Vulgata Clementina/Ad Domnionem et Rogatianum in Esdram et Nehemiam praefatio

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Hieronymi ad Domnionem et Rogatianum, in Esdram, et Nehemiam præfatio

 Ad Domnionem et Rogatianum in librum Paralipomenon Ad Chromatium et Eliodorum in Tobiam 

Utrum difficilius sit, facere quod poscitis, an negare, necdum statui. Nam neque vobis aliquid imperantibus abnuere, sententiæ est, et magnitudo oneris impositi ita cervices premit, ut ante sub fasce ruendum sit, quàm levandum. Accedunt ad hoc invidorum studia ; qui omne quod scribimus, reprehendendum putant : et interdum contra se conscientia repugnante, publice lacerant quod occulte legunt, intantum ut clamare compellar, et dicere : "Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa" [Mal. 119.]. Tertius annus est quòd semper scribitis atque rescribitis, ut Esdræ librum et Esther, vobis de hebræo transferam : quasi non habeatis Græca et Latina volumina : aut quidquid illud est quod a nobis vertitur non statim ab omnibus conspuendum sit. "Frustra autem," ut ait quidam, "niti neque aliud fatigando nisi odium quærere, extremæ dementiæ est." Itaque obsecro vos, mi Domnion et Rogatiane charissimi, ut privata lectione contenti, libros non efferatis in publicum, nec fastidiosis cibos ingeratis vitetisque eorum supercilium, qui judicare tantum de aliis, et ipsi facere nihil noverunt. Si qui autem fratrum sunt quibus nostra non displicent, his tribuatis exemplar admonentes ut Hebræa nomina, quorum grandis in hoc volumine copia est, distincte et per intervalla transcribant. Nihil enim proderit emendasse librum, nisi emendatio, librariorum diligentia, conservetur.

Nec quemquam moveat quòd unus a nobis liber editus est : nec apocriphorum tertii et quarti somniis delectetur : quia et apud Hebræos Esdræ Nehemiæque sermones in unum volumen coartantur : et quæ non habentur apud illos, nec de viginti quattuor senibus sunt, procul abicienda. Siquis autem Septuaginta vobis opposuerit interpretes, quorum exemplaria varietas ipsa lacerata et eversa demonstrat ; nec potest utique verum asseri quod diversum est : mittite eum ad Evangelia : in quibus multa ponuntur quasi de Veteri Testamento, quæ apud Septuaginta interpretes non habentur, velut illud, "Quoniam Nazareus vocabitur", et, "Ex Ægypto vocavi filium meum", et, "Videbunt quem compunxerunt", multaque alia, quæ latiori operi reservamus : et quærite ab eo ubi scripta sint, cumque proferre non potuerit, vos legite de his exemplaribus quæ nuper a nobis edita, maledicorum quotidie linguis confodiuntur.

Sed, ut ad compendium veniam, certe quod illaturus sum, æquissimum est. Edidi aliquid quod non habetur in Græco, aut aliter habetur quàm a me versum est ? Quid interpretem laniant? interrogent Hebræos : et ipsis auctoribus, translationi meæ vel adrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere, et non imitantur Græcorum studium et benivolentiam, qui post Septuaginta translatores, jam Christi Evangelio coruscante, Judæos et Hebionitas legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, et Symmachum, et Theodotionem, et curiose legunt, et per Origenis laborem in hexaplis, ecclesiis dedicarunt. Quanto magis Latini grati esse deberent, quod exultantem cernerent Græciam a se aliquid mutuari ? Primum enim magnorum sumptuum est et infinitæ difficultatis, exemplaria posse habere omnia : deinde etiam qui habuerint, et Hebræi sermonis ignari sunt, magis errabunt, ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Græcos accidit, ut interdum Scripturæ sensum relinquens, uniuscujus interpretis sequeretur errorem. Nos autem, qui Hebrææ linguæ saltim parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus judicare, et ea quæ ipsi intellegimus, in nostra lingua promere. Itaque licet hydra sibilet, victorque. Si non incendia jactet : numquam meum, juvante Christo, silebit eloquium : etiam præcisa lingua balbutiet. Legant qui volunt, qui nolunt abjiciant. Eventilent apices, litteras calumnientur : magis vestra charitate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor.