Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput VI


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber tertius, Sectio I, Caput VI
1679
 Liber tertius, sectio I, caput V Liber tertius, sectio I, caput VII 

Caput vi.

De linguæ Samaritanæ charactere, utrum verè Assyrius aut Hebræus sit.


DEmonstrato in præcedentibus, et in Obelisco Pamphilio, variisque argumentis stabilito Hebraïcæ et Ægyptiacæ linguæ primatu, ostensis quoque primævorum scriptorum monumentis, nihil porrò superest, nisi ut, quisnam primæva istius linguæ vulgaris character fuerit, demonstremus. Magnum fateor, et ab aliis, quod sciam, excepto Morino et nonnullis Rabbinis, non tentatum aggredior argumentum; audeo tamen, divini Numinis subsidio tutus. Etsi non dubitem multos Aristarchos futuros, qui hosce meos labores severioribus obelis sint notaturi; dum illos interrogantes jam multò antè audire videor, et quomodo tu nôsti hujusmodi literas antiquas fuisse? quis te reddidit certiorem, ejusmodi literas, quas producis, non esse maleferiatorem hominum atque impostorum commentum? Atque hujusmodi non pauca proferre audio, quibus, dum omnia in dubium

revocant, auctorumque rationes audire detrectant, omnia improbant, cunctaque eorum qui antiquitatis monumenta perscrutantur, studia reprehendunt, despiciunt, irrident, non aliâ ratione obviandum censeo, (ut jam pridem alius similibus respondebat apud Villalpandum) quàm si eadem ipsos, quâ me vellicant Aristarchi, reprehensione dignos ostendero, quod credant Scythas, et Garamantas unquam extitisse, et fidem habeant referentibus, quod ipsi non viderant, Constantinopolim, Calecutum, Japoniam, et reliquas celebriores urbes esse, nec minus esse deceptos, si vera esse existiment, quæ Hebræorum grammatici tradunt, nimirùm literam א sic scribendam, sic autem ב, etc. At sicuti stultum omninò esset, atque ab omni rationis judicio alienum, hujusmodi rebus fidem non adhibere, quæ ab omnibus sine controversia recepta sunt, usuque ac communi hominum consensu invaluerunt; sic etiam temerarium foret, rebus in medium circa præsentem controversiam adducendis, nullis authoritatibus comprobandis, fidem denegare. Rationes itaque ac momenta expendat rei positæ unusquisque, priusquam levitatis, aut deceptionis arguat eos, qui attentiùs omnia utriusque partis argumenta expenderunt, et omnes quotquot invenerunt dubitandi rationes, aliis firmioribus adhibitis dissolverunt. Hæc autem ideò dixerim, ut nemo arbitretur, demonstratione mathematicâ omnium proponendorum rationes ostendere me posse, sed satis prudenti, atque in omni disciplina reconditiorique literatura exercitato viro, me fecisse existimabo, si quæ à probatis scriptoribus confirmata sunt, proponam, aut animi mei conjecturas, veluti quædam allegatorum consectaria proferam, quibus ductus singulas hujus disputationis partes probaverim. Ut igitur ad propositam quæstionem propiùs accedamus, primò ingentem illam de charactere Samaritano, et Assyrio, seu Hebraïco et Babylonico agitatam controversiam per partes examinabimus, et tandem utriusque discussis sententiis, quid nos sentiamus, et quomodo dictæ sententiæ conciliari possint, declarabimus.

§ I.

Decisio litis circa Assyriacum seu Hebræum et Samaritanum characterem.


  Rabbinorum sententiæ de charactere Assyriaco et Samaritano.Quatuor reperio Rabbinorum circa propositam thesin sententias. Prima eorum est, qui dicunt Samaritanum verum illum, et primævum characterem Hebræum ese. Ita sentiunt Babylonii Doctores Zutra et Hobka, tractatu Sanhedrin sect. 2. fol. 21. et 22. Verba allego.
  Initio, inquit, data est lex Israëli in scriptura Hebræa, et lingua sancta: restituta est lex, et data iis in diebus Esdræ in scriptura Assyriaca, lingua Syriaca sive Chaldaïca, et deinde expurgata ea, elegerunt pro Israële scripturam Assyriacam, et linguam sanctam, et reliquerunt idiotis scripturam Hebraïcam, et linguam Chaldaïcam. Qui sunt isti Idiotæ? Respondet R. Chasda, Cuthæi. Quæ est scriptura Hebraïca? Respondet iterum Chasda, scriptura est Libonæa. Hujus sententiæ quoque fautor est R. Jose in Thalmud Hierosolymitano sect. 1. tract. Megilla, quem inibi consule. Rabbi Juda tract. Megilla c. 1. n. 8. omninò vult, neotericas Judæorum literas Assyriacas esse; Samaritarum verò Hebraïcas.
  Non est inter libros, et Thephilin, et Mezuzoth (id est frontalia illa, in frontibus ligari solita Hebræis, phylacteria dicta in Euangelio) alia differentia, nisi quod libri scribantur in omni lingua; Thephilin autem et Mezuzoth non scribantur nisi in lingua Assyriaca. Rabbi Simon Ben Gamaliel dicit quoque in libris non esse permissum, ut scribantur nisi Græcè. Huic sententiæ subscribunt Thalmudici explanatores in Gemara, quam Obadias quoque Bartenora insignis commentator suo veluti calculo approbat, cùm dicit.
  Scriptura Hebræa, scriptura est quæ venit trans flumen, et Cuthæi sive Samaritani scribunt in ea in hunc diem, etc. Scriptura verò, qua nos scribimus libros hodie, scriptura Assyriaca vocatur. Iisdem prope verbis eadem affirmat Rambam. His adjungimus testimonium tractatuum Megilla, Thalmud Hierosolymitani, sect. I. fol. 71. col. 2. lin. 10. ubi de charactere, et lingua, quâ Esdras legem scripserat, inter alia multa hæc refert.
  Assyriaca est ipsi (scil. Esdræ) scriptura et non lingua, Hebraïca est ipsi lingua et non scriptura. Selegerunt sibi scripturam Assyriacam et linguam Hebræam, et cur vocatur nomen ejus Assyriaca? quia ipsa felix est in scriptura sua. Quæ omnia clarissimè explicat hoc eodem loco fol. 194. col. 3. R. Samuel Japhe his verbis.
  Puto autem, quod temporibus Danielis scriptura mutata fuit ex scriptura Hebraïca, in qua lex data fuit, in scripturam Assyriacam, et scripta fuit lex Assyriacè in diebus Esdræ. Ex quibus omnibus hîc allatis testimoniis satis comprobatur, plerosque Rabbinos Samaritanum characterem Hebræum fuisse, existimâsse: etsi inter se cum tanta ambiguitate loquantur, et in negotio sat liquido adeò inconstantes, ut sibi ipsis non infrequenter contradicant, ac proinde quid putent, vix obtineri possit.
  Altera sententia est eorum, qui volunt, Assyriacum characterem accepisse Esdram ab angelo, fuisseque ex antiquo Hebræo in Assyriacum mutatum. Cùm enim populus Israëliticus in Babylone 70 annorum captivitatem sustineret, et paulatim uti legis, ita et characteris oblivisceretur, contigit, inquiunt, ut eodem tempore angelus Balthasari in medio convivii apparens, et sententiam à Deo latam in pariete describens; characteris mutationem introduceret, et hunc eundem esse volunt, quo jam Judæi ubivis locorum utuntur. Nec desunt Thalmudistæ, qui velint Danielem novum illum characterem docuiffe Judæos, Esdramque relictto Cuthæis charactere Hebræo, quem ob irreconciliabile odium in Cuthæos, veluti pollutum abominabantur, hunc sibi elegisse, quo legem scriberet; dialectum verò Hebræam legi restituisse, Chaldaïca repudiata, quæ in ipsa captivitate plurimùm apud Judæos invaluerat. Ita R. Japhe. Et ideò non videtur, quòd mutatio facta sit operâ Esdræ, nisi scripturæ solius, etsi enim scriptura angeli fuerit Aramæa, id est, Assyriaca, et lingua Aramæa, nihilominus cùm venit Esdras ad describendam legem non mutavit formam legis, sed tantum scripturam, quæ renovata fuit in diebus Danielis, patetque ex hoc quod scriptum est: et descripsit sibi exemplar, seu, δευτέρωσιν, id est, scripturam, quæ debebat mutari: verùm lingua quâ scripsit, fuit illa Hebræa, et sancta, uti à principio etc. Verantamen et hi vacillantes opinantur scripturam illam non Hebræam, sed aliam ab omnibus diversam fuisse; in quo tamen ita diversi sunt, ut sibi in omnibus contradicere videantur. Ajunt enim quidam, à Judæis in Babylone non fuisse intellectam, quod Gamatricè scripta fuisset, id est sensu Cabalico solis sapientibus noto, quem vocant literarum videlicet combinationem, et permutationem. Verùm auctorem ipsum R Simeonem more Rabbinico de iis differentem audiamus.
  Qua lingua et charactere scripsit angelus in pariete Balthasaris sententiam ei à Deo latam.Dicit R. Simeon, scriptura hæc non est immutata. Quid est? non poterant legere scripturam? dicit Rab. per Gamatriam ipsis scriptum erat, Jatheth Jatheth, Adac, pughamet; quorum interpretatio est: Man, Tekhil, upharsin. Mane, numeravit Deus regnum tuum, et perfecit illud; Tekhil, positus es in statera, et inventus es deficiens; upharsin, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis; et Samuel ait, Mamtom, Nankephi Aaltran. Rabbi quoque Johanam dixit, Anam, Anam, Lakath, Nisrephu. R. Ase dixit. Nema, Nema, Ketal Phursin. Atque hæ sunt subtilitares Rabbinicæ, quas, dum ex difficultatibus emergere non possunt, ne nihil dixisse videantur, comminiscuntur, quibus tamen commentis nil insulsius esse potest. Videant plura, quibus placent hujusmodi nugamenta, apud Morinum Exercitat. in Pentat. Samaritanum, ex quo hæc ferè desumpsimus.
  Tertia sententia eorum est, qui volunt Assyriacum characterem verum, et genuinum characterem Hebræum fuisse.
  Quarta verò sententia ab hac discrepans, sub distinctione loquitur, ait enim duplicem fuisse characterem Hebræum verum, sacrum et profanum, hunc (sc. profanum) Cuthæorum, videlicet Samaritanum, illum verò (sacrum) Assyriacum fuisse. De sacro charactere rursus diversa sentiunt diversi. Alii affirmant sacro charactere scriptas tantùm fuisse duas tabulas, librumque legis, qui in arca conservabatur, reliquos verò profano, id est, Samaritano. Nonnulli dicunt sacro charactere libros omnes legis, et prophetarum scriptos fuisse, sicuti et ea, quæ vocant frontalia, sive phylacteria; profano autem omnia reliqua, quæ ad politicam pertinebant. Ita inter alios Rab. Jomtob Abramides, et R. Jacob in libro, qui intitulatur fons sive oculus Jacob fol. 142. col. 1. contra Amoraim et Thanaim Thalmudicos doctores, ut habet Rab Joseph Albo. Atque hanc sententiam præ omnibus aliis rationi, subjectæque materiæ magis consentaneam esse mox dicam, solvit enim omnes difficultates, ut in sequentibus videbitur.
  Discussis itaque Rabbinorum plerorumque de hoc negotio tractantium argumentis et rationibus, jam ut nodus hic Gordius tandem solvatur, quid in negotio adeò lubrico reverà statuendum sit, aperiendum est.
  Character Samaritanus quomodo ab Assyriaco differat.Dico igitur primò, Samariticum characterem non essentialiter, sed accidentaliter tantùm ab Assyriaco distingui, quod hic quadratus, elegans, et decorus, alter autem apices ita formet diversos, ut tamen literarum atque characterum lineamenta (quemadmodum in nostra Anatomia characteristica paulò post ponenda fusè declaratur) quoad substantiam non sint diversa: atque eâdem ratione se habent, quemadmodum character Hebræus modernus ad characterem Rabbinorum, quem currentem passim vocant, quorum maxima diversitas est: nam Saphardæi, sive Hebræi Hispani alio currente scribunt, alio Askenezim sive Germani, alio Mizriim sive Ægyptii, Cithiim sive Itali alio; quos tamen (non obstante quòd omnes ex uno et eodem charactere Hebræo profluxerint) non omnes, quamtumvis periti, nisi magnâ præviâ exercitatione legere possunt; quod etiam in omnibus aliis linguis videmus accidere; ita enim Gallicus et Italicus character manuscriptus difficulter à Germani legitur, et contra, Italis, Gallis, Hispanis, Germanicus, vel Belgicus character imperceptibilis est, etiamsi uterque à Latino quoad substantiam nullâ ratione differat. Ita, inquam, dico se Assyriacum habuisse ad Samaritanum characteras rem. Esdras non invenit novum characterem ad legem describendam; sed veterem non nihil degenerem, in pulchriorem formam adaptavit.Nam Esdram, cùm scripturam una cum charactere ferè oblivioni traditam, huncque à primo suo decore multùm successu temporum declinasse videret, ut studium legis promoveret, omnesque ad ei assiduo incumbendum quovis modo incitaret, Samaritanorum characterem paulatim degenerem, pristino suo decori, nitorique unà cum lege restituisse omninò existimandum est, neque putare debemus, Esdram toto cœlo distinctum characterem populo tradidisse, sed commodiorem, elegantioremque, et primogenio tabularam Mosaïcarum characteri, ut postea videbitur, conformiorem; hisce itaque pensiculatius consideratis,
  Infero, et dico secundò, characterem Assyriacum sive Esdræum in sacris scribendis fuisse adhibitum; in profanis verò Samariticum. Ita Obadias à Bartenora Commentario in Misnajoth, Mesechet jadaim, perek. 4. numero 5. his verbis.
  Scriptura Hebraïca ea est, quæ venit è regione trans flumen, Cuthiim autem, qui sunt Samaritani, eam scribunt in hunc usque diem. Israël autem utebatur istâ scripturâ in rebus profanis, et moneta argentea, quæ nunc hodie reperitur in manibus nostris, et percussa est tempore Regum Israël, et signata eadem scripturâ. Scriptura autem, quâ nos scribimus libros hodie dicitur scriptura Assyriaca, estque scriptura tabularum. Vocatur autem Assyriaca, quod felix sit et pulchra, juxta illud: Propter beatitudinem meam beatam me dicent filiæ. Confirmant hæc omnia alius quidam apud R. Mosem Alascar responsionum c. 24. R. Jehuda Muscato commentator libri Cozri apud Morinum. Præ cæteris autem R. Azarias in libro intitulato Lumen oculorum c. 58. postquam multum ultro citroque disseruit, tandem inquit, consideratis iis, quæ dicuntur, et præcipiuntur de Thephillin et Mezuzoth, quæ scriptura tantùm Assyriaca scribi debent, iisque quam sollicitè explicantur de virgulis et apiculis literarum, infert.
  Assyriacus character verus Hebræus character est, quo tabulæ legis scriptæ fuerunt.Hæc in eam nos opinionem inducunt, ut æstimemus cum veritate et integritate tabulas legis non aliâ scripturâ datas fuisse, quam Assyriaca. Imò Assyriacum characterem verum illum Hebræum antiquum esse, quo lex in tabulis scripta est, eumque nunquam mutatum fuisse, Esdram autem jam penè ab hominum librorumque memoria abolitum, ut potuit, restaurasse autumamus. Neque desunt nostræ sententiæ fautores, ex melioris notæ Rabbinis R. Jacob in Oculo suo ; totum negotium ex ipso Rambam clarè demonstrat, his verbis:
  Ecce certus sum quod scripsi, quod scriptura tabularum et legis, quæ fuit in arca, nunquam est mutata, et ita scripsit Rambam in com. Misnæ in tract. Jadaim, quoniam scriptura, quâ nos scribimus, ipsa est scriptura Assyriaca, et scriptura etiam quâ legem Deus benedictus scripsit, et vocatur Assyriaca à magnitudine et gloria, seu pulchritudine juxta illud: Quoniam beatam me dicent filiæ, et sic dicta est Assyriaca, quod beata sit in suo charactere. Cui veluti calculo suo subscribit R. Samuel Japhe: vult enim hanc scripturam tunc temporis minimè fuisse vulgarem, sed legalem tantùm, et phylacteria ea scribi solita, cætera verò omnia monumenta, cujusmodi erant annales, sive historiæ, et publica monumenta, sicuti et numismata Samaritico charactere, qui tunc temporis quasi vulgaris erat, conscribebantur. Ut vel hinc appareat verum esse quod supra asseruimus de charactere sacro, et profano, hunc (profanum) Samariticum illum; (sacrum) Assyriacum fuisse. Verùm verba Auctoris cito, ita enim dicit:
  Nihilominus propter perfectionem et sanctitatem scripturæ illius in illis diebus non scribebant eam, etiam in libris, in quibus scribebat Rex, aut unusquisque pro se ipso, sed scribebant eos scriptura Hebraïca, quia autem abscondita erat arca, obliti sunt literarum (id est, illarum, quæ bis in alphabeto ponuntur, et finales alium ductum habent) cùm migrarunt in Assyriam; et noverunt filii Assur hanc scripturam, ideò acceperunt eam sibi, vel quod antea apud eos esset, innotuerat enim illis ex libro sacro præter scripturam suam; vel quod illorum fuerat, concupiverunt. Filii autem Israël assueverunt ea simul cum illis ab illo tempore et deinceps. Et hoc est, propter quod dicitur, ascendisse cum illis de Assur, sed in diebus Esdræ datum est illis scribere librum legis, et reliqua hagiographa, charactere videlicet Assyriaco. Quæ verba ita clara sunt, ut nostram sententiam demonstrare videantur.
  Patet igitur denuò characteres hosce nullâ ratione essentialiter fuisse diversos, sed Samaritanum characterem Hebræum ab Esdra in meliorem formam, et elegantiorem, ad studium legis vecordem populum, vel ipsa characteris pulchritudine, ut dictum est, excitandum, mutatum fuisse. Accedit, quod Assyriacus character, quo tabulas legis scriptas ostendimus, apicibus constet plenis mysterio, ut et totus character, quemadmodum in sequentibus videbitur, mysticus et symbolicus, quod de Samaritico dici nullâ ratione potest, utpote apicibus nimium à prima simplicitate sua declivibus prædito. Addo aliud, si vera sint, quæ referunt More Zohar, et Rassi in XXIV caput ExodiLegis tabulas quo ad literas perforata fuisse Rabbini tradunt., tabulas legis fuisse, juxta veterum traditionem, perforatas, et ex utraque parte legi potuisse, unde consequenter intermediæ partes ם finalis, et ס miraculo sustinebantur, ne excavatæ caderent. Unde unicum argumentum sumunt asserendi legem solo Assyriaco, videlicet quadrato illo et eleganti charactere fuisse scriptam, non Samaritano; cùm ejus Mem et Samech facile, et sine ullo miraculo in tabulis consistentes, repugnent miraculosæ scripturæ, quâ veteres constanti traditione tabulas legis scriptas esse volunt.
  Verùm nos relictis Rabbinorum plerorumque fabulosis traditionibus, ut nostra solidiori fundamento insistant, à solidiori antiquitate incœptam inquisitionis nostræ telam ordiamur: in qua, si characterem Samaritanum eundem cum Assyriaco demonstraverimus, uti divinâ gratia ex sequenti tabula nos demonstraturos confidimus; certè famosissimæ questioni nullo non tempore agitatæ finem tandem nos imposuisse meritò gloriari poterimus.
 Tabula sequitur.

