Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
I REGUM.

Ruth // II Regum


Liber Regum in quatuor voluminibus distinguitur apud nos; secundum Hebraeos autem in duobus, et dicunt primum Samuel, a nomine auctoris; secundum vocant Melachim, id est regum, a materia, quidam vocant Melachoth, quod sonat regnorum, sed vitiose. Agitur enim in eo de uno regno Judaeorum tantum, et de regibus ejus, licet in duo divisum fuerit. Scriptus est autem chronice liber iste sub istis regibus, qui compactus est in unum a Jeremia, quod exinde patet, quod idem finis est hujus libri, et Jeremiae. Ad commendationem autem Samuel praemittitur commendatio patris ejus in hunc modum.

De parentibus Samuelis. recensere

Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana Ephrathaeus (I Reg. I). Vir enim ponitur hic non pro sexu, sed pro vigore virtutum, nec unus pro numero, sed pro singularitate religionis prae aliis. Dicitur autem civitas ejus Ramathaim, quae in Evangelio dicitur Arimathaea (Matth. XXVII), a Josepho dicitur Ramath, quia in excelso sita erat, Sophim vero speculatio interpretatur; et est ibi genitivus casus, ac si diceretur de Ramathaim speculationis, quia ex ea circumjacens regio longe videri poterat, sic tradit Hieronymus. Alii distinguunt sic de Ramathaimsophim. Non est autem mons Ephraim nomen montis, sed regionis. Unde in sequentibus ubi legitur de duodecim praefectis regionum, qui ministrabant Salomoni per singulos menses; ponitur Dechar praefectus montis Ephraim. Fuit autem Elcana Levita nonus decimus a Levi, descendens ab eo per Caath, et Isaar et Core. Unde patet quod Samuel non fuit Aaronita, et dicitur Ephrathaeus, id est Betlehemita. Fuit enim secundum matrem de tribu Juda. Unde postea Samuel posuit unum de filiis suis judicem in Bethlehem tanquam inter contribules. Et nota quod quidam tria nomina distinguunt sic: Effrataeus ad Effraim scribunt per duo ff; Euphrathaeus ad Ephrata, per ph; Ephrathaeus ad Euphraten, quod est frugifer, per eu, et est, ut dicunt, terminus Judaeae juxta Euphraten.

De Phenenna et Anna uxoribus. recensere

Habuit autem Elcana duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna (I Reg. I). Et cum debuit dicere alteri de duabus, dixit secundae, innuens quia, licet pares essent in nomine uxorio, tamen haec secunda erat in amore viri. Erat autem Anna pulchra, sed sterilis, Phenenna vero fecunda. Et ascendebat vir ille tribus statutis diebus, secundum legem, in Silo ad adorandum. Erant autem in Silo filii Heli Ophni et Phinees sacerdotes. Cumque immolasset Elcana, dedit Phenennae, et filiis et filiabus ejus partes, Annae autem dedit partem unam tristis. Quidam putant hoc dictum esse de vestibus novis, quas distribuebat uxoribus et liberis in die festo. Sed magis putandum est esse dictum de partibus sacrificiorum, quae contingebant offerentes, quas tanquam sanctas Levitae caeteris distribuebant. Hebraeus sermo magis videtur sonare, dedit ante missionem unam duplicem, quasi unam partem aequipollentem duabus. Porro Anna tristis erat pro sterilitate, et non sumebat cibum, et egressa est ad fores tabernaculi, ut oraret, Heli sedente ante postes, ut, quaerentes consilium, paratum eum invenirent, et flens Anna votum vovit Domino. Domine exercituum, si dederis mihi sexum virilem, dabo eum tibi Nazaraeum omnibus diebus vitae suae. Et attendens Heli motum labiorum vocemque non audiens, aestimans temulentam ait: Digere paulisper vinum quo mades. Quae respondit: Nequaquam, Domine. Sed mulier infelix ego sum, usque adhuc. Ora pro ancilla tua. Intelligens autem eam Heli sterilem, ait: Det tibi Deus Israel petitionem tuam. Hebraeus tamen habet, dabit. Unde mulier ex promissione sacerdotali secura abiit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, id est animus ejus non est deinceps distractus in varietates dubitationis.

De ortu Samuelis. recensere

Et factum est ut pareret filium, et vocavit nomen ejus Samuel, id est postulatio Dei, quia a Deo postulatum susceperat, nec ascendit mulier in Silo cum viro suo, donec ablactaret filium (I Reg. I). Et cum ablactatum duxit in Silo cum vitulis tribus et modiis farinae tribus. Hebraeus tamen habet, et in modio farinae, et cum amphora vini, quae est mensura trium modiorum. Nec attulit similam et vinum ad libandum tantum, cum in libaminibus vitulorum pauciora sufficerent, praesertim cum non nisi unum vitulum obtulisset, sed intelligendum est quod residuum dedit domui sacerdotum. Porro mirum videtur esse puerum bimum, quasi noviter ablactatum, adductum esse ad ministrandum in tabernaculo. Propterea quidam dicunt tres esse ablactationes: prima est a lacte mamillae, quae fit tertio anno; secunda a lacte infantiae, quae fit septimo; tertia a lacte pueritiae, quae fit duodecimo, et sic amovetur puer a nutrice, a paedagogo, a tutore. Dicunt ergo quidam eum adductum post secundam ablactationem ad imbuendum litteris. Unde in sequentibus legitur quod per singulos annos mittebat ei mater tunicam parvam (I Reg. II). Alii dicunt quod post tertiam ablactationem quasi jam idoneum ad ministrandum. Unde statim sequitur: Puer autem erat minister in conspectu Domini (ibid.) Cumque obtulisset puerum Heli, ait Anna: Vivit anima tua, domine. Ego sum mulier infelix pro qua orasti, et ecce filius, quem dedit mihi Dominus. Genus erat jurisjurandi per confirmationem, quasi diceret, per animam tuam, domine. Quidam tamen quandoque per exsecrationem dici putant ibi, ut, vivit anima tua, rex, si novi eum, quasi diceret: Destruet me vita tua, rex, si novi eum, et oravit Anna Dominum, et dixit: Exsultavit cor meum, etc. Canticum tamen est proprie, non oratio, et continet tria hoc canticum, primum est gratiarum actio pro beneficio sibi praestito; secundum est invectio in superbos occasione Phenennae, ut ibi: Nolite multiplicare loqui; tertium prophetat de regno Christi, ut ibi: Dominus judicabit fines terrae. Quod autem legitur in cantico, donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est, Hebraeus habet pro plurimos, septem, et pro infirmata est, secta est, et tradit quod singulis Annae filiis nascentibus, singuli Phenennae filii moriebantur; et quinque filiis Annae duos filios Samuelis connumerat, ut sint septem. Rediit Elcana in domum suam, et Samuel ministrabat ante Heli, et dicit eum Josephus anno duodecimo pleno prophetasse.

De filiis Heli. recensere

Porro filii Heli nescientes Dominum, partem sacerdotalem de sacrificiis, antequam adolerent adipem, tollebant ab offerentibus crudam, ut lautius sibi praepararent eam, et mittebat puer sacerdotis fuscinulam in ollam, et quidquid levabat fuscinula, erat sacerdotis (I Reg. II); quod non erat portio, sed rapina. Samuel autem ministrabat accinctus ephod lineo, non sacerdotali, sed prophetico; et tunicam parvam afferebat ei mater singulis annis, et visitavit Dominus Annam, et habuit tres filios et duas filias. Heli autem erat senex valde; et audivit peccata filiorum, qui dormiebant cum mulieribus excubantibus ad ostium tabernaculi, et eas quae venerant ad purificandum, polluebant. Quidam tamen volunt quod non admiscebantur mulieribus, sed corrupti pecunia dabant mulieribus licentiam commiscendi viris suis infra dies purificationum. Unde et pater dixit eis: Transgredi facitis populum Domini, et tepide arguebat eos. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret mihi in sempiternum. Absit hoc a me! Sed honorantes me glorificabo, et contemnentes abjiciam. Ecce praecidam brachium domus patris tui, id est auferam sacerdotium de domo tua pro quo debebatur ei armus dexter, et videbis aemulum tuum in templo. Quod factum est in diebus Salomonis cum Sadoc, qui fuit de Eleazar, factus est sacerdos, ejecto Abiathar, qui fuit de Ithamar (I Paral. XXIV). Quidam tamen autumant translatum esse sacerdotium ad Samuelem, qui non fuit Aaronita. Sed nec legitur Samuelem fuisse sacerdotem, nec Aaronitas amotos a sacerdotio, usque circa tempora Machabaeorum. Quod autem addidit vir Dei, magna pars domus tuae morietur, forte impletum est in proximo, quando occubuerunt filii ejus in bello, vel quando Saul sacerdotes Nobe interfecit, et in signum futurae veritatis praedixit ei una die filios ejus morituros. Porro in diebus illis erat sermo Domini pretiosus (I Reg. III), id est rarus.

Quod tertio Dominus vocavit Samuelem. recensere

Et factum est una die Heli jacebat in lecto suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam diei, antequam exstingueretur (I Reg. III). Quod mirum videtur. Non est enim aliquis adeo caecutiens, quin clarius videat lucernam ardentem quam exstinctam, praesertim cum caecutientes oculi clarius videant ad lucernam quam ad diem. Quidam sic distinguunt: Nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur, id est morereretur. Samuel autem dormiebat, et superabundabat autem. Huic sensui videtur consentire Hebraeus, qui distinguit ibi, nec poterat videre; et subjungit, lucerna Domini nondum exstinguebatur, et sic congrue sequitur; Samuel autem dormiebat in templo Domini, id est in thalamo juxta tabernaculum, ubi solus cum Heli sacerdote dormiebat. Unde cum vocasset eum Dominus, cucurrit ad Heli, dicens: Vocasti me. Falsum dixit, sed non est mentitus. Et ait Heli: Non vocavi te. Revertere, et dormi, et factum est secundo similiter. Nondum enim Samuel sciebat Dominum, id est nondum habebat consuetudinem audiendi Dominum. Cumque vocasset eum Dominus tertio, iterum abiit ad Heli. Intellexitque Heli quod vocasset eum Dominus, et ait: Si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Cumque vocasset eum Dominus dormientem, ait: Loquere, Domine, et indicavit ei eamdem comminationem in domum Heli, quam prius fecerat per virum Dei. Non tamen putandum est irritam factam esse promissionem, quam fecerat Dominus Aaron de sacerdotio sempiterno. Promissionibus enim hujusmodi semper addenda est conditio quandoque posita: Si custodierint filii tui testamentum meum, etc. (Psal. CXXXI.) Videtur Josephus velle Dominum ideo tertio vocasse Samuelem, ut praefiguraret tres ipsius dignitates futuras. Fuit enim propheta, quod ab hac vocatione dicit eum habuisse; fuit quoque judex; obtulit etiam, quasi sacerdos, eo quod parvulus esset Ichabod nepos Heli. Mane adjuravit Heli Samuelem, ut indicaret ei universum sermonem Domini, et indicavit ei omnia. Et ait Heli: Dominus est; quod bonum est in oculis suis faciat. Crevit autem Samuel, et cognovit universus Israel, quod fidelis propheta Samuel esset Domino, et consuluit eum omnis populus, juxta verbum Domini. Praeceperat enim Dominus, ut abjicerent divinos et ariolos, et hujusmodi, et sciscitarentur a fratribus suis verbum Domini.

