejus. recensere

Procedente vero tempore amavit rex Salomon mulieres alienigenas contra legem, et posuit maculam in gloria sua, et schisma in genere suo (III Reg. II). Fueruntque ei uxores reginae, quasi septingentae. Josephus tamen dicit septuaginta et concubinae trecentae, quae averterunt cor ejus, cum jam senex esset; et secutus est deos alienos, ne delicias suas contristaret. Et aedificavit in excelsis circa Jerusalem tria fana idolorum: unum Astarthae deae Sidoniorum, quae Juno dicitur; secundum, Chamos idolo Moabitarum; tertium, Moloch idolo Ammonitarum, cujus fanum statuit in monte Oliveti, e regione templi: quod plurimum Deo displicuit. Unde et postea dictus est locus ille locus Offensionis. Venit ergo ad eum propheta missus a Deo Nathan, vel alius, dicens: Haec dicit Dominus: Quia scidisti pactum meum, scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo, non tamen totum, sed tribum unam, praeter tribum Juda, dabo filio tuo, propter David servum meum, propter quem etiam hoc faciam haec in diebus tuis. Porro cum vixisset Salomon in summa pace, circa finem vitae suscitavit ei Dominus adversarium Adad Idumaeum de semine regio, qui in tempestate illa, quando desaevit Joab in Idumaeos, puer fugit in Aegyptum: cui postea rex Aegypti dedit uxorem sororem uxoris suae, quae peperit ei filium Genubath. Cumque audisset Adad, David et Joab mortuos esse, et Salomonem infamatum, vel infatuatum, egressus de Aegypto infestabat Israel. Suscitavitque ei Dominus alium adversarium Razon principem latronum in Damasco. Jeroboam quoque filius Nabath Ephrathaeus de Sareda, serviens Salomoni, levavit contra regem manum suam hoc modo. Salomon aedificavit Mello, muros a radice voraginis extollens, ut coaequaret eos civitati David: vidensque Salomon Jeroboam bonae indolis, et industrium, statuit eum praefectum operis, et deinde constituit eum super vigalia universae domus Joseph. Quadam die dum egrederetur Jeroboam de Jerusalem, invenit eum in via Ahias propheta Silonites, opertus pallio novo, quod scidit in duodecim partes, et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras. Haec enim dicit Dominus: Dabo tibi decem tribus, et eris rex super Israel; filio autem Salomonis dabo unam, ut remaneat lucerna David coram me in Jerusalem, quam elegi, ut esset nomen meum ibi. Quo audito, Jeroboam intumescens suadebat populo, ut recederet a Salomone. Quam ob rem Salomon voluit eum interficere. Tunc Jeroboam fugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, usque ad mortem Salomonis. Reliqua vero verborum Salomonis, et omnia quae fecit, scripta sunt in libro Verborum, vel in libro Dierum Salomonis. Hunc librum quidam aestimant esse Paralipomenon, sed quia nec in eo scripta sunt reliqua opera Salomonis, verius putandum est hunc librum non superesse . Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David, cum regnasset in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis. Quaeritur autem qua ratione dicatur Salomon, senex fuisse, cum modicum ultra quinquaginta annos vixisse legatur. Roboam enim mortuo patre quadraginta et unius anni erat, quem Salomon cum undecim annorum esset, genuisse perhibetur. Plenius ergo super hunc locum dicit Josephus ita. Mortuus est Salomon valde longaevus, qui regnavit annis octoginta. Vixit autem nonaginta quatuor annis, sed divina Scriptura eos tantum annos exprimit, quibus regnavit antequam praevaricaretur.

Incidentia. recensere

In diebus Salomonis fuit rex sextus Latinorum Silvius Alba, Silvii Aeneae filius.

De Roboam, et divisione regni. recensere

Post mortem Salomonis successit ei Roboam, et erat mater ejus Naama Ammanites (III Reg. XII). Porro Jeroboam, audita morte Salomonis, reversus est de Aegypto, et venit in Sichem ad Roboam cum omni multitudine Israel, quae vocaverat eum. Cumque vellent Roboam constituere regem dixerunt ad eum: Imminue paululum de gravi jugo, quod imposuit nobis pater tuus, et serviemus tibi. Nec est intelligendum de jugo tributi, sed vectigalium in expensas, quibus praeerat Achimaas sub Salomone. Qui respondit: Ite, et redite ad me in diem tertium. Interim consuluit senes, Sadoc scilicet, et Banaiam, et Joiadam, et reliquos principes Salomonis. Qui dixerunt: Si hodie audieris eos, leniter eis loquens, servient tibi in aeternum. Post haec consuluit adolescentes, non aetate tantum, sed moribus. Qui dixerunt: Imperiose loquere, et populo comminando et timentes servient tibi. Et redeunte populo in tertium diem dixit ad eos: Digitus meus minimus grossior est humero patris mei. Pater meus cecidit vos flagellis, ego caedam vos scorpionibus. Quasi dicat: ego sum potentior patre, et majora faciam super vos. Est autem scorpio rubus aculeatus, vel flagellum virgarum nodosum, vel scutica habens in summitate glandes plumbeas. Et indignatus populus ait: Quae nobis pars in David, vel quae haereditas in filio Isai. Quasi diceret. Quaeque tribus portionem suam haereditariam habet a Domino, quae necessitas est, ut ex una eligatur qui regat alias. Quaeque tribus regat haereditatem suam. Et recesserunt decem tribus ab eo. Ipse vero misit post eos Aduram, qui erat super tributa, et lapidaverunt eum. Tunc timens Roboam fugit in Jerusalem. Decem vero tribus constituerunt Jeroboam regem super se. Judas vero, et Benjamin secuti sunt Roboam, et fuerunt cum eis levitae, propter templum, quod erat in Jerusalem, et tunc separata est monarchia regni Hebraeorum in duo regna, nec amplius ad unitatem rediit. Et dictum est regnum decem tribuum regnum Israel pro multitudine sui, nomen Jacob patris sui sibi reservans. Dictum est et Ephraim, quia Jeroboam, qui de Ephraim primus eis imperavit, quasi tunc primo impleta esset benedictio super Ephraim. Alterum vero regnum dictum est regnum Juda, ob dignitatem tribus regiae. De utroque regno prosequitur historia quasi modo interscalari, et incisive nunc de hoc loquitur, nunc de illo. Quod diligens lector de facili deprehendet.

