There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
II REGUM.

I Regum // III Regum

De planctu David super Saul et Jonathan.

recensere

Factum est post mortem Saulis, adolescens fugiens de praelio venit ad David in Siceleg, et adoravit. Cumque indicasset ei populum victum, et Saul cum filiis suis mortuum, ait David: Unde scis quod mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? Qui respondit: Vidi Saul incumbentem super hastam suam, et hostes appropiabant ei. Cumque quaesisset quisnam essem, et dixissem: Amalecites sum, ait: Interfice me, quia proselytus es; ne occidant me incircumcisi. Et occidi eum, quia vivere non poterat, et tuli diadema, quod erat, id est quod esse solebat, in capite ejus, et armillam de brachio ejus, et attuli ad te dominum meum (II. Reg. II). Aiunt Hebraei hunc fuisse filium Doeg Idumaei, cui pater suus, prius quam irrueret super gladium suum, tradidit insignia regis, quae custodiebat, ut ferens ea ad David redderet eum sibi placabilem. Nec obviat quod pater Idumaeus filius Amalecites dicitur, cum Amalecitae sint Idumaei. Amalec enim fuit filius Eliphas filii Esau, et Edom. David ergo, et omnes, qui cum eo erant, sciderunt vestimenta sua, plangentes, et jejunantes, usque ad vesperam secundum legem, et ait David ad nuntium. Quare non timuisti mittere manum tuam in christum Domini: os tuum locutum est contra te. Et jubente David, unus de pueris ejus occidit eum. Et praecepit David, ut patres docerent filios suos carmen arcuum, ubi alii habent, docerent filios suos arcum, id est artem sagittandi, eo quod audierit populum a sagittariis interfectum, sicut scriptum est in libro Justorum. Hic liber non habetur, sicut nec plurimi, quorum fit mentio in Veteri Testamento, quos combustos credimus a Babyloniis. Fuerunt qui dicerent, hunc librum dici librum Justorum, eo quod de justis agit, id est de Samuele et David. Alii dicunt Pentateuchum librum Justorum, ubi conjici potest artem sagittandi utilem esse, quia dicit Joab, se tulisse agrum de manu Amorrhaei in gladio et arcu (Gen. XLVIII). Quidam legunt Justorum neutraliter, et dicunt librum Justorum, quia ait de his, quae justa sunt, quasi librum judiciorum, ut sit sensus. Sic praecepit David artem illam servandam, sicut servatur, quod scriptum est in libro Justorum. Tunc planxit David carmen lugubre super Saul et Jonathan, et creditur metrice compositum fuisse. Et est continentia hujus carminis tripartita. Primo agit de loco ubi facta est strages, et imprecatur ei; secundo commendat Saul et Jonathan; tertio specialiter commendat Jonathan, ostendens quantum dilexerit eum. Nec obest quod aliquando pluraliter aliquando singulariter de eodem monte loquitur. Est enim unus mons plures colles habens. Ubi legitur; Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniat super vos. Quidam dicunt super te, sic legentes litteram. Montes Gelboe, subaudi, vae vobis; postea inferunt, nec ros, nec pluvia veniant super te: montes hi, ut dicunt, prius uberrimi fuerant, et imprecatur eis non ariditatem, sed sterilitatem, quasi aridi essent. Unde subdidit. Neque sint super vos agri primitiarum, id est fructuum optimorum sicut prius. Alii dicunt prophetiam esse, quae impleta est in diebus Eliae, quando non pluit super terram annis tribus, et mensibus VI; Alii dicunt in cacumine montis, nec ante nec post pluisse, sed per maledictionem confirmatum. Planxitque David Saulem, eo quod viliter interfectus esset, licet unctus esset oleo. Et subdit causam necis hujus a sanguine interfectorum, et adipe fortium, id est pro sanguine sacerdotum, quos occidit in Nobe. Hebraeus tamen inchoat versum ita: A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagittae Jonathae, etc.

De prima unctione David in regem super tribum Juda in Hebron.

recensere

Post haec ex responso Domini, ascendit David in Hebron, et habitavit ibi cum duabus uxoribus suis in domo sua, virique ejus manserunt in oppidis Hebron. Et unxerunt eum viri Juda in regem super tribum Juda (II Reg. II). Hic inchoatur quarta aetas, non pro nuntio regni Judaeorum, ut quidam volunt, quia tunc inchoasset a Saule, sed pro innovatione promissionis, quae patribus olim data erat de regno Christiano, quod praefiguratum est in David, jurante Domino David veritatem, de fructu ventris ejus sessuro super sedem suam (Psal. CXXXI). Nuntiatumque est David quod Jabitae sepelissent Saul, et nuntiavit eis dicens. Benedicti vos a Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro: retribuet vobis Dominus. Sed et ego retribuam. Nec timeatis quasi non habentes regem, quia unxit me domus Juda regem sibi.

De regno Isboseth.

recensere

Abner autem princeps exercitus Saul tulit Isboseth, et circumduxit eum per castra, id est ubicunque dispersus erat exercitus, et creavit eum regem super reliquas tribus (II Reg. II). Vel per castra intellige Manaim locum munitissimum, ubi inunxit eum in regem. Erat autem Isboseth tunc quadraginta annorum, et duobus annis regnavit super Israel. David vero septem annis, et sex mensibus regnavit in Hebron super domum Juda. Eo tempore ortum est intestinum bellum inter Hebraeos. Porro egressus est Abner et pueri ejus de castris in Gabaon. Joab autem et pueri David occurrerunt eis ad piscinam Gabaon, et convenit inter eos, quod duodecim tantum ex utraque parte pugnarent in medio exercituum, et apprehenso unusquisque capite comparis sui defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul. Ob hoc dictus est locus ille ager Robustorum. Josephus tamen videtur velle, quod pueri David superstites occiderunt compares suos. Ortum est autem bellum inter reliquos, et fugit Abner cum suis. Erant autem cum Joab duo fratres ejus, quorum Asaei velocissimus, quasi unus de capreis, persequebatur Abner cum suis instantissime. Cui Abner: Noli me sequi, ne compellar confodere te, et non potero levare faciem meam ad Joab. Ille vero noluit declinare, et percussit eum Abner in inguine aversa hasta, id est cum ligno posteriori, non cum mucrone hastae, vel versa ad eum hasta. Persequentibus autem Joab, et Abisai, fugiente Abner sol occubuit, et venerunt ad collem aquaeductus. In cujus summitate congregati sunt ad Abner filii Benjamin in cuneum unum, et ait Abner ad Joab. Nunquid vis desaevire, usque ad deletionem fratrum tuorum. At ignoras, quod non gratis moritur jugulo, qui provocat hostem. Cessavit ergo Joab, et omnis exercitus persequi eos. Porro Abner cum suis nocte illa transiens Jordanem, venit ad Isboseth in Manaim. Joab vero, et viri ejus tulerunt Asael, et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem, et redierunt ad David in Hebron.

De filiis David.

recensere

Facta est ergo longa concertatio inter hos reges: et David crescente, alter decrescebat (II Reg. III). Natique sunt filii David in Hebron primogenitus Amnon de Achinoam; secundus Chelab, vel Chelaph de Abigail; tertius Absalon de uxore gentili, id est Maacha, scilicet filia Tholmai regis Gessur; quartus Adonias filius Aggith; quintus Saphatia filius Abital; sextus Jetthraam , quem Josephus vocat Nathan de Egla uxore sua, quam Hebraei aiunt fuisse Michol; quae sola dicitur uxor ejus, quia in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Quod non videtur posse stare cum in sequentibus legatur Michol in Jerusalem subsanasse David, et dicitur, quod non est natus ei filius de David, usque in diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Sed potuit fieri, ut vicina partui de Jerusalem descenderet in Hebron, ut ibi pareret, tanquam in primitivo loco regni.

De interfectione Abner.

recensere

Eo tempore factum est quod Abner intraret ad concubinam Saulis Respham, pulchram nimis (II Reg. III). Ob hoc objurgatus est adversus eum Isboseth pro opprobrio domus suae, timens ne forte concubina usurparet sibi regnum. Et iratus Abner ait ad eum: Nunquid canis caput ego sum hodie adversus Judam propter te: Quasi dicat? Propter te Judas habet me quasi caput canis mortui. Vel ita: Propter te factus sum caput canum, id est princeps irrationabiliter latrantium contra christum Domini. Et misit Abner ad David nuntios dicentes: Cuius est terra? Quasi dicat: Nonne terra est in manu mea? Fac mecum amicitias, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Optime. Faciam tecum amicitias, sed non videbis me antequam reduxeris Michol. Sed et ad Isboseth mandavit David, ut remitteret ei uxorem suam Michol. Tulerunt ergo eam a viro suo Phaltiel , qui sequebatur eam plorans, usque Bahurin. Non enim cognoverat eam, eo quod illa diligens David semper tristis erat. Et locutus est Abner ad seniores Israel, et maxime ad Benjamin, ut transiret ad David, quem elegerat Dominus. Et ascendit Abner in Hebron ad David, et susceptus est ab eo magnifice, et ait: Surgam, ut congregem ad te omnem Isarel. Cumque abiisset in pace, ecce Joab, et pueri David redierunt caesis latronibus cum praeda magna nimis, et dictum est Joab de adventu Abner, et de pace cum rege. Qui cum tentasset mutare animum regis dicens: Juravit Abner, ut deciperet te. Et cum non acquievisset rex, misit nuntios post Abner, quasi rege revocante eum, et reduxit eum, et occurrens redeunti, seorsum adduxit eum, quasi secretius locuturus, et percussit eum in inguine, et mortuus est, quasi in ultionem fratris sui. Sed verius est, quia timebat, ne fieret secundus a rege. Quod cum audisset David ait Mundus sum ego, et regnum meum a sanguine Abner, et veniat super caput Joab. Non deficiat de domo Joab fluxum seminis fluens, et leprosus, et tenens fusum, id est effeminatus, et cadens gladio, et indigens pane. Secundum hoc vero videtur ei imprecari seminis fluxum, et lepram, et evirationem, et stragem in bello et mendicitatem. Quidam legunt pro uno leprosus et tenens fusum, id est breve ventilabrum ad depellendas muscas, quod fit de foliis palmarum, et involvitur inter digitos instar fusi. Scidit ergo David vestimenta sua, et flevit super Abner, et omnis populus, qui erat cum eo, et indixit omnibus jejunium, usque ad vesperam, et ait: Nescitis quomodo princeps maximus hodie cecidit in Israel. Ego autem sum delicatus rex. Quasi dicat: Cum sim novus rex maxime indigebam auxilio istius. Porro filii Sarviae mihi duri sunt.

De morte Isboseth, et secunda unctione David super omnem Israel.

recensere

Cumque audisset Isboseth de morte Abner, dissolutae sunt manus ejus, et omnis Israel perturbatus est. Duo autem viri principes latronum erant eum Isboseth Baana, et Rechab de filiis Benjamin (II Reg. IV). Qui irati recesserant ab Isboseth, et venerant ad Miphiboseth filium Jonathae, ut facerent eum regem. Qui noluit, imo prodidit eorum consilium. Quidam vero tradunt, quod Isboseth offensus erat eis, eo quod dicebant ei Miphiboseth debere regem esse, cum filius esset primogeniti Saulis. Erat iste Miphiboseth claudus utroque pede. Quinquennis enim erat quando nuntiatum est ei de morte Saulis, et Jonathae, et tollente eum nutrice, ut fugeret, cecidit, et confractus est. Porro Baana, et Rechab ingressi sunt domum Isboseth ferentes spicas tritici, quasi primitias regi. Ostiaria autem domus obdormierat. Et invenientes Isboseth dormientem in meridie interfecerunt eum, et attulerunt caput ejus ad David in Hebron dicentes: Ecce caput viri, qui quaerebat animam tuam, existimantes se munera accepturos a David. Et ait David ad eos: Interfecistis virum innoxium, sanguinem domini vestri fudistis, et ideo auferam vos de terra. Et praecisis manibus, et pedibus eorum, suspenderunt eos super piscinam, vel spinam in Hebron, caput vero Isboseth sepelierunt in sepulcro Abner. Et venerunt superiores de Israel ad David, et percussit cum eis foedus, et unxerunt eum in regem super omnem Israel (II Reg. V). Primo igitur inunctus est in signum regni, secundo in regem super Judam, tertio in regem super Israel. Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset. Superabundat filius idiomate Hebraeo, et quadraginta annis regnavit, in Hebron VII annis, et sex mensibus super Judam, subaudi specialiter. Nam si statim post Isboseth regnavit in Israel, non nisi duobus annis regnavit in Juda. Sed aiunt Hebraei eum regnasse in Hebron aliquibus annis adhuc Saule vivente, quia domus Juda jam affectabat eum in regem, et ipse mittebat eis munera tanquam suis. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem populum. Si quaeratur, quare a summa regni subtrahantur sex menses, ait Hebraeus David aegrotasse sex mensibus, et nil dignum rege egisse. Vel quia Absalon persecutus est eum sex mensibus, et tunc quasi non regnavit David.

Quod David expugnavit Jerusalem, et munivit.

recensere

Postea collecto exercitu ascendit in Jerusalem, ut ejiceret Jebusaeum. Qui posuerunt caecos et claudos supra murum in derisionem, David dicentes: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos (II Reg. V). quasi dicant: Adeo est urbs fortis, quod fortium auxilio non indigemus. Alii dicunt eos posuisse imagines super murum, quas dixerunt caecos et claudos, id est nil agentes, quasi dicant: Etiam nobis nil agentibus intrare non poteris. Vel seipsos dixerunt caecos et claudos, quia debiles eos, et similes his reputabat David. Deinceps in proverbio dictum est: Caecus et claudus non intrabit in templum Dei. Primo simpliciter in lege prohibitum erat caecos et claudos intrare templum ad offerendum: postea versum est in proverbium. Forte cum janitores arcerent immundos dicebant aenigmatice. Caecus et claudus non intrabunt, ponentes caecitatem et claudicationem pro qualibet immunditia. Porro inferiorem civitatem obtinuit David, tradente eam sibi Ornan Jebusaeo. Cumque arcem Sion obtinere non posset, proposuit in praemium principatum militiae, illi qui primum percuteret Jebusaeum, et tangeret domatum fistulas, id est tectorum canales, per quos defluunt stillicidia. Alii dicunt fistulas cuniculos subterraneos, per quos erat ascensus, usque ad tectum. Multis itaque festinantibus, Joab praevenit universos, et clamavit ad regem exigens militiae principatum, et obtinuit David arcem, expulsis Jebusaeis praeter Ornam, et aedificavit per circuitum ejus, incipiens intrinsecus a Mello, et partem illam civitatis vocavit Civitatem David. Reliquam urbis partem exstruxit Joab. Mello autem erat praecipuum, et quasi quaedam profunda vorago vallis. Porro ipsa Civitas David postea vocata est Mello. Et aedificavit in ea David domum, Hiram rege Tyri ferente sibi auxilium, mittendo ei ligna cedrina, et artifices. Porro David accepit alias uxores, et nati sunt ei filii in Jerusalem undecim, inter quos enumeratur Nathan, alius scilicet a Nathan propheta, quem sibi David adoptaverat post mortem patris. Et nota quia Jerusalem, usque ad Melchisedech dicebatur Jebus, a quo dicta est Salem. Postea a David dicta est Jebusalem. Sed postea mutata b in r dixit Jerusalem, quasi munita Salem. Hiero enim Hebraice munitio est. Tradit Josephus quod hanc litterae mutationem ab Homero factam quidam putant, postea dicta est a Salomone Jerosolymia, et tandem per syncopam Jerosolyma.

Quod David vicit Philisthaeos.

recensere

Audientes autem Philisthaei David regnare super Israel, ascenderunt universi, ut quaererent David, et castrametati sunt in valle Raphaim, non procul a Jerusalem (II Reg. V). Et egressus est ad eos David ex responso Domini, et percussit eos in ore gladii, et divisit eos hac et illac in fugam. Ob hoc vocatus est locus ille Baal Pharasim, id est virorum divisio; vel quia ibi fugientes reliquerant idola, quae tulit David secum et conflavit. Et addiderunt adhuc Philisthiim, ut ascenderent in valle Raphaim, et posuerunt idola sua, sub arboribus pyrorum, et ait Dominus ad David: Non ibis obviam eis, sed gyra post tergum, et veniens ex adverso pyrorum. Hebraeus habet flentium, id est idolorum, quae digna sunt fletu, et cultores suos ad fletum aeternum trahunt. Cumque angelus Domini incedens super cacumina pyrorum sonitum faceret, irruit super eos David, et percussit eos, usque Gazer.

De reductione arcae in Jerusalem.

recensere

Porro fecit David tabernaculum juxta domum suam ad reponendam arcam, et posuit in eo quasdam de veteribus cortinis (II Reg. VI). Tabulas vero, columnas et bases priores reservavit. Et descendit David cum triginta millibus virorum, et posuerunt arcam super plaustrum novum, et tulerunt eam de domo Aminadab, quae erat in Gabaa, id est in colle juxta Chariathiarim. Nec est hic Gabaa nomen urbis, vel loci, sed, secundum interpretationem suam, collem sonat. Duo autem filii Aminadab minabant plaustrum. Aiot praecedebat, et Oza sequebatur. David autem et omnis Israel psallebant coram arca musicis instrumentis. Cum autem venissent ad arcam Nachor, calcitraverunt boves, et inclinata est arca, et extendit Oza manum, et tenuit eam; et aruit dextra ejus in qua arcam ferre debuit, sicuti pater ejus jusserat, et exspiravit, et vocatum est nomen loci Ozae Percussio. Dicit Josephus eum percussum, quia tetigit arcam cum sacerdos non esset. Alii dicunt, quia posuerat arcam super plaustrum, cum humeris portare debuisset. Hebraei tradunt quod ea nocte dormierat cum uxore sua. Timuit itaque David divertere arcam ad se, et posuit eam in suburbio in domum Obed Levitae filii Edom Gethaei, et erat ibi tribus mensibus, et benedixit Dominus domui Obed . Quo audito abiit David, ut adduceret arcam in Civitatem David cum gaudio. David autem accinctus ephod lineo, psallebat coram arca in organis armigatis, id est ad armum ligatis. Vel secundum quosdam genus est organi, quod fit in aqua. Et vidit eum psallentem Michol per fenestram, et despexit eum in corde suo. Cumque posuissent arcam in loco suo, obtulit David holocausta, et pacifica, et benedixit populo, et partitus est per singula capita collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis, et similam frixam oleo. Cumque rediret David in domum suam subsannavit eum Michol, dicens: Quam gloriosus hodie rex Israel nudatus, quasi unus fuit de scurris. Et respondit David: Vivit Dominus; ludam, et humilior fiam ante Dominum, qui potius elegit me, quam patrem tuum. Quamobrem Michol non est natus filius, usque in diem mortis suae. Quod inclusive legendum est, id est donec in partu occubuit; vel exclusive, id est nunquam: quod videtur velle Josephus, qui dicit eam de David minime filios procreasse, sed de viro cui dederat eam pater suus, sublatam a David, quinque filios habuisse, qui intelligendi sunt adoptivi. Mortua enim Merob sorore sua, quinque filios ejus adoptavit Michol.

De victoriis David, et officialibus ejus.

recensere

Factum est autem cum sederet rex in domo sua, habens requiem ab hostibus suis, dixit ad Nathan: Vides quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium. Faciam ei domum. Et ait Nathan. Fac, quia Dominus tecum est (II Reg. VII), nesciens quid diceret, id est a Spiritu sancto non loquebatur hoc. Eadem nocte factum est verbum Domini ad Nathan: Dic servo meo David : Non aedificabit mihi domum, quia sanguinarius est, sed filius ejus succedens ei in regno faciet domum nomini meo, et stabiliam thronum ejus, usque in sempiternum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Ex hac promissione conjicitur quod salvus sit Salomon. His auditis gavisus est David de successione regni, exinde praecipue gratias egit Deo addens: Ista enim est lex Adam Dominus Deus, id est lex hominis, ut sit sollicitus de successione filiorum, vel ut gratias agat Deo de beneficiis. Factum est autem post haec, percussit David Philisthaeos, et abstulit frenum, id est potestatem tributi, quam habebant in Israel de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est David eos funiculo, id est cui voluit dedit ei haereditatem, coaequans eos terrae, id est valde humilians, et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum, id est ad arbitrium suum quos voluit occidit, quos voluit reservavit, et factus est ei Moab tributarius; et percussit Adarezer regem Soba (II Reg. VIII), cui cum ferrent praesidium Syri et Damascus; percussit ex eis triginta millia, et ponens in Syria praesidium, fecit eam tributariam. Audiens autem Theno, rex Emath percussum Adarezer hostem suum, misit ad David Joram filium suum cum muneribus, et gratiarum actione, quod hostem suum percusserat. Cumque rediret a Syria David occurrerunt ei Idumaei in valle Salinarum, et percussit ex eis duodecim millia. Hieronymus corrigit decem et octo millia, et in Jebetzel percussit ad viginti tria millia, et ponens in ea praesidium fecit eam tributariam. Tunc impletum est, quod dictum est Rebeccae: Major serviet minori (Gen. XXV). Et retulit in Jerusalem aurum, et argentum multum nimis, quod sanctificavit Domino in fabricam futurae domus. Aes quoque Corinthium sanctificavit , de quo fecit Salomon mare aeneum, columnas, et altare. Porro Joab erat super exercitum ; Josaphat erat a commentariis , id est scriptor gestorum. Scribebant enim singuli reges chronica gestorum, Sadoc, et Abiathar erant sacerdotes; Saratas vero scriba, id est cancellarius. Banaias autem erat super Chereti et Phelethi, qui erant custodes capitis David . Filii autem David sacerdotes erant, id est digniores prae caeteris post regem . Sic dicitur Jethro sacerdos fuisse Madian.

De Miphiboseth, et quod Ammon dehonestavit nuntios. David.

recensere

Et recordatus est David foederis, quod fecerat cum Jonatha, et ait: Nunquid superest aliquis de domo Saul cum quo faciam misericordiam pro Jonatha (II Reg. IX). Cumque accepisset superesse Miphoboseth filium Jonathae, debilem pedibus, vocavit eum, et restituit ei omnem possessionem Saul avi sui, et constituit eum commensalem suum, tanquam unum de filiis suis. Porro Siba puer Saulis, cui erant quindecim filii, et viginti servi, ex mandato David excolebat terram, et referebat fructus ad Miphiboseth in Jerusalem. Erat autem Miphiboseth filius Micha. Factum est igitur, ut moreretur Naas rex Ammonitarum, et regnaret pro eo filius ejus Hanon (II Reg. X). Misitque nuntios David, ut consolarentur eum de morte patris, monens, ut amicitiae, quas cum patre ejus habuerat permanerent. Cum enim David fugisset ad Achis sub simulatione furoris, a patre istius benigne collectus fuerat. Principes autem Hanon exacuerunt regem suum dicentes: Nescis quia misit David, ut videret ingressum, et exitum tuum, ut percutiat te, et terram tuam? Tulit itaque Hanon servos David, et rasit dimidiam partem barbae eorum, et praecidit vestes eorum, usque ad nates. Videntes autem Ammonitae, quod irritassent David, conduxerunt sibi milites de Syria Rohob, et Sobach, et a rege Micha, et a rege Istob. Misitque David Joab, et omnem exercitum adversus eos. Stabant autem Ammonitae ante ingressum civitatis, et Syrorum exercitus erat in campo. Joab quoque divisit exercitum, et partem tradens Abisai fratri suo, partem sibi retinuit, et irruit in Syros, fugavitque eos in ore gladii. Quod videntes Ammonitae, et ipsi terga verterunt Abisai, receperunt se in urbem. Joab vero rediit in Jerusalem cum triumpho. Videntes igitur Syri quomodo corruissent coram Israel, collegerunt iterum exercitum ampliorem. David quoque contraxit omnem Israel, et transiens Jordanem, direxit aciem adversus Syros, et percussit ex eis currus, et equites quadraginta millia, et Sobach principem militiae. Timuerunt Syri auxilium deinceps praebere filiis Hanon, feceruntque pacem cum Israel, et servierunt eis.