TABULA COMBINATORIA In qua ex probatissimis Authoribus primævorum Characterum formæ eorumque Omnium, qui ab ijs Originem duxerunt successiva temporum propagatione exhibentur; Ex quibus luculenter dedicitur Omnia linguarum Alphabeta, nonnulla in se priscarum literarum vestigia tenere.
TABULA COMBINATORIA In qua ex probatissimis Authoribus primævorum Characterum formæ eorumque Omnium, qui ab ijs Originem duxerunt successiva temporum propagatione exhibentur; Ex quibus luculenter dedicitur Omnia linguarum Alphabeta, nonnulla in se priscarum literarum vestigia tenere.
Valor Literarum. Character duplex mysticus ab Angelis traditus dicitur. Character tempore transitus fluminis Authore R. Abrahamo Balmis. Characterum veterum Samaritanorum formæ variæ ex nummis extractæ aliisque Authoribus. Floridus Character Samaritanorum ex Vilalpando nummisque extractus. Character Mosaicus, quo legem in tabulis scripsit ex variis Rabbinorum monumentis depromptus. Character Syriacus. Character verus Hebræus sive Assyrius.
A א
B ב
C ג
D ד
H ה
V ו
Z ז
Ch ח
T ט
I י
C כ ך
L ל
M מ ם
N נ ן
S ס
Ayn ע
P פ ף
Ts צ
QK ק
R ר
Sch ש
Th ת
Expositio Tabulæ præcedentis.

Tabula continet 8 columnas, quarum singulæ diversas literarum formas continent; prout inscriptiones columnarum notant, quæ quidem formæ ex primigeniæ linguæ, id est, Hebrææ alphabeto suam sortiuntur originem, quemadmodum in præcedentibus ubertim ex Rabbinorum sententiis docuimus. Causa verò tantæ mutationis in characteribus facta multiplex assignari potest; quarum prima est, varia apud priscos orientales scribendi ratio; aliis ex dextra in levam contextum scripturæ prosequentibus; nonnullis contra ex leva in dextram; quibusdam uti Syris, perpendicularem scripturæ progressum servantibus; quo factum est ut literæ nunc inversæ, nunc obliquo ductu transformatæ, paulatim à genuina forma deflexerint. Altera ratio est, varietas populorum et gentium, ad quorum diversa ingenia, usus et consuetudines, diversitas in scribendo quoque nata, insignem literarum varietatem peperit. Quod adeo vel in hunc usque diem verum comperitur; ut quot nationes, tot diversæ existant characterum formæ, sive eæ Latinæ, sive Hebraïcæ, aut Græcæ, alteriusque cujusvis linguæ fuerint. Tertia causa fuit, velox et expedita scribendi ratio, ex qua apud Orientales natum est characterum genus, quos currentes vocant, id est, veloci manu, et volante, uti dici solet, calamo exaratos; et maxime in usu est apud Syros, Arabes, Persas, qui totum scripturæ aut historiæ alicujus contextum, continuato literarum nexu prosequuntur. Qui modus scribendi, inter Europæos populos pariter usum invenit. Tametsi enim omnes Europæ populi alphabeto utantur, ex latinis literis desumpto; Germani tamen, uti et Galli, in scribendo, Arabum more, singulas literas connettere solent; non alia de causa, nisi ob expeditiorem commodioremque scribendi rationem. Ut proinde ex hisce luculenter pateat, literas Hebræas à Samaritanis non nisi accidentaliter differre, ex vario videlicet scribendi usu.