De morte Heli, et filiorum ejus, et captione arcae a Philisthiim. recensere

Et factum est, convenerunt Philisthiim in pugnam in Aphech (I Reg. IV), qui dicitur locus Jezraphel, pertinens ad Israel, quam vocat Josephus civitatem Ampheolbenitis. Israel quoque egressus est in praelium juxta Lapidem adjutorii, quod per prolepsim dictum est, id est per anticipationem, postea patebit, et victus est Israel, et ceciderunt de eo quasi quatuor millia virorum, et dixerunt seniores: Afferamus de Silo arcam Domini sedentis super cherubim. Quod ideo dictum est sicut et in Psalmo: Qui sedes super cherubim (Psal. LXXIX), quia gloria Domini ibi quandoque apparebat. Et tulerunt arcam, et iverunt cum ea duo filii Heli. Nam et Phinees jam fungebatur officio patris sui; et acceperant mandatum ab Heli, ne forte redirent ad eum sine arca, et timuerunt Philisthiim, et acrius pugnaverunt. Fugitque Israel, et caesa sunt ex eo triginta millia peditum, et arca Domini capta est, et duo filii Heli mortui sunt. Cucurrit autem puer Benjamita ex acie, et indicavit in Silo quod factum fuerat. Heli autem sedebat contra viam quae ducebat ad castra, spectans, id est auscultans. Jam enim caecus erat, ut tradunt Hebraei, id est caecutiens. Qui, audita strage populi, et morte filiorum quievit. Cum autem audisset arcam captam cecidit retrorsum, et fractis cervicibus exspiravit. Nurus autem ejus uxor Phinees praegnans erat, et prae dolore incurvavit se, et peperit filium septem mensium, ut dicit Josephus, et vocavit eum Icabod, id est inglorium, dicens: Translata est gloria Domini de Israel. Porro Heli judicavit Israel quadraginta annis. Cui concordat Josephus; LXX vero et Paralipomenon dicunt viginti. Potest dici quod, post Samsonem, viginti anni fluxerunt sine judice, qui aggregati sunt annis, quibus judicavit Heli. Quidam tamen dicunt viginti annos, quibus judicavit Samuel, aggregandos annis Heli magistri sui. Sed verius anni Samuelis, cum annis Saulis ascribuntur. Sane potuit fieri ut Heli factus judex transtulerit sacerdotium de domo Eleazar. Eleazar quidem succedit Phinees. Cui successit Abiezer, cui successit Buzi, cui successit Ozi, et translatum est sacerdotium.

Incidentia. recensere

In diebus Heli fuit tertius rex Latinorum Silvius posthumius filius Aeneae, et Laviniae, a quo deinceps Latini reges Silvii denominati sunt. Hunc Ascanius haeredem reliquit adhuc parvulo filio suo Julio, a quo Juliorum familia et originem traxit et nomen. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis posteris Nestoris.

De remissione arcae. recensere

Tulerunt autem Philisthaei arcam Domini in Azotum, et statuerunt eam juxta Dagon, quasi tropaeum (I Reg. V), et surgentes diluculo invenerunt Dagon prostratum in terra ante arcam, et quasi adorantem, ut dicit Josephus, et restituerunt eum in locum suum. Rursus mane sequente invenerunt eum prostratum, caput vero, et manus ejus abscisae a trunco jacebant super limen. Ob hoc nullus ingrediens templum in Azoto calcat super limen, usque in hodiernum diem, et aggravata est manus Domini super Azotos, et percussit eos in secretiori parte natium, et computrescebant prominentes extales eorum. Quod Josephus dicit factum ex crudeli passione dysenteriae, ita ut putrefacta egererent intestina, et mures ebullientes de agris corrodebant extales eorum, et, satrapis convocatis, dixerunt ad eos: Quid faciemus de arca? Qui dixerunt. Circumducatur. Quocunque autem circumducebatur, percutiebat omnes in posterioribus; et fecerunt sibi sedes pelliceas, et convenientes principes quinque urbium, tractabant quid facturi essent, et erant qui dicerent causam passionum factam per arcam, alii per casum, alii per corruptionem aeris et fructuum terrae. Dixerunt autem sacerdotes et divini: Cur aggravatis cor vestrum sicut Pharao et Aegyptus (I Reg. VI). Remittite arcam, sed non vacuam. Reponite in capsella juxta arcam quinque annulos aureos et quinque mures aureos, pro numero civitatum quae percussae sunt. Josephus tamen dicit, quinque simulacra hominum aurea: Et ponetis arcam super plaustrum novum, et conjungetis duas vaccas fetas, quibus non est impositum jugum, et vitulos earum recludetis domi, et si recto itinere ascendant contra Bethsames, ipsa fecit nobis hoc malum; alioquin casu factum est. Ibant ante vaccae mugientes in directum, nec declinantes ad dexteram, nec ad sinistram per viam, quae ducit Bethsames. Et haec est una sacerdotalium civitatum in tribu Benjamin. Est altera Bethsames in tribu Nephthalim. Porro Bethsamitae metebant triticum, et venit plaustrum in agro Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Et posuerunt arcam super lapidem grandem, quem putant Hebraei fuisse aram, et aedificatam ab Abraham, et capsellam, quae erat juxta eam, et conciderunt Levitae ligna plaustri, et vaccas posuerunt super ea in holocaustum Domino. Viri antem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et victimas in die illa. Asserunt quidam quinque tantum esse civitates Philisthiim, et ideo quinque tantum misisse annulos aureos et quinque mures. Sed in sequentibus legitur Siceleg fuisse civitas Philisthinorum (I Reg. XXVII). Unde melius videtur, quod dicit Isidorus quinque fuisse tantum metropoles; et quaeque obtulit annulum aureum et murem; aliae solum mures obtulerunt, usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini. Et videtur haec littera sonare, quod Abel sit nomen lapidis super quem posita fuit arca. Alii asserunt civitatem, quae tunc Bethsames dicebatur, quae postea dicta est Abel, quod interpretatur luctus, propter luctum Bethsamitarum qui secutus est. Et additum est, magnum, ad differentiam alterius Abel, quae in sequentibus Abela dicitur, ubi sapiens mulier exclamavit ad Joab (II Reg. XX). Qui interrogant, interrogent in Abela . Et tunc legitur super quem posuerunt arcam, id est juxta quem. Et percussi sunt de Bethsamitis septuaginta viri, et quinquaginta millia plebis, eo quod vidissent arcam nudam. Creduntur autem illi septuaginta deposuisse arcam, cum non essent sacerdotes. Si quaeritur cur ergo mortui non sunt Philisthaei quotquot viderunt arcam, potest dici quod non peccaverunt videndo, quibus non erat prohibitum videre. Timentes autem Bethsamitae miserunt ad viros Cariathiarim, ut reducerent ad se arcam (II Reg. II). Qui reduxerunt eam, et tulerunt eam in domum Aminadab viri justi in Gabaa . Et Eleazarum filium ejus sacerdotem instituerunt in custodiam arcae, et fuit ibi viginti annis usque ad octavum annum regni Saulis, quo ipse tulit eam in castra. Manserat autem apud Philisthaeos septem mensibus; et tunc quievit Israel post Dominum, sedata ira Domini super eos.

Quod orante Samuele vicit Israel Philisthiim. recensere

Quod attendens Samuel, et videns eorum fiduciam in Domino, ait: Ascendamus in Masphath, ut orem pro vobis (I Reg. VII), Cumque ascendissent in Masphath effundens aquam coram Domino, in qua maledicta congesta erant, quam si idololatra bibebat. Labia ejus adhaerebant sibi inseparabiliter, forte in signum foederis sicut fecit Josue, et indicavit eos ibi Samuel, id est docuit eos judicia Dei. Quidam tamen asserunt Samuelem quoddam idolum redegisse in pulverem, et mistum dedisse populo ad bibendum, et in barbis eorum indicasse reos idololatriae a non reis, sicut quondam fecit Moyses. Et audierunt Philisthiim congregatum Israel esse inermem in Masphath, et armati ascenderunt adversus eos, et timens Israel dixit ad Samuelem: Clama pro nobis ad Dominum. Et obtulit Samuel lactentem agnum in holocaustum. Et dum clamaret Samuel ad Dominum, initum est praelium, et intonuit Dominus fragore magno super Philisthaeos, et mota est terra, et per loca pandebat hiatus, et Philisthaei in fugam versi, caesi sunt a filiis Israel, qui percusserunt eos, usque ad terminos terrae suae. Tulitque Samuel lapidem, et posuit eum in terminis, et vocavit nomen loci illius Lapis adjutorii. Nec apposuerunt ultra Philisthiim, ut intrarent terminos Israel, dum viveret Samuel. Judicabat itaque Samuel populum in Bethel, et Galgala et Masphath circumiens per singulos annos, et revertebatur in Ramatha, et aedificavit ibi altare, sed et ibi judicabat Israel. Tres illae civitates famosae erant; Bethel, propter somnium Jacob; et Galgala propter circumcisionem secundam; et Masphath propter frequentiam Josue, et ascendebat ad eas Samuel vicissim in tribus solemnitatibus hebdomadariis, et judicavit ibi populum. Aliis diebus ascendebat ad eum populus in Ramatha ad judicandum.