De adulterio David, et morte Uriae, et poenitentia David.

recensere

Factum est, anno vertente, eo tempore cum solent reges ad bella procedere, misit David, Joab, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba. David autem remansit in Jerusalem. Accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario. Viditque ex adverso Bethsabee uxorem Uriae filiam Eliae, filii Achitophel, lavantem se aqua frigida (II Reg. XI). Cujus specie inspiratus ad se vocatam cognovit, statimque sanctificata est ab immunditia sua, id est post coitum lavit se, vel concepit, et cessavit menstruus sanguis, quem natura dicitur reservare post conceptum in alimoniam fetus. Quidam tradunt eam tunc menstruatam esse, et ad tactum regis cessasse menstruum. Dicit Epiphanius, quod cum vocasset David Bethsabee, cognovit hoc Nathan in spiritu, et festinavit ad David, ut prohiberet, antequam veniret mulier, et impedivit eum Belial. Nam in via hominem occisum nudum vidit jacentem, et moram fecit ibi. Eadem nocte rex implevit peccatum, et luxit Nathan. Cumque accepisset eam David concepisse, revocavit Uriam armigerum Joab, secundum Josephum, ab expeditione, ut ingrederetur ad uxorem suam, et partus ei ascriberetur. Quaesivitque David ab Uria de statu belli, monens ut intraret ad uxorem, et paululum recrearet se. Non acquievit Urias, et dormivit cum servis. Quamobrem vocavit eum David iterum; et statuit eum secum in mensa, invitans eum ad pocula, usque ad ebrietatem. Sed nec sic concitatus est vir desiderio uxoris, et ait: Arca Domini, et Israel habitant in papilionibus, et Dominus meus Joab manet super faciem terrae, et ego ingrediar in domum meam? Per salutem tuam, rex non faciam rem hanc. Certus ego David quod non intraret, scripsit ad Joab quasi deliquisset in eum Urias, ut poneret ipsum in ea parte belli, in qua percussus interiret. Cumque tulisset Urias epistolam mortis suae, secundum mandatum regis interiit. Porro Bethsabee accepta morte viri sui planxit eum. Transactoque luctu vocavit eam David, et facta est ei uxor, et peperit ei filium. Tunc misit Dominus Nathan ad David (II Reg. XXII). Qui proposuit ei paradigma de divite habente oves plurimas, qui rapuit pauperi vicino oviculam unam, quam habebat, ut ex ea praepararet cibos hospiti, qui supervenerat; et indignatus est rex in hominem illum, et dixit: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est, qui hoc fecit: Ovem reddet in quadruplum. Et respondit Nathan: Tu es vir ille. Uxorem Uriae accepisti tibi, et ut occultares adulterium, interfecisti eum gladio filiorum Ammon. Quamobrem haec dicit Dominus: Non recedet gladius de domo tua, usque in diem sempiternum. Ecce suscitabo super te malum de domo tua. Hoc ultimum factum est, quando persecutus est eum Absalon, primum vero in divisione regni post Salomonem. Et ait David ad Nathan. Peccavi Domino. Et descendens de throno consistorii sedit in terra, et tanquam vir Deicola coram omnibus confiteri peccatum suum non erubuit. Et ait Nathan ad eum: Transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris, nec regnum amittes. Verumtamen filius, qui natus est tibi morietur, quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini Dixerunt enim idololatrae, vel dicere potuerunt: Non est justus Deus Israel, qui Saul amovit de regno, et substituit David, cum David gravius quam Saul peccaverit. Percussit autem Dominus parvulum, usque ad desperationem vitae, et deprecatus est David Dominum pro parvulo, et jejunavit, et jacuit super terram, et noluit consolari. Accidit autem die septima ut moreretur infans. Et videns David servos mussitantes, intellexit quod mortuus esset. Quo accepto lota facie, et mutata veste intravit domum, et adoravit, et exhilaratus comedit, et admirati sunt servi, quod contra consuetudinem egisset, et ait ad eos: Cum adhuc viveret puer, flevi, et adoravi Dominum, ut viveret; eo mortuo, quare flerem? Nunquid potero revocare eum. Ego vado ad eum, ille vero non revertetur ad me. Hoc autem aiebat David, ut consolaretur Bethsabee, quia diligebat eam, et procedente tempore genuit ex ea filium, quem vocavit Salomonem, commisitque eum in manu Nathan, qui vocavit eum Ididam, id est amabilem Domino. Igitur pugnabat Joab contra Rabbath, et expugnavit eam. Misitque ad David dicens: Veni et cape civitatem, ne nomini meo ascribatur victoria. Et congregavit David omnem populum. Et profectus cepit urbem, et vastavit eam, et tulit diadema de capite Melchon, quod sonat rex eorum, et erat idolum Ammonitarum, et erant in diademate gemmae pretiosae, et auri talentum. Quod conflavit David, et formavit ex eo sibi diadema, in medio gemmarum statuens sardonicem incomparabilem. Porro reliquas civitates Ammonitarum vastavit, et multos de populo serravit vehiculis ferratis, et plures divisit cultris, et traduxit in typo laterum.

De Thamar, quam Amnon oppressit.

recensere

Et factum est post haec suscitavit Dominus malum in domo David in hunc modum. Amnon primogenitus ejus diligebat Thamar sororem Absalon ex utroque parente, ita ut deperiret in ea, et aegrotaret (II Reg. XIII). Huic erat cognatus, et familiaris Jonadab filius Semmaa, fratris David, prudens valde, quem Josephus Jonathan vocat. Hunc quidam arbitrantur fuisse Nathan: sed absit ut propheta flagitiosum dederit consilium. Hic ait ad Amnon. Quare sic attenuaris macie, fili regis? Quasi diceret: qui debes succedere regi in regnum. Et respondit Amnon: Diligo Thamar supra modum. Cui respondit: Simula languorem. Cumque venerit pater tuus ad te visitandum, dic ei: Veniat, oro, Thamar, soror mea, et faciat mihi pulmentum, ut comedam suavius de manu ejus. Cumque venisset Thamar missa a rege, coxit in oculis ejus sorbiciunculas, vel, secundum Josephum, collyridas frixas. Et ejecit a se Amnon universos. Cumque tulisset Thamar cibos ad eum, in conclavi , apprehendit eam, et ait: Cuba mecum, soror mea. Quae respondit: Noli, frater, opprimere me, et facere opprobrium generi tuo in Israel, sed loquere ad regem et non negabit me tibi. Hoc aiebat, ut subterfugeret manus ejus. Non enim fas erat, secundum legem, ut quis duceret sororem ex patre. Tamen quidam determinant hoc dictum esse, si fuerint ambo ejusdem populi, haec autem fuerat de matre gentili, id est Maacha, quam David ceperat in praelio, et caesarie, et unguibus praecisis, duxerat eam secundum legem in uxorem, et ita traditur illos potuisse fieri conjuges. Noluit autem acquiescere Amnon, et oppressit eam, et statim exosam habuit eam, magis quam ante dilexerat. Et ejecit eam a se rogantem ut apud se maneret, et esset ei uxor. Cumque ejecissent eam pueri Amnon, aspersit cinerem capiti suo, et rupit tunicam talarem, qua utebantur filiae regis virgines, quam Josephus vocat colobium manicatum. Et impositis manibus super caput, ingressa est ad Absalon fratrem suum ejulans. Cui frater ait: Tace; soror, frater enim noster est. Et mansit in domo Absalon longo tempore sustinens viduitatem.