De Jeroboam, et Abdo, et vitulis. recensere

Porro Roboam collegit exercitum centum octoginta millia electorum, ut pugnarent contra Israel (III Reg. XII). Et misit ad eum Dominus Semeiam prophetam dicentem: Haec dicit Dominus: Non pugnabitis contra fratres vestros: a me enim factum est verbum hoc. Quod de schismate regnorum intelligendum est. Et quieverunt a praelio. Jeroboam autem dixit in corde suo: Si ascenderit populus iste in Jerusalem ter in anno, convertetur cor ejus ad Dominum suum Roboam, et interficient me. Tunc excogitato consilio fecit duos vitulos aureos: quos Josephus vitulas vocat, et constituit utrique fanum, alterum in Dan, et alterum in Bethel, et dixit ad populum: Ecce dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Quasi diceret: Omnis locus habet Deum, non habetis necesse ut ascendatis ad hostium vestrorum civitatem, ut ibi quaeratis Deum. Feci vobis vitulos aequivocos Deo, ut in eis adoretis Dominum, et constituam ex vobis sacerdotes et ministros, ne filiis Levi egeatis. Cumque immineret Scenopegia, constituit eis diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis. Forte transtulit festum de mense septimo in octavum, vel lunatio Septembris descenderat in Octobrem. Tunc ascendit cum populo in Bethel ad diem festum. Dominus misit prophetam de Juda in Bethel, qui in Paralipomenon nominatur Abdo, hic a quibusdam creditur fuisse Gad, qui rege stante super altare ad immolandum exclamavit: Altare, altare, haec dicit Dominus. Nascetur filius domui David, nomine Josias, qui comburet super te ossa sacerdotum tuorum, eruta de tumulis suis. Et ait ad populum. Dabo vobis signum, quod locutus sit in me Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur oblatio quae est in eo (III Reg. XIII). Tunc rex extendit manum suam, praecipiens eum apprehendi: et statim aruit manus ejus cum brachio. Altare quoque scissum est, et effusa sunt omnia quae erant in eo. Et timens rex ait ad prophetam: Ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Quo orante reversa est manus regis ad eum. Cumque dixisset ei rex: Veni ut prandes mecum, et dabo tibi munera. Respondit: Non possum. Sic enim praecepit mihi Dominus: Non comedes panem, neque bibes aquam, neque reverteris per viam qua incedis. Egressus itaque de Bethel, revertebatur in Jerusalem per aliam viam. Erat autem in Bethel propheta quidam senex, et jacens in lecto. Cui cum indicassent filii ejus quae viderant, et audierant, dixit eis: Sternite mihi asinum. Et ascendens abiit post virum Dei, et ait ad eum: Redi mecum ut comedas. Qui respondit. Non possum, quia prohibuit me Dominus. At ille: Propheta sum sicut et tu, et dixit mihi Dominus: Reduc eum tecum, ut comedat. Et ita seduxit eum, et reduxit. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, et ait in spiritu: Quia non custodisti mandatum Domini non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum. Et nota quod per injustum juste locutus est Spiritus sanctus, ut ex eodem ore propheta poenam acciperet, unde et culpam acceperat. Cumque redisset vir Dei post prandium, occidit eum leo in via; asinus autem stabat juxta illum, et leo custodiebat cadaver, nec asinum tangens, nec illud. Quod cum accepisset senex ille propheta, retulit cadaver ejus, et posuit illud in sepulcro suo, dicens filiis suis: Cum mortuus fuero, ponite ossa mea juxta ossa ejus, ut parcatur ossibus meis pro eo, quando fiet verbum Domini de crematione ossium super altare. Jeroboam autem non est reversus a via sua pessima. Nam senex ille propheta persuadebat ei non fuisse verum prophetam, quem Dominus occiderat, et dexteram ipsius pro labore sacrificandi obstupuisse, et, cum requievisset, ad naturam propriam remeasse. Altare vero propter onus impositorum ruptum fuisse aiebat.