De malis filiis Samuelis, et quod Israel petiit regem. recensere

Cum autem senuisset Samuel, posuit filios suos Joel et Abiam, alterum in Bethel, alterum in Bersabee, ut ubi sedentes judicarent populum (I Reg. IX). Qui declinaverunt post avaritiam, et perverterunt judicium. Quod non ferens populus dixit ad Samuelem: Da nobis regem, ut judicet nos sicut caeterae gentes habent. Quod graviter tulit Samuel propter insitam sibi justitiam, et circa odium regis. Cumque consuluisset Dominum, ait ei Dominus: Audi vocem populi. Nec te tantum abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Verumtamen praedic eis jus regis super eos. Et ait Samuel ad populum: Hoc erit jus regis: Filios vestros faciet sibi servos suos, equites et praecursores, agricolas, et fabros armorum; filias vestras faciet unguentarias et coquestrias et panificas. Servos vestros, et ancillas, et jumenta ponet in opere suo, optimaque vestra dabit servis suis, et vos eritis ei servi. Et ait populus: Non audiemus te, sed erit rex nobis, et pugnabit ante nos, et ait Samuel: Ite ad propria opportune vos evocabo, cum cognovero a Domino, quod daturus sit vobis regem.

De unctione Saulis et electione. recensere

Et erat vir de Benjamin, nomine Cis, de stirpe Jemini, cujus erat filius Saul, non erat vir melior illo in Israel. Cumque periissent asinae Cis, dixit ad filium. Tolle unum de pueris, et quaere asinas (I Reg. IX). Cumque pertransissent per montem Ephraim, et terram Salim, et terram Benjamin, et non invenissent, venerunt in terram Suph, qui fuit proavus Samuelis, et ait Saul ad puerum: Revertamur, ne pater meus sollicitus sit pro nobis. Cui puer: Est vir Dei in civitate hac, qui absque ambiguitate loquitur. Eamus ad eum, si forte indicet nobis de via nostra. Et ait Saul: Quid feremus ad eum? Panis defecit in cistartiis nostris, et sportulam non habemus, id est argentum in sportula. Errabat, ut ait Josephus, putans prophetam accepturum munera, cum nec Saul legitur obtulisse, nec ille accepisse. Cui puer: Habeo in manu mea quartam partem stateris argenti. Et ascenderunt in Ramatha, in qua erat vir Dei, et dixerunt puellis egredientibus ad aquam: Nunquid est hic videns? Quae responderunt: Est hic hodie sacrificaturus in excelso . Cumque ambularent in urbis medio, apparuit ei Samuel, cui pridie dixerat Dominus: Cras, hac hora, mittam ad te virum de Benjamin, quem inunges super populum meum. Cumque Samuel aspexisset Saul, dixit ei Dominus: Ecce vir, quem dixeram tibi. Et ait ad Saul: Ego sum videns, ascende, ut comedas mecum; cras dimittam te, et quae sunt in corde tuo indicabo tibi, et de asinis non sis sollicitus, quia inventae sunt. Posset videri Saul habuisse sollicitudinem in corde pro asinabus, nisi hic determinasset propheta. Unde aiunt Hebraei Saulem vidisse per somnium se collocatum in vertice palmae, quod est signum regnaturi, et inde sollicitus erat, et ob hoc dixit ei Samuel: Cujus erunt optima quaeque in Israel? Nonne tibi? Ascenderunt in excelsum; ante templum enim licebat sacrificare in excelso . Cumque recumberent in triclinio, dedit ei Samuel locum in capite triginta virorum qui fuerant invitati, et posuit ante eum armum, quasi partem regalem, quem de industria servaverat ei. Cumque mane surrexissent, et egressi essent civitatem, dixit Samuel: Antecedat nos puer, et, tu, subsiste, ut indicem tibi verbum Domini. Tulit autem Samuel lenticulam olei; quod est vas fictile, quadrangulum habens foramen in latere et effundit super caput ejus, et osculatus est eum, et ait: Unxit te in principem Deus super haereditatem suam, et hoc tibi signum: Cumque recesseris a me, invenies duos viros, juxta sepulcrum Rachel, qui dicent tibi quod inventae sunt asinae. Cumque veneris ad quercum Thabor, et est Thabor nomen hominis, non montis, invenient te tres viri, unus portans tres hoedos, alius tres tortas panis, et alius lagenam vini, et accipies de manu eorum duos panes. Post hoc venies ad locum qui dicitur statio Philisthinorum, eo quod quondam ibi Philisthaei castrametati sunt, et habebis obvium cuneum prophetarum descendentium de colle Domini, psallentium in instrumentis, et prophetantium; et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis (I Reg. X). Et nota quod Samuel primo instituit conventus religiosorum jugiter psallentium Domino, et dicebantur conventus eorum cuneus, quasi couneus. Et, dicebantur prophetare, id est jugiter Deum laudare, et forte aliqui quandoque prophetabant ex eis. Et addidit Samuel: Cum videris haec signa, scias quod Dominus tecum est, et descendas ante me in Galgala, quia ibi conveniemus, cum opus fuerit. Ego quippe descendam ad te, ut offeras oblationem septem diebus. In consecratione enim sacerdotis et regis tot diebus fiebat oblatio, secundum quosdam. Et addidit: Exspecta hic, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. Tamen quidam, septem dies referunt ad exspectationem, ut sit sensus. Septem diebus exspectabis donec veniam: quod postea explicabitur. Cumque venisset Saul ad cuneum prophetarum, prophetavit cum eis Saul. Aiunt Hebraei eum prophetasse de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poenis malorum. Et admirantes, qui noverant eum, dixerunt: Nunquid est Saul inter prophetas, et Cis pater ejus? Quasi dicat: cum non sit de genere prophetarum. Alia littera habet: Et quis pater ejus? sub eodem sensu; vel ita: Et quis pater eorum? Quasi dicat: solus Deus est pater prophetarum, et Spiritus ubi vult, spirat (Joan. III), non tantum in filios prophetarum. Exinde versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? Quod forte de solo Saule dicebatur, vel de quocunque repente sublimato. Et intravit ad Ner patruum suum. Qui cum quaesisset ab eo de verbis Samuelis, de verbo regni tacuit, caetera indicavit. Vocavit autem Samuel populum in Maspha, et ait ad illos: State coram Domino, et faciemus fortes per tribus, et familias, et capita, et invenit sors tribus Benjamin, et descendit usque ad Saul filium Cis. Et creditur Samuel temperasse sortes juxta cor suum. Sciens autem Saul quod quaereretur, latuit, quasi nolens suscipere principatum. Quem inventum statuerunt in medio populi, et fuit altior universis ab humero et sursum. Et ait Samuel: Ecce quem elegit Dominus; non est ei similis in omni populo. Et exclamavit omnis populus: Vivat rex! Et scripsit Samuel legem regni, et legit universo, audiente populo et rege. Et reposuit libellum in tabernaculo, quod erat adhuc in Maspha cum altari, et redierunt ad propria, et Saul abiit in domum suam in Gabaa; quidam vero despexerunt eum, et Saul dissimulabat.

De Naas et secunda unctione Saulis, post victoriam contra Ammon. recensere

Factum est autem, quasi post mensem, Naas Ammonites obsedit Jabes Galaad (I Reg. XI). Cumque petissent ab eo obsessi foedus, ait: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnibus vobis oculos dextros. Eis enim quos bello capiebat, dextros oculos eruebat, ut sinistros scitis celantes ad bellum forent inutiles. Et responderunt ei: Concede nobis septem dies; et mittemus in omnes terminos Israel; et si non fuerit nobis defensor, egrediemur ad te. Venerunt autem nuntii in Gabaa Saulis. Et cum nuntiassent hoc, flevit populus, et ipse Saul veniebat de agro sequens boves, et promisit Jabitis se tertia die venturum eis in auxilium, et jussit aliquos eorum, pro ducatu itineris sustinere, et divinitus inspiratus concidit utrumque bovem in frusta, et comitatus est in omnes terminos Israel, dicens: Qui non exierit post Saulem et Samuelem, sic fiet bobus ejus. Et egressi sunt omnes quasi vir unus, trecenta millia virorum; et constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est castra in vigilia matutina, et percussit Ammon plaga grandi: Et ait populus ad Saul: Quis est qui dixit: Non regnabit Saul super nos. Date nobis ut interficiatur. Et ait Saul: Non interficietur quispiam hodie; quia fecit Dominus salutem in Israel. Et ait Samuel: Eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. Et inunxerunt Saul in regem secundo in Galgala. Et ait Samuel ad populum: Ecce rex graditur ante vos. Me abjecistis, et Dominum; et hoc vobis signum, quod dedit Dominus vobis regem in ira: ecce messis triticea est hodie. Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et coruscationes, grandines et pluvias (I Reg. XII). Et sic factum est statim contra naturam terrae illius. Et populus timens ait: Ora pro servis tuis. Addidimus enim peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. Et ait Samuel: Peccastis: nolite deinceps recedere a Domino, et vivetis; alioquin peribitis vos, et rex vester. Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, id est humilis tanquam parvulus; duobus autem annis regnavit super Israel, id est juste rexit populum (I Reg. XIII). In reliquis annis regni quasi tyrannus fuit, et non rex. Quidam hoc legunt de Isboseth filio ejus, dicentes eum anniculum esse in principio regni paterni. Et de eodem dictum est quod duobus annis regnavit in Israel, quod autem duobus annis regnavit Isboseth certum est, quod autem anniculus esset, cum regnare coepisset pater ejus, stare non potest. Saul enim circiter viginti annos regnavit. Isboseth vero regnans post patrem jam quadragenarius erat. Quod tamen ipsi determinare conantur dicentes Saul coepisse regnare post Heli; et ponunt in regno Saulis annos Samuelis. Hebraeus sic habet.

