Summulae de dialectica/6

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2021. Template changes await review.
TRACTATUS VI
saeculo XIII

editio: ed. Hubien
fons: utoronto.ca


 TRACTATUS V TRACTATUS VII 

SDD 6: DE LOCIS DIALECTICIS

SDD 6.1: DE QUIBUSDAM COMMUNIBUS PRAEMITTENDIS

SDD 6.1.1

Istum tractatum, qui est de locis dialecticis, auctor noster extraxit de libro Topicorum Boethii. Ideo, sicut Boethius quaedam communia praemittit suae considerationi de locis dialecticis, ita et illa auctor noster praemittit, scilicet quid est argumentum et argumentatio, et quo modo differunt, deinde etiam quid est enuntiatio, propositio, quaestio et conclusio, et quo modo conueniunt uel differunt, deinde quot et quae sunt species argumentationis. Haec est intentio primi capituli huius tractatus.

Iste est sextus tractatus huius operis, qui pertractat de locis dialecticis. Et continet sex capitula: primum est de quibusdam praemittendis ante propriam considerationem de locis dialecticis, secundum est de descriptione loci, et de quibusdam communibus diuisionibus locorum, tertium est de locis a substantia, quartum est de locis a concomitantibus substantiam, quintum est de locis extrinsecis et sextum est de locis mediis.

Primum capitulum habet quinque partes principales; prima proponit intentionem tractatus et, specialiter, primi capituli, secunda definit argumentum et argumentationem, tertia describit propositionem, quaestionem et conclusionem, quarta diuidit argumentationem in suas species et quinta reducit ad syllogismum alias species argumentationis. Secunda incipit ibi "argumentum est", tertia ibi "propositio est", quarta ibi "argumentationis", quinta ibi "reducuntur autem".

Prima pars est de se clara.

SDD 6.1.2

Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem; argumentatio autem est argumenti per orationem explicatio.

Cum hoc nomen 'ratio' ualde multipliciter soleat capi, ideo auctor noster dicit quod hic, in definitione argumenti, 'ratio' capitur pro medio per quod aliqua conclusio probatur: ideo exponit sic definitionem argumenti 'argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem', id est medium probans conclusionem. Argumentatio autem non solum est illud medium, sed est totalis oratio composita ex medio et extremitatibus, ex praemissis et conclusione; et cum medium contineat uirtualiter extremitates, praemissas et conclusionem, et totalem argumentationem, ideo uidetur esse bene dictum quod argumentatio est argumenti per orationem explicatio.

Sed illud non apparet mihi esse intentio Boethii quod aliquem unicum terminum uocauit 'argumentum', immo intentio Boethii uidetur esse quod argumentum et argumentatio differunt sicut processus mentalis et processus uocalis. Argumentum enim est processus in mente quo mens ex praemissis mentalibus sibi notis cogitur concedere conclusionem sibi prius ignotam uel dubiam. Et sic accipitur ibi 'ratio' pro totali processu mentali; unde dicitur 'argumentum' quasi 'arguens mentem', id est interius cogens mentem ad concedendum et ad assentiendum ei de quo prius dubitabat, uel dubitasset si per modum quaestionis fuisset sibi propositum. Argumentatio autem est processus uocalis exprimens et explicans significatiue praedictum processum mentalem. Et apparet mihi quod haec sententia clare apparet ex uerbis Boethii sic dicentis "argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem; non uero idem est argumentum et argumentatio: nam uis siue ratio ea qua concluditur conclusio cum aliquid probatur ambiguum 'argumentum' uocatur, ipsa uero argumenti elocutio dicitur 'argumentatio', quo fit ut argumentum quidem uirtus uel mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio uero argumenti per orationem explicatio"; haec Boethius.

SDD 6.1.3

Propositio est oratio uerum uel falsum significans. Quaestio est dubitabilis propositio. Conclusio est argumento uel argumentis probata propositio. Enuntiatio idem est conuertibiliter quod propositio, prout uidetur intendere Boethius, dicens "enuntiatio enim, siue sui causa dicatur siue ad aliud referatur, propositio est".

Notandum est quod licet eadem oratio quandoque dicatur propositio, quandoque quaestio et quandoque conclusio, tamen haec tria nomina, si proprie sumantur, multum differunt. Quia enuntiatio ex eo quod dubitabilis est uocatur 'quaestio', propter quod a dubitante uolente certificari de ea ipsa sub modo quaerendi profertur. Eadem autem enuntiatio si ex praemissis notis fuerit illata et probata uocatur 'conclusio'; et si sic notificata capiatur ut praemissa ad aliam conclusionem probandam, tunc proprie uocatur 'propositio', unde 'propositio' proprie dicitur quasi pro alio inferendo positio. Verum est tamen, sicut notat Boethius, quod hoc nomen 'propositio' saepe sumitur largius, tamquam synonymum huic nomini 'enuntiatio', et tunc describitur quod est oratio uerum uel falsum significans. Unde sic non solum praemissam sed etiam conclusionem, uel enuntiationem solitarie acceptam uocamus 'propositionem', et isto modo consequenter accipitur hic in textu nostro 'propositio'.

SDD 6.1.4

(1) Argumentationis quattuor sunt species, scilicet syllogismus, inductio, enthymema et exemplum. