II. De Genesi.
saeculo IV

 2-1 2-3 

(PL 11 0389A) TRACTATUS II. De Genesi.

(0390A) Nisi quis hostem, a quo impugnatur, expugnet, numquam bonis suis poterit uti securus: sunt enim multi, qui adserere conantur chaos in principio fuisse, id est informem, indigestamque latentis naturae congeriem, acervo quodam magnitudinis suae per se in se manentem: postea vero Deum hanc diremisse, ex eaque constituisse mundum pariter et ornasse. Igitur si, ut volunt, Deus materiam, qua usus est, non fecit, sed aeterna sit, ut ipse est; duo sunt ergo principia, et quidem repugnantia: ac per hoc necessario requirendum nobis erit, quid sit fortius de duobus, illud quod sensibile est, an quod caret sensu. (0391A) Verum quis dubitet, illud fortius esse, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movet, quod movetur, quod mira providentia chaos ipsum, ut chaos non esset, effecit, quod eius membra discrevit, ratione disposuit, coloribus decoravit, determinavit mensura, officiisque efficiisque competentibus servire praecepit? Unde non est principium, quod senescit; quod opus factum est alienum; quod non est in sua positum potestate; quod a sua substantia tollitur; quod mutatur; quod alieno movetur pulsu; quod, quid sit, quid fuerit, quid futurum sit, non potest aliquando sentire. Solus Deus est itaque principium, qui ex se ipso dedit sibi ipse principium. Solus ante omnia et post omnia, quoniam in eius manu inclusa sunt omnia, ex se est, quod est. Solus sui conscius, quantus et qualis est. Solus perfectus; quia non potest illi aliquid nec addi, nec minui. Solus omnipotens, quia ex nihilo universa constituit, virtute regit, maiestate custodit. (0391B) Solus indemutabilis, ac semper aequalis; quia in se non admittit aetatem. Solus sempiternus: quia immortalitatis est Dominus. Hic est Deus noster, qui se digessit in Deum. (0392A) Hic Pater, qui suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret. Denique alter in altero exsultat, cum Spiritus sancti plenitudine una originali coaeternitate renitens. Quemadmodum (si dicere dignum est) duo maria, quae in semet recumbunt, freto aestus alternos in unum conferente, connexa, quae licet sui proprietate, locis vocabulisque discreta sint, tamen trini profundi vaporis una virtus, una substantia, una est fluendi natura; nec potest incomprehensibilis, communisque undae dividi magnitudo, utroque in utrumque commeando largiflua, utrisque propria, nulli privata: etenim damnum patientur ubertatis et gratiae, si adimatur, quod uno eodemque aestu alterum ex altero decoratur.