Tractatus (Zeno Veronensis)/2-1

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
PRIMUS. De Genesi. - Contra Arianos.
saeculo IV

 1-16 2-2 

(PL 11 0385) TRACTATUS PRIMUS. De Genesi. - Contra Arianos.

(0385D) I. Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scandalum patiuntur, non studio noscendae, sed frustrandae, veritatis, quotiens Deus Dei filius, qui Patris maxima est gloria, aequalis Patri a Catholicis praedicatur. Denique inde est, quod legis fundamenta temnentes, versuta disputatione, praetermisso Deo de Deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quae possunt argumentis attingi, Patris et Filii festinant: nec intelligunt, quia in exordio carminis sacri Deus Deo sua sibi et divinitate et nomine comparatus, omnes humani sensus opinationes excludit: quippe cum dicat: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, non inquit, fac ad tuam, sed ait, faciamus ad nostram (Gen. I, 26): ne quam Filius hominem induturus pati videretur iniuriam. (0388A) Videtisne, fratres dilectissimi, quia nullus exserte hic alteri iubet, in opere nullus otiosus est? O sancta aequalitas, ac sibi soli dignissima individuae deitatis! Unus homo ad duorum imaginem et similitudinem fingitur: nec tamen in eo, quid cuius sit, invenitur. Si igitur in opere extraneo paritas sacra distingui non potest; Deus in alio se inferior esse quemadmodum potest, quidquid enim uni ex duobus indiscrete in omnibus sibimet similantibus detraxeris, cui detraxeris,, nescis.

II. Atille, cuiiubetur, est, inquis, inferior. Quid? (0389A) quod inde non esse approbatur inferior: quia unde processit, paterni cordis est exsecutor; non enim minus est facere magna, quam dicere. Quamvis et quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est: et quod factum est a Filio, vel fieri potest, sine dignatione paterna non est; quia Filius sine Patre non est, ipso dicente: Si non facio facta Patris, nolite mihi credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite: et cognoscite, quoniam in me est Pater, et ego in illo (Ioan. X, 37 et 38) . Constat ergo aequalem esse, quod invicem se capit cum Spiritu sancto.