XVI. De Resurrectione
saeculo IV

 1-15 2-1 

(PL 11 0370A) TRACTATUS XVI. De Resurrectione.

(0371A) I. Quisquis resurrectionem negat, vitam suam sequemet ipse condemnat: cur enim mereatur felicitatem futuri temporis cernere, quem videas sacrilega incredulitate Dei potentiae derogare? Sed hoc amore criminum faciunt, ut putent impunita fore, quae clanculo gerunt: nam si iudicii diei appropinquare iam cursus adverterent, procul dubio et praesentia odissent, et futura credidissent, pariterque metuissent: nemo est enim tam vel ab istius mundi sapientiae gustu ieiunus, qui audeat dicere animas cum corporibus interire, coelestia cum terrenis absumi; praesertim cum eorumdem ille sapientissimus dicat, hanc esse mortem, cum corpore animus tamquam carcere clausus tenetur; illam esse veram vitam, cum idem animus custodia carceris liberatus ad eum locum, unde venerit, revertatur. (0371B) Si ergo hoc ille sensit, qui non noverat Christum; cur dubitet Christianus, qui resurrectionem futuram et audit, et sperat, et repositam sibi praesumit de Christo?

II. Igitur primum omnium probandum puto, animas nostras suorum corporum exuviis, nec cum labe carnalis huiusce domicilii ista prima morte dissolvi; sed pro qualitate factorum quasdam locis poenalibus relegari, quasdam placidis sedibus refoveri: ut tunc demum credi possit resurgere, quod omnibus palam sit non penitus interire. Gentes, quae ista non credunt, tamen cum libamine infausto ad sepulcra concurrunt, et a mortuis, quos in quiete tacitae noctis agnoverint, expeti a se aliquotiens alimenta contendunt: ac sic fidem rei, quam reprobant, faciunt. (0372B) Philosophi de anima varia dixerunt: sed tamen hanc esse immortalem, Epicuri, Dicaearchi, Democritique vanitatem argumentatione manifesta convincunt. Poetae autem melius, qui duplicem viam apud inferos ponunt: impiorum unam, quae ducit in Tartarum: piorum aliam, quae ducit ad Elysium; eo fortius addentes, quod defunctorum ibidem non tam formae, quam facta noscantur, ac necessario recipiant, secundum quod mundanae administrationis suis in actibus portant, recte dicentes: Quisque suos patimur manes. (0373B) (Aeneid., VI, v. 743.)

III. Nos vero, fratres, quos non ingeniosa suspicio, sed Deus magister instruxit, propter nos in semetipso probando, quod docuit, vivere animas mortuorum non tam dicere, quam oculatis rebus sufficimus approbare. (0374A) Denique vagi atque immundi spiritus utriusque sexus humani dolosa blanditiarum captione, seu violentia viventium domos corporales infringunt, et latibulum sibi perniciosis eorum in captivitatibus quaerunt. At ubi ventum fuerit ad divini certaminis campum, coeperintque sacri nominis telo pulsari; tunc cum alium noveris, alium certari misereris. (0374B) Discoloratur per momenta color, figura sua tollitur a natura, in obliquos horrores insani vertuntur orbes oculorum, acies dentium spumosis horrida globis inter labra liventia stridit, intorta omnia passim membra tremore vibrantur, gemit, flet: denuntiatum pavet iudicii diem, pellique se plangit: confitetur sexum, confitetur aggressurae tempus et locum, et nomen proprium confitetur, discessumque: vel qui sit, signis evidentibus docet, ut plerumque aliquos noscamus eos esse, quos in idololatria commorantes nuper, vel maxime vi aliqua obiisse meminerimus. Hic nunc mihi responde, qui hominis post mortem nihil superesse contendis, quemadmodum per alium locutus sit mortuus ille, quem noveris? At dicis: Haec daemones fingunt. Eo probatio melior, quod etiam fallaces testimonium perhibent veritati. Cur autem fingant nomina, quorum est confessio in caeteris vera, aut qua ratione isto argumento nitantur, quod hominibus, quos perditos cupiunt, magis proficiat ad Dei timorem, et ipsis nihil prosit ad utilitatem? Sane recte hoc facere existimarentur, si sub praetextu alieni nominis invasa obtinere potuissent. (0376A) At cum divina adiuratione in eculeo spiritali et qui sint nolentes edicant, et inviti discedant; procul dubio hoc sunt, quod sese esse unicuique confitentur.

IV. Accipe et alia exempla et quidem certiora. Primo in libro verborum Samuel egregius ille sacerdos mortis iam lege dispunctus, Sauli regi se desideranti sine ambiguitate non tantum suam praesentiam exhibet, sed etiam ad consulta respondet (I Reg. XXVIII) , liberiusque canit mortuus, quam canere consueverat vivus; unde libet exclamare: Profectus potius est iste, quam mortuus. (0377A) In Evangelio quoque Petrus filiique Zebedaei cum Domino adstare fulgentes Moysen Eliamque (Matth. XVII) , quos propter tunc impedimentum carnis videre non possent, libertate spiritus vident, exinde intelligentes in thesauro naturae depositum incolume requiescere, quod in hoc mundo ad tempus perspicitur interire. Similiter in inferno dives ille tenacissimus, quem chaos immensum a pauperis felicitate discernit (Idem c. XVI) , ardoribus suis implorando refrigerium, Lazarum verum divitem sero cognoscit, cupitque mortuus vel uno digito illis contingi manibus, quibus stipem denegaverat vivus. Odit iam sine causa ante quod amaverat: probat felicius esse, quod oderat. Gemit instanti poenae aliquid de facultatibus notis mederi non posse, pro uno puncto requiei incunctanter tota, si liceat, paratus offerre. Superstitibus fratribus saltem cupit esse consultum. (0377B) Abraham patrem deprecatur obnixe, ut aliquis nuntius pergat, qui eos tanti negotii certos efficiat, cui ille respondit: Habent Moysen et prophetas, quibus si non credunt, neque illi, qui hinc missus fuerit, credituri sunt (Luc. XVI, 29, 31) , evidenter ostendens, non in oculis esse carnalibus verum, sed in fide credentium constitutum.

V. Nam et Dominus ista exempla confirmans uni ex latronibus in se credenti, qui cum eo de patibulo dextra laevaque pendebant, ait: Amen amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXXIII, 43) . Itaque si homo mortuus in aeternum perit, ergo mentitus est Dominus, qui ei deinceps nihil futuro paradisum repromisit. Sed et homo ipse, quem Dominus adsumpserat, perit, si Iesus non resurrexerit. (0377C) At si resurrexit, humano generi formam dedit, quoniam ad hoc Deus pro homine mortis iura gustavit, ut homo per Deum ius immortalitatis reciperet, quod amisit. Propter quod Paulus beatissimus ait: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut caeteri qui spem non habent: si enim credimus quia Iesus mortuus est, et resurrexit, sic et Deus eos, qui dormierunt in Iesum, adducet cum eo (I Thessal. IV, 12, 13) . Nam et Deus per Ezechielem prophetam loquitur, dicens: Ecce ego aperio monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel: dabo spiritum meum in vos, et vivetis (Ezech. XXXVII, 12 et seqq.) .

VI. Cum haec ita sint, resurrectionem futuram cur, Christiane, non credis? Cur de huius mundi labe in meliora migrantes tam pertinaciter plangis? (0378B) Proh nefas! (0378C) Hinc mater scissa veste, laniatis crinibus, laniatis et genis, totum crebris ictibus livida pectus, gentili vanitate circa amissi cadaver bacchatur insana, nec Machabaeae matris memoriam recolit, quae spe succincta futurorum, Antiocho saeviente, libenter semel septem filios, non dicam extulit, sed ipsa potius feliciter suis hortamentis occidit, religiose confidens Deo filios se genuisse, non mundo (I Mach. VII) . Hinc uxor amissi mariti desolationem se ferre non posse testatur: frigidumque latus male dilatato queritur lecto; invidiosis vocibus Deo concinnat invidiam; solemnia ipsa divina, quibus a sacerdotibus Dei quiescentes commendari consueverunt, profanis aliquotiens ululatibus rumpit; tetraque illuvie suum totum deformans cultum, cadaver amplectitur conclamatum; frigentia tepefacit crebris osculis labra; totum corpus imbribus relavat lacrymarum, crinium suorum damno cooperiens; miserandis affatibus in uberiores fletus incendit etiam eos, quos causa non tangit, tanto ambitiosior in dolore, quanto ditior, sane post momentum misera (atque utinam semel) nimio dolore nuptura. Hic, hic quemadmodum se quis possit excusare non video; non deest enim, qui dicere possit: Si est resurrectio, quare plangis? si amore mariti facis, cur postmodum nubis? exsecrabilis res est, fratres, nec coniugio servare charitatem, nec Deo fidem. Haec etiam viros reprehensio manet. (0379B)

VII. Christianus ergo in toto dubitare non debet, in statum pristinum mortuos excitari: talesque legitima die ante conspectum Dei ex illo naturae secreto produci, quales fuerint pro sua quique qualitate suscepti, Apostolo dicente: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi; ut recipiat unusquisque corporis sui merita secundum ea quae gessit, sive bona, sive mala (II Cor. VI, 10) . Etenim, fratres, facilius est reformari quod fuerit, quam institui quod ante non fuit: quod si non fuit, et est, multo magis poterit esse quod fuit; quippe cum illius potentissimi artificis rerum omnium conditoris ipse sit usus, impossibilium possibilitatem adserere, ex eoque, quod non est, facere, quod est, naturam creare extra naturam, nihil prorsus habere difficile, solumque ei hoc deesse, quod nolit esse; haec est enim proprietas Dei id operari, quod non potest credi.

VIII. Igitur non homines tantum, sed pene omnia suis mortibus vivunt. Unde pauca de multis attingam, ut omnium probationem haud dubie in paucis expediam. Stellae praecipites labuntur e coelo, et a tergo longo flammarum albescentium tractu funereae facis solemnitate in occasus suos, quasi quibusdam deducuntur exsequiis: quas si per plagas, unde refixae sunt, quaeras, redivivi luminis lege suis sedibus resurrexisse agnoscas. (0380B) Sol quotidie nascitur, eademque die, qua nascitur, moritur; nec tamen instantis finis sorte terretur, suos ut repigret cursus, ut horas ac momenta producat, ut saltem paulo diutius diei sui demoretur in vita; sed fidelis semper, semper intrepidus, ad sepulcrum noctis cognatae contendit, scius in ipso se habere, quod vivit: denique adimitur ei ortus, si ei auferatur occasus. (0381A) Luna quoque, quae vere rationis humanae omnia in se lineamenta depingit, nata sanguineae teneritudinis, dubio cornu primo quasi de cunis apparet, paulatimque crescendo iam puella, iam virgo, pro quotidianae aetatis incremento progrediens, lascivi cursus ambagibus carpit pensa mundana. At ubi matura aureo igne flagrantis luciflui aurigae, par laboribus fratris augustis circulis argenteum compleverit globum, paulatim devergit in senium, donec ultima senectute consumpta, sua morte reviviscens, menstrualis ignis solemni germine accenso sumat rursus de fine principium. (0381B)

IX. Similiter Phoenix avis illa pretiosa resurrectionis evidenter nos edocet iura, quae nobilitatem generis sui non a parentibus accipit, non liberis tradit: ipsa est sibi uterque sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa principium: non ex coitu nascitur, nec officio alieno nutritur: non invita, non imprudens moritur, sed cum maturum lethi tempus advenerit, a semetipsa invitatis sacris iginibus libentissime concrematur. Sepulcrum nidus est illi, favillae nutrices, cinis propagandi corporis semen, mors natalitius dies. Denique post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed veritas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamvis melior alia, tamen prior ipsa. Erubesce, Christiana conscientia; vel tot ac tantis ex rebus, quemadmodum rursum eadem, quae es, sis melior futura, cognosce. (0382A)

X. Praeterea granum uniuscuiusque frumenti conditum terrae interit, et tamen in eo id quod intus est, reviviscit, nec mortem medullitus capit, sed suum sibi genitale in germen exspirans, vetusti corporis superficie deleta, imo in melioris naturae iura transmissa, felix caput comis virentibus redimitum, quasi ab inferis emensum in superna sustollit, perennitatis gloriam fructu populoso tenturum: hoc hactenus Paulo firmante: Stulte tu, quod seminas, non vivificatur, nisi mortuum fuerit (I. Cor., XVI, 36) . Et subiecit dicens: Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in interitum, resurgit in perpetuitatem: seminatur in humilitatem, resurgit in gloriam; seminatur in infirmitatem, resurgit in virtutem: seminatur corpus animale, resurgit spiritale (Ib. 42 et seq.) . Satis, ut opinor, resurrectionis veritas omnibus claret. (0382B)

XI. Sed necessario disserendum est, quae sit in ea iniustorum iustorumque discretio, ne generalitas nominis in comparatione malorum attrahat gloriam Christianae felicitatis. (0383A) Duplex itaque forma surgendi est: prima Sanctorum, in qua illud beatitudinis regnum primae tubae regali tessera convocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub Christo: secunda vero, quae impios cum peccatoribus universisque incredulis gentibus perenni destinat poenae, in psalmis Spiritu sancto dicente: Ideo non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum; quoniam scit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit (Ps. I, 5, 6) .

XII. Consequens est, ut scire nos par sit, in quo habitu regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad coelum: ne forte cum carne depereat vana spe, si captus fuerit caduca atque carnali, de qua Apostolus dicit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) . At e diverso videor mihi audire proclamantem: Si haec est conditio carnis, quid est ergo quod credimus in Ecclesia remissam peccatorum ac resurrectionem carnis? Facile, fratres, pugna ista concordat, statusque futuri qualitas aperitur, fides si illibata teneatur. Unde rem paucis expediam. Omnis caro, quamdiu flagitiosis illecebris huius mundi, ac tenebris feralibus agitatur, profecto pecuina est, ac misero, fragili detestabilique versatur in iure. (0383B) At cum mera fide credentis salutari fuerit necata baptismate, nova paterni sacro resurgit fontis ex gurgite, iam pura, iam libera, iam a conversatione mundi huius extranea, iam morte superior, iam coelestia adspirans, iam, non dicam saeculi ludibria, sed ut sit honoratior, seipsam contemnens, iam veritatem, non imaginem quaerens, iam spiritalia, non sua desiderans, de qua Paulus ait: Non omnis caro eadem est caro: alia est hominis, alia iumenti, alia caro volucrum, alia piscium. (0384A) Et corpora sunt coelestia, sunt et terrestria (I Cor. XV, 39, 40) . Itaque immortalitatis semine, de quo etiam Poeta sapientissimus praesagivit dicens: Igneus est ollis vigor, et coelestis origo Seminibus: scilicet Spiritus sancti conceptione insita fit ante fecunda, ut cum dissolutionis eius ac legitimae reparationis tempus advenerit, suo semini respondens iure possit mereri quod credimus. Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille princeps iniquitatis suo semine per invidiam protoplastos ex angelis in homines derivavit; ita Dominus omnes in se credentes Sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos excitabit (Matth. XXIII, 30) .

XIII. Ad hoc unum evidens adhuc proferamus exemplum, quamvis non possit verisimile tantam vim habere, quam veritas. (0384B) Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum fuerit peritissimi agricolae artificis manu necessaria provisione truncatus, nobilitate alieni seminis gravidatur, nutriturque ab eo ipso, quod nutrit, donec hospitis germinis adoptiva pinguedine assumptus, imo pinguedo ipse factus, totusque acceptum translatus in honorem novae frondis promotione ramis resurgescentibus ornatus, iam non oleaster sit, sed oliva; cum et oleaster sit, et tamen oleastrum se non esse quodam modo etiam ipse miretur. Igitur si homo potest facere ut sit arbor, quod non fuit, salvo quod fuit, quanto magis Deus hominem poterit excitare, antequam peccasset in paradiso, in id quod fuit? (0385A) Quam rationem seminum etiam beatissimus Paulus subtiliter prodidit dicens: Qui seminat secundum carnem, de carne sua metet interitum; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8) . At vero Dominus evidenter hoc edocens sic ad discipulos ait: Simile est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: dormientibus autem hominibus venit inimicus eius, et superseminavit zizania in triticum (Matth. XIII, 24, 25).

XIV. At fortasse adhuc quispiam dicat: Si caro perit, unde cognoscitur ille qui resurgit? Caro, fratres, quasi quoddam est speculum intuentis plenitudine gravidatum, quod non tam imaginem suam quam eius, cuius est in usibus gerit. (0385B) Denique tot efficit vultus, quot ille intrinsecus tristes, seu hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo: Videmus, inquit, autem modo per speculum in aenigmate, tunc autem facies ad faciem erit (I Cor. XIII, 12) :. Unde dubium non est in corporibus nostris, dum mortis lege seminantur, non substantiam, non imaginem, sed illud tantum, quod inutile est, discuti, quod teritur, demutari, sicut scriptum est: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) : aliter enim immortalitatis stola illa non sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animae venenum, secundum Dei sententiam, unde sumptum est, refundatur, dicit enim Deus ad Adam: Maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitiae gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos eiiciet tibi, et edes pabulum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram (Gen. III, 17 et seq.) . Sed et Dominus ex persona hominis, quem assumpserat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) . Quod dictum non tam timentis, quam exsultantis ac docentis est. Utique: non enim quidquam timere poterat, qui mortuos excitabat, qui potestatem habuit ponendi eam, et iterum resumendi eam (Io. X, 18) ; sed ut doceret, quoniam cum vivit in hoc mundo, semper in tribulatione, semper iustus in poena est. (0386B) Cum autem mors, quae putatur metuenda, gustatur; tunc ei in aeternum manentis gloriae beatis in sedibus, nullas deinceps aerumnas mundi sensura, repromissa felicitas exhibetur, David sancto dicente: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi, quia liberavit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq.) :. Haec nos felicitas manet, hoc munus exspectat. Sic ergo vivamus, ut bonis operibus decorati, nos quoque Deo Patri placere mereamur, Domino iuvante nos Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum.