2-14 2-16 

(PL 11 0439B) TRACTATUS XV. De Iob.

(0440A) I. Sacrae historiae, fratres dilectissimi, ad hoc nobis est tradita legenda narratio, ut maiorum, si fieri potest, saltem aliqua ex parte mores imitemur, si non possumus imitari virtutes: tanta enim probitate vixerunt, ut pars felicitatis sit nosse, quid fecerint. Igitur Iob vir fuit iustus et verax, ab universis concupiscentiis huius mundi secretus, conversatione limpidus, mente limpidior, usque adeo circumspectus atque irreprehensibilis, ut Dei sit testimonio collaudatus (Iob. I, 8) . Unde non immerito beatus beata vita fruebatur. Namque erat illi splendidissima domus, dives census; dives quoque numerus liberorum, et (quod est parentibus gratum) utriusque sexus, et invicem se amantium (Ibid. I, 3) : quorum pro numero Deo diurnas hostias offerebat (Ibid. 4 et 5) . Tanto autem puritatis ac fidei erat muro munitus, ut non auderet eum attentare diabolus, nisi a Deo ius sus (Ib. 12) . Iam his considerate, fratres, quemadmodum saevierit incitatus, qui ferri non potest blandus. (0440B) Igitur famigerabile committitur praelium. Illinc diabolus horrendum totis intonans armis, ministrisque insuper suis in auxilium concitatis, terribili increpans tuba, praedonum corda face furiali succensa, impetibus crebris passim totas hominis Dei facultates invadit: subito rapina, igne, ferroque universa uno momento disperdit (v. 15 et. seq.) . Hinc Iob alta fidei radice robustus tot nuntiis lugubribus tunditur, nec movetur: sed tantum benedicit Deum facultates que suas contemnendo custodit. At ubi diabolus aggressuris tantis nihil se profecisse cognoscit, omnem impietatis suae rabiem in filios eius effundit. (0441A) Nam cum solito more unanimes una epularentur in domo, subito concussis toto nixu quatuor angulis eius, in confusam molem parietibus, tectisque labentibus illam sanctissimam fratrum cohortem sepelit ante quam iugulet: taleque est commentus impietatis excidium, ut in illa unius funeris turba paternus dolor non sufficeret orbitati, cum nescit, quem primum plangat, quem priorem inveniat, cui primum iusta crudi funeris solvat. Quo nuntio accepto Dei servus scidit vestimenta sua, non ut Deo invidiam faceret, sed ut expeditus cum hoste pugnaret. Contempsit denique in perditis facultatibus divitem: dissimulavit in amissis liberis patrem, in poena sui corporis iustum. Namque summo capitis a vertice usque ad imos ungues pedum plaga inimici percussus, populosis ulceribus non distinctus est, sed totus unum vulnus effectus. (0441B) Verum tamen in his omnibus nihil adversus Deum improbe loquitur. Non uxori illicita suadenti succumbit, non amicis insultantibus cedit; sed victor crudelitatis et impietatis in sterquilinio foetido scaturiente vermibus sedet, quasi nihil passus, sed solo Dei timore contentus. O felix vir! qui mira patientia Deum promeruit, diabolum vicit, sanitatem recepit, facultates liberosque suos non perdidit, sed mutavit.

II. Iob, quantum intelligi datur, fratres carissimi, Christi imaginem praeferebat. Denique comparatio inducat veritatem. Iob iustus dictus a Deo est. (0442A) Ipse iustitia, de cuius fonte omnes, qui beati sunt, gustant: ecce enim de ipso dictum est: Orietur vobis sol iustitiae (Mat. IV, 2) . Iob verax est appellatus. At est vera veritas Dominus, qui ait in Evangelio: Ego sum via et veritas. Iob dives fuit. Et quid ditius Domino? cuius sunt omnes divites servi: cuius est orbis totus, omnisque natura, beatissimo David dicente: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo (Ps. XXII, 1) . Iob diabolus ter tentavit. Similiter Evangelista perhibente (Matth. IV, Luc. IV) , et Dominum ter est tentare conatus. Iob facultates, quas habuit, amisit. Et Dominus coelestia sua bona amore nostro neglexit, pauperemque se fecit, ut nos divites faceret. Iob filios furens diabolus interemit. Et Domini filios prophetas insanus populus Pharisaeus occidit. Iob ulceribus maculatus est. Et Dominus sumendo carnem totius humani generis peccatorum est sordibus obsoletatus. Iob uxor sua hortatur, ut peccet. (0442B) Et Dominum, ut corruptelam seniorum sequatur, synagoga compellit. Iob amici sui insultasse perhibentur. Et Domino sui sacerdotes, sui insultavere cultores. Iob in sterquilinio pleno vermibus sedet. Dominus quoque in vero sterquilinio, id est, in huius mundi coeno versatus est inter ebullientes diversis sceleribus ac libidinibus homines, qui veri sunt vermes. Iob et sanitatem recepit, et facultatem. (0443A) At Dominus resurgens non sanitatem tantum, sed immortalitatem in se credentibus praestitit, dominiumque totius naturae recuperavit, sicut est ipse testatus dicens: Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Matth. XI, 27; Luc. X, 2) . Iob vicarios filios genuit. Dominus quoque post prophetas filios sanctos Apostolos procreavit. Iob beatus quievit in pace. 20Dominus autem manet benedictus in aeternum ante saecula et a saeculis et in cuncta saecula saeculorum.