Tractatus (Zeno Veronensis)/2-9

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.


 2-8 2-10 

(PL 11 0415A) TRACTATUS IX. De Nativitate Domini et Maiestate.

(0416A) I. Secundum quod Deus suos promiserat per prophetas, Filium suum salvatorem generi humano se esse missurum commodum tempore maturo, divinitatis interim dignitate deposita, non tamen potestate, coelo egressus, metatura praedicta sacrario templi virginalis hospes pudicus illabitur; ibidemque, qualis velit esse, disponit. Immo, quod iam olim disposuerat complendum, latenter assumit; namque requiescit Iibens florentissimo in domicilio castitatis, et in visceribus sacrae virginis comparat sibi corpus suo iudicio nasciturus. In hominem coaptatus, in tegumento carnis includitur Deus; humanamque vitam mutuatur de tempore, qui praestat temporibus aeternitatem. Mira res: concipit Maria de ipso, quem parit: tumet uterus maiestate, non semine, capitque virgo, quem mundus mundique non capit plenitudo. (0416B) Interea promovent suum membra factorem, et opus sui figura vestit artificem. (0417A) Parturit Maria non dolore, sed gaudio: nascitur sine patre Filius, non totus matris, sibi debens, quod conceptus est, donans matri, quod natus, quae principaliter stupet talem sibi Filium provenisse, qui ex se natus non crederetur, nisi quia sicut fuit virgo incorrupta post conceptum, permanet talis quoque post partum.

II. O nova ratio! Amore imaginis suae coactus in infantem, vagit Deus: patiturque se pannis alligari, qui totius orbis debita venerat soluturus. In stabuli praesepe deponitur, populorum pastorem pabulumque se esse contestans. Subiicit se gradibus aetatis, cuius aeternitas in se non admittit aetatem. Totum contra conscientiam suam, ut homo infirmus patitur, ut homini mortis lege consumpto immortalitas tribuatur. (0417B) Haec est enim potestas Dei, ut salvo, quod est, possit esse, quod non est. Hic est Deus noster aeterni Dei coaeternus Filius. Hic et homo et Deus, quia inter Patrem hominesque adstitit medius, probans infirmitatibus carnem, et virtutibus maiestatem. Hic sol noster, sol verus, qui clarissimos ignes mundi germanos astrorum candentiumque polorum claritatis suae de plenitudine accendit. Hic qui semel occidit, et ortus est rursum, numquam repetiturus occasum. Hic, inquam, quem duodecim radiorum, id est Apostolorum duodecim, corona circumdat, quem per ambitum totius orbis non muta quatuor animalia, sed salutiferis praedicationibus quatuor circumferunt Evangelia. (0417C) Cuius quam vim habeat amictus et currus, his verbis propheta testatur: Deus, sicut ignis veniet, et sicut procella currus eius, retribuere in ira vindictam.