Quod Samuel praedixit Sauli de translatione regni. recensere

Filius unius anni erat Saul cum esset in regno, et duobus annis regnavit. Elegit sibi tria millia in Israel (I Reg. XIII), id est, cum regnasset per annum et post duos annos, quasi post tres annos, elegit sibi, etc. Et erant duo millia cum Saul in Machmas et in Bethel; mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin, quae fuit urbes Phinees filii Eleazari. Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, id est locum munitum, in quo posuerunt Philisthaei custodes tanquam dominantes in Israel, et tunc erexit se Israel adversus Philisthiim. Quo audito, Philisthaei congregati sunt ad pugnandum contra Israel triginta millia curruum, et sex millia equitum, et vulgus innumerabile. Et ascendens Saul in Galgala convocavit populum et Samuelem ad consulendum Dominum. Et cum exspectaret Samuelem septem diebus, juxta condictum, dilapsus est ab eo populus; et timentes absconderunt se in speluncis, et in abditis, et in antris; Hebraei quoque transierunt Jordanem. Quidam erant in Israel, sic appropriato vacabulo dicti. Qui prae timore creduntur descendisse in castra Philisthiim ad obsequendum eis. Cumque vidisset Saul moram sibi damnosam septima die obtulit holocaustum et pacifica. Cumque complesset, ecce Samuel veniebat, et arguens Saulem ait: Quid fecisti? Respondit Saul: Populus subterfugiebat, et tu non veneras juxta placitos dies; timui ne hostes ascenderent ad nos, priusquam placarem faciem Domini, et necessitate compulsus obtuli Domino. Videtur Saul peccasse, quod sine Samuele obtulit holocaustum Domino ad consulendum. Unde quidam, ut supra diximus, dicunt septem dies quos dixit Samuel, non esse exspectationis, sed oblationum in consecratione regis, et dicunt nunquam sine eo esse offerendum ad consulendum Dominum. Verumtamen ut oblationes septem dierum fierent, pro sacerdote legitur, pro rege vero non memini me legisse. Ad hoc valde mirandum est, cum jam bis inunctus esset Saul in regem, quod in neutra illarum fuit oblatio talis pro rege. Et ideo dici potest Samuelem sic mandasse, ut, cum vellet Saul immolare ad consulendum Dominum, citaret ipsum, ut ostenderet ei quae facturus esset; et post citationem si moram faceret, exspectaret eum septem diebus. Saul vero diem citationis annumeravit in his septem, et non exspectavit eum nisi sex diebus. Et addidit Samuel: Nequaquam regnum tuum ultra consurget; sed quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, ut regat populum ejus. Abiit Samuel in Gabaa Benjamin, et egressus est Saul cum populo obviam Philisthaeis, nec erant cum eo nisi sexcenti viri, et Jonathas filius ejus. Porro faber ferrarius non erat in Israel; caverant enim Philisthaei ne facerent Hebraei gladium, aut lanceam. Et descendebat Israel ad Philisthiim, ut exacuerent acies omnium ferramentorum usque ad stimulum corrigendum, id est ad emendandum et exacuendum. Vel ita, ad stimulum, qui est ad corrigendum, subaudi, boves. Cumque venisset dies praelii non est inventus ensis, vel lancea in manu totius populi, excepto ense Saul et Jonathae. Et fecit Saul arcam Domini afferri juxta castra, et Achias filius Achitob fratris Ichabotd portabat ephod.

De clade Philisthiim, et favo quem comedit Jonathas. recensere

Accidit autem ut quadam die exiret Jonathas cum armigero suo, ut exploraret stationem Philisthinorum, patre suo ignorante (I Reg. XIV), et transire voluit Jonathas ad Philisthaeos per vallem praeruptam scopulis, hinc et inde eminentibus, in modum dentium. Et ait Jonathas ad puerum: Cum apparuerimus eis, si dixerint: Manete donec veniamus ad vos, stemus: Quod si dixerint: Ascendite ad nos, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manus nostras: hoc erit nobis signum. Cumque dixissent Philisthaei: Ascendite ad nos, ascendit Jonathas reptans manibus et pedibus, et armiger ejus post eum. Et exterruit eos Dominus ante Jonatham, et percussit Jonathas cum puero ex eis viginti viros in media parte jugeri. Et conturbata sunt castra, et diffugiebant, mutuo se perimentes; et indicaverunt speculatores fugam hostium Sauli. Cumque quaesisset: Quis ex nobis abiit? repertum est abesse Jonatham et armigerum ejus. Et ait ad Achiam: Applica, id est praepara, arcam Domini ad consulendum Dominum. Cumque tumultus crebresceret in castris, ait ad sacerdotem: Contrahe manum tuam. Et exclamans Saul cum populo coepit persequi fugientes; sed et Hebraei, qui transierant ad castra Philisthiim, reversi sunt, ut essent cum Israel, omnesque, qui se prius absconderant, redierunt in praelium, et jam erant cum Saul quasi decem millia. Vidensque Saul moram damnosam si comederet, adjuravit populum, dicens: Maledictus vir, id est dignus erit morte, qui comederit panem, usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Cumque transiret populus per saltum, apparuit mel fluens, et nullus gustavit ex eo. Jonathas vero, qui non audierat maledictum patris, tinxit virgam in favo. Et cum gustasset, illuminati sunt oculi ejus, id est facies exhilarata est resumptis viribus. Dicitur quod tanta copia mellis est ibi in cavis arborum, et cavernis petrarum et abditis terrae, quod plures reperiantur favi decidentes super terram. Dicit Josephus invenisse Jonatham apud cubilia in quercu, quae erat in sorte Ephraim. Cumque indicasset ei quidam maledictum patris, edere cessavit, non approbans maledictum patris: Nonne, sumente populo cibum, major plaga fuisset in hostibus? In vespera vero populus fessus nimis, et prae fame moram non sustinens, pecora mactavit in terra, et comedit cum sanguine; hoc est, quocunque modo occidit et coxit, antequam sanguis bene dilueretur, nondum purgatis carnibus vescens; non secundum morem patrium, guttura cultro laniavit, et eliquavit sanguinem . Dicunt quidam quod de praeda hostium nemini licebat edere, donec immolasset victimam Domino, aliter edens, quasi cum sanguine edebat. Et ait Saul populo: Peccastis; volvite ad me saxum grande. Et praecepit ut omnes super illud saxum, et coram ipso, secundum morem patrium, pecudes laniarent, ne forte quis aliter faceret occulte. Tum primum aedificavit Saul altare Domino. Unde patet quod non super recens altare Saul jam bis obtulerat in Galgala. Putant tamen quidam eum, quotiescunque obtulerit, novum altare construxisse. Hoc vero dictum primum, quod nunc plena juxta Dei placitum obtulit. Cumque nocte irruere vellet super hostes, ait sacerdos: Consulamus Dominum. Sed consulenti non respondit Dominus in die illa; hoc est nec nocte, nec die sequenti. Et ait Saul: Taciturnitas haec est latentis causa peccati. Per viventem Dominum etiam si per Jonatham factum est, absque retractatione morietur. Et statuit populum in parte una, et se et Jonatham in parte altera, et cecidit sors super Jonatham. Et ait Saul: Quid fecisti? Cui Jonathas: Nil mihi conscius sum, nisi quod heri nesciens maledictum, mel comedi. Et ait Saul: Morieris, Jonatha, quia nisi hoc fecero, haec faciat mihi Deus, et haec addat. Et ait populus: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem in Israel? Vivit Dominus, id est per viventem Dominum, vel sicut Deus est vivens, et non dii gentium, si ceciderit capillus de capite ejus in terram. Aposiopesis est, vel legitur si, pro non, et eripuerunt Jonatham e manibus patris, et redierunt ad propria.---Saul vero confirmatus in regno, quocunque se verterat superabat hostes Israel, et percussit Amalec: prolepsis est. Vel forte prius percussit quam deleret ex toto, ex mandato Domini. Fuerunt autem filii Saulis Jonathas, et Jessui, et Melchisua. Quartus tacetur Isboseth, tanquam puer et nondum militans, vel tanquam ineptus. Filiae vero ejus Merob, et Michol, et uxor ejus Achinoam, et princeps militiae Abner filius Ner patruelis ejus: nam Cis, et Ner fratres fuerunt, et filii Abiel. Legitur tamen in Paralipomenon, quod Ner fuit pater Cis (I Paral. VIII): quod pro aetate dictum est, et quia nutrivit eum.

Quod Saul vicit Amalec. recensere

Tunc ait Samuel ad Saul: Haec dicit Dominus: Demolire Amalec, et universa ejus, quia restitit Israeli, cum ascenderet de Aegypto (I Reg. XV). Jumenta quidem voluit Dominus interfici, ut nec in aliquo memoria Amalec superesset. Sunt qui dicant illos maleficos fuisse, et in pecudes se vertendi habuisse peritiam; et ideo ne sub forma pecudum evaderent, etiam pecudes periisse. Et recensuit Saul ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. Nota quod fere ubique dicuntur viri Juda, quam potiores caeteris. Unde alibi: Catulus leonis Juda (Gen. XLIX). Cumque invaderet Saul Amalec, dixit Cinaeo: Recede ab Amalec, ne involvam te cum eo, quia tu fecisti misericordiam cum Israel. Jethro enim qui, et Raguel et Cis dictus est, bonum consilium dedit Moysi (Exod. XVIII), cujus domus habitabat in Amalec, praeter filios Obab, et egressi sunt Cinaei, et deinceps habitaverunt in Israel. Ex his ortus est Rechab, ut in Paralipomenon legitur: Hi sunt Cinaei, qui venerunt de calore domus patris Rechab (I Paral. II). Tunc percussit Saul Amalec in ore gladii, id est in vastatione quasi devoratione; vel est locutio, id est in gladio, et pepercit Saul Agag regi Amalec, et optimis armentorum. Et ait Dominus ad Samuelem: Poenitet me quod fecerim Saul regem. Et oravit Samuel pro eo Dominum tota nocte. Cumque accepisset quod Saul erexerat sibi fornicem triumphalem in Carmelo, juxta superbiam gentium, quae faciebant figi arcum de myrtis, et palmis, et olivis, in signum victoriae, descendit ad eum in Galgala, et occurrit ei Saul. Cumque culpasset eum quod quidpiam reservasset de Amalec, in excusationem sui dicebat populum reservasse optima ad offerendum Domino in gratiarum actionem. Cui Samuel: Melior est obedientia quam victimae. Super bonos delectatur Deus, et non super sacrificia, praesertim si obtulerint quae decreverat Deus perire. Et Saul: Peccavi: sed hac vice porta peccatum meum, id est ora et satisfac pro me, vel dimitte mihi. Cui Samuel: Projecit te Deus, ne sis rex super Israel. Cumque vellet abire Samuel, apprehendit eum Saul per summitatem pallii ejus, quae scissa est, et ait Samuel: Sic scidit Dominus regnum a te hodie, id est a tua posteritate. Cumque simul adorassent Dominum, praecepit Samuel adduci ad se regem Agag, et oblatus est ei pinguis et tremens. Et dixit ad Samuel Agag: Siccine separat amara mors, quasi diceret: Mirum est quod sic te concutit mors, et separavit animam tuam a te. Quidam dicunt, duas dictiones separavit, et supplent, adversum te; vel, secundum aliam litteram, et dixit Agag: Sic me separat amara mors. Quasi dicat: Mors quae separaverat a me meos, amarissime separat me ab hominibus. Et concidit eum Samuel in frusta, et abiit in Ramatha. Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa; et non vidit Samuel ultra Saulem, in habitu scilicet regio; nam in prophetico postea vidit.

De unctione David in domo patris. recensere

Samuel autem lugebat Saul, et ait Dominus: Usquequo luges Saul, cum ego projecerim eum: Imple cornu oleo, et vade ad domum Isai, ut inungas regem unum de filiis ejus; et quia times Saul, fer vitulum quasi ad immolandum (I Reg. XVI). Cumque venisset in Bethlehem, dixerunt seniores ad eum: Pacificusne est ingressus tuus? Timebant enim ne propter aliquam correctionem misisset rex, vel quod offensus forte regi fugisset, et non auderent eum recipere. Qui cum dixisset se venisse ad immolandum, sanctificavit Isai, et filios ejus, et statuit eos coram altari, et videns Eliab primogenitum procerum, et optimum aestimavit regem futurum, et ait Dominus ad eum: Ego non corporis pulchritudinem apicem facio regalem, sed animi virtutem. In eumdem modum probavit Dominus alios. Statuerat enim Isai septem filios coram Samuele, septem proprios, et Nathan adoptatum filium Samaa filii sui, et ait Samuel ad eum: Nunquid completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et jubente Samuele adductus est David rufus, id est rubicundus. Et pulcher; et inunctus est in medio fratrum, et directus est Spiritus Domini in David a die illa et deinceps. Et recessit Spiritus Domini a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam missus a Domino. Dicit Josephus David tunc accepisse spiritum propheticum, sicut ille quidem prophetare coepit, sancto super se Spiritu veniente. Sed quia dictum est spiritum recessisse a Saul, et directum in David, videtur quod de eodem spiritu dicatur, id est, de gratia Spiritus, qua hucusque Saul victor hostium exstiterat. Tunc dixerunt ad Saul servi ejus: Spiritus malus exagitat te: adhibe tibi psaltem peritum in cithara, et levius feres. Tradunt physici quod harmonia laetum reddat laetiorem, et tristem tristiorem. Tradunt mathematici quod multi daemones harmoniam ferre non possunt, et quandoque nulli; et indicatum est regi quod David esset sciens psallere et vir bellicosus. Cumque misisset rex ad Isai pro filio ejus, tulit Isai asinum plenum panibus, et vinum, et hoedum, et misit ea regi per manum David. Dicitur autem asinus plenus, id est sufficienter oneratus, vel forte, sicut ex bove et hirco fiunt utres, ita de asino fiebant sacci ad aliqua ferenda. Igitur cum spiritus arripiebat Saul, David psallebat in cithara, et levius erat ei, et quandoque recedebat ab eo spiritus. Cumque aliquandiu cessisset spiritus Saul, remissus est David ad patrem.

De bello Philisthiim contra Israel, et de morte Goliae. recensere

Factum est autem ut congregarentur Philisthiim adversus Israel in praelium. Porro Saul, et Israel castrametati sunt in valle Terebinthi, sub qua abscondit Jacob idola. Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum Goliath Gethaeus de semine giganteo, altitudinis sex cubitorum, et palmi (I Reg. XVII). Iste spurius dictus est, quia de ignobili patre, id est gentili, et nobili matre, id est Judaea natus erat. Spurius et hybrida dicitur ignobilis ex patre, sicut manzer, et nothus ex matre. Hic exprobrabat Israel quod servi essent Philisthinorum, et proponebat eis monarchiam, ita ut quorum vinceretur athleta, servi essent aliorum. Hebraei autem stupebant, et metuebant eum nimis. Sic dicebat Goliath quadraginta diebus. Erant autem tres majores fratres David in exercitu, et misit eis Isai per manum David ephi polentae, et decem panes, et tribuno sub quo militabant decem formellas casei, id est decem caseos parvos et recentes. Hebraeus habet decem sectiones casei. Hoc est decem genera, et diversitates casei, et praecepit ut secum afferret pignora fratrum, id est libellos repudii. Mos erat euntibus ad bellum, ut libellos repudii darent uxoribus, ut, si caperentur nec redirent usque ad tres annos, liceret uxoribus nubere cui vellent. Cumque David venisset ad locum certaminis, egrediebantur enim singulis diebus aliqui praeliantes, ecce ascendebat Goliath exprobrans ut heri, et nudiustertius, et fugerunt Israelitae a facie ejus, et admirans David, audivit a pluribus viris: Qui percusserit istum, ditabit eum rex, et dabit ei filiam suam. Cumque audiret eum Eliab frater ejus talia sciscitantem, increpabat eum, timens ne pugnaret et occumberet. Et respondit David. Quid feci? Nunquid non verbum est [sup., dignum increpatione]? Quasi dicat: Cur pro solo verbo increpas me? Vel ita: Verbum tantum est, et non res, id est non animo pugnandi hoc dico, sed ut rem sciam. Nuntiata sunt ante verba David ad Saul, et ait ad regem: Ego servus tuus pugnabo adversus Philisthaeum. Cumque prohiberet eum Saul, quia puer esset, addidit: Ego servus tuus interfeci leonem et ursum, cum invasissent gregem. Erit igitur hic incircumcisus quasi unus ex eis, Domino me liberante. Tunc induit eum Saul armis suis: et deposuit ea David, quia non habebat armorum consuetudinem, et tulit in manu baculum pastoralem, et elegit de torrente quinque lapides limpidissimos, id est planos et volubiles, et misit eos in peram pastoralem, id est vas quo lac mulgebat, vel ferebat panem, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisthaeum. Qui contempsit David, et ait: Nunquid ego canis sum, quia tu venis ad me cum baculo. Cui respondit David. Tu venis ad me cum armis, ego autem venio ad te in nomine Domini, ut sciat hodie universa ecclesia haec, quia non in gladio salvat Dominus. Cumque jecisset lapidem, funda percussit eum in fronte. Secundo quoque, et tertio lapide percussit eum in eodem loco, et tertio jactu dejecit eum, et currens eduxit gladium illius, et praecidit caput ejus. Hic fabulantur quidam Judaei, quod ferrum galeae loricae obsequium praestitit Domino, dans locum lapidi, ut intraret ad hominem occidendum, et ob hoc deinceps circumcisio facta est cum cultello ferreo, quae prius fiebat petrino. Fugerunt itaque Philisthaei, et Israel persecutus est eos, usque ad portas Accaron. Tulit autem David caput, et gladium, et posuit in tabernaculo suo: longo tempore post tulit illa in Jerusalem, Hebraeus non habet suo. Ob hoc creditur quod in trophaeum posuit ea in tabernaculo Domini. Unde postea Abimelech accepit gladium. Cumque rediisset David a praelio, ait Saul ad Abner: De qua stirpe est hic adolescens? Forsan volens scire, cui daturus esset filiam. Nec recognovit eum Saul, quia aliquandiu absens fuerat, et alteratus per excogitationem mali spiritus, factus erat labilis memoriae . Et respondit Abner: Vivit anima tua, rex, si novi eum, id est per vitam tuam non novi eum, vel per exsecrationem. Hebraei enim saepe nominant mala a contrariis eorum, ut ibi: Benedic Domino, et morere (Job II). Cumque quaesisset Saul a David, quis esset, ait: Filius sum servi tui Isai. Et tunc anima Jonathae conglutinata est animae David, et inierunt foedus: et dedit Jonathas David vestimenta sua, usque ad arcum, et gladium, et balteum (I Reg. XVIII).

Quod Saul persecutus est David. recensere

Factum est, cum redirent triumphantes de praelio, et David disponeret ferre caput Goliae in Jerusalem: nam, ut ait Josephus, hoc secum habebat, sed hastam jam dicaverat Deo, egrediebantur mulieres ex universis urbibus; et cum instrumentis praecinebant mulieres: Saul percussit mille; et respondebant virgines: Et David decem millia (I Reg. XVIII). Audiens Saul causam victoriae potius attribui David quam sibi, dolens intra se ait: Quid ei superest, nisi solum regnum. Et timuit ne a domo sua transferretur regnum; et invidebat David, nec jam rectis oculis respiciebat eum. Post dies paucos invasit spiritus malus Saul; et quasi prophetabat; missa lancea quam tenebat, David psallentem putavit configere parieti. David autem declinavit ab eo secundo. Primo enim recesserat, bello imminente, et postea statuit eum Saul ciliarcham, et ait: Filiam meam Merob dabo tibi, tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Tractabat enim apud se: Non sit manus mea in eum, sed manus Philisthinorum. Cum autem debuit Merob dari David data est Hadrieli Molathitae. Dilexit autem David, Michol, et placuit Saul, et ait ad eum: In duabus rebus gener meus eris hodie: quod est in duabus filiabus meis . Nam alteram habuisti sponsam, alteram habebis uxorem; vel ita: Pro duabus rebus, quia stravisti gigantem, et dabis centum praeputia, hoc enim significavit ei Saul per servos suos, non habet rex necesse habere sponsalia, id est munera, vel donationem propter nuptias, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum. Et abiit David cum viris, quorum tribunus erat in Accaron, et percussit de Philisthiim ducentos viros, et afferens praeputia eorum, annumeravit ea regi. Josephus tamen dicit abscidens sexcenta capita venit ad regem; et nuptias exigebat, et dedit ei Saul filiam suam, licet invitus. Cumque videret, eum apud Dominum et homines approbari, timuit, et tractabat de morte ejus. Nec jam metum celare volens, dixit Jonathae, et servis suis, ut occiderent David (I Reg. XIX). Quod indicavit Jonathas David, dicens: Abscondere, usque mane, cras loquar patri pro te. In crastinum locutus est Jonathas ad patrem. Cur peccas in sanguine innoxio, qui fecit salutem in Israel, et opera ejus tibi valde sunt necessaria, et cujus morte filia tua vidua vexabitur. Et placatus Saul juravit. Vivit Dominus, quia non occidetur. Et introduxit Jonathas David ad regem, et stetit coram eo, sicut prius.