De morte Amnon, et fuga Absalon et reditu ad David.

recensere

Factum est autem post biennium, ut ascenderet Absalon ad tondendas oves, et ait ad regem: Veniat, oro, rex cum servis suis ad convivium pueri sui (II Reg. XIII). Cumque abnuisset rex, ne gravaret eum, ait Absalon: Veniat saltem obsecro Amnon frater meus, et filii regis cum eo. Et abierunt cum Absalon. Cumque recumberent pueri Absalon, ex praecepto ejus interfecerunt Amnon temulentum. Et ascendentes filii regis mulas suas fugerunt, et pervenit fama ad David dicens: Percussit Absalon omnes filios regis, et scidit rex vestimenta sua, et cecidit super terram. Jonadab autem quem veritas non latebat, ait ad regem: Ne timeat dominus meus, quoniam Amnon solus mortuus est, quem oderat Absalon a die qua oppressit sororem suam. Et ecce apparuerunt filii regis, et fleverunt cum rege planctu magno nimis. Porro Absalon fugiens, abiit ad Tholomai avum suum regem Gessur, et fuit cum eo tribus annis. Rex autem consolatus super Amnon interitu, cessavit, velle persequi Absalon, quia sciebat eum esse flagitiosum, et dignum morte. Quod intelligens Joab, qui diligebat Absalon, misit ad regem mulierem sapientem de Thecua, quae putatur fuisse proavia Amos prophetae, et posuit Joab verba sua in ore ejus (II Reg. XIV). Cumque ingressa fuisset mulier ad regem, adoravit, dicens: Serva me, rex, mortuus est vir meus, et erant mihi duo filii, et interfecit alter alterum in agro , et consurgit universa cognatio adversus occisorem, quaerentes animam illius pro anima occisi, et quaerunt exstinguere scintillam meam super terram. Haec mulier posuit se in persona David, et filios suos in persona Amnon et Absalon et cognationem suam in persona aliorum filiorum David, et ait David ad eam: Vade in pace, ego videbo pro te. Quod cum non sufficeret mulieri, ait ad regem: In me sit, domine, haec iniquitas, et in domum patris mei: Rex autem sit innocens. Quasi dicat: Si putas iniquum parcere occisori, mihi imputetur, et domui meae. Cumque iterasset rex promissionem, nec sufficeret mulieri, instantius rogabat regem. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. Tunc exponens ei mulier similitudinem, ait: Reducat ergo dominus meus abjectum suum. Non enim vult animam perire Deus, et omnes dilabimur tanquam aquae, quae non revertentur. Quasi dicat: Mortuum filium non potes revocare ad vitam. Melius est ut revoces viventem, quam alterum vindicando, utrumque perdas. Et ait rex: Nunquid manus Joab tecum est in istis? Quae respondit: Ipse imposuit verba haec in ore meo, ut verterem similitudinem sermonis hujus. Et ait rex ad Joab: Revoca puerum Absalon. Cumque reduxisset Absalon in Jerusalem, ait rex: Non videat faciem meam, donec vocem eum, ne eo viso reviviscat in me dolor filii. Et mansit Absalon in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. Porro Absalon erat decorus nimis, cujus caesaries, secundum Josephum tanta erat, ut vix novem diebus tonderi potuisset. Quam semel in anno tonsam, ponderabat ducentis siclis. Forte hujus ponderis erat tonsura ejus. Vel hoc pretio emebant eam mulieres, ut subornarent crines suos. Natique sunt Absalon filii tres, et filia una nomine Thamar, misitque saepius ad Joab, ut intercederet pro eo ad regem Qui noluit venire ad eum. Misitque Absalon servos suos, ut incenderent segetes agri Joab. Quo facto Joab venit ad eum dicens: Quid fecerunt servi tui? Qui respondit. Aliter habere te non poterant. Obsecro, intra ad regem, ut videam faciem ejus, alioquin interficiat [Col.1336D] me. Et ingresso Joab ad regem vocatus est Absalon, et osculatus est rex eum.

Quomodo Absalon persecutus est David patrem suum.

recensere

Tunc coepit Absalon aspirare ad regnum, nam Calech ante eum genitus, vel iners erat, vel mortuus. Fecitque sibi currus, et equites quinquaginta qui praecederent eum; et mane consurgens stabat in porta, et blandiebatur ascendentibus ad regis judicium dicens: Bona sunt quae dicis, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Quis constituet me regem, ut juste judicem? Et inclinavit ad se corda virorum (II Reg. XV). Post quatuor vero annos reversionis, ait ad regem: Dum eram in exsilio vovi, si reduxerit me Dominus in Jerusalem: Sacrificabo Domino in Hebron. Vadam ergo, et reddam vota mea. Et ait rex: Vade in pace. Alia littera habet post quadraginta annos, quadraginta enim anni fluxerunt ex quo occisi sunt sacerdotes Nobe, qui ponuntur hic, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit. Abiit ergo Absalon in Hebron, utens consilio Achitophel Gilonitae, qui fuerat consiliarius David, et egressi sunt multi de Jerusalem rem ignorantes. Cumque immolasset hostias facta est conjuratio valida, et augebatur populus cum Absalon. Quod cum accepisset David, ait servis suis: Egrediamur cito ne forte veniens Absalon occupet nos, et percutiat civitatem. Et egressus est David rex, et universa domus ejus nudis pedibus, dimittens decem concubinas ad custodiendum domum; et praecedebant regem Cerethi, et Phelethi sexcenti viri pugnatores, qui secuti fuerant eum de Geth. Isti creduntur beneficia praestitisse David quando latuit in Geth, et in retributionem dederat eis locum in Jerusalem. Josephus dicit illos sexcentos egressos cum eo, qui quondam astiterant ei in Saulis persecutione. Potuit autem fieri, ut hi et illi essent cum eo. Et ait rex ad Ethai Gethaeum filium Achis, qui primus erat inter sexcentos: Reduc fratres tuos in Jerusalem, et habita cum rege Absalon: heri venisti, et hodie compelleris exire. Qui respondit: Vivit Dominus, nec in morte, nec in vita derelinquam te. Et transgressi sunt universi flentes cum rege torrentem Cedron, et levitae arcam portantes, deposuerunt eam, donec transiret populus, et ascendit Abiathar ad consulendum Dominum. Qui non respondit ei. Et ideo ait David ad Sadoc: Revertere in civitatem cum arca, ego abscondar in deserto. Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar sint vobiscum, per quos veniet ad me sermo a vobis. Et redierunt cum arca. Cumque ascendisset David clivum Olivarum, occurrit ei Chusai Arachites consiliarius ejus, et ait David: Revertere, et esto cum Absalon, et dissipabis consilium Achitophel, et quod audieris in domo regis indicabis sacerdotibus, qui dirigent ad me filios suos. Et venit Chusai ad Absalon in Jerusalem. Cumque paululum processisset David, apparuit ei Siba cum duobus asinis, ferens panem, et uvam passam, et massas caricarum, vel palatarum, id est ficuum, quae inter tabulas, quas palas dicimus, pressae compinguntur (II Reg. XVI). Et ait Siba ad regem: Asinos duxi, ut in eis sedeant domestici regis, et tuli cibaria, ut alantur in deserto. Et ait rex: Ubi est Miphiboseth? Qui respondit: Remansit in Jerusalem dicens: Hodie restituet mihi Dominus ultionem patris mei. Et ait rex Sibae: Tibi sint omnia quae fuerant Miphiboseth. Venit ergo David, usque ad Bahurim, et egressus vir de cognatione Saul nomine Semei, projiciens lapides, et lutum, maledicebat regi, dicens: Egredere, vir sanguinum. Ecce premunt te mala, quae fecisti in domum Saul. Quem cum percutere Abisai vellet, prohibuit eum David dicens: Filius uteri mei quaerit animam meam, quanto magis filius Jemini. Misit eum Dominus, ut maledicat mihi. Respiciat Dominus hanc afflictionem meam. Fabulantur Hebraei hunc Semei fuisse Nabath, patrem Jeroboam, et nomen avi ejus Jemini, et descendit David, usque ad Jordanem.

