Tractatus (Zeno Veronensis)/2-6

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
 2-5 2-7 

(PL 11 0402A) TRACTATUS VI. De eo, quod scriptum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, v. 24) .

I. Scriptura divina, cum de Dei loquitur Filio, non sibi repugnat; sed inter Deum hominemque, quem sumpsit, necessaria moderatione distinguit. (0403A) Si enim Deum purum iugiter praedicaret; passionis resurrectionisque vacaret locus, et nihil Christus mundo praestiterat: si hominem solum, sicut quidam putant, ab utero virginis eum sumpsisse principium; quae spes futurae beatitudinis credenti, cum scriptum sit: Maledictus homo, qui spem habet in homine? (Ier. XVII, 5.) Ergo ubi purum Deum significat, sic dicit in Genesi: Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 27) : et in psalmis: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Ps. LXXIII, 12) ! et alio loco: Parata sedes tua Deus, ex tunc, et a saeculis tu es (Ps. XCII, 2) . Ubi hominem mistum, sic prosequitur: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi iustus, sanctus et salvans, mitis, sedens super asinum novellum (Zacch. IX, 9; Is. LXII, 11) ; et iterum: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXIII, 7) : et iterum Magi: Ubi est, inquiunt, qui natus est rex Iudaeorum (Matth. II, 2) ?

II. Hic est, fratres, qui venturus denuntiatus est per prophetas: qui secundum carnem natus in tempore est; qui est excelsus in excelsis, humilis in terris; saeculorum genitor, filius virginis immortalis sibi, homini moriturus: mortem gustat, ut mortem devincat; inferos penetrat, ut mortuos vivos inde reducat. (0404A) Unigenitus prodiendo de Patre ante originem rerum: primogenitus a mortuis (Colos. I, 18) , ut ait Apostolus, post multorum obitus populorum. Hic est, cui data est potestas in coelo et in terra, nomini eius nova a Deo suo, ipso dicente: Ego te clarificavi in terra: opus perfeci, quod dedisti mihi, ut facerem. Et nunc tu clarifica me apud teipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus fieret. (Ioan. XVII, 4; Matth. XI, 27.) Qui resurgens ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Luc. X, 22) . Hic, qui purus de coelo descendit, carnatus ascendit in coelum. Hic, inquam, de quo Paulus ait: Qui accipit regnum, regnat, et tradet Deo et Patri, etc. (I Cor. I, 24) .

III. Quid heic scandalum pateris, Christiane, ex tuaque natura opinaris provisionis piae divina mysteria? (0404B) Si minus sentis de Filio, quia regnum traditur Patri; maior Patris iniuria est, si est aliquando sine regno. Accedit, quod oramus quotidie, ut adveniat regnum Patris (Matth. VI, 10) ; speramus et Filii (II Pet. I, 11) . Vacat ergo praesentis temporis regimen utroque cessante; actumque est de mundo mundique tota substantia, si vel uno momento divinitatis cessat imperium. (0405A) At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare nullo pacto potest varietas ista regni a legis conditore; homini a Deo assumpto iustisque eius est deputata rebus dispositis, non Deo, non sempiterno rectori, maxime cum in Evangelio sic dicatur: Dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis (Luc. I, 32) . Salomon in sapientia similiter dicit, cum de eius loquitur servis: Et si coram hominibus tormenta passi fuerunt, spes eorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur; quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocaustomata accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Sap. III, 4 et seq.) . Quid hoc est? (0405B) Si in perpetuum regnat, Paulus erravit; si traditurus est regnum, isti mentiuntur. Absit. Nullus hic error, diversitas nulla est. (0406A) Paulus enim de hominis assumpti temporali locutus est regno, in quo venturus et iudicaturus est vivos et mortuos (II Tim. IV, 1) , sicut lectio universa testatur, quae praedicat Christum oportere regnare cum sanctis suis, donec evacuatis omni principatu et potestate et virtute et dominatione, ponantur omnes inimici eius sub pedibus eius, inimicaque destruatur mors (I Cor. XV, 24 seq.) Hi autem ad principalem vim retulerunt, in cuius perpetuitate commanens in aeternum, a Patre Filius regnum nec accepit aliquando, nec posuit; semper enim cum ipso regnavit, cata Ioannem, ipso dicente: Regnum meum non est de hoc mundo (Io. XVIII, 36) . Apertius autem hoc Paulus expressit dicens: Hoc enim scire debetis, quoniam omnis fornicarius, aut impudicus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Dei et Christi (Ephes. V, 5) , ostendens unum esse regnum Patris et Filii.

IV. Recte igitur Patri tradet regnum, qui dixit in monitis regnum non stare divisum (Luc. XI, 17, 18) . Unde non sic sentiendum est, fratres, ut Pater accepturus sit, quod non habuerit, aut Filius tradendo, quod habeat, perditurus; cum et Pater, quod accepturus est, habeat; et Filius non careat, quod daturus. (0406B) Totum Pater, totum possidet Filius; unius est, quod amborum est, quod unus possidet, singulorum est, Domino ipso dicente: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Ioan. XVI, 15) ; et iterum: Pater, omnia mea tua sunt, et tua omnia mea (Ioan. XVII, 20) ; quia Pater in Filio, et Filius manet in Patre, cui affectu, non conditione, charitate, non necessitate, decore subiicitur, per quem Pater semper honoratur. (0407A) Denique inquit: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30) . Unde non diminutiva, sed religiosa, ut dixi, subiectione est Filius Patri subiectus; cum quo originalis perpetuique regni una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una virtus maiestatis augustae, unico in lumine una dignitas retinetur; si quid enim Filio detraxeris, ad Patris, cuius habet totum, iniuriam pertinebit; nec est in illo aliquid, quod sit inferius, quia sicut Pater, nec plus potest habere, nec minus; alter enim in alterius plenitudine infusus est, ut sit omnia in omnibus Deus benedictus Pater in Filio, Filius in Patre cum Spiritu sancto. Amen.