Quod Michol deposuit David persecutum a Saul per fenestram. recensere

Rursum inito certamine, percussit David Philisthaeos plaga magna, et invidit Saul, et iterum daemon exagitabat eum, et David psallentem voluit, sicut prius, perforare, et fugit David in domum suam (I Reg. XIX). Misit autem Saul satellites nocte circa domum, ut mane egredientem occiderent. Quod cum praesensisset Michol, deposuit eum per fenestram, et aufugit. Michol autem stravit lectulum suum, quasi aegrotantis, in quo posuit statuam, et pellem caprarum ad caput ejus, similitudinem capillorum exprimens, et sagis superposuit jecur caprae spirans exprimens anhelantem. Cumque Saul deprehendisset se esse illusum, dixit ad Michol: Cur dimisisti inimicum meum. Quae respondit: Timui, dixit enim mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. David autem fugiens, venit ad Samuelem in Ramatha, et indicavit ei omnia quae fecerat ei rex, et abierunt ambo in Naioth, qui est collis in Ramatha, ubi erat cuneus prophetarum. Quod cum accepisset Saul, misit lictores in Naioth, ut raperent David. Qui cum vidissent prophetas, et Samuel stantem super eos, factus est in illis Spiritus Domini, et prophetabant. Misitque secundos, et tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt, et iratus Saul abiit post eos, et antequam venirent in Naioth, ingrediens prophetabat, et quasi amens factus est, et exutus veste regia, tota die et nocte, canebat cum caeteris, David et Samuele clam videntibus . Fugit autem David inde et venit ad Jonatham, et quaerebatur ei. Cui Jonathas: Non morieris. Nihil grande, vel parvum faciet pater meus, quod non indicet mihi. Cui David: Scit pater tuus, quod diligis me, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, vivit anima tua, quia uno tantum, ut ita dicam, gradu, ego et mors dividimur (I Reg. XX). Gradum unum dicit parietem domus suae, quo interposito evaserat manus apparitorum. Hebraeus habet uno tantum passu, et est sensus: Minimum intervallum fuit inter me et mortem. Fac ergo, obsecro, quod dicam: Cras erunt Kalendae, et ego abscondar in agro, usque ad vesperam tertiae diei. Si requisierit me rex, quia consedere consueveram, juxta eum ad vescendum , dices ei: Rogavit me David, ut iret in Bethlehem, quia victimae solemnes sunt ibi omnibus contribulibus ejus. Forte erat neomenia solemnis aliqua per triduum. Quod si dixerit tibi rex: Bene, pax erit servo tuo. Sin autem fuerit iratus, completa est in me malitia ejus, et ait Jonathas: Egrediamur in agrum. Cumque egressi essent, juravit ei Jonathas quod quidquid boni vel mali invenerit apud patrem, indicaret, et juraverunt sibi mutuo foedus inter se et semen suum. Addidit etiam Jonathas dejerare, id est plurimum jurare. Quod autem interpositum est requisivit Dominus de manu inimicorum David, hoc de suo addidit scriptor in spiritu , et addidit Jonathas: In die qua operari licet, id est pridie Kalendarum, ut quidam volunt, sed melius est ut de sequenti die intelligatur, egredieris, et sedebis latens juxta lapidem Ezel, et veniens ad te post solemnitates, jaciam tres sagittas juxta eum, quasi exercens me ad signum. Si dixero puero, qui tollet eas: Ecce sagittae intra te sunt, pax tibi est, veni ad me. Quod si dixero: Sagittae ultra te sunt vade, Dominus sit inter me et te usque in sempiternum. Porro prima die solemnitatis apparuit locus David vacuus, et siluit Saul aestimans David nondum purificatum. Altera die requisitum a rege, excusavit eum Jonathas, et iratus Saul dixit ad eum: Fili mulieris virum ultro rapientis, scio quia in confusionem tuam diligis filium Isai, non stabilieris eo vivente tu, neque regnum tuum. Adduc eum ad me, quia filius mortis est. Et ait Jonathas: Quare morietur? et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum Et declinavit Jonathas ab eo contristatus, nec comedit panem in die illa, et egressus in agrum fecit secundum, quod dixerat David. Et cum dixisset puero: Ultra te sunt sagittae, remisit puerum in civitatem cum arcu et sagittis. Et surgens David de latibulo, adoravit tertio, Deum scilicet, vel ipsum Jonatham. Et fleverunt valde, et ait Jonathas: Quaecunque juravimus fient in sempiternum inter nos et semen nostrum. Vade in pace.

De fuga David in Nobe. recensere

Et fugit David in Nobe ad Abimelech sacerdotem, fratrem Achiae. Qui cum miraretur, quod quasi solus venisset gener regis, ait ad eum David: Secretus sermo regis urgebat me, et condixi pueris in illum, et illum locum, et ideo private veni, et cum paucis, vel fere cum nullis. Nunc si quid habes ad manum, saltem quinque panes, da mihi (I Reg. XXI). Forte ex numero panum, numerus intelligitur sociorum, nec mentitur David. Non enim animo fallendi hoc dixit. Et respondit sacerdos: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum, panes scilicet propositionis. Si mundi sunt pueri, et maxime a mulieribus, manducent, quasi dicat: Necessitas non habet legem; si tamen immundi sunt pro coitu, nec in necessitate dabo eis. Et ait David ad eum: Continuimus nos ab heri et nudiustertius, et fuerunt vasa puerorum sancta, id est corpora in quibus continentur animae, vel ipsi pueri. Porro et via haec polluta est, sed ipsa sanctificabitur hodie in vasis, quasi dicat, forte in via hac aliquid immunditiae contraximus; sed munditia corporum sufficit ad eam mundandam. Hebraeus habet: Sunt vasa puerorum sancta et dicunt de vasis ad edendum, quasi dicat: In vasis mundis licet tibi ponere panes mundos. Sequitur: Porro via haec laica est, id est interrogatio tua laicalis est , quasi dicat: Cur quaeris de munditia, cum etiam, si mundi essent, vesci non deberent? Sed et ipsa santificabitur hodie in vasis, id est in conscientiis nostris. Scimus enim quia necessitas, quae non habet legem, excusat nos, et quasi sanctificat, et dedit eis panes propositionis, qui sublati fuerant, ut ponerentur calidi. Ex hoc perpenditur quod Sabbatum erat. Cumque quaesisset ab eo David, si haberet arma, dedit ei gladium Goliae. Josephus dicit lanceam, quae erat involuta pallio in tabernaculo. Erat enim tunc ibi arca cum aliquo suo tabernaculo. Et consideravit haec omnia Doeg Idumaeus potentissimus pastorum Saul, qui erat ad orandum obligatus voto.

De fuga David ad Achis. recensere

Fugit autem David in die illa ad Achis regem Geth (I Reg. XXI). Et indicaverunt servi sui regi, quod quasi rex erat in Israel, qui latebat apud eum, et de vicino hostem reciperet, si salvum eum servaret, et timuit David praesertim, quod miserat Saul ad Achis, ut redderet ei servum suum fugitivum. Cumque traheretur ad regem, simulavit furorem, et impingebat in ostia portae, quasi per clausam portam ingredi volens, et quae furiosi faciunt agebat, ut fidem regi verae passionis ostenderet, et ait rex: Non ingredietur hic arreptitius domum meam, et dimisit eum. Et abiit inde David, et latuit in spelunca Odollam (I Reg. XXII), non tamen statim, sed prius venit ad Naas regem Ammonitarum, ut dicit Hieronymus in sequentibus in quadam glossa. Et convenit ibi ad David omnis cognatio ejus. Sed et alii, quibus aut odio, aut timor Saulis erat, vel qui aere premebantur alieno, convenerunt ad eum, et fuerunt cum eo, quasi quadringenti armati. Et profectus est David cum eis in Masphah, quae est Moab. Est enim altera in Juda, et deposuit apud regem Moab patrem, et matrem suam, et manserunt apud eum quandiu David fuit in praesidio, id est in expeditione, in qua sibi quaerebat munitiones ad manendum.

