Tractatus (Zeno Veronensis)/2-8

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
 2-7 2-9 

(PL 11 0411C) TRACTATUS VIII. De Nativitate Domini II.

(0412B) I. Insuspicabilis secreti reverendaeque maiestatis vera cognitio est, Deum non nosse nisi Deum; nihilque ex eo amplius requirendum, quam ut quis eius noverit voluntatem, sine qua ei nec legitime servire poterit, nec placere. Caeterum providentis Dei de Deo argumentationibus vanis opinari velle dispositum, non colentis est, sed dementis: maxime si Deus, ut contentiosi putant, dispositioni subiaceat; remotis enim paulisper nominibus Patris et Filii, non potes nosse uter patiatur iniuriam; nisi quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen est Deus. Igitur duas nativitates esse Domini nostri Iesu Christi rudis, aut negligens disce, Christiane, ne quo decipiaris errore. (0412C) Unam, quam tibi non licet quaerere, alteram, quam legitime, si possis, permitteris edocere. (0413A) Prima itaque nativitatis Domini nostri in Patris et Filii tantum conscientia manet, nec quidquam habet interiectum, neque conscium, quod ex paterni oris affectu processit uno consensu. Secunda vero carnalis sicut est frequentibus oraculis prodita, ita invenimus esse completam.

II. Etenim Deus Dei Filius, tempore constituto, dissimulata interim maiestate, ab aetherea sede profectus, in praedestinatae virginis templo sibimet castra metatur, quibus latenter infunditur in hominem gigniturus, ibidemque salvo, quod erat, meditatur esse, quod non erat. Mistus itaque humanae carni se fingit infantem. Mariae superbus emicat venter, non munere coniugali, sed fide, Verbo, non semine. Decem mensium fastidia nescit, utpote quae in se creatorem mundi concepit: parturit non dolore, sed gaudio. (0414A) Mira res: exsultans exponit infantem totius naturae antiquitate maiorem. Interea rudis non gemit feta. Non mundum, ut adsolet, infans fusus ingrediens, sponte vitae reptantis praeviis lacrymis auspicatur. Non mater eius tanti partus pondere exhausta, totis pallens iacuit resoluta visceribus. Non Filius matris, aut suis est ullis sordibus delibutus; neque enim re vera aliquid circa se habere posset immundum, qui humani generis peccata, sordes et maculas venerat mundaturus. Denique purgationes, quae sunt tarditate periculosae, nulla puerum maternorum viscerum prosecuta sunt damna. Nulla adhibita rudi fetae sueto more fomenta; neque enim, fratres, his poterat indigere, quae accipere in uterum meruerat Filium animarum omnium salvatorem. O magnum Sacramentum! (0415A) Maria virgo incorrupta concepit, post conceptum virgo peperit, post partum virgo permansit. Obstetricis incredulae periclitantis enixam, in testimonium reperta eiusdem esse virginitatis, incenditur manus; qua tacto infante, statim edax illa flamma sopitur; sicque illa medica feliciter curiosa, dein admirata mulierem virginem, admirata infantem Deum, ingenti gaudio exsultans, quae curatum venerat, curata recessit. Ita Christus in hominem se fecit nasci, quemadmodum homo non potest nasci. Totum denique sua luce resplendens corpus sine umbra gestabat: humilis carne, sed excelsus omnipotentiae maiestate. Qui sane ideo carnem est dignatus induere, ut nemo se possit per carnem, cum iudicii dies venerit, excusare.