§ II.

De Siclis Hebræorum, Samaritano charactere insignitis.


  Examinata paulo penitius prædicta Rabbinorum in decidenda lite, de charactere Assyriaco et Samaritano, inconstantia, aliam causam non reperio, nisi summam antiquitatis, veterumque monumentorum ignorantiam, et in eorum investigandorum studio supinam negligentiam, à quorum tamen notitia totius controversia ratio dependere videtur. Unde nos, ut solidius huic controversiæ incumberemus, nullum non movimus lapidem, quo in antiquam veterum characterum Hebraïcorum notitiam deveniremus, atque ita detectis nonnullis vetustatis vestigiis, iisdem veluti solidiori fundamento sententiam nostram tutius, certiusque stabilire possemus. Neque æstuantis ingenii molimina fefellit divina providentia: nam per idem tempus variæ ex Oriente allatæ inscriptiones, partim saxis, partim argenteis impressa nummis, insignem mihi præbuere in famosissimæ sententiæ lite decidenda occasionem. Nos de argenteis nummis vererum Hebræorum, seu Siclis primò, deinde quoque de altero inscriptionum genere tractabimus.
  Numismata Hebræorum antiquissima docent differentiam characteris Samaritani et Assyri.Inveniuntur hîc Romæ passim in musæis, tum Collegii Romani à Villalpando olim ex Hispania allatæ, tum clarissimorum virorum Francisci Gualdi, et Francisci Angelomi, et inclyti viri D. Francisci Gottifredi, non doctrina minus rerumque antiquarum notitia, quam nobilitate comprimis spectabilis, monetæ argenteæ vetustis characteribus Hebræorum inscriptæ; quos Siclos vocant. Hujusmodi monetas in Francia quoque variis in locis me vidisse memini, et postea à Morino in exercitatione in Pentateuchum Samaritanum excusas deprehendi. Allatæ quoque sunt aliæ ex Oriente à quodam R. Salomone Azubi, quæ conjunctæ cum iis, quas ex Siculis et Romanis musæis hinc inde collegeram, insignem præbuére fusè disserendi materiam. Harum aliquæ inscriptæ sunt charactere Samaritico, aliquæ Assyriaco. Quid autem inscriptio facta significet, quid hieroglyphica in medio characterum posita, quando et ubi impressa numismata, jam tempus est, ut aperiamus.
  Duo notanda sunt in his numismatis. Primò character, qui Samaritanus est, uti moderni docent Samaritani, à quibus vix in ullo discrepat, ut eos examinanti patebit. Secundò hieroglyphica una cum interpretatione characterum quæ est primæ quidem faciei, Siclus Israël, secundæ verò faciei Jerusalem sancta. Sed ut omnia clarissimè, et cum bona methodo declarentur, primò de Siclo, deinde de significatione hieroglyphicorum dicemus.
  Siclorum veterorum qualitas.Dicunt Hebræi Siclum, hoc est à ponderando, appendendo, librando, eo quod pecuniam veteres Hebræi, Chaldæi, et Syri, non ut, nos numerabant discretè, sed ex pondere summam valoremque ejus dijudicabant. Vide xxiii. c. 16. vers. Gen. Et appendit Abraham Ephron quadringentos siclos probatæ monetæ publicæ, vel ut alii legunt, pro mercatoribus; vel ut Thargum Onkelos habet, quod recipiebatur pro mercimoniis in unaquaque provincia. Vide Regum xx. 39. Esdr. viii. 25. Esai. xlvi. 6. Et in novo testamento, Matthæi xxvi. 15. legimus sacerdotes 30 argenteos nummos Judæ non numerasse, sed appendisse, unde et Symmachus illud Zach. xi. 12. ἐστάθμησαν vertit, appenderunt. Hebræi igitur pecuniam in pondere suo, et Chaldæi pecuniam appensionum vocârunt, quæ consuetudo deinde in usum quoque Romanorum devenit, ut doctè Budæus lib. de asse. Siclus Ecclasiasticus, profanus, sacer, qui?Est autem duplex Siclus Hebraïcus, sacer sive ecclesiasticus, et vulgaris. Sacer propriè dicitur Siclus sanctuarii, ad res sacras deputatus, videlicet ad tabernaculi, vel templi structuram, et ornatum, ad sacri ministerii apparatum, et perfectionem, ad Numinis propitiationem, suique cujusque redemptionem. Profitebantur enim hac Sicli pensione Dei peculium se esse, neque alium habere Regem, vel Dominum præter Deum, cui se ipsos totos obstrinxerant, et ideò etiam sanctus Israël dicebatur, ut est Jer. li. v. 5. vel pecunia redemptionis, vel pecunia propitiationis, seu expiationum, aliisque nominibus appellatus fuit. Vulgaris verò in promiscuum usum deputabatur. Cæterum argenteus Siclus Hebræorum, quemadmodum ex voce GheraSiclus Vulgaris sive profanus., Exod. xxx. v. 13. Lev. vii. v. 25. colligitur, quasi viginti obolis constabat. Est autem obolus tantum argenti, quantum pendunt sexdecim grana hordei, sive semina siliquæ communis. Unde vigesima sicli pars est, quæ vicenæ partes deinde conjunctim ponderant 320 grana hordei in argento, sive totidem siliquas communes, quæ faciunt 24 obolos Atticos, sive 4 denarios Romanos, seu totidem drachmas Atticas, quas ut plurimùm voce exprimunt. Vide quæ fusè de hisce diximus in Supplemento ad Prodromum Coptum. Et confirmat nostra R. Mose libro, qui dicitur Catena Cabalæ, tract. de monetis.
  Et cognovimus ex Kabalah, quod Siclus sacer pendet 320 grana hordei in puro argento. Hunc autem æquivalere Josephus his verbis ostendit: Siclus autem nummus Hebræorum qui est, Atticas capit drachmas quatuor. Atque hic est celeberrimus ille Siclus Hebræorum, quem paulò ante tibi proposuimus Samaritico charactere inscriptum.
  De symbolicis numismatum figuris.Habet nummi facies prima urnam, seu vasis istius figuram, quæ mensuram plenam, sive homer mannæ capiens erecto tabernaculo vel templo ad seculorum monumentum, Dei jussu, et Mosis procuratione, ante illius conspectum, in arca asservanda erat proposita, ita habebatur Exodi xvi. v. 33. his verbis. Et dixit Dominus ad Aharon, accipe vas unum et mitte ibi Man, quantum gomer capere potest, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras: in Græco pro vase habetur σταμνός, in Chaldeo tsheluchith, hoc est lagenula. Litera F, urnæ imposita, idem est quod א Hebræorum, et significat primum, ac integrum Siclum. Ab altera parte virgam illam mirificam intueri licet, quam inter plurimas virgas Aharonis nomine in tentorium conventûs illatam, ut sacerdotalis illius vocatio, hoc tanquam publico indicio confirmaretur, commendareturque, postero die populus omnis germen producentem, florem eminentem explicantemque vidit: ita Num. xvii. v. 8.
  Et sequenti die regressus est Moyses ad tabernaculum testimonii, et ecce floruit virga Aharon domui Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis in amygdala deformati sunt. Atque hoc ita esse, et hasce duas figuras hieroglyphicas nihil aliud significare, quam vas Mannæ arcæ impositum, et virgam Aharonis mirificam, ipsimet Judæi affirmant. Instar omnium sit Rambam, qui in Peruscha Misnæ hæc inter alia refert.
  Inveni in Acco, id est, Ptolemaïde, in manibus seniorum terræ monetam argenteam signatam sculptura sigilli. Ex uno latere erat veluti figura virgæ amygdalinæ, et ex altero veluti urnæ. In utroque autem latere ad marginem scriptura erat insculpta admodum manifestè. Et ostenderunt scripturam Cuthæis usitatam, et legerunt eam statim, quoniam ipsa est scriptura Hebræa, quæ superstes fuit Cuthæis, sicuti commemoratur in Sanhedrin, et legerunt ex uno latere, [Siclus Siclorum] et ex altero [Jerusalem sancta:] dicebant quoque figuram esse virgæ Aharonis, figuram verò secundam esse urnæ, in qua erat Manna. Et fragmentum Samaritanæ historiæ Vaticanæ, ita inter alia habet.
  Sunt etiam nobis adhuc reliqua numismata scripta charactere Simron, et ex uno latere quasi figura virgæ amygdalinæ Aharon, et ex altero vas Mannæ, et cuderunt ea Reges Israël.
  Dico igitur, hunc nummum seu numisma argenteum, cusum esse à Regibus Israël, quo tempore character Samariticus vulgaris erat. Cusum autem esse, non excisum, ita certum est, ut qui illud negare conaretur, certo certius probaret, se à numismatum cognitione ita esse alienum, ut percussa numismata à fusis, aut aliâ ratione formatis distinguere, aut secernere nesciret. Vas autem Mannæ, et virgam Aaronis, una cum hac sententia, veluti impressa quædam, Siclus Israël et Jerusalem Sancta, puto eâ intentione à Regibus Israël esse impressa, ut Hebræi hoc usuali numismate inspecto immensa Dei Opt. Max. beneficia, cùm in deserto quadraginta annis pane cœlesti pascerentur, et tot tantisque miraculis confirmarentur, per vas Mannæ, et per virgam Aaronis indicata recolerent, seque ipsis inscriptionibus populum electum Dei, à Deo semper singularibus miraculis defensum esse cognoscerent, civesque Hierusalem sanctæ istius urbis, quæ loci eminentia, cœli, solique felicitate, cunctas mundi urbes superans, speciali à Deo privilegio ornata esset, ut in ea templum et domus ejus esset, cultusque divinus purè et sincerè exerceretut, Symbola numismatum populum ad beneficia Dei istis præstita recognoscenda animabant. ac proinde inspicientes hoc beneficiorum à Deo electo populo nullo no tempore præstitorum veluti mnenosynon quoddam, ut in fervore charitatis, fideique constantia erga tantum benefactorem perpetuò confirmarentur.