De consilio Chusai, et morte Architophel.

recensere

Factum est autem, quod Chusai veniens ad Absalon, adoraret, dicens: Salve rex. Ad quem Absalon: Quare non ivisti cum amico tuo? Qui respondit: Illius ero quem elegit Dominus, et omnis Israel, Cui serviam? Nonne filio regis? Sicut patri tuo, sic parebo tibi (II Reg. XVI). Tunc ingressus est Absalon, coram omnibus, ad concubinas patris sui, de consilio Achitophel, ut sic intelligeret omnis Israel quod ex animo persequeretur patrem, et roborarentur cum eo. Post haec dixit Achitophel (II Reg. XVII). Eligam mihi duodecim millia virorum, et persequar hac nocte David, et percutiam eum, quia fessus est, et redibunt ad te universi, quasi unus homo. Et ait Absalon: Vocemus Chusai et consulamus eum, et ait Chusai. Non est bonum consilium Achitophel hac vice. Nosti patrem tuum, et viros ejus esse fortissimos. Si modo percusserit aliquos de tuis, quicunque audierit dicet. Facta est plaga in populo, qui sequebatur Absalon, et timebunt esse tecum. Sed hoc est consilium bonum: congregetur ad te omnis Israel, et irruamus super eum. Et ubicunque fuerit operiemus eum. Et placuit omnibus consilium Chusai. Et dixit Chusai sacerdotibus, ut nuntiarent David, ne maneret in deserto nocte illa, sed transiret Jordanem. Et abiit ancilla ad filios sacerdotum, qui latebant juxta fontem Rogel, ferens pannum, quasi ad abluendum, et indicavit eis verbum Chusai. Vidit autem eos quidam puer filius ancillae, ut dicitur, et indicavit Absalon. Josephus autem dicit quosdam equites vidisse eos, et nuntiasse Absaloni. Qui misit post eos, ut comprehenderentur. At illi ingressi in Bahurim domum mulieris, rogabant ut celaret eos. Quae dimisit eos in puteum, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas, id est hordeum ad ptisanam, et sic res latuit. Cumque reversi fuissent qui missi fuerant, illi ascendentes de puteo nuntiaverunt David quae tradita eis fuerant. Et transivit David Jordanem cum suis prius quam dilucesceret, et venit in Manaim. Porro Achitophel sciens regnum rediturum ad David, et timens incidere in manus ejus, descendit in domum suam in Gilo, et laqueo se suspendit.

De morte Absalon.

recensere

Absalon autem collegit exercitum, et transivit Jordanem, et statuit Amasam super exercitum pro Joab (II Reg. XVII); hic erat filius Abigail, filiae Naas, id est Isai, sororis David, quem Josephus Abigeam vocat, et erat consobrinus Joab. Porro viri trans Jordanem, et maxime Berzellai Galaadites obtulerunt David cibaria multa nimis, et stratoria, et tapetia, et vasa fictilia. Porro David divisit populum, qui cum eo erat in tres partes, unam dedit Joab, secundam Abisai, tertiam Ethai Gethaeo, qui putatur fuisse filius Achis amici David (II Reg. XVIII). Cumque vellet egredi rex cum eis ad pugnam, dixerunt: Non ibis, te solum quaerunt, alios non curant. Cumque egrederentur cunei ad pugnam circiter septem millia, stabat David juxta portam, et dicebat: Servate mihi puerum Absalon. Et factum est praelium in die illa juxta saltum Ephraim, et fugit exercitus Absalon, caesis ex eo viginti millibus, et plures interfecerunt bestiae saltus quam gladius. Fugiensque Absalon super mulum, venit ad quercum condensam, et intercepto capiti ejus ramis, mulus pertransiit, eo suspenso. Quod cum quispiam nuntiasset Joab, ait ad eum: Quare non confodisti eum? Qui respondit: Non mitterem manum meam in filium regis, praesertim cum audierim eum dicentem: Servate mihi puerum Absalon. Infixitque Joab tres sagittas in corde Absalon. Quem adhuc palpitantem interfecerunt armigeri Joab, et projecerunt eum in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum, ut duplici morte periret tanquam facinorosus. Israel autem fugit in tabernacula sua. Porro Absalon adhuc vivens erexerat sibi titulum in Valle regia, quae duobus stadiis distat a Jerusalem in monumentum nominis sui, et erat nomen tituli: Manus Absalon. Hunc titulum quidam putant fuisse arcum triumphalem, in quo sculpta erat manus Absalon. Sed Josephus dicit statuam fuisse marmoream. Tunc ait Achimaas ad Joab. Curram, et annuntiabo regi. Qui respondit: Nolo te hodie nuntiare: Filius enim regis mortuus est. Et ait Joab ad Chusai: Vade et nuntia regi quae vidisti. Currens quoque Achimaas post eum per viam compendii, transivit eum. David autem sedebat inter duas portas, speculator, vero in fastigio portae exclamavit: Video hominem currentem solum. Et ait rex: Si solus est, bonus est nuntius. Et iterum ait speculator. Apparet mihi homo alter currens solus. Dicitque rex: Et iste bonus est nuntius. Et veniens Achimaas adoravit dicens: Benedictus Deus, qui conclusit homines levantes se contra regem. Et ait rex: Est ne pax puero Absalon? At ille noluit indicare. Chusai vero superveniens indicavit. Et contristatus rex ascendit coenaculum portae flens operto capite, et clamans: Fili mi Absalon, quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te. Absalon fili mi, fili mi Absalon. Quod audiens populus timuit ingredi civitatem (II Reg. XIX), et ingressus Joab ad regem dixit: Confudisti hodie vultus eorum, qui salvam fecerunt animam tuam. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te. Procede, et alloquere servos tuos, alioquin nec unus remanebit tecum hac nocte, et erit hoc malum tibi super omnia, quae unquam passus es. Sedit ergo rex in porta lota facie, et venit ad eum omnis multitudo, et benigne locutus est eis.

De reditu David in Jerusalem.

recensere

Porro, qui secuti fuerant Absalon, mutuo se hortabantur, ut revocarent regem, memorantes beneficia ejus in Israel (II Reg. XIX) David autem misit ad Sadoc, et Abiathar, ut loquerentur ad viros Juda: Haec dixit rex: Os meum, et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem? Quasi dicat: Videte ne tardiores caeteris sitis, et per eosdem juravit Amasae, quod principem militiae eum vellet constituere pro Joab. Et miserunt viri Juda ad regem, ut rediret. Et venit rex usque ad Jordanem, et venit omnis Juda in occursum ejus in Galgala. Semei quoque de Bahurim descendit cum eis, habens secum contribules, et mille viros de Benjamin. Siba quoque, et filii ejus, et servi trans Jordanem venerunt ad eum, ut traducerent domum ejus. Isti, secundum Josephum, fecerunt pontem Jordanis, ut facilius rex transiret cum exercitu. Cumque transisset rex, adoravit Semei, dicens: Ne memineris, domine, injuriam servi tui. Scio enim peccatum meum, et ideo hodie veni, in occursum tuum primus de omni domo Joseph, non quod esset in tribu Joseph, sed quia habitabat in sorte Ephraim. Cumque diceret Abisai Semei occidendum, dixit David: An ignoras me hodie factum regem super Israel? Ergo ne hodie interficietur vir in Israel. Quasi diceret: Illos occidam, qui me hodie fecerunt regem super se. Timebat quoque si interficeretur Semei, quod reliqui, qui similiter regem offenderant, nollent eum sibi facere regem. Et ait Semei: Non morieris.---Miphiboseth quoque venit in occursum regis illotis pedibus, et intonsa barba. Nam et vestes non laverat a die qua egressus fuerat rex. Hebraeus habet, infectis pedibus, tradens quod sibi fecerat pedes ligneos. Et ait rex ad eum: Cur non venisti mecum? Qui respondit. Servus meus contempsit me, nolens mihi sternere asinum, ut irem cum rege, insuper et accusavit me. Tu autem qui justus es, fac quod tibi videtur. Et ait rex: Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba, dividite possessiones. Quasi diceret: Utrique vestrum dederam, sed quia uterque totum habere non potest, inter vos dividatur. Dicitur quod David, immemor juramenti cum Jonatha, injuste, judicavit; et ideo Roboam, et Jeroboam diviserunt ejus regnum. Mortuo enim Salomone, Roboam filius ejus et Jeroboam armiger ipsius diviserunt regnum, quod habuerat David. Berzellai quoque, qui praebuerat alimenta regi, descenderat cum eo. Et ait rex ad eum: Veni mecum in Jerusalem, et honorabo te. Qui respondit: Octogenarius sum hodie, non indigeo hac vicissitudine. Chamas, alias Chanaam filius meus vadat tecum; fac ei quod tibi videtur. Et ait rex: Veniat, et faciam ei quod tibi placuerit. Et rediit Berzellai in locum suum. Tunc concurrerunt ad regem omnes viri Israel, et indignantes dixerunt: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt te sine nobis? Et respondit Judas: Quia propior est mihi rex. Et ait Israel: Decem partibus ego major sum, ideo magis ad me pertinet David, quam ad te, praesertim cum primogenitus sim. Cumque respondissent durius viri Juda, Siba filius Bochri, filius Jemini cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel (II Reg. XX). Et recedentes a David, secuti sunt Sibam. Viri autem Juda reduxerunt regem suum in Jerusalem.