De morte Abiae et Jeroboam. recensere

In diebus illis aegrotavit Abia filius Jeroboam, et ait rex uxori suae: Commuta habitum ne cognoscaris uxor mea, et vade in Silo ad Achiam prophetam, qui mihi quondam locutus est de regno , ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero huic (III Reg. XIV). Et ascendit mulier ad Achiam, qui videre non poterat prae senectute, sed praeinstructus a Domino ait: Ingredere, uxor Jeroboam. Quare te aliam simulas. Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus: Exaltavi te de medio populi, tu autem projecisti me post tergum tuum, fecisti tibi deos alienos, et conflatiles, et ego percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, id est incarceratum, et novissimum in Israel, id est delebo de domo ejus etiam vilissima, quae pro sui vilitate negligenda putantur, et dabo cadavera eorum canibus et feris. Tu autem, revertere, et in introitu tuo morietur puer, qui solus de domo Jeroboam inferetur in sepulcro. Et rediit mulier in Thersa, et mortuus est puer, sepelierunt eum. Reliqua vero verborum Jeroboam scripta sunt in libro Verborum dierum Regum Israel. Et mortuus est Jeroboam cum regnasset viginti duobus annis. Porro Roboam regnavit in Juda, qui continebat tribum Juda, et Benjamin; quadraginta et unius anni erat cum regnare coepisset, et viginti sex annis regnavit in Jerusalem. Sed et Judas populus ille peccavit coram Domino, et fecit sibi aras, statuas et lucus super excelsa montium. Sed effeminati fuerunt in terra Juda, id est cultores Cybeles, evirati natura, vel actu, sicut legitur de hierophantis . Offensusque Dominus suscitavit contra Judam Sesac regem Aegypti anno quinto regni Roboam. Qui ingrediens Jerusalem, pactis praecedentibus, eum ei resistere non posset, foedera non servavit. Fecit enim pactum cum eo de quorumdam murorum destructione, quod transgressus est. Diripuit thesauros domus Domini, et domus regiae, scuta quoque aurea diripuit, quae fecerat rex Salomon , pro quibus fecit Roboam rex scuta aerea. Habuit autem Roboam uxores octodecim, concubinas vero triginta et nati sunt ei filii viginti et octo, filiae vero quadraginta. Reliqua Roboam scripta sunt in libro Verborum dierum Regum Juda. Opera ejus prima, et novissima scripsit Semeias propheta. Et mortuus est Roboam, et sepultus in civitate David, et regnavit pro eo filius ejus Abia.

Incidentia. recensere

In diebus Roboam Latinorum septimus rex fuit Silvius Achis, sive Silvius Aegyptius. Refert Herodotus Sesac regem Aegypti multas gentes sibi subjugasse, et quasdam sine praelio cepisse. In subsannationem earum, in statuis quae triumphanti praeferebantur, genitalia mulierum insculpsit, significans eas eviratas esse. Refert quoque Aethiopes et Phoenices ab Aegyptiis didicisse circumcisionem.

De Abia rege Juda. recensere

Igitur in decimo octavo anno regni Jeroboam, regnavit Abias super Judam. Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha, filia Thamar, filiae Abessalon. Et ambulavit in omnibus peccatis patris sui (III Reg. XV). Et factum est praelium inter Jeroboam et Abiam in loco, qui vocatur mons Amorrhaeorum, et habuit Abias contra spem victoriam inaestimabilem. Et mortuus est Abias, et sepelierunt eum in civitate David, et regnavit Asa filius ejus pro eo. In anno vigesimo Jeroboam regnavit Asa super Judam, et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus, id est aviae Maacha. Et nota quod Roboam et Jeroboam dicuntur conregnasse decem et septem annis, et postea Abia conregnavit Jeroboam tribus annis, et sic impleti sunt viginti anni regni Jeroboam. Non ergo enim vigesimo anno Jeroboam coepit regnare Asa, ut dictum est, sed potius in vigesimo primo quod per synecdochen dictum est. Dicitur enim Abiam regnasse tribus annis, eo quod regnavit duobus annis, et in parte quadam tertii, et in reliqua parte ejusdem tertii anni coepit regnare filius ejus Asa, id est in vigesimo anno regni Jeroboam. Hujusmodi contrarietates saepe occurrunt in sequentibus, quarum quaedam determinantur per synecdochen. Vel quia aequaliter conregnaverunt quandoque filii cum patribus, ut post dicemus. Quae vero determinari non possunt, vitio scriptorum ascribuntur

