Tractatus (Zeno Veronensis)/1-15

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
XV. De triplici genere sacrificiorum
saeculo IV

 1-14 1-16 

(PL 11 0362A) TRACTATUS XV. De triplici genere sacrificiorum.

(0362B) I. In omni negotio, fratres dilectissimi, nisi quis ante personam noscat, et rationem, eius non potest nosse veritatem; haec enim res et fecit, et facit, ut Iudaeus, et Iudaeo deterior Christianus, Dei filium Deum esse non credant: quos vellem adesse paulisper, auremque praesenti commodare lectioni ut edicerent nobis, quinam Deus iste sit qui dicit: Audi populus meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum (Ps. XLIX) . Et infra: Meus est orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et magnificabis me (Ps. XLIX, 12, et seq.) . Si pater loquitur, fratres, quis est iste, cui tantum defert? Quis est, quem Altissimum dicit, cum ipse sit solus, a quo alius altior non sit? Sin vero omni honorificentia deferentis Patri verba sunt Filii, debetis agnoscere quantis catenis vincta tenebrarum mens laboret incredulorum.

II. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis. (0363B) Primo omnium, sacrificiorum tri esse genera novelle disce, Christiane, ne quo seducaris errore. Unum est enim detestabile, alterum reprobum, tertium mundum. Detestabile est Gentium, reprobum Iudaeorum, populi christiani mundum. Igitur Gentium sacrificium quam exsecrabile est, tam inane: colunt enim vani vana figmenta in quaslibet formas, vultus, sexus, aetates, auri argentique detrimento matris limae moderato dente figurata. Quae est ergo ista dementia? sacrificium nescientibus procurare, lumen caecis inferre, thura non spirantibus concremare, allegare preces surdis: ab his custodiam petere, quos fur non timet involare. (0363C) Quibus recte Deus irascitur dicens: Nolite ambulare post deos alienos, ut serviatis eis; et ne adoraveritis eos: ne quando incitetis me in operibus manuum vestrarum, et disperdam vos (Hier., XXV, 6) . Quae autem sint ista opera manus humanae, Spiritus sanctus in psalmo nonagesimo quinto declarat dicens: Omnes dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit. Et in Deuteronomio (XXXII, 17) : Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo. Ac ne quis sacrilegium existimaret sibi impune esse cessurum, Scriptura iterum ibidem dicit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20) . Haec Gentibus, nisi convertantur, manet divina sententia: quae nec Deum, nec sacrificium etiam ipsae cognoscunt se habere legitimum. (0364A)

III. Nunc Iudaeorum quoque sacrificia a Deo repudiata cognoscite, qui dicit ad eos in Isaiae libro: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? plenus sum holocaustomatis arietum et pinguamine agnorum. Sanguinem taurorum et hircorum nolo: quis enim exquisivit ista de manibus vestris (Is., I, 11, 12) ? Per alium adaeque Prophetam Spiritus sanctus clamat, et dicit: Praecingite vos, et plangite, sacerdotes, lugete omnes, qui deservitis altari: quoniam ablata est de domo Domini vestri hostia et immolatio (Ioel. I, 13) . Multa sunt, quae dici possunt: sed satis otiosum est in his demorari, quae in toto iam non sunt.

IV. Unum sane necessario proferemus exemplum, quod et Iudaei odiosum, et Christiani sacrificium approbet Deo gratum. (0364B) Apud Malachiam prophetam: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus: et sacrificium acceptum non habeo ex manibus vestris: quoniam a solis ortu usque in occasum clarificatum est nomen meum apud Gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo, et sacrificium mundum: quoniam magnum est nomen meum apud Gentes, dicit Dominus (Malac. I, 10) . Immola Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14) . Immola, inquit, Deo, non daemoniis, sacrificium laudis, non vituperationis, et redde Altissimo vota tua. Honorem totum refundit in patrem, ex quo omnia. Et invoca me in tribulatione tua, et eripiam te dicendo, ostendit, quoniam per se omnia prosecutus est. (0364C) Et magnificabis me: quod dictum, fratres, non sic debetis accipere, ut operis sui laudem sibimet soli deberi testatus sit, qui in Evangelio dicit: Si non facio facta patris mei, nolite mihi credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite; et cognoscite, quoniam in me est pater, et ego in illo (Ioan. X, 37, 38) : dictum significatione unica maiestatis, et affectu individuo pietatis; quia laus filii est patris, et laus patris amborum. (0365A)

V. Nunc sacrificii nostri proprietatem nos convenit nosse, quae facile ex adverso cognoscitur: nam si diis corporalibus sacrificium convenit corporale, utique et spiritali Deo sacrificium est necessarium spiritale: quod non ex sacculo, sed ex corde profertur; quod non bromosis pecudibus, sed suavissimis moribus comparatur: quod non cruentis manibus, sed sensibus mundis offertur; quod non iugulatur ut pereat, sed, sicut Isaac, immolatur, ut vivat, Apostolo hortante nos Paulo, cuius ista sunt verba: Exhibete corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo (Rom. XII, 1) : hoc enim placitum est Domino, ubi seipsum candidus animus immolaverit Domino; caetera autem nihil proderunt, si colentis pura mens non sit, in Ecclesiastico Salomone clamante: Dona iniquorum non probat Altissimus (Eccles. XXXIV, 23) .

VI. Hic quaerite, Christiani, sacrificium vestrum an esse possit acceptum, qui vicinarum possessionum omnes glebulas, lapillos, et surculos nostis; in praediis autem vestris fumantia undique sola fana non nostis, quae (si vera dicenda sunt) dissimulando subtiliter custoditis. Probatio longe non est. Ius templorum ne quis vobis eripiat, quotidie litigatis. (0367A) Non hi solum, qui tales sunt, displicent Deo, sed et illi, qui per sepulcra discurrunt; qui foeterosis prandia cadaveribus sacrificant mortuorum; qui amore luxuriandi atque bibendi, in infamibus locis lagenis et calicibus subito sibi martyres pepererunt; qui dies observant; qui Aegyptiacos de candidis faciunt; qui auguria captant salutemque suam pecudum violenter scissis in ventribus quaerunt; qui coniugale exasperant iugum, affectuque calcato subdititiis personis, ut obumbrent furta turpissimae utilitatis, rem familiarem tuendam committunt, amore non fidei, sed libidinis; qui publicanas mulieres cum vi subiiciunt sibi, viliores se esse, quam illae sunt, produnt; qui iracundia tument, qui litibus fremunt, qui calumnias pariunt; qui pauperes, qui viduas, qui pupillos exspoliant; qui profanis fabulis, neglecta Dei secta, alios non bene avocantes divina sacramenta contaminant. Iam videat unusquisque, quemadmodum sacrificium aut sumat, aut offerat: sicut enim indigne offerre sacrilegum est, ita indigne manducare mortiferum, in Levitico Scriptura dicente: Omnis mundus manducabit carnem. (0370A) Anima autem, quaecumque manducaverit de carne sacrificii salutaris, quod est Domini, et immunditia eius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, v. 20) . Haec, fratres, sicut cavenda sunt nobis, ita quae bona, quae pura, quae simplicia, quae pia, quae sancta sunt, sicut facitis, amplectenda: ut videntes homines opera vestra bona magnificent Patrem vestrum, qui est in coelis. Itaque, dulcissimi flores mei, talia sacrificia procurate, quae sanctus Spiritus libenter offerat, Pater probet, Filius, qui magister est noster, probata glorietur per eumdem, qui est benedictus in saecula saeculorum.