De morte Amasae et Siba.

recensere

Rex autem decem concubinas, ad quas ingressus fuerat Absalon, reclusit in custodia viduitatis, nec est ingressus ad eas (II Reg. XX). Et ait rex Amasae, qui erat princeps militiae: Congrega mihi viros Juda in tertium diem. Abiit ergo Amasa, et moratus est extra placitum. Et ait rex ad Abisai, non ad Joab, quem jam amoverat a principatu; tamen Josephus dicit eum dixisse ad Joab: Tolle servos domini tui, et persequere Sebam, ne effugiat vos. Et egressi sunt cum eo omnes robusti de Jerusalem; et occurrit ei Amasa residens juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon. Porro Joab vestitus erat tunica stricta! Josephus tamen dicit lorica; et accinctus erat gladio fabrefacto, qui levi motu egredi poterat. Et arte quadam simulans, quasi cecidisset gladius, et recepisset eum dextra manu, tenuit mentum Amasae, quasi osculans eum, et sinistra percussit eum in latere, et effudit ejus intestina. Joab autem, et Abisai persecuti sunt Sebam, et subsistebant venientes ad mortuum in via. Vir autem quidam amovit eum in agrum, et operuit eum, ne subsisterent transeuntes, clamans quod juste occisus esset, qui in dolo moram faceret redire ad regem. Joab vero cum exercitu obsedit Sebam in Abela, et moliebatur destruere muros urbis, et exclamavit ad eum mulier sapiens de civitate. Sermo dicebatur in veteri proverbio. Qui interrogant, interrogent in Abela. Quasi diceret; haec est urbs consilii ab antiquo. Quare quaeris evertere matrem civitatum Israel. Quare praecipitas haereditatem Domini. Hebraeus non habet proverbio, et est sensus secundum eum: Sermo dicebatur in veteri, id est quondam in lege dictum est, ut Israel prius offerat pacem hostibus, quam aggrediatur eos. Quare ergo praecipitas, haereditatem Domini, id est cur non servas legem in Israelitis, quae servata est in alienigenis? Postea legit Hebraeus, quod interpositum est ad commendationem urbis, secundum priorem expositionem. Et respondit Joab ad eam: Non quaero evertere urbem, sed Sebam filium Bochri, qui levavit manum suam contra David. Et locuta est mulier civibus sapienter. Qui abscissum caput Sebae projecerunt ad Joab. Tunc reversus est exercitus in Jerusalem ad regem, et restituit rex Joab super exercitum, et alios ministeriales in officiis suis, sicut supra, hoc addito, quod Aduram statuit supra tributa colligenda, et quod Ira factus est sacerdos David proprius.

De fame trium annorum, et de septem viris suspensis in ultione Gabaonitarum.

recensere

Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David Dominum (II Reg. XXI). Qui respondit, hoc fieri propter Saul, et domum ejus, qui occidens Gabaonitas, quasi pro zelo filiorum Israel irritum fecerat juramentum Josue, et seniorum. Et ait David ad Gabaonitas. Quid faciam vobis, ut benedicatis haereditatis Domini? Qui dixerunt: Virum qui attrivit nos delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus. Sed quia David hoc facere non poterat propter juramentum, quod juraverat Jonathae, temperaverunt petitiones dicentes: Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae, et tradidit eis duos filios Saul, quos peperit ei Respha. Isti adhuc pueri cum Doeg occiderunt sacerdotes Nobe, et postea Gabaonitas. Dedit eis etiam quinque filios Michol adoptivos, quos genuerat Merob Hadrieli; Gabaonitae vero crucifixerunt eos in diebus messis primae, id est incipiente messione hordei. Induens autem Respha cilicium, substravit sibi supra petram, cubans juxta eos die ac nocte, ut amoveret ab eis aves et bestias, ab initio messis, donec stillaret aqua super eos, id est usque circiter Kalendas Septembris. Tunc enim, juxta naturam terrae, primum post messem pluvia descendit. Hanc Respham quidam non bene putant fuisse Orphan, nurum Noemi. Audiens autem David quae fecerat Respha, deposuit eos de patibulis, et tollens ossa Saul, et Jonathae de Jabis Galaad, et ossa eorum qui affixi fuerant, sepelivit eos in sepulcro Cys patris eorum. Quo facto reddidit Deus ubertatem terrae.

De quatuor praeliis David.

recensere

Factum est autem iterum praelium Philisthinorum adversus Israel, et pugnabat David cum suis adversus eos. Cumque fere David defecisset pugnando cum Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, nisus est percutere David, et interposuit se Abisai, et interfecit Philisthaeum (II Reg. XXI). Hunc tradunt Hebraei fuisse de genere giganteo: Arapham vero dicunt fuisse Orphan, nurum Noemi, quae peperit viro Gethaeo, quatuor gigantes, qui hic memorantur, Jesbibenob, Sephi, Goliam, et quartum habentem senos digitos in manibus, et pedibus. Tunc juraverunt David viri dicentes: Jam non egredieris nobiscum in praelium ne exstinguas lucernam in Israel. Occasione hujus ultimi praelii epilogat historia hic tria superiora praelia David nominata, non tamen eo ordine quo gesta sunt. Quorum primum fuit in Gob; urbs est, quae et Isaer dicitur, in qua percussit Sobochai Sephi, de genere gigantum. Aliud quoque praelium similiter fuit in Gob, in quo secundum Josephum apparuit vir fortis Ephron, cognatus David, qui, suis in fugam versis, solus plurimos hostium peremit, et alios in fugam convertit. Liber vero Regum in hoc loco ponit praelium David contra Goliam in hunc modum. In quo percussit Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethaeum. His quatuor nominibus exprimitur David, et dicitur Adeodatus, quia ad liberationem Israel datus est a Deo in regem. Filius saltus, quia de pascuis, et saltu assumptus est. Polymitarius, quia de genere Beseleel Polymitarii fuit mater ejus. Vel quia multis modis ampliavit cultum Domini. Bethlehemites, dictus est a patria. Memoratur quoque et aliud praelium in quo Jonathas, filius Semmaa, fratris David, percussit virum habentem senos digitos in manibus et pedibus. Expeditus itaque David a praeliis locutus est Domino verba carminis ejus in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et ait: Dominus, petra mea (II Reg. XXII), etc. In Psalmis secundum translationem nostram ita legitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum (Psal. VII), etc. Cujus titulum sumpsit Esdras ex verbis supra positis, in die qua liberavit eum Dominus, etc. Josephus hic dicit quod, cum David pace altissima frueretur, cantica et hymnos composuit, alios trimetros, alios quinque metros, diversa faciens organa, in quibus Levitae per Sabbata, et alias solemnitates hymnos dicerent. Et ponit Josephus differentiam inter psalterium et nablum. Et est psalterium canora cithara decem chordis coaptata, quae cum plectro percutitur. Nablum vero duodecim sonos habens, digitis tangitur. Post carmen supradictum addidit David loquens de se, tanquam de alio. Haec sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai. Dixit vir cui constitutum est, id est promissio facta, de Christo Dei Jacob (II Reg. XXIII). Hebraeus habet ita: Dixit vir levatus super Christum Dei Jacob, id est Christus super alios exaltatus et unctus a Deo. Propter haec verba quidam dicunt praedictum psalmum novissime scriptum a David. Sed tutius est ut dicamus, novissima verba David, quae sequuntur: Spiritus Domini locutus est per me, etc. Et est forte psalmus novissime scriptus, nec aliis centum quinquaginta annumeratus.

Catalogus fortium David.

recensere

Porrocirca regem erant omnes fortissimi, quorum insigniores fuerunt triginta sex (II Reg. XXIII). Insignior tamen caeteris erat David, sedens in cathedra sapientissimus, et ita erant triginta septem, annumerato David. Porro post David de illis sex qui erant supra triginta tres erant fortissimi, alii tres non adeo fortes, sed tamen fortiores reliquis triginta, ut quasi dicere possumus triginta erant fortes, tres vero fortiores eis, tres vero reliqui fortissimi. Et secundum hanc expositionem Catalogus triginta sex, fortium incipit ibi. Princeps inter tres ipse est, quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno . Josephus dicit nongentos, Paralipomenon trecentos: iste non nominatur hic ab historia. Paralipomenon vocat eum Jesboam, Josephus Eusebium. Non legitur ubi hoc factum fuerit, nisi quantum hic commemoratur. Post hunc erat Eleazar filius patrui David, qui percussit Philisthaeos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio. Post hunc erat Semma Ararites, quem Josephus Semeiam vocat. Qui cum fugisset populus solus, stetit in agrolentis, et percussit Philisthaeos, et fecit salutem in Israel. His tribus Josephus attribuit delationem aquae de cisterna Bethlehem. Historia vero Regum refert illud ad tres sequentes, quos fortiores diximus, quorum primus erat Abisai frater Joab. Ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos quos interfecit, optimus quidem, sed usque ad tres primos non pervenit. Post hunc erat Banaias, qui percussit duos leones Moab, id est principes, quos Paralipomenon dicit arietes (I Paral. II). Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, id est imitatorem Aegyptii, blasphemantem Dominum, quem interfecit Moyses. Hunc dicunt Hebraei fuisse Semei, quem post interfecit sub Salomone. Alium quoque virum Aegyptium interfecit, dignum spectaculo, altitudinis quinque cubitorum, habentem in manu hastam ad quem venit Banaias in virga, et extorsit hastam de manu ejus, et occidit eum hasta sua. Hieronymus tamen dicit hoc, quod diximus de alio Aegyptio, de Semei, qui habuit hastam in manu, id est legem Dei: quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret. Idem occidit leonem in hunc modum. Tempore nivis lapsus est leo in cisternam, qui nullum videns egressum, orificium enim cisternae nive damnatum erat, rugiebat. Quem audiens Banaias, dum iter ageret, descendit ad eum in baculo, manibusque eum prostravit. Tertium de fortioribus, nec liber Regum, nec Josephus ponit hic. Sed recurrendum est ad Sabochai, de quo in proximo dictum est. Isti tres opus fecerunt magnificum, quod sequitur. Philistaei quondam posuerunt castra in valle Raphaim, usque ad civitatem Bethlehem; et erat penuria aquae in Jerusalem. David autem ascenderat in arcem ad consulendum Dominum, et commendabat coram astantibus aquam de Bethlehem, et praecipue eam, quae erat in puteo, juxta portam. Tunc isti tres per medium hostium iter facientes venerunt ad Bethlehem, et haurientes aquam, denuo ad regem per eorum castra reversi sunt, ita ut Palaestini fiduciam eorum obstupescentes a dimicatione cessarent. Delatam siquidem aquam rex noluit bibere, dicens: Nunquid sanguinem istorum, et animarum periculum bibam? Et effudit eam tanquam libamen Domino , de salute virorum gratias agens. Ab hac enumeratione fortium Hebraeus dissentit, numerans tantum triginta sex fortes, et in tribus primis quos fortissimos diximus, numerat ipsum David sic: David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, et caetera, quae non mutantur. Et dicit multos eum occidisse impetu uno, quia pro peccato quando impetuose fecit in Bethsabee multi occisi sunt. Comparatur autem David vermiculo ligni, qui teredo, vel terebella dicitur, qui mollis durum lignum perforat; dum tangitur nil mollius illo, quando tangit nil durius. Sic et David in pressuris, et domi, et circa subjectos mansuetior erat caeteris, in throno et contra hostes nullus eo acutior, et commendatur hic David in tribus in sapientia, et humilitate et fortitudine. Porro reliqui triginta quos fortes diximus, postea enumerantur inter quos non enumerantur Joab, vel quia princeps est aliorum vel quia indignus propter mortem Abner et Amasae.

De numero populi, et altari erecto a David.

recensere

Factum est autem post famem prius immissam a Domino addidit furor Domini irasci contra Israel (II Reg. XXIV). Furorem Domini videtur quasi exponere Paralipomenon, dicens: Consurrexit Satan adversus Israel, et incitavit David, ut numeraret populum (I Paral. XXI). Et ait rex ad Joab: Perambula omnes tribus Israel, et numera populum, ut sciam numerum ejus . Intelligens autem Joab quod de elatione hoc diceret, ait: Adaugeat Deus ad populum tuum, sed quid sibi vult dominus rex in hac re, quasi diceret: Vide ne offendas Dominum. Cumque nollet rex mutare propositum, egressus est Joab, et principes militum, et numeraverunt populum, et redierunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem cum descriptione redacta in scriptis. Et inventa sunt de Israel octoginta millia virorum fortium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. Benjamitae dicuntur non fuisse numerati adhuc, quia pauci erant. In Paralipomenon longe plura leguntur, scilicet mille millia et centum (I Paral. VI, 21), et creditur Joab subticuisse regi partem populi. Peccavit autem David in duobus, quod superbe numeravit, et quia quisque numeratorum non reddidit pecuniam Domino, quinque scilicet siclos argenti, sicut scriptum est in lege Moysi. Quod attendens David, ait ad Dominum: Obsecro, Domine, transfer iniquitatem servi tui, quia peccavi nimis. Diluculo misit ad eum Dominus Gad prophetam tres supplicii conditiones portantem. Qui ait: Aut septem annis veniet tibi fames in regno tuo, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, aut tribus diebus erit pestilentia in populo tuo. Et ait David: Coarctor nimis. Quasi dicat: Si famem eligo, pauperum erit supplicium, non divitum. Si victoriam hostium, supplicium erit exercitus, et non meum, qui circumvallor fortissimis. Eligam ergo communem plagam regi et plebi. Melius est enim ut incidam in manus Domini misericordis, quam in manus hominis. Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, id est usque ad horam prandii, secundum Josephum, vel usque ad horam sacrificii vespertini, secundum alios, et mortui sunt de populo extra Jerusalem septuaginta millia virorum. In Paralipomenon (I Paral. XXI) legitur fere trecenta millia . Et aiunt Hebraei ibi positum numerum plebis, hic autem numerum nobilium. Porro cum extendisset angelus percussor manum suam ad Jerusalem, ut disperderet eam, et staret juxta aream Areuna Jebusaei, qui et Ornan dicitur, vidit eum stantem David gladio evaginato, et clamamavit: Ego sum qui peccavi; isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Et misertus Dominus ait ad angelum: Sufficit, contine manum tuam.---In illa die dixit Gad ad David: Constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Et ascendens David dixit ad Areuna: Vende mihi aream tuam, ut aedificem ibi altare Domino, et cesset interfectio. Qui respondit: Accipiat eam dominus meus gratis. Habeat quoque boves in holocaustum, et plaustra, et juga bovum in usu lignorum. Et ait rex: Nequaquam, sed emam pretio, et non offeram Domino holocausta gratuita. Emit ergo David aream sexcentis siclis auri, ut in Paralipomenon legitur (I Paral. XXI), et boves argenti siclis quinquaginta, et aedificavit ibi altare Domino, et obtulit holocausta, et pacifica, et propitiatus est Dominus terrae. Hic est mons Moria, ut aiunt Hebraei in quo Abraham voluit offerre filium, et obtulit arietem pro eo (Genes. XXII). Ea tempestate tabernaculum et altare quod fecerat Moyses erat in excelso Gabaon, licet arca esset in Jerusalem. Cumque prophetasset Gad templum ibi futurum, decrevit David ut ille locus vocaretur area populi.