De Asa, et regibus Israel Nadab, et Baasa et Hela. recensere

Igitur Asa fecit rectum coram Domino, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, et sordes idolorum, et Maacha matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et subvertit specum ejus, et simulacrum turpe combussit in torrente Cedron , excelsa tamen non abstulit. Porro Nadab filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda (III Reg. XV), hic patet quia Jeroboam in principio vigesimi secundi anni regni sui mortuus est: hic annus fuit secundus regni Asa. Et regnavit super Israel duobus annis, id est uno anno et aliqua parte alterius anni vocatur annus, per synecdochen, sicut dicit Evangelium Christum praedicasse tribus annis et dimidio, ubi pars dimidii anni vocatur dimidius annus. Saepe etiam fit econtra ut tota summa temporis nomine partis suae vocetur per synecdochen, ut ibi. Noe cum quingentorum esset annorum genuit Sem (Gen. V), cum tamen esset Noe quingentorum et duo annorum. Haec duplex synecdoche plurimum occurrit in sequentibus. Sed haec dicta sufficiant. Nadab vero ambulavit in viis patris sui, quibus peccare fecit Israel. Qui, cum obsideret Jebbethon urbem Philisthinorum, insidiatus ei Baasa, interfecit eum, et regnavit pro eo anno tertio Asa regis Juda, et percussit omnem domum Jeroboam, juxta verbum Ahiae Silonitis, et regnavit in Thersa viginti quatuor annis, non tamen completis. Et erat bellum inter Asa et Baasa cunctis diebus eorum. Porro Asa decimo anno regni sui percussit Sariam regem Aethiopiae plaga grandi, qui irruerat in terram Juda. Et redeunti Asa a victoria occurrit Azarias propheta dicens victoriam sibi a Deo concessam, quia legitima ejus servabat. Tunc scripsit Asa in omnem provinciam, ut omnes legitima diligenter servarent. Baasa vero rex Israel peccavit coram Domino ambulans in viis Jeroboam, et ultra . Et venit ad eum Jehu propheta filius Hanani, dicens: Haec dicit Dominus: Exaltavi te de pulvere, tu autem ambulasti in viis Jeroboam, et in multis peccare fecisti populum meum, et ideo demetam posteriora tua, et faciam domum tuam, sicut domum Jeroboam. Pro his tamen non quievit Baasa, sed ascendit in Judam, et aedificavit Rama quadraginta stadiis a Jerusalem. Cumque Asa rex Juda videret se arctatum, tollens aurum et argentum de domo Domini, et de domo regia misit illud per servos suos ad Benadad regem Syriae in Damasco, dicens: Foedus fuit inter patrem meum et patrem tuum, et inter me et te. Peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa, et recedat a me. Et acquiescens Benadad misit exercitum in civitates Israel. Quod audiens Baasa intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides et ligna de Rama, et munivit de eisdem rex Asa Gabaa et Maspha. Et venit ad eum Jehu propheta, vel, ut quidam volunt, Anani pater Jehu, arguens eum quod, relicto Domino, spem posuerunt in rege Syriae; et misit eum rex in nervum, propter quod in tempore senectutis suae doluit pedes. Et mortuus est, et sepultus in civitate David. Et regnavit Josaphat filius ejus pro eo. Sub Asa fuit octavus rex Latinorum Silvius Capis. Verumtamen adhuc eo vivente, descendit secundum quosdam Jehu propheta ad Baasa regem Israel arguendum, et occidit eum Baasa. Mortuus est ergo Baasa, et sepultus in Thersa. Occisus est autem, ut dicit Josephus, a Creone, commilitone suo. Et regnavit pro eo in Thersa filius ejus Hela anno vigesimo sexto Asa regis Juda. Et regnavit super Israel duobus annis, id est anno et parte anni. Qui, cum recumberet in domo Arsa praefecti sui, percussit eum temulentum Zambri servus suus dux mediae partis equitum. Percussit quoque omnem domum Baasa juxta verbum Jehu prophetae.

De Zambri et Amri. recensere

Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri in Thersa septem diebus. Porro exercitus Israel obsidebat Jebbethon. Qui cum audisset Zambri occidisse regem, constituit sibi regem Amri, qui erat princeps militiae in castris, anno vigesimo septimo Asa. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, et obsidebant Thersa (III Reg. XVI). Timens autem Zambri fugit in domum regiam, et succendit se cum ea. Tunc divisus est populus Israel. Media pars sequebatur Thebni, et media pars Amri. Et duravit haec contentio tribus annis, et plus, Tamen Amri, quasi jam regnabat, et praevaluit Amri, et interfectus est Thebni anno trigesimo primo Asa regis Juda, et regnavit Amri super Israel plene, et duodecim annis regnavit. A prima electione sua in Thersa regnavit sex annis, et emit a Somer duobus talentis argenti montis partem, in quo erat civitas Mareon, et reparavit eam, et imposuit ei nomen Samareon, quasi a Somer, et Mareon, quae Graece dicitur Samaria, et in ea posuit sedem regni, quae prius fuerat in Thersa. Et fecit Amri malum coram Domino, super omnes qui fuerunt ante eum, et mortuus est, et sepultus in Samaria . Et regnabit Achab filius ejus pro eo anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Hic forte patet vitium scriptorum. Regnavit enim Amri pater Achab duodecim annis, ut dictum est, et coepit regnare anno trigesimo primo regni Asa, qui regnavit quadraginta et uno anno, et ita Asa mortuus est adhuc Amri vivente. Verum est autem quod dicit Josephus, quod jam regnante Josaphat filio Asa coepit regnare Achab. Tamen determinationem, quae hic fieri solet in fine regum ponemus.

De Achab, et Jezabel et Elia propheta. recensere

Et regnavit Achab super Israel viginti et duobus annis (III Reg. XVI). Tamen Josephus dicit viginti annis duobus mensibus. Nec suffecit Achab, ut ambularet in viis Jeroboam, sed introduxit idola gentium in Israel, et duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum, et aedificavit in Samaria fanum, et altare Baal et adoravit eum. In diebus ejus reaedificavit Hiel de Bethel Jericho. Cumque poneret fundamenta ejus, emortuus est Abiram filius ejus primogenitus. Cumque portas muniret, mortuus est Segub novissimus filius ejus, juxta imprecationem Josue. Et misit Dominus Eliam Thesbitem de habitatoribus Galaad ad Achab (III Reg. XVII). Qui ait ad regem: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba; aposiopesis est, vel ponitur si, pro non, et quaerebat Achab animam Eliae. Qui fugit ex praecepto Domini, et latuit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi autem deferebant ei panem, et carnes, mane et vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquot siccatus est torrens. Non enim pluerat super terram. Et ait Dominus ad Eliam. Vade in Sarephta Sidoniorum; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te. Et erat Sarephta urbs modica inter Tyrum et Sidonem. Sed et silva juxta urbem Sarephta videbatur. Cumque venisset Elias ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna. Cumque quaesisset ab ea poculum aquae, addidit etiam ut afferret ei buccellam panis. Quae respondit se non habere nisi pugillum farinae in hydria, et paululum olei, quo conspergeret eam, et panem ex ea factum, comederet cum filio suo, sed post deficiente cibo tabescerent. Ad quam Elias ait: Noli timere, fac mihi primum subcinericium panem; tibi et filio tuo facies postea. Haec enim dicit Dominus: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, donec pluat super terram. Fuitque Elias apud viduam tempore aliquo. Post haec mortuus est filius mulieris. Quae dixit ad Eliam Cur ingressus es ad me, vir Dei, ut rememorarentur iniquitates meae, id est magis apparerent ex contrario aequitatis tuae, et ideo interficeretur filius meus. Et posuit Elias puerum super lectum suum in coenaculo superiori, et expandit se super eum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et revixit puer. Quem recipiens mulier ait: Nunc cognovi, quoniam vir Dei es tu. Hunc puerum tradunt Hebraei fuisse Jonam prophetam.

