2-6 2-8 

(PL 11 0407A) TRACTATUS VII. De Nativitate Domini. I.

I. Licet sectae sint plures, quae iniuriam Christi fabulari nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales: e quibus duae eius, quem cupiant depravatum, simulant se esse cultrices. (0407B) Una denique adserit Iesum Christum ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob iustitiam factum esse, non natum. Alia modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; fuisseque tempus, quando non fuit. (0408A) Tertia Iudaea est vere caeca, quae cum in lege (ut dicere solet) sua legat ubique, duas Patris et Filii designari personas, tamen nunc usque contendit Deum Filium non habere. Quibus omnibus exempla, vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis totius uno ictu omnes nervos abscindet. Quapropter duas esse nativitates Domini nostri Iesu Christi necessario scire debet populus Christianus, ne quem patiatur errorem: unam, qua natus est, alteram, qua renatus. Sed sicut est spiritalis prima sine matre, ita sine patre secunda carnalis. Haec miranda, inenarrabilis illa, propheta dicente: Nativitatem eius quis enarrabit (Is. LIII, 8) ? Cur autem sit inenarrabilis, Patre loquente noscamus. (0408B) Dominus ipse nos edocet: Eructavit cor meum verbum bonum, etc. (Ps. XLIV, 2) . Et apud Salomonem hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante omnem creaturam (Ecclesiastic. XXIV, 5) .

II. Cum haec ita sint, humanitas te versuta cognosce vel sero, et intemperanti linguae silentii frenos impone. Dementiae genus est, invisibilis incomprehensibilisque velle opinari secretum, eiusque interna discutere, cuius extraria nequeat suspicari: quia Deus hoc est, quod est (Exod. III, 14) : quod vero homo definiendum putaverit, non est. Nam et Ioannes apostolus in Evangelio quid praedicet, fratres, accipite: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Io. I, 1) . Admirabilis gratia, fratres dilectissimi, conspicuae veritatis, quae dum secerni potest, tamen sibimet externa esse non potest. (0409B) Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui inest; duplex persona, duplex vocabulum, sed originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia, Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus (Io. X, 30): quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret. Sequitur, ac dicit. Omnia per ipsum facta sunt, ac sine ipso factum est nihil (Io. I, 3) .

III. Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum inter Patrem Filiumque tempus infulcias: si enim tempori, non sibi debent, quod est alter alteri obnoxius; procul dubio, ut tu vis, maior est natura, quam Deus. At cum naturam ex nihilo fecerit Christus; sit autem ex natura tempus, ineptum satis est, opus suo praeponere artifici: ac per hoc solum interest, quod soli se sciunt. (0410B) Denique apud Isaiam ad Filium sic dicit: Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et mercatus Aethiopum: ex Saba viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et sequentur te alligati compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te (Is. XLV, 14) . Sed et Ieremias eodem spiritu loquitur dicens: Hic est Deus noster, et non deputabitur Deus alius absque ipso: qui adinvenit viam prudentiae, et revelavit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36, 37, 38) . Qua in specie, Spiritu sancto loquente, noscamus: Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum (Ier. XVII, 9 ex LXX) ? Si ita est, quomodo ergo posset agnosci, prodidit Isaias his verbis: Audite itaque, domus David: Non pusillum vobis certamen cum hominibus; quoniam Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel manducabit prius quam cognoscat puer bonum, aut malum. (0411B) Quod signum ex prodromi quoque eius designatione dilucidavit alio loco his verbis: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam. Quis est iste Angelus, fratres, nisi Ioannes Baptista? cuius est praeparatio: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri.

IV. Nunc videamus, quae consequuntur. Per idem tempus duae cognatae concipiunt, una contra spem, altera verbo. Haec miratur se habere, quod nescit: laetaturilla, quia discit. Elisabeth sterilis foecunditate tumet feliciter venter, Mariae maiestate. Illa praeconem portat, haec iudicem. Exsultate, feminae, promotionemque vestri sexus agnoscite. Culpa deleta veteri, ecce per vos iungimur coelo: anus enim peperit angelum, et virgo Deum. (0411C) Hic est Deus noster, qui dignitate interim seposita, non tamen potestate, amore hominis sui, cuius formam fuerat subiturus, et creaturam, ut angelus, homo, puer, sponsus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a mortuis diceretur. Hic est, inquam, qui in omnibus omnia est: quoniam per ipsum et in ipso sunt omnia. Nec vos moveat, fratres, saecularis ac vere puerilis inconsideratorum hominum disputatio: qui ideo iustum patiuntur errorem, quia Christum non ex Deo considerant hominem factum, sed ex homine. Caeterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim vere perfectus Deus non esset, si esset aliquid, quod esse volens esse non posset. Denique vultis scire compendio veritatem? Factus est, quod non erat: nec tamen desiit esse, ante quod fuerat.