De morte Abimelech, et octoginta quinque sacerdotum. recensere

Et monente Gad propheta, ut inde recederet, et iret in terram Juda, profectus in terram Juda, venit in saltum Haret (I Reg. XXII). Et audivit Saul, quod apparuisset David, et cum esset Saul in nemore, quod est in Rama tenens hastam, ait ad servos suos: Nunquid ditabit vos omnes filii Jemini filius Isai? Non est ex vobis qui doleat vicem meam? et ait Doeg Idumaeus: Vidi eum in Nobe, apud Abimelech, filium Achitob, qui consuluit pro eo Dominum, et dedit ei cibaria et gladium Goliae, et iratus rex convocavit Abimelech, et omnes sacerdotes, qui erant in Nobe, et ait ad eum: Cur conjurasti adversum me cum filio Isai. Dedisti enim ei panes et gladium. Qui respondit: Absit hoc a me! Non suspicetur rex hujusmodi rem in universa domo patris mei. Nescivi quod a te fugisset, et ait rex emissariis: Irruite in sacerdotes. Qui noluerunt manus extendere in christos Domini. Et ait rex ad Doeg: Irrue in eos. Et trucidavit in illa die octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. Forte tunc erant induti, ut per habitum religionis moverent animum regis. Aiunt Hebraei, non omnes fuisse sacerdotes, nec induti Ephod, sed omnes dignos esse. Percussit quoque Saul Nobe viculum sacerdotum, et mulieres, et viros, et jumenta secundum quod Deus Heli sacerdoti prophetaverat, prolem ejus radicitus evellendam. Solus Abiathar sacerdos filius Abimelech evasit, et fugit ad David ferens ephod secum, quod fecit Moyses, et nuntiavit ei interitum patris et suorum. Et ait David: Ego sum reus omnium animarum patris tui. Mane mecum. Qui quaesierit animam tuam, quaeret et meam. Et nuntiatum est David, quod Philisthaei oppugnarent Ceilam, et diriperent areas, id est annonam de areis, vel quod vastarent segetes. Consuluit igitur Dominum: Vadam et percutiam Philisthaeos. Et ait Dominus: Vade et percuties eos, et salvabis Ceilam. (I Reg. XXIII). Cumque timerent viri ejus ire cum eo, rursus consuluit Dominum, et accepit responsum ab eo, quod et prius. Et abiit David, et percussit Philisthaeos plaga magna, et intravit Ceilam. Quod cum audisset Saul ait: Conclusus est David in urbe. Et congregabat exercitum, ut obsideret David et viros ejus. Quod cum audisset David, consuluit Dominum per Abiathar: Descendet huc Saul, et tradent me viri Ceilae in manus ejus. Et ait Dominus: Descendet, et tradent te, quasi diceret: Haec est voluntas regis, et illorum quae Deum latere non poterat. Et egressus est David, et viri ejus cum eo, quasi sexcenti, et vagabantur incerti. Quod cum accepisset Saul, dissimulavit exire. Transivit autem David in montem solitudinis Ziph, et abiit Jonathas ad eum in locum silvae, qui vocabantur Nava, et confortavit manus ejus in Deo, et ait: Tu regnabis in Israel, et ego ero tibi secundus. Sed et pater meus scit hoc. Et innovaverunt jusjurandum foederis inter se coram Domino, id est coram Gad propheta, et Abiathar.

De Ziphaeis et quoa David latuit in spelunca fugiens a facie Saul. recensere

Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: David latet apud nos in colle Hachillae. Veni, et trademus eum in manus tuas. Et benedixit eis Saul, et ait: Considerate curiosius ubi sit pes ejus, et renuntiate mihi, et sequar vos. David autem, et viri ejus erant in deserto Maon (I Reg. XXIII). Cumque egressus esset Saul ad quaerendum eum, ascendit David ad Petram, locum scilicet munitissimum, ut dicit Hieronymus, ubi quae sibi erant oneri reposuit, et versabatur David in deserto Maon in monte opaco. Porro viri Saul, in modum coronae, cingebant montem. Cumque desperaret David se posse evadere, venit nuntius ad Saul: Redi festinus, quoniam infuderunt se Philisthaei super terram. Et desiit Saul persequi David pergens in occursum Philisthinorum. Ob hoc vocaverunt locum illum Petram dividentem, eo quod ibi separatus esset Saul a David. Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis Engaddi (I Reg. XXIV), hoc est oppidum, in quo erat vinea balsami. Assumens autem Saul tria millia electorum, insequebantur David etiam, super abruptissimas petras, quae solis ibicibus sunt perviae. Et intravit Saul speluncam, ut purgaret ventrem. Porro David, et viri ejus in interiori parte speluncae latebant. Et dixerunt servi David: Tradidit eum Dominus in manus tuas. Et praecidit David oram chlamydis Saul silenter. Et rediens ad viros, percussit cor suum, metonymice, id est pectus suum, in quo continetur cor, vel momordit eum conscientia sua de eo quod fecerat; cumque murmurarent socii ejus adversus eum, timens ne irruerent in Saul, ait: Vivit Dominus, quia, nisi Dominus percusserit eum, aut in obitu, aut in praelio apposiopesis est, quasi dicat: de caetero non parcam ei. Propitius mihi sit Dominus, id est hanc misericordiam faciat mecum, ut non mittam manum meam in christum Domini. Et confregit viros suos his sermonibus. Porro Saul egressus ibat cepto itinere. Et egressus David post eum clamavit: Domine mi rex. Cumque respexisset, Saul adoravit David in terram, et ait: Quare audis, domine mi rex, verba hominum loquentium adversum me mala, dicentium: David quaerit malum adversum te. Cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quam cum praecideram, pepercit tibi oculus meus. Quem persequeris? Canem mortuum, et pulicem unum vivum. His auditis flevit Saul, et ait: Justior es me, reddat tibi Dominus. Scio quod regnaturus sis. Jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, David autem ascendit ad tutiora loca in augustias Maspha.

De morte Samuelis et Nabalis. recensere

Eo tempore mortuus est Samuel, et flevit eum universus Israel, singuli tanquam proprium filium lugentes, et sepelierunt eum in Ramatha. (I Reg. XXV.) Certum est itaque quod ab hoc loco, usque ad finem secundi libri non scripsit Samuel. Cur ergo nomine ejus praetitulantur hi duo libri? Quia reliqua scripsit unus prophetarum de discipulis ejus, cujus opus ascribitur magistro. Quidam tamen dicunt Nathan scripsisse sequentia, quidam David. David autem descendit in desertum Pharam. Pharam oppidum est in Arabia. Erat autem vir in civitate Aman, in solitudine Maon, et possessio ejus erat in Carmelo. Mons est in sorte Judae. Alter Carmelus est in confinio Palaestinae, et Phoenicis, ubi Elias occidit prophetas Baal; et hic erat de genere Caleb. In Paralipomenon sic legitur: Caleb genuit Orcham, alii habent Archam, Orcham genuit Jezeni, hic est, ut Judaei putant, Nabal (I Paral. IV). Cum ergo audisset David, quod ascendisset Nabal ad tondendos greges, misit ad eum decem juvenes, ut mitteret ei aliquam benedictionem in die bona. Exsultabant enim, et epulabantur Judaei in tonsione ovium, ob memoriam patrum suorum, qui fuerant pastores ovium. Et ait Nabal nuntiis David: Non mittam. Quis est filius Isai? Hodie increverunt servi fugitivi. Nescio eos. Cumque audisset David quod improperaverat ei Nabal, accinctus est gladio cum quadringentis viris, et ait: Haec faciat Dominus inimicis meis, et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque ad mingentem ad parietem, id est saltem canem, vel infirmum. Porro Abigail uxor Nabal, formosa et prudens. haec ignorabat. Et indicavit ei custos ovium, quanta praesidia tulisset ei David in deserto; festinavit igitur Abigail, et tulit in occursum David panes, et vinum, et arietes coctos, sata polentae, et ligaturas uvae passae, et massas caricarum, et adorans David ait: In me sit, domine mi, haec iniquitas, id est condona mihi hanc iniquitatem viri. Vel ita: Si putas esse iniquitatem, nisi deleas eum, quia jurasti, mihi imputetur. Porro facit vir meus secundum nomen suum. Nabal enim stultus interpretatur. Constituit te Dominus ducem super Israel, non debes fundere sanguinem innoxium. Nihil enim tibi nocuit, sed sua tibi non dedit, et erit anima tua custodita, quasi in fasciculo viventium. Hebraeus habet, in vinculo vitae, quod idem est, id est in collegio sanctorum. Alia littera habet, in fasciculo virium. Quasi dicat: Sic custodiet Dominus animam tuam ad multiplicandum, sicut fasciculus vitium custoditur in aqua, ad transplantandum. Et respondit David: Benedictus Dominus, qui misit te hodie in occursum meum. Vade in pace. Audivi vocem tuam, injuriam scilicet remittendo, honoravi faciem tuam, xenia de manu tua recipiendo. Cum ergo indicasset Abigail omnia haec viro suo, emortuum est cor ejus prae timore, timuit enim ne forte David nollet dejerare, et mortuus est post decem dies. Quo audito, David ait: Benedictus Deus, qui custodivit manus meas a sanguine, et reddidit malitiam Nabal in caput ejus. Et vocavit Abigail, et duxit eam in uxorem. Accepit quoque David tertiam uxorem Achinoem de Israel.

De fuga David ad Achis. recensere

Iterum nuntiaverunt Ziphaei ad Saul: Ecce absconditus est David in colle Hachilae (I Reg. XXVI). Et abiit Saul post eum cum tribus millibus electorum. Et descendit David nocte ad castra Saulis, ducens secum Abisai filium Sarviae sororis suae. Hujus fuerunt tres filii, Joab, et Abisai, et Asael, nepotes David. Cumque clam intrassent tentorium regis cunctis dormientibus, dixit Abisai: Perfodiam Saul lancea in terra. Et prohibuit David, dicens: Quis extendet manum suam in christum Domini, et erit innocens? Sed tolle hastam, quae est ad caput ejus fixa in terra, et vas aquae, et eamus. Et egressi sunt nullo evigilante, quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transiissent torrentem, et stetissent in vertice montis, unde possent audiri, exclamavit David ad Abner et ad omnem populum: Filii mortis vos estis, quia non custodistis dominum vestrum christum Domini. Ingressus est quispiam, ut interficeret regem. Videte ubi hasta regis sit, et scyphus aquae. Et agnoscens Saul negligentiam suorum et beneficium David exclamavit: Num vox tua est haec, fili mi David? Qui respondit: Cur persequitur dominus servum suum. Quid feci? Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium, id est placari eum oportet sacrificio et prece, ut ostendat nobis super hoc quod velit. Vel ita: Tu ipse occidas me, et erit quasi sacrificium Deo in odorem suavitatis. Quidam ita legunt. Odoretur sacrificium, si Dominus incitat te adversum me, id est sacrificantes probemus judicio Dei, si Dominus hoc faciet. Si autem filii hominum incitant te, maledicti sunt, qui cogunt me transire ad idololatras, ne serviam Deo Israel. Et ait Saul ad David: Peccavi, revertere, fili mi. Non ultra male faciam tibi. Et respondit David: Judicet Dominus inter nos. Ecce hasta regis, veniat qui tollat eam. Cui Saul: Benedictus, tu fili mi. Equidem faciens facies, et potens poteris; et Saul reversus est in locum suum. Et dixit David in corde suo: Aliquando incidam in una die in manus Saul, melius est ut salver inter Philisthaeos. Abiit ergo David, et sexcenti viri cum eo, ad Achis, filium Maoth, regem Geth (I Reg. XXVII). Iste fuit filius supradicti Achis, cujus mater dicebatur Maoch. Et erant cum David duae ejus uxores Achinoam et Abigail. Et dixit David ad Achis: Nolo onerosus esse regi, det mihi rex locum in quo habitem. Et dedit ei Achis Siceleg, quae exinde facta est regum Juda. Et habitavit David in ea quatuor mensibus, et viginti diebus, et agebat David praedas de viculis Philisthinorum circumstantibus, qui non erant sub potestate Achis. Virum, et mulierem non adducebat captivum, ne forte loquerentur adversus eum. Cumque quaereret Achis, quos percussisset, aiebat, se depopulatos esse habitantes ad austrum Judae, et in campestribus.