De sacerdotibus Baal, quos interfecit Elias. recensere

Post tertium annum ariditatis et famis dixit Dominus ad Eliam. Vade, ostende te Achab, ut dem pluviam super terram (III Reg. XVIII). Erat autem fames vehemens in Samaria, cujus etiam meminit Menander in Gestis Sidoniorum. Et habebat Achab procuratorem domus suae Abdiam, qui cum interficeret Jezabel prophetas Domini, abscondit centum prophetas in duabus speluncis, quinquagenos et pavit eos pane et aqua: Propter quod postea spiritu prophetiae donatus est. Ad quem dixit Achab: Descendamus ad convalles, et quaeramus pabula equis et mulis. Et diviserunt sibi regiones. Occurrit autem Elias Abdiae in via, dicens: Vade, dic domino tuo: Adest Elias. At ille: Quid peccavi? Quando nuntiabo Achab, adest Elias, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ignoro, et non inveniens te Achab interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Et ait Elias: Vivit Dominus, quia hodie apparebo Achab. Et vocatus Achab per Abdiam, occurrit Eliae, et ait: Tune es ille? qui conturbas Israel. Qui respondit: Non ego turbavi, sed et tu, et domus patris tui, qui relinquentes Dominum secuti estis Baal. Verumtamen congrega ad me omnem Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, et prophetas lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Jezabel. Et congregati sunt populus, et prophetae in monte Carmeli. Et ait Elias ad populum: Usquequo claudicatis in duas partes. Si Dominus patrum vestrorum Deus est, sequimini illum; si autem Baal, sequimini eum. Non respondente autem populo intulit Elias: Ego sum hic solus propheta Domini, et prophetae Baal multi. Dentur nobis duo boves, illi eligant bovem unum, cujus frusta ponent super ligna igne non supposito, et ego faciam similiter de altero bove. Ipsi invocabunt deos suos, et ego Deum meum, et qui exaudierit, dando ignem de sublimi, ipse sit Deus. Et placuit populo propositio Eliae. Cumque sacerdotes Baal fecissent quod dixerat, invocabant Baal a mane usque ad meridiem, et transiliebant altare, quod fecerant, et incidebant se, juxta ritum suum lanceolis, ita ut sanguine perfunderentur. Daemones enim plurimum delectantur oblatione sanguinis humani . Et illudebat eis Elias dicens: Exaltate clamorem, forte Deus vester dormit, aut cum aliquo alio loquitur, aut in diversorio est. Et dixit Elias ad populum: Accedite. Et praesente populo curavit altare Domini, quod destructum fuerat, id est destruxit altare eorum, et mundavit locum, ut ibi faceret altare novum coram Domino. Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum Israel, et aedificavit ex eis altare in nomine Domini Israel. Et fecit aquaeductum in circuitu altaris per duo loca. Et ligna superposuit, et membra bovis, praecepitque afferri aquam, forte de mari vicino, et effudit super holocaustum et ligna. Et facta est terna effusio aquae, usque ad implectionem aquaeductus, ne forte putaretur arte magica de visceribus terrae suscitasse ignem. Et clamavit Elias ad Dominum in auribus populi: Domine Deus patrum nostrorum, exaudi me hodie, ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus. Et descendens ignis de sublimi, voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens, et adoravit populus, et ait: Dominus ipse est Deus. Et mandante Elia apprehenderunt omnes prophetas Baal, et duxerunt ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi Elias. Et ait ad Achab: Ascende et comede ante descensum pluviae. Et comedente Achab, Elias ascendit verticem Carmeli, et pronus in terram capite inclinato inter genua orabat, et ait ad puerum suum: Vide contra mare, si ascendat nubes. Erat enim aer serenissimus. Et ait puer: Non est quidquam. Et misit eum septies. Septima autem vice ascendebat nubecula de mari, excrescens, usque ad hominis quantitatem. Et ait Elias ad Achab: Descende cito in Jezrahel, ne te occupet pluvia. Et ecce contenebrati sunt coeli, et nubes, et ventus, et pluvia facta est grandis. Festinavit autem Achab in Jezrahel, et facta est manus Domini super Eliam, et currebat ante Achab, donec intraret urbem. Cumque accepisset Jezabel, quae fecerat Elias prophetis suis, indignata misit nuntios ad Eliam dicens: Haec faciant mihi dii, et haec addant , nisi cras hac hora posuero animam tuam, sicut tu posuisti animam unius ex illis (III Reg. XIX).

