Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput VII


This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.

Liber tertius, Sectio I, Caput VII
1679
 Liber tertius, sectio I, caput VI Liber tertius, sectio I, caput VIII 

Caput vii.

De origine literarum, et scriptionis.


OMnium doctorum suffragiis neminem è puris hominibus Adamo majori à Deo Opt. Max. perfectione majori animi corporisque dotibus imbutum fuisse, constat. Nec rationes ad id ostendendum desunt, cùm enim Deus omnia animalia mundi, quæque in suo genere creârit perfecta, secundum corporis magnitudinem, robur, membrorum proportionem, atque symmetriam, denique secundum potentias quoque exequendi et perficiendi omnes actiones suas naturales, certè incongruum videbatur solum hominem, qui tantâ perfectione conditorum animalium rector, princepsque futurus erat, in imperfectione relictum fuisse. Adam primus homo omniumque purorum hominum perfectissimus.Quemadmodum igitur Deus Adamum præ omnibus aliis puris hominibus, qui unquam futuri erant, excellentibus corporis donis, utpote immediatè suum opificium exornavit, ita certè non defuit divina providentia in exornando eum raris quibusdam, et mirificis animæ donis, talentis et perfectionibus; sunt enim immediata Dei opera perfectissima. Cùm autem hæ perfectiones animæ naturales nihil aliud sint, quàm scientiæ, Philosopho teste, consequens est, cum omnium mortalium scientissmum fuisse.
  Infusam concreatamque scientiam habuit.Cùm etiam Adam totius humani generis Doctor esset futurus, certè congruum erat, ut in ipso productionis suæ exordio, præter infusos scientiarum habitus, etiam mirificâ quâdam docendi alios homines facultate imbueretur.
  Linguam habuit, pariter sibi infusam.Cùm iterum hæc instructio fieri non possit sine lingua, certum est eum linguâ quâdam divinitùs eidem infusa usum esse. Cùm autem præterea omnia idiomata ex vocibus, verbis, nominibus et hæc ex syllabis constent, certum quoque est, ut paulò post videbitur, Adam primo suo exordio grammaticum egisse, et Lexicon animalium condidisse, et auctorem omnis literaturæ extitisse. Quænam verò hæc lingua primæva fuerit, quæ voces, qui characteres, qui libri iis conscripti, tunc in sequentibus disquiremus, ubi prius scientiam Adami paulò fusiùs excusserimus.
  Theologia Adami.Adamus igitur supernaturalibus habitibus illustratus, primo Deum et esse, et virtute suâ omnia condidisse, remuneratorem quoque bonorum esse, absque ulla controversia credidit, eandemque fidem liberis suis tradidit. Sacrosanctæ Trinitatis mysterium, ternique Verbi humani generis Messiæ et Redemptoris futuri incarnationem divina revelatione accepisse, plerique SS. Patres credunt. Unde primæva illa Theologia primordia duxit, et per Cabalam ad posteros translata, ut in Cabala Hebræorum docuimus, magnum nullo non tempore incrementum suscepit.
  Physiologia Adami.Secundò Adamum omnem rerum naturalium scientiam calluisse, ipsa sacra Scriptura docet, ubi animalibus nomina naturis cujusque apta imposuisse memoratur, quod quidem sine absoluta totius naturæ scientia fieri non potuit, præter abditas enim animalium, plantarum, lapidum, metallorum, mineraliumque virtutes, supernorum quoque corporum influxus perfectè novit, unde et consummatus Philosophus, Medicus, Astronomus fuisse perhibetur. Atque hoc ita esse post SS. PP. plerique profani omnium nationum auctores testantur. Suidas præ aliis graphicè Adami excellentiam describit his verbis:
  Suidas.Adamus primus homo, Dei manu effectus, et ad imaginem et similitudinem Opificis, et Conditoris formatus, jure primus sapiens appellari potest, ut primo conditum simulachrum, et imago divinitus picta existens, omnium gratiarum plenus, et omnes animi corporisque sensus puros, et incorruptos circumferens. Radii enim quidam, ut ita loquar, ex illius animo effulgentes, et divinarum cogitationum actionumque pleni, per omnem naturam penetrantes currebant, sagaciter et sine errore proprium, et cujusque naturæ præcipuum commodum antevertentes, & quidquid in unaquaque rerum natura præstantissimum erat, anticipantes: non more hominum, qui judicia sæpè cum lapsu, et cum errore temereque faciunt, sed a Deo universitatis auctore, qui de rebus omnibus rectè cognoscit, et judicat, vel priusquàm notiones moveantur ab anima quasi parturiente, et pariente tales cogitationes. Quibus sanè verbis nihil melius ad institutum nostrum dici potest. Huic adstipulantur plerique Rabbinorum. Loco omnium sit R. Abarbanel, qui de Adamo in hæc verba erumpit. Omissa Hebræa lectione, Latinam pono.
  R. Abarbanel.Creavit autem Deus hominem in perfectione maxima, eratque Adami corpus instar mundi cujusdam parvi, in quo omnia majors mundi naturæ miracula expressit; anima verò ejus erat tanquam speculum divinitatts, plenum sapientiæ et scientiæ, ita ut sapientiæ ejus non numerus, nec finis esset.
  R. GersonEt R. Gerson in hunc locum vocat Adamum. Adam sapientissimus et princeps philosophorum, immediatus Dei discipulus, gnarus virium animalium, herbarum, lignorumque. Medicus quoque fuit, et astrologus, et ab ipso omnes artes et scientiæ profluxerunt. Quæ eadem asserit Paraphrastes in Pentateuchum Samaritanum his verbis:
  Paraphrastes Samaritanus.Et plasmavit Deus Adamum, replevitque ipsum spiritu sapientiæ et scientiæ, ut inde ad posteros omnes artes et scientiæ, tanquam ex primo fonte promanarent. Quibus astipulans Suidas ait.
  Hic enim est, qui invenit singulis et omnibus canones et regulas, finesque præscribens, ultra quos non transirent, adaptavit. Hujus sunt artes et literæ, hujus scientiæ rationales, et non rationales, hujus prophetiæ et oracula, hujus leges scriptæ et non scriptæ, hujus omnes inventiones, et quæcunque ad vitam necessaria sunt. Omnium eorum is inventor est. Mathematicas quoque scientias calluisse, nepotesque suos eas docuisse, pulchrè demonstrat Genebrardus in Chronico, unde et illud Ecclesiastici de ipso dictum videtur.
  Adam omniscius.Ipse enim Deus dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum, humorum mutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, animalium naturas, et iras bestiarum,
  vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, virtutes radicum, et quæcunque sunt absconsa, et improvisa didici, omnium enim artifex docuit me sapientia
.
  Præterea cùm nihil adeò humano generi necessarium sit, ac elementorum, metallorumque usus, nemini dubium esse debet, Adamum, qui reliquum humanum genus de omnibus et singulis naturæ secretis instruere debebat, absolutissimam omnium horum habuisse scientiam divinitùs infusam, ita ut vim et naturam uniuscujusque elementi, omniumque eorundem inter se combinationem, aliorumque ex his orientium mixtorum complexionem, πράσιν καί δυσκρασίαν perfectè nosset. Metallicorum quoque corporum naturas, et vires, eorundemque generationes, coagulationesque in terræ visceribus peractas, quemadmodum et eorundem depurationes, fusiones, fixationes, calcinationes, amalgamationes, filtrationes, aliosque chimicarum actionum usus humano generi pernecessarios intimè penetravit, cùm sine his humana vita consistere non posset. Sed de his alibi fusius.
  Angelus Adami insructor.Præterea Adamum particularis angeli assistentia instructum, multa circa particulares rerum essentias et proprietates comperisse, quæ ad humani generis conservationem propagationemque cumprimis utilia forent, plerique Rabbinorum volunt; ita R. Abraham in Jezsira.
  Dixerunt Rabbini nostri, benedictæ memoriæ, quod patribus nostris fuerunt præceptores ipsi angeli. Præceptor Adami fuit Raziel, Semi filii Noë Jophiel, Abrahami Zadkiel, Isaaci Piliel, Mosis denique Mitatron. Quidquid sit, Adamum sine angelorum assistentia, sive immediato concursu divino, certè mortalium omnium sapientissimum, scientissimumque fuisse, quilibet, qui admirabile illud, immediatumque Dei opificium redctiùs contemplatus fuerit, facilè assentietur. Cum igitur talis, ac tantus fuerit Adam, constitutusque sit totius veluti quidam naturæ Secretarius, divini ingenii sui defæcatissimique judicii radio cuncta penetrans, certè tantas ingenii dotes minimè ab auctore naturæ in solum proprium usum concessas credemus, sed et ut participatis iis, et ceu ex fonte quodam longè uberrimo in alios derivatis, totum iis fœcundaretur genus humanum. Quâ ratione igitur hujusmodi divinitùs Adamo datæ scientiæ ad posteros fuerint propagatæ, tempus est, ut aperiamus.

 Liber tertius, sectio I, caput VI Liber tertius, sectio I, caput VIII