De congregatione Philisthiim contra Israel et pythonum occisione, et suscitatione Samuelis. recensere

Factum est eo tempore, congregati sunt ad praelium contra Israel Philisthaei. Et ait Achis ad David. Mecum egredieris in castra tu, et viri tui. Ego custodem te pono capitis mei prae cunctis (III Reg. XXVIII). Congregavit etiam Saul universum Israel, et venit in Gelboe. Samuel autem mortuus erat. Hoc ideo repetitur hic, ut angustia Saulis ostendatur, in qua plurimum esset ei necessarius Samuel. Vel ut ostendatur Samuel recenter mortuus, qui in proximo erat suscitandus. Tradunt enim, neminem posse suscitari arte pythonica, nisi recenter mortuum, et adhuc integris vitalibus. Timuit itaque Saul, et consuluit Dominum. Qui non respondit ei, neque per somnia, neque per prophetas, id est per discipulos Samuelis, neque per sacerdotes. Hebraeus habet, neque per doctrinam ephod, scilicet in quo erat doctrina et veritas. Et ait Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem. Ipse enim occiderat magos, et ariolos et pythonicos. Unam tradidit Hieronymus reservatam, quia mater erat Abner, quae latens habitabat in Endor, quae civitas est juxta fontem Endor. Pythonem quidam tradunt esse artem suscitandi mortuos quam Pythius adinvenit, quasi dicat: Quaerite mihi mulierem peritam artis illius. Quod congruit Hebraeo in quo legitur mulierem Baladoph. Balad enim interpretatur domina, oph est nomen artis illius. Mutavit itaque Saul habitum suum, et venit ad mulierem nocte cum duobus viris, et ait: Suscita mihi, quem dixero tibi. Quae respondit: Nosti quanta fecerit Saul magis. Quare ergo insidiaris animae meae? Quidam tradunt, Saulem ob hoc eos delevisse, quia praeconizabant David futurum regem. Juravit autem ei Saul, quod propter hanc rem nihil mali pateretur, et dixit ut suscitaret Samuelem. Videns autem mulier virum sanctum, conturbata est, et ait: Quare imposuisti mihi, Tu enim est Saul. Hoc enim ei Samuel indicaverat, ut ait Josephus. Quidam fabulantur, mortuum magice suscitatum a pedibus primo moveri, et surgere nisi quando suscitante rege suscitatur, tunc enim a capite surgit. Alii dicunt prophetam non posse suscitari, nisi rege sciscitante? Tunc indicavit ei Saul, se Saulem esse, et ait: Noli timere. Quid vidisti? Quae respondit. Virum senem, et gloriosum, et amictum pallio sacerdotali. Et intelligens Saul, quod Samuel esset adoravit eum. Et ait anima Samuelis, ut dicit Josephus: Quare inquietasti me? Cui Saul. Coarctor nimis, Philistaei pugnant adversum me, et Dominus non respondit mihi. Obsecro, dic mihi, quid faciam? Qui respondit: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te? Faciet tibi Dominus, sicut locutus est. Tollet regnum de manu tua, et dabit illud David. Cras autem tu, et filii tui mecum eritis, id est in numero mortuorum, sicut ego sum, vel in inferno. De hac suscitatione dicitur a quibusdam quod spiritus malignus apparuit in specie Samuelis, vel phantastice imago ejus ibi apparuit, quae dicta est Samuel. Tradunt quidam quod, Deo permittente, anima ipsius tantum consilii corpore induta apparuit ibi. Alii vero, quod corpus tantum suscitatum est cum spiritu vivifico, anima in loco suo manente, et quiescente. Hoc audiens Saul prostratus est in terram prae timore, nec comederat panem in die illa, et coegit eum mulier, et servi ejus, ut comederet. Cumque comedisset rediit ad castra per noctem. Noluit enim sciri, quod consuluisset pythonissam.

Quod David vicit Amalech. recensere

Congregati sunt ergo Philisthaei in Aphech, et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel (I Reg. XXIX). Satrapae vero Philisthinorum videntes David, et suos esse cum Achis dixerunt: Revertantur Hebraei isti in locum suum, ne forte cum coeperimus praeliari fiant nobis adversarii, et in capitibus nostris mereantur sibi reddi gratiam Domini sui. Tunc ait Achis ad David invitus et dolens. Bonus es in conspectu meo, sed satrapis non places. Surgite de nocte, et abite diluculo. Abiit ergo David cum suis in Siceleg die tertia. Amalecitae vero interim impetum fecarunt in Siceleg. Et succenderant eam, et captivas duxerunt mulieres, et parvulos, et universam praedam (I Reg. XXIX, XXX). Planxit ergo David, et populus, qui erat cum eo, donec deficerent in eis lacrymae, et volebant eum sui lapidare. Confortatus autem David in Domino, consuluit Dominum per Abiathar dicens. Persequar latrunculos hos, et comprehendam. Qui respondit. Persequere, et comprehendes, et reduces praedam. Abiit ergo David, et sexcenti cum eo, et venerunt ad torrentem Bethor et ibi ducenti lassi substiterunt ad sarcinas ex mandato David. Cumque alii transissent invenerunt puerum Aegyptium fame deficientem, quem reliquerat dominus suus vir Amalecita, cum aegrotare eum vidisset. Et dederunt ei cibum, et reversus est spiritus ejus. Et ait ad eum David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Si juraveris mihi quod non occidas me, nec tradas me in manus domini mei, ducam. Et juravit ei David. Et eo ducente invenerunt hostes epulantes, et quasi diem festum celebrantes. Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et soli quadringenti adolescentes evaserunt in camelis. Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, ab homine usque ad pecus. Dicitur quod in hac victoria praebuerunt illi auxilium novem principes militum de Manasse, qui confugerant ad eum, dum rediret in Siceleg. Prius enim venerunt ad eum tantum de Juda et Benjamin. Porro cum redissent ad ducentos viros, qui lassi substiterant, salutavit eos David pacifice. Et indignati sunt quidam, qui cum eo ierant dicentes. Sufficiat cuique uxor sua, et filii de praeda nihil dabimus eis. Et ait David: Non audiet vos quisquam, fratres mei, in sermone hoc. Aequa pars erit descendentis ad praelium, et manentis ad sarcinas. Hieronymus ait: Non ait, qui lassi manserunt, quia lassis nil debet dari de praedae pretio. Et factum est hoc ex die illo, et deinceps quasi lex in Israel, usque ad diem hanc. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Juda proximis suis, et reliquis cum quibus commoratus fuerat ipse, et viri ejus.

De morte Saul et filiorum ejus. recensere

Porro Philisthaei pugnabant adversus Israel (I Reg. XXXI). Saul autem sciens et prudens, festinabat ad mortem et viriliter dimicabat. Soli quippe magnanimes rerum terribilium sunt contemptores. Haec magnanimitas maxime convenit regibus, quos pro cumulo principatus non solum malos, non licet esse circa subditos, sed nec mediocriter bonos esse. Fugerunt autem filii Israel a facie Philisthinorum, et ceciderunt in monte Gelboë, et percussi sunt tres filii Saul, Jonatbas, Aminadab, Melchisna: Isboseth autem domi erat. Cumque graviter vulneratus esset Saul, dixit ad armigerum suum: Percute me gladio tuo, ne forte incircumcisi isti illudant mihi vivendo, et post interficiant me. Et noluit armiger. Et irruit Saul super gladium suum. Adeo enim defecerat, quod non poterat se transverberare. Quae videns armiger suus irruit ipse super gladium suum. Hic fuit Doeg Idumaeus, ut autumant Hebraei, qui timuit esse superstes Sauli propter David, et mortui sunt omnes domestici Saul, qui erant cum eo. Videntes autem filii Israel, qui trans vallem Jordanis erant stragem suorum, egressi de civitatibus suis fugerunt. Altera die venientes Philisthaei, ut spoliarent interfectos, exspoliaverunt Saul armis suis, et filios suos, et praecisa capita eorum cum armis, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur hoc in templo idolorum, et in populis. Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, caput vero in templo Dagon, ut in Paralipomenon legitur (I Paral. X). Corpus vero ejus et filiorum suspenderunt in muro Bethsan, quasi in oculis Israel. Est enim civitas Philisthiim in terminis Israel. Viri autem de Jabes Galaad, quos liberaverat Saul ab Ammonitis, ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadavera de muro Bethsan, et combusserunt ea igni, et sepelierunt ossa in nemore Jabes. Et planxerunt eum jejunantes septem diebus. Nota quod in Paralipomenon legitur: Mortuus est Saul propter iniquitates suas (I Paral. X), et additur, quasi in cumulum peccati, sed insuper consuluit pythonissam, propter quod interfecit eum Dominus. Hujus peccati magnitudinem multi non attendunt. Et regnavit Saul, vivente Samuele, octodecim annis, et, eo mortuo, duobus annis. Hos annos sacra tamen Scriptura non adnotavit. A Samuele proprie incipiunt tempora nominatorum prophetarum, sicut a Saule tempora regum Israel.

Incidentia. recensere

In diebus istis apud Latinos quartus regnavit Silvius Aeneas, filius Posthumi. Alia tamen historia quartum ponit Silvium Latinum uterinum fratrem Posthumi, et quintum Silvium Aeneam. His temporibus Homerum fuisse quidam dicunt, de quo magna dissonantia est apud veteres. Crates ponit eum ante descensum in Peloponensium urbem Heraclidarum. Cristodenes centesimo anno a captivitate Troiae. Aristarchus et Philochorus tempore migrationis lonicae. Apollodorus Atheniensis, anno ducentesimo quadragesimo eversionis Ilii, alii modico tempore antequam olympiades inciperent.