De fuga Eliae, et vocatione Elisei. recensere

Et timens Elias fugit in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum, Jonam, ut tradunt, et solus intravit in desertum viam unius diei. Et sedens subter unam juniperum, oravit ut moreretur ibi, dicens, se non esse meliorem, id est digniorem vita, patribus, ut, illis perditis, ipse vivere exoptaret, et projiciens se obdormivit. Tunc angelus Domini tetigit eum, dicens: Surge, comede. Et ecce ad caput ejus erat subcinericius panis et vas aquae; et comedit, et bibit, et rursum obdormivit. Et suscitavit eum angelus secundo dicens: Surge, comede, grandis enim tibi restat via (III Reg. XIX). Josephus tamen dicit angelum non excitasse eum, sed aliquem. Et comedit Elias, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb, in quo apparuit Dominus Moysi in rubo. Et mansit ibi Elias in spelunca. Et ait Dominus ad eum: Quid hic agis, Elia? Qui respondit: Zelatus sum adversus Israel pro te. Nam altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt, et relictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, et aufugi. Et ait Dominus ad eum: Egredere, et transibit Dominus coram te. Tria tamen prius visibiliter transierunt, in quibus non transivit Dominus. Primo ergo transivit ventus fortis conterens petras, sed non in vento Dominus. Secundo transivit commotio terrae, sed non in ea Dominus. Tertio transiit ignis, sed non in igne Dominus. Quarto transiit sibilus aurae tenuis; et cum eo Dominus. Et operuit Elias vultum suum pallio, et stetit in ostio speluncae. Et Dominus transiens dixit ad eum: Quid hic agis, Elia? Et respondit ei, sicut et supra. Et dixit Dominus ad eum: Revertere per desertum, et vade in Damascum, et in ultionem mei inunges Hazael regem super Syriam, et Jehu filium Nansi regem super Israel, Elisaeum autem filium Saphat de Abela inunges prophetam pro te . Et isti tres interficient idololatras de Israel, alios Hazael, alios Jehu, alios Eliseus, et relinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata Baal, nec osculati sunt manus ejus. Et nota quod Elias non aliter unxit Hazael, nisi quod praedixit per Eliseum eum regem futurum. Jehu vero, nec ipse, nec Eliseus inunxerunt, sed unus prophetarum missus ab Eliseo. Eliseum vero non unxit, nisi quod pallium suum posuit super eum. Non enim in lege ungebantur, nisi rex et sacerdos. Profectus ergo Elias invenit duodecim viros arantes, in duodecim jugis boum, quorum unus erat Eliseus, et posuit Elias pallium suum super eum, et continuo prophetavit Eliseus, ut ait Josephus. Et currens post Eliam ait: Osculer, oro te, patrem meum, et matrem meam, et sequar te. Et reversus mactavit par boum, et coxit illud in lignis aratri, et dedit escas contribulibus, et surgens secutus est Eliam, et ministrabat ei.

De prima obsidione Samariae, et reliquis. recensere

Porro Benadab rex Syriae obsidebat Samariam habens secum triginta duos reges, et misit ad Achab in Samariam, dicens: Si vis ut recedam a te, cras hac eadem hora mittam servos meos, et omne quod placuerit eis tollent de domo tua; et de domibus servorum tuorum, etiam uxores et liberos (III Reg. XX). Et iniit Achab consilium cum senioribus. Qui dixerunt: Non acquiescas illi: Et respondit Achab nuntiis Benadad: Dicite domino meo: Omnia quae jussisti in nuntio, facere possum, hanc autem rem facere, non possum, scilicet de uxoribus, et liberis. Et indignatus Benadab remisit ad eum, dicens: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi mei, qui sequitur me. Samaria habebat interius terram pene muris aequalem, et est sensus. Tanta mecum est multitudo, ut, si singuli lapidem unum, vel stipitem, vel cespitem comportaverint tantum, exstruent aggerem, qui aequabitur muris Samariae, et terrae intus positae, et ita ex quo pugnabunt vobiscum. Et respondit rex Israel: Dicite ei: Non glorietur accinctus aeque, ut discinctus. Et est sensus: Adhuc es accinctus armis, et res est in pendulo. Noli ergo gloriari quasi jam victor sis, et discinctus armis depositis. Quasi dicat: non potest gloriari sic praeliator, sicut victor; vel secundum aliam litteram: Non glorietur aeque accinctus, atque discinctus. Quasi dicat: Ante victoriam non potest gloriari accinctus multitudine, nec discinctus, id est carens multitudine, quia saepe pauci vincunt multos. Porro Benadab cum regibus suis bibebat in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Cumque expugnarent eam timuit Achab nimis. Et ecce unus propheta confortavit eum, Michaeas, ut quidam tradunt, et ait: Haec dicit Dominus: Ego tradam omnem hanc multitudinem in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. Et ait Achab: Per quem? Qui respondit: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait Achab: Quis erit dux eorum? Qui respondit: Tu. Et invenit Achab filios principum ducentos triginta duos et egressus est cum eis. Cumque nuntiatum esset Benadab, quod egressi essent de Samaria, misit in occursum eorum viros, dicens: Sive ad pacem, sive ad praelium venerint, apprehendite eos vivos. Filii vero principum percusserunt eos, unusquisque virum, qui contra se veniebat. Et fugit exercitus Syriorum, et egressus Israel percussit equos, et currus, et Syriam plaga magna. Tunc accessit propheta ad Achab, dicens: Confortavit te Dominus; vide quid facies ei. Sequenti anno ascendet rex Syriae contra te. Quasi dicat: Necesse est tibi ut habeas Dominum propitium. Tunc dixerunt servi Benadab ad eum: Dii montium sunt dii eorum, et pugnavimus cum eis in montibus, et ideo vicerunt nos. Pugnemus ergo in campestribus, ubi dii eorum nihil possunt, et obtinebimus eos. Tu autem fac verbum hoc: Amove ab exercitu reges, quia inertes sunt, et pone principes pro eis, et instaura numerum pugnatorum, quos ante habuisti.

