2-2 | 2-4 |
(PL 11 0392A) TRACTATUS III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.
(0392B) Principium, fratres dilectissimi, Dominus noster incunctanter est Christus, quem ante omnia saecula pater in profundo suae sacrae mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur. (0394A) Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus, de ingenito unigenitus, de solo solus, de toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri. (0395A) Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre aequalis in omnibus; quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quae habet, habentem Filium paria procreavit, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum.