2-13 | 2-15 |
(PL 11 0433B) TRACTATUS XIV. De Iuda.
(0434A) I. Iudas tres liberos habuit, Her, Aunan, Selon (Gen. XXXVIII) . Hic mulierem, cuius nomen est Thamar, accepit uxorem maiori filio suo. Qui filius cum maligne Domini ante faciem versaretur, Scriptura teste, a Deo perhibetur occisus. Secundo imperat, ut intret ad fratris uxorem, ac semen excitet fratris, qui ingressus semen suum fudit in terram. Quod cum Deo malignum quoque videretur, pari eum morte damnavit. Coniunctionem autem tertii filii apud nurum per aetatem excusat, deterritus, ne etiam ipse similiter moreretur, praecepitque mulieri, ut in domo patris suis vidua permanens, nuptias maturas exspectet. (0434B) Cum res sic se haberet, eius uxor moritur. (0435A) Qui consolatus cum ad oves tondendas pergeret suas, atque hoc Thamari nuntiaretur, quae Selon viderat maturum, ei nec tamen nupserat, vestem viduitatis exponit, aestivalia induit, semet decore componit, locoque constituit, Iudas qua fuerat transiturus. At ille visam mulierem fornicariam putat, quae pudoris integritatem, faciem velando, monstrabat. Interpellat eam: poscit ingressum, missurum se promittit haedum. At illa promissi expetit pignus, magis illo contenta, quam praemio. Accepitque ab eo eius monile, annulum, virgam. Tumque negotio confecto, conceptu signata, quem verae fornicariae habent perosum ac semper vitant, viduitatis vestem rursus accepit. Interea secundum condictum haedus mittitur, fornicaria quaeritur, nullaque ibidem umquam fuisse ab incolis renuntiatur. At Thamaris nostrae cum processu temporis procedit et uterus. Mirum profecto videte mysterium. Quae celaverat faciem, non celat ventrem. (0435B) Defertur fornicationis rea sine labore accusatoris vidua praegnans. Irascitur socer, eam produci iubet atque incendio concremari. At illa constanter adest, sibi quae non impudicitiae, sed futuris in se iam negotium procuraverat, dicitque ei se debere conceptum, cuius monile, anulum teneret, et virgam. Qua re cognita Iudas non tantum ab ea se refrenavit; sed insuper eam et iustificavit.
II. Iudas quantum intelligi datur, ex parte prophetarum, ex parte patriarcharum patrumque typus erat, qui ob iustitiam Dei omnes homines filios computabant. (0435C) Igitur Her primitivus filius, primitivus est populus, id est hemithei, omnes potentissimi, et reges, qui ferocitate virtutis ac libidinis rabie digladiantes, omnem orbem corruperant terrarum, insuper decernentes sibimet ipsis pro domibus templa, erigentes aras nomini suo, qui, quae essent habituri sepulchra, nescirent, coelum promittentes sibi, pro quorum actibus, si posset ipsa quoque erubesceret terra; postremo deos esse adversus Deum adserentes: qui sanae mentis hominibus ne hominum quidem vocabulo digni iudicarentur. Pro quibus caussis a Deo non tantum sunt disperditi, sed etiam perpetuo poenali supplicio destinati.