De victoria Achab. recensere

Igitur post annum venit Benabab cum exercitu in Aphec, quae est in campestribus (III Reg. XX). Porro filii Israel castrametati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverant terram, et dixit unus vir Dei ad Achab. Quia dixerunt Syri: Deus montium Dominus est, et non vallium, tradam eos in manu tua. Et direxerunt acies ex adverso septem diebus. Septima autem die percussi sunt de Syris centum millia peditum, et reliqui fugerunt in Aphec, et cecidit murus super eos, qui remanserant. Benadab autem fugiens in civitatem latuit in cubiculo, quod erat intra cubiculum. Servi autem ejus timentes, ne superveniret Achab, et nemini parceret, et scientes reges Israel clementes, accinxerunt lumbos suos saccis, et ponentes funiculos in capitibus venerunt in occursum Achab dicentes: Servus tuus Benadab dicit: Vivat, oro te, anima mea. Quasi diceret: Quamcunque multam imposueris, suscipiam eam pro anima mea. Qui respondit: Si adhuc vivit, frater meus est, id est faciam cum eo foedus. Qui rapientes verbum ex ore ejus, quasi pro omine festinantes adduxerunt Benabad ad eum. Et levavit eum Achab secum in curru suo, et dixit ad eum Benabab: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam tibi. Fac tibi plateas in Damasco, id est forum rerum venalium; sicut fecit pater meus in Samaria. Cumqe foederati essent redierunt ad propria Tunc Michaeas dixit ad socium suum in spiritu: Percute me. At ille noluit Cui ait: Quia non audisti vocem Domini, cum recedes a me, percutiet te leo. Quod factum est. Inveniensque alterum virum, dixit ad eum: Percute me in capite. Qui vulneravit eum. Tunc propheta mutato vultu, aspersione pulveris et sanguinis, clamavit ad regem in via: Cum essemus in praelio, adduxit vir unus captivum suum ad me dicens: Custodi istum; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, id est eris servus mihi pro eo, aut talentum argenti mihi appendes. Cum autem verterem me huc atque illuc, subito non comparuit. Et ait rex: Judicium tuum est, quod ipse decrevisti, alterutrum necesse est facias ei. Tunc lota facie agnitus est propheta a rege, et ait: Haec dicit Dominus; quia dimisisti virum blasphemum dignum morte, erit anima tua pro anima ejus, id est ipse te interficiet. Et iratus rex prophetae jussit eum clausum custodiri, et venit in Samariam.