Schematismus Siclorum omnis generis, qui olim apud Hebræos in usu erant, una cum interpretatione Samaritana qua insignitos reperies, una cum mysterii symbolorum sub iis reconditorum expositione.
Siclus primus.
I
Expositio.
Samarit.
Hebr. ירושלם קדושה שקל ישראל
Israël Schekel Kedoscha Irusalem.
Israël Siclus Sancta Jerusalem.
II. Siclus.
II
Analysis.
Samarit.
Hebr. אירושלם הקדושה שקל ישראל
Israël schekel Hakkedoscha Irusalem.
Israël siclus Sancta Jerusalem
Ad latera significat initialem literam sicli. Litera vero indicat initialem literam nominis David.
Tempore Judicum III Num. antiquissimi.
Analysis.
Samarit.
Hebr. מעבו מול עת
Mul enghet Menghabo.
Tempore circumcisionis A pinguedine ejus.
IV. Num.
Analysis.
Samarit.
Hebr. ירושלם קדושה חצשה שקל
Siclus medius Sancta Jerusalem
Literæ vasi impositæ idem significant ac siclum David quo tempore currebat.
Siclus V.
Analysis.
Samarit.
Hebr. תחרות אירושלם
Jerusalem Tachruth
Lyra indicat laudem Dei, cum memoria promissæ terræ quæ botrum notat semper persolvendam.
Samarit.
Hebr. שלמה ירושלם
Jerusalem
Rex Salomon
ירושלם קדושה שקל ישראל
Israël siclus Sancta Jerusalem
Hic siclus posteriorum temporum est.
Jerusalem
Civitas sancta.
David Rex et filius ejus
Salomon Rex.
Si lector exactam cognitionem horum siclorum desideret is adeat ii. Tom. Oedipi, part. i. clas. 2. fol. 87. et omnia quam fusissime ibidem tractata reperiet.

  Verùm uti ea omnia in figura illis contigerunt ita quoque eos nostrum supercœleste manna, nostrum Sacerdotem Jesum Christum Dominum, panem vivum, qui de cœlo descendit, sacerdotem æternum, qui semel quinque siclorum pretio redemptus in templo, Redemptor noster, ac nostræ salutis pretium effectus est, significasse crediderim, neque aliam ob causam sanctuarii siclo omnem æstimationem fieri præcepisse Dominum arbitrarer, quàm quod hæc, quæ diximus, ejusmodi Sicli insignibus referrentur. Verùm ut lector formam siclorum penitius cognoscat Synopsin in præcedenti Schemate, magis usitatorum, oculis eruditi lectoris exponendam censui, in quorum singulis Samaritana inscriptio, una cum mysteriorum significatione, Hebraico-Samaritana lectione exprimitur.

 Liber tertius, sectio I, caput V Liber tertius, sectio I, caput VII