III. Aunan autem secundus frater, Iudaicus est populus, cui praecipitur, ut semen excitet fratris, non utique illud, quod a Deo damnatum iure videbatur, sed ut reliquas nationes, quas idololatriae, de qua diximus, disseminatae venena confecerant, ad Dei cultum bonae vitae exemplis, sacraeque legis religiosis exhortationibus excitaret. At ille semen suum fudit in terram. (0436B) Semen significat non creaturae, sed cordis. Etenim semen cordis verbum est Dei cata Lucam Domino sic dicente (est autem haec parabola): Semen est verbum Dei . . . . Qui autem iuxta viam sunt, hi sunt, qui audiunt verbum, et venit diabolus, et tollit de corde verbum illorum, ne credentes salvi fiant (Luc. VIII, 11, 12) . Terra vero hominem idolumque significat, quia et hominem Deus de terra finxit, et homo idolum de terra composuit. Semen ergo suum fudit in terram, hoc est Dei mandata neglexit, et idolis profudit: propter quod a Deo similiter etiam ipse praesentem sententiam damnationis excepit, quia sicut est detestabilis, qui cum sit homo, Deum se fingit, ita detestabilior, qui Deum colit, quem ipse disposuit. (0436C)
IV. Selon autem praedictorum tertius frater minor, ex Gentibus venientis novelli populi imaginem depingebat: Thamar Ecclesiae, quae ei recte nuptae non est, quia Christo veniente baptismatis spiritali unda in gremio renatus, Ecclesiae filius eius futurus fuerat, non maritus. Iudas amittit uxorem (Gen. XXVIII, 12) , id est synagogae fides moritur. Quod autem inquit, consolatus est, utique intelligitur spe Christi venientis, qui non tantum prophetis synagogae lapsu desolatis solatium praebuit, sed etiam nos omnes in aliqua constitutos angustia recreare consuevit. Ad oves suas tondendas pergit, id est ab hominibus iustis bonorum operum fructus exposcit. (0437B) Quo audito, Thamar cum esset in domo patris sui, id est in templis infamibusque spectaculorum omnium locis (pater enim omnium corrupte viventium diabolus designatur, Domino Iudaeos sic increpante: Vos de diabolo patre estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis [Ioan. IX, 19] , vestem viduitatis deposuit, id est sordidae religionis sordidos ritus abiecit. Aestivalia induit. Aestiva vestis, fratres, et munda est et exacta, cum qua facile et opus fieri possit, et tolerari ardor aestatis, idest tentationis, quam esse utique credulitatem non potest dubitari: quia hanc, qui habuerit, necesse est, ut expedite vivat et munde. Igitur ne cognoscatur, faciem velamine obscurat necessario, quia assertor pudoris eius nondum venerat Christus. Non cognoscitur a socero: ad Iudaeos enim, non ad Gentes prophetae fuerant destinati. Fornicariam putat recte, quia deorum populo serviebat. (0438A) Cum ea convenire cupit, quia prophetiae magis Gentes, quam Iudaei fuerant credituri, Domino dicente: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei (Matth. XXI, 31) . Haedum ei promittit, id est, quae sit peccatori peccati merces, ostendit. Quam accipere devitavit, quia inter agnos venturo tempore, inter haedos deputatur, qui pignus Trinitatis acceperit. Denique expetisse atque accepisse describitur monile, annulum, virgam. Quibus ista significatio coaptatur? Monile, fratres dilectissimi, lex est, quae salutaribus monitis diversis virtutibus diversoque charismate omnium credentium non colla, sed corda decorare consuevit. Virga per lignum sacramentum passionis Domini annuntiabat, sicut evidens declarat exemplum, quod psalmorum in libro sic habetur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. (0438B) Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum (Ps. XXII, 4, 5) . Utique, fratres, calix sanguinem, mensa corpus, oleum donum Spiritus sancti significat, virga cum baculo crucem, in qua Deus pro homine pendere dignatus est, ut in Deum, hominem quem induerat, commutaret. Annulus quoque signaculum fidei est, quod est Christus, cuius illustratione maiestatis impressi atque signati, qua sincere viventes in custodiam nostrae salutis, per Spiritum sanctum imaginem referimus; quam tenemus. Quod convenit cum ea, fidelium communionis sanctae significabat sacramentum. Thamar concepit in utero, Ecclesia corde concepit: illa semine, haec verbo. (0439A) Haedus ei mittitur, tentationis videlicet signum: etenim iustitiam qui sequitur, necesse est ut probetur. Denique fornicaria requisita non est inventa; quia renatus per aquam et Spiritum sanctum desinit esse, quod fuerat, et incipit esse, quod non erat. Sequitur quod viduitatis vestem rursus accepit, non utique ut quae fecerat; faceret, sed ut defleret se fecisse quod fecerat; aliter etenim quis salvus esse non poterit, quamvis sit iustus, nisi exomologesin faciens et praesentia sua peccata exstinguat, et futura repellat. Thamar arguitur, quod de fornicatione conceperit. Et Ecclesia quasi legis adultera, Iudaeorum est a senioribus accusata, quod sabbatum ruperit, quod eorum traditiones abiecerit. Thamar protulit monile, annulum virgam, seque liberavit sacramento numeri ab imminenti supplicio. (0439B) Ecclesia ipsa veritate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti non tantum diaboli praesentes ignes exstinguit, sed etiam futuri diei iudicii incendia superabit. Illa iustificata discessit, haec glorificata veri numeri incrementis, ac fidei cum Christo in aeterna saecula permanebit, per Dominum et conservatorem nostrum Iesum Christum, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto ante saecula et in saeculis et in omnia saecula saeculorum. Amen.