Tractatus (Zeno Veronensis)/2-13

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2021. Template changes await review.
 2-12 2-14 


(PL 11 0427B) TRACTATUS XIII. De Somnio Iacob.

(0428A) I. Vere, fratres carissimi, cor eius non dormit, qui huius somnium secretaque cognoscit (Gen. XXVIII): prophetia etenim semper figuris variantibus loquitur; sed res una in omnibus invenitur. Igitur Iacob habet imaginem Christi; sed et lapis ipse, quem ad caput suum posuisse cognoscitur (Act. IV, 11): quoniam caput viri Christus (Ephes. II, 20) , qui aliquotiens lapis est nuncupatus. Scala autem duo testamenta significat, quae et evangelicis intexta praeceptis, credentes homines voluntatemque Dei facientes quasi per quosdam observantiae gradus in coelum levare consueverunt. (0428B) Hanc in Apocalypsi Ioannes bis acutum gladium cum uno capulo nuncupavit, quem ex ore Domini prodire descripsit (Apoc. I, 16) . Gladius enim Spiritus sanctus est, unum capulum habens, id est unam substantiam, virtutem, deitatem, maiestatem voluntatemque Patris et Filii; contestans duas acies, id est duo testamenta gerens; quorum regalibus monitis et creduli devotique servantur, et increduli desertoresque puniuntur. Hanc Isaias in modum forcipis vidit (Is. VI, 6) : quibus ad conflanda labia inquinata ab uno de Seraphim ex ara Dei sublatum carbonem vaticinando perhibuit. Etenim labia inquinata duos populos Iudaeorum Gentiumque debemus accipere: qui cum essent anterioris vitae facinoribus inquinati; unus Christum blasphemando atque persequendo, alius deos asserendo, atque abominanda figmenta colendo, tactu carbonis in unum populum per confessionem nominis Christi noscuntur esse conflati. Etenim conflatio et puritatem designat, et unitatem: carbo enim verbum Dei est, ara lex, forceps duo Testamenta, quae credentes tenent, non credentes incidunt. (0429B)

II. Sed et David hunc calamum nuncupavit dicens: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV, 2) . Calamus fissus est, fratres, duosque vertices gerit in unius acuminis tenuitate digestos, unam litteram utroque conficiens: cui si unum adimas, ulterius inanis est usus. Unde recte Testamenta sunt duo, quae similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, id est sacrae legis duobus edictis unum Christum Dei Filium spiritali temperamento conscribunt. (0430A) Quae sine se utilia esse non possunt: quia veteri sicut novum praestat fidem, ita novo vetus perhibet testimonium: sicut scriptum est: Semel locutus est Dominus: et haec duo audivimus (Ps. LXI, 12) . Sed et Dominus ipse in Evangelio hanc exprimit rationem, dicens ad Petrum: Mitte hamum in mare: et piscem, qui primus adscenderit, tolle, et aperto ore eius invenies duos denarios, da pro me et te (Matth. XVII, 23) . Piscem primum a mortuis adscendentem Christum debemus accipere: cuius ex ore duo denarii, id est duo Testamenta prolata sunt, quae saluti cum Domini gloria, et Petri felicitate, utpote super quem aedificavit Ecclesiam, duobus populis profecerunt. Mare autem mundum significasse, non dubium est. (0430B) Hamum vero praedicationem, quia sicut hamus missus in mare mortem piscis ostendit; ita evangelica praedicatio missa per mundum, mortem Domini adventumque testatur: sicut ad Corinthios scriptum est: Annuntiabitis mortem Domini, donec veniat (I Cor. II) . Aperies os piscis, hoc est sacramentum: vel, quae in proverbiis locutus sum, non intelligentibus explanabis. (0431A) Denique hoc alibi manifestius ad omnes discipulos ait: Ite ergo, et docete omnes gentes, intingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20) . Dabis autem pro me et pro te, hoc est meam praedicabis crucem, sed et tu crucis tuae similiter dignitate gaudebis. (0431B)

III. Igitur haec scala cuius esset materiae, in qua Dominus incumbebat, ex David dicto cognoscimus, qui ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4) . Virga et baculus duo sunt utique Testamenta, quae ideo materiae ligni sunt comparata, sive quod in eius usu, et perpetuo, et totius maneat testatoris voluntas inscripta, seu quod quasi ex transverso in unam fidem concurrentia crucifigi habuisse Dei filium nuntiabant: quem confirmant in scala rectissime positum, quia historia totius Scripturae et propter ipsum et auctorem per ipsum impleta est. Denique sic ad discipulos ait: Omnis scriba doctus de regno coelorum similis est patrifamilias proferenti de thesauris suis nova et vetera (Matth., XIII, 52) . Scriba, fratres, est praedicator: paterfamilias Christus: thesauri eius indeminutae deitatis paterna substantia paternaque voluntas: nova et vetera duo Testamenta, quae videtis recte eadem sine ambiguitate a Domino heic quoque duorum denariorum esse figura vestita, hac videlicet ratione, quia in thesauris suis duos denarios intelligi voluit novitate et vetustate duo Testamenta. (0431C) Hos duos denarios a Samaritano stabulario pro eo, qui a latronibus aggressuram passus fuerat, Dominus datos esse commemorat (Luc. X, 35) , quae parabola sublata dubitatione scalae sacramentum spiritaliter intuentibus patefecit: homo enim aggressuram passus, Adam esse cognoscitur, latrones diabolus, Eva concupiscentia, Samaritanus Dominus, cui Iudaei dicebant: Hic Samaritanus est, et daemonium habet (Ioan., VIII, 48) . Stabularius doctor est legis, qui acceptis duobus denariis, id est duorum Testamentorum salutaribus monitis, aggressuram hominem passum latrocinio diaboli angelorumque eius et huius mundi, in stabulo, id est in Ecclesia, quo pecora divina succedunt, venerabili sacramento susceptum, quotidianis praedicationum medicaminibus curat.

IV. Quod autem ait Angelos adscendentes et descendentes, aliqui putant adscendentes esse angelos lucis, descendentes vero angelos tenebrarum. Sed hoc satis absurdum esse et inconveniens, fratres carissimi, adverto; quia neque refugae descendunt, qui post peccatum in coelum numquam recepti noscuntur, neque lucis adscendunt, quia numquam in terris, sed semper in coelo manserunt. (0432B) Unde angelos puto recte homines appellatos, quibus Dominus sanctum per Spiritum dicit: Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini (Ps. LXXXI, 6, 7) . Sed et de Ioanne Baptista sic dictum esse meminimus: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III; Luc. VII, 27; Marc. I, 2; Matth. XI, 10). Ergo manifestum est, prophetiae more angelos homines iustos et iniustos generaliter dictos. Sed adscendentes et descendentes qui sint, in exemplis agnoscimus. (0432C) Descendentes sunt qui saeculo renuntiantes, rursus revertuntur ad saeculum, de quibus Dominus ait: Nemo retro attendens, et superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62) . Et iterum: Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32) . Sed et Apostolus sic: Quemadmodum revertimini rursus ad ea, quae infirma et egena sunt elementa (Gal. IV, 9) . Adscendentes vero sunt iusti, qui probis moribus per gradus divinorum observantiae praeceptorum quotidie spiritalis itineris gloria feruntur in coelum, quos Apostolus Paulus exhortatur et monstrat dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1) . Possumus et sic, fratres, intelligere hoc de ministris et de angelis dictum, quos Domino, cum esset in terris, fecisse invenimus officium, ipso dicente: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei adscendentes et descendentes super filium hominis (Ioan. I, 52) : sicut et factum est, Evangelista dicente: Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11) . Unde dubium non est unum esse iter aerei culminis angelis lucis et hominibus iustis. (0433A)

V. Haec igitur omnia combinata unius fructus rediguntur in summam, quoniam universa quamvis gemina esse noscantur, tamen una de radice funduntur. Testamenta sunt duo, sed testator est unus. Et scribens canna divisa est, sed unus calamus. Et forfex in duos producitur cultros, sed eorum unus est morsus. Et gladius duas acies gerit, sed sunt unius corporis latera. Et denarii sunt duo, sed una moneta signati. Et scala duos scapos habet, et gradus plurimos; sed eius ascensus est unus. Gradus autem eius, fratres dilectissimi, si vultis scire, quid vocentur, audite. Conversio, audientia, intellectus, credulitas, timor, sapientia, sobrietas, mansuetudo, temperantia, castitas, pietas, charitas, fides, veritas, humilitas, gratia, honestas, verecundia, patientia, perseverantia, consummatio. (0433B) Scaporum nomina duo Testamenta. Scala autem proprio nomine crux vocatur, quia per ipsam Dominus Iesus Christus mysteria universa conficiens et concludens, Patri et Adam reportavit, et iter ad coelum omnibus se sequentibus patefecit.