De vinea Naboth. recensere

Porro Nahoth Jezrahelites habebat vineam juxta palatium regis (III Reg. XXI). Et dixit ad eum rex: Da mihi vineam tuam, ut faciam in ea hortum olerum, daboque tibi pro ea vineam meliorem, vel pretium. Qui respondit: Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi. Quasi diceret: Non possum; haereditas relicta est mihi a patribus, ut relinquam eam posteris. Et contristatus rex projecit se in lectum, et nolebat comedere, et confortavit eum Jezabel dicens: Aequo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth. Et scripsit secreto litteras ex nomine Achab, et annulo ejus signatas, et ad judices Jezrael misit, ut conventum facerent, et jejunarent, tanquam Dei judicium facturi, et submitterent testes adversum Naboth, qui dicerent. Benedixit Naboth Deum et regem, id est maledixit, secundum Hebraeum idioma; et judicantes reum majestatis lapidarent. Et factum est ita, et lapidatus est Naboth extra civitatem Jezrahel. Cum ergo accepisset Achab de morte Naboth, descendebat in vineam, ut possideret eam. Et occurrit ei Elias Thesbites dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Hebraeus habet: Occidisti, et post haec haereditabis.  In loco hoc in quo linxerunt canes Naboth lambent quoque sanguinem tuum, id est in eadem regione. Non enim intelligendum est in eodem loco singulariter. Qui respondit: Num invenisti me inimicum tibi, id est quare inimicaris mihi? Et ait Elias: Eo quod venundatus sis diabolo, ut faceres malum coram Domino, propterea demetet Dominus posteriora tua, et dabit domum tuam, sicut domum Jeroboam et Baasa. Sed et de Jezabel dicit Dominus: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. Achab ergo timens valde, scidit vestem suam, et operuit se cilicio, et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. Et ait Dominus ad Eliam: Quia humiliatus est Achab coram me, non inducam malum hoc in diebus ejus, sed in diebus filii sui. Forte dimissum est ei peccatum propter praesentem justitiam. Transierunt igitur tres anni sine bello inter Syriam et Israel (III Reg. XXII), propter foedus quod inierant. Interim autem Josaphat rex Juda accepit uxorem filio suo Joram Athaliam filiam Achab, et Jezabel, et per affinitatem confoederati sunt rex Juda et rex Israel. Tunc descendit Josaphat ad regem Israel videndum, et eo praesente dixit Achab servis suis: Nostra est Ramoth quae est in Galaad, cur negligimus eam tollere de manu regis Syriae. Et ait ad Josaphat: Venies ne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad? Qui respondit: Sicut ego, ita et tu, populus meus, populus tuus. Sed quaeramus hodie, obsecro, sermonem Domini. Et asciti sunt Baal prophetae circiter quadringenti. Quibus rex ait: Ibo in Ramoth Galaad ad pugnandum, an quiescam? Qui dixerunt: Ascende, et Dominus dabit eam in manu regis. Et ait Josaphat: Num est hic propheta Domini? Cui Achab: Remansit unus Michaeas filius Jemla, sed odi eum, quia non prophetat mihi bonum; putabat reliquos occisos a Jezabel. Tunc petente Josaphat vocatus est Michaeas, et hortabatur eum nuntius, ut bona regi diceret, sicut et alii. Qui respondit: Vivit Dominus, quia quodcunque dixerit mihi Dominus hoc loquar. Porro in pseudoprophetis erat Sedecias ferens cornua ferrea, et dicens ad Achab: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam, id est hoc signum do tibi, quia ventilabis Syriam. Tunc quaesivit Achab a Michaea idipsum quod quaesierat ab aliis. Qui respondit: Ascende et tradet eos Dominus in manu regis; non tamen dixit quos, vel cujus regis. Cui Achab: Adjuro te ut non loquaris nisi quod verum est in nomine Domini. Tunc ait Michaeas: Vidi Israel dispersum, quasi oves sine pastore. Et ait mihi Dominus: Non habent isti dominum, revertantur. Et intelligens Achab, quod praediceret ei se moriturum, dixit ad Josaphat: Vides quia non prophetat mihi bonum. Tunc addidit Michaeas: Vidi Dominum sedentem, et angelos assistentes ei, bonos a dextris, malos a sinistris, et ait: Quis decipiet Achab, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad. Hoc enim exigebant merita ejus. Et dixit unus a sinistris: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Cui Dominus: Decipies, et praevalebis. Tunc Sedecias percussit Michaeam in maxillam et ait: Mene dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Cui Michaeas: Visurus es quando absconderis in cubiculo, tanquam deprehensus in mendacio. Et vidit Sedecias regem haesitantem, et confortavit eum, dicens secreto: Hic si esset propheta, aruisset manus mea, sicut manus Jeroboam. Sed et locutus est contra Eliam, qui praedixit te moriturum, ubi mortuus est Naboth. Tunc rex praecepit incarcerari Michaeam, usque ad reditum suum.

De Josaphat, et morte Achab et Ochozia. recensere

Ascenderunt igitur cum exercitu duo reges in Ramoth Galaad, et Josaphat erat in stola regali (III Reg. XXII). Cui Achab differens erat in habitu militari, vel ne cognosceretur a Syris: rex autem Syriae praeceperat principibus belli, ut reliquos non curantes, solius Achab sanguinem quaererent. Et propterea impetu facto pugnabant contra Josaphat. Qui cum exclamasset convocans servos, intellexerunt Syri non esse Achab, et cessaverunt ab eo. Unus autem dirigens sagittam in incertum percussit Achab inter pulmonem et stomachum, et fluebat sanguis in sinum, id est in interiora currus, et per praecones revocatus est exercitus a bello. Mortuus est autem Achab, et delatus est in Samariam, et sepultus ibi juxta domum eburneam, quam aedificaverat. Et dum lavarent mulierculae currum et habenas in piscina Samariae, linxerunt canes sanguinem ejus, juxta verbum Eliae: Et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. Porro Josaphat redeunti occurrit Jehu, filius Anani arguens eum, quod impio praebuisset auxilium. Josaphat vero regnavit in Jerusalem. Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti annis regnavit. Coepit autem regnare anno quarto Achab regis Israel. Sed et hic oritur quaestio de collationibus, quas omnes post librum Regum separatim discutiemus. Et ambulavit Josaphat in viis Asa patris sui. Anno siquidem tertio regni sui praecepit principibus et sacerdotibus regni sui, ut peragrantes per singulas civitates docerent populum legem Moysi. Porro Ammonitae, Moabitae, et Arabes, irruerunt in Judam circa Engaddi. Et orante Josaphat in templo, ut legitur in Paralipomenon, confortavit eum Jaziel filius Zachariae, propheta dicens: O Juda et Jerusalem, nolite timere , cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum (II Paral. XX). Et egressus percussit hostes, et fugavit. Cumque diriperet Israel castra hostium tribus diebus, dixit locum illum convallem Benedictionis, et habuit deinceps cor rectum cum Domino. Sed et reliquias effeminatorum abstulit de terra, verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc serviebat Edom regi Juda in tributo. Misit quoque Josaphat classes in Ophir propter aurum, quae confractae sunt in Asiongaber. Hanc confractionem praedixerat ei Eliezer propheta, filius Dodam, futuram, quia Josaphat fecerat foedus cum Ochozia. Et mortuus est Josaphat, et sepultus in civitate David, et regnavit pro eo Joram filius ejus.

Incidentia. recensere

Sub Josaphat nonus Latinorum rex fuit Silvius Carptemus; decimus Silvius Tiberius, a quo fluvius dictus est Tiberis, qui prius Albula dicebatur; undecimus Silvius Agrippa.