Vulgata Clementina/Ad Domnionem et Rogatianum in librum Paralipomenon praefatio

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
Ad Domnionem et Rogatianum in librum Paralipomenon præfatio Hieronymi

 In librum Paralipomenon Ad Domnionem et Rogatianum in Esdram et Nehemiam præfatio 

Quomodo Græcorum historias magis intelligunt qui Athenas viderint ; et tertium Virgilii librum qui a Troade per Leucaten, et Acroceraunia, ad Siciliam, et inde ad ostia Tiberis navigaverint, ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur qui Judæam oculis contemplatus sit, et antiquarum urbium memorias, locorumque vel eadem vocabula, vel mutata cognoverit. Unde et nobis curæ fuit cum eruditissimis Hebræorum hunc laborem subire : ut circumiremus provinciam, quam universæ Christi Ecclesiæ sonant. Fateor enim, mi Domnion et Rogatiane charissimi, numquam me in divinis voluminibus, propriis viribus credidisse, nec habuisse opinionem meam, sed ea etiam, de quibus scire me arbitrabar, interrogare me solitum, quanto magis de his super quibus anceps eram? Denique, cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis librum Paralipomenon Latino sermone transferrem, de Tiberiade quendam legis Doctorem, qui apud Hebræos admirationi habebatur, assumpsi : et contuli cum eo a vertice, ut ajunt, usque ad extremum unguem: et sic confirmatus, ausus sum facere quod jubebatis. Libere enim vobis loquor ita et in Græcis et Latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam Hebræa quàm Barbara quædam, et Sarmatica nomina conjecta arbitrandum sit. Nec hoc septuaginta interpretibus, qui Spiritu sancto pleni, ea quæ vera fuerunt transtulerant, sed scriptorum culpæ ascribendum, dum de emendatis inemendata scriptitant ; et sæpe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt, vel e regione unum nomen, propter latitudinem suam, in duo vel tria vocabula dividunt. Sed et ipsæ appellationes, non homines, ut plerique existimant, sed urbes, et regiones, et saltus, et provincias sonant, et oblique sub interpretatione, et figura eorum, quædam narrantur historiæ : de quibus in Regnorum libro dicitur, "Nonne ecce hæc scripta sunt in libro Verborum Dierum regum Juda?" Quæ utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum, quòd apud Hebræos, liber Paralipomenon, unus sit : et apud illos, vocetur דברי ימים, id est verba dierum : qui propter magnitudinem, apud nos divisus est, quod nonnulli etiam in Bruto, Ciceronis dialogo faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo Auctore sit editus. Deinde etiam illud attendendum, quòd frequenter nomina, non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias sonant. Ad extremum, quod omnis eruditio Scripturarum in hoc continetur : et historiæ quæ vel prætermissæ sunt in suis locis, vel perstrictæ leviter hic per quædam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adjutus auxilio, misi librum benevolis placiturum, tamen invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim quæque, ut ait Plinius, malunt contemnere plerique, quàm discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid reprehendere, interroget Hebræos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est stellas, radiare in hoc volumine videritis : ibi sciatis de Hebræo additum quod in Latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga, præposita est, illic signatur quid Septuaginta interpretes addiderint, vel ob decoris gratiam, vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet in Hebræis voluminibus non legatur.