Tractatus (Zeno Veronensis)/1-14

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
XIV. De spirituali aedificatione domus Dei
saeculo IV

 1-13 1-15 


(PL 11 0354B) TRACTATUS XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

I. Vellem, fratres dilectissimi, triumphali quodam modo uti sermone, novique operis arcem sacram laudibus geminare. (0355A) Sed quamvis sit optimum laudare quae Dei sunt, tamen praecipuum non est, quod cum Gentibus, vel Iudaeis potest esse commune; nam et illis si liceat, vel si velint, fortassis cultius synagogas aedificent, cultius erigant capitolia; sed in his omnibus operibus vero iudicio structores magis possunt placere, quam sacerdotes. Quid, quod aut nullum, aut perrarum est per omnem Ecclesiam Dei orationis loci membrum, quod possit quavis ruina in se mergentibus idololatriae aedibus nunc usque aliquatenus comparari? Nam et Salomonis accepimus templum luculento opere fuisse constructum, atque ita elaboratum, ut nesciret inspector, in eo quid potissimum miraretur, magnitudinem, opus, ornatum, an ne materiam: ita enim in unum decorem universa convenerant, ut legitima domus Dei caduca illa ambitio putaretur. Quod si ita esset, inter memorata impar cultu semper inveniretur. (0355B)

II. Sed haec saecularia sine legitimo ac devoto cultore nec sufficientia, nec necessaria honori suo protestatur Deus hactenus dicens: Coelum mihi thronus, et terra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi aedificabilis domum? aut quis locus ad requiem mihi? (0356A) Omnia enim ista fecit manus mea (Isa., LXVI, 1, 2) . In Evangelio quoque sic dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alus, et noluisti? (0356B) Ecce remittetur vobis domus vestra (Matth., XXIII, 37, 38) . Et iterum: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissolvatur (Matth., XXIV, 2; Marc., XIII, 2; Luc., II, 5). Reprobat ergo tam immensum, tam insigne, tam opulens templum, quia in eo verum non erat templum; etenim hominum conciliabulum est contextio ista parietum; fidelis autem populus Dei templum, Apostolo dicente: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (II Cor., VI, 16) . Et verum est; nam sicut idolis insen atis similia templa conveniunt, ita viventi Deo viva templa sunt necessaria; in his enim solis sacerdotum Dei structura et propria est et perennis; qua et Iudaeos et Gentes vel caeteros antecedimus. Incomparabilis autem gloria, ac vere Deo digna, cum uno consensu, una fide, alter alterum commendans, devotione consimili convertuntur ad Deum et sacerdos et templum. (0357A) Exsultate igitur, fratres, aedificationemque vestram aede ista de novella cognoscite, cuius quoque capacitatem felici numero fecistis angustam: ex eo enim ipso, quod nos non capit locus, exinde intelligitur, quia fides vestra capit Deum. Igitur ne quis operationem a me forte disquirat, paucis insinuabo. (0358A)

III. In totius fabricae fundamentis, non sicut in Iudaeae templo plurimi, sed magnus, praeclarus, pretiosus, ac speciosus unus est lapis, qui quadrae turris totam solus sustinet molem (Ephes., II, 20) : cui non innumerabilis varie famulatur acles validissima columnarum, quia illi septem solae sufficiunt: non aeneum inhaeret mare, quia illi perennis fontis sui vivum inest mare: non quod naufragos faciat, sed quod naufragos ad vitam suavem perducat: non aurum, non argentum; quia in suis martyribus computat totum. Non fenestrarum lumen implorat; quia sol aeternus in eo manet. Inaestimabilia unius plenitudinis tria illi sunt membra, unum secretarium, et patentes semper duodecim portae, quas ab hostili defendit impulsu in modum. Tau litterae prominens lignum. O res vere miranda! Quotidie aedificatur et quotidie dedicatur: floribus perpetuis ac diversis gemmis, lapidibus, margaritis per momenta distinguitur: et quia opus est vivum, tectum non habet, nisi coelum.

IV. Dicam praeterea, quae quotidie merces, quae impendatur annona. (0359A) Omnibus peraeque unus panis cum ligno datur, aqua cum vino, sal, ignis et oleum, tunica rudis et unus denarius, quem qui libens acceperit, acceptumque non spreverit, sed in labore usque ad ultimum perduraverit, turri completa, inaestimabiles divitias in ea commanens possidebit.

V. Memorandum quoque necessario est etiam illud, a quo quid agatur in templo. Sacerdos vocat, ostium credulitas aperit, simplicitas introducit, intellectus invitat, veritas persuadet, timor excubat, disciplina coercet, continentia se refrenat. Stat in angusto fides, in secreto pudicitia, in primo innocentia, aequitas in medio, in fine patientia. Pax colligit, charitas ligat, sollicitudo custodit, iustitia distribuit, pietas ministrat, puritas supplicat, spiritus postulat, spes promittit, sapientia domus domina praerogat munera. Exsultate, seniores, vos estis huius operis firmamenta. Exsultate, iuvenes, vos estis lapidibus adamantinis meliores. (0361B) Exsultate, pueri, sacrae turris dulces, ac sine pretio margaritae. Felicia, exsultate, coniugia: meliores ornatui gemmas sculpitis, quam vos estis. Exsultate, viduae: quadratura vestrae virtutis angularis lapidis coniugio cohaeretis. Exsultate, virgines: omnem istam celebritatem honore vestri floris ornatis. Exsultate, divites, praerogationibus crebris et iustis veri divites facti: promotioni etenim coelestis vestrae dignitatis debetur divini operis perennis ista laudatio. (0362A) Exsultate pauperes spiritu: per vos, et in vobis Dei maior est domus: nam et omnibus aequales estis et pedaturas omnes vestri corporis ambitu superatis. Denique sancti divites pauci sunt, vos plures estis.

VI. Haec sunt, dilectissimi fratres, charismata vestra: hae virtutes, quibus Hierusalem spiritalis instruitur, quibus sacrae orationis iste locus novus et populus quotidie Christi Dei et Domini nostri providentia comparatur. Hic labor noster illustris: haec gloria omnium sacerdotum: hoc mysterium Deo, hoc opus charum, hoc opus vivum carnaliter geritur, sed spiritaliter promovetur. Praestabit autem Deus pater omnipotens, ut quomodo isto in terrestri domicilio ei gratias agimus, ita in coelestibus regnis uberiores sanctis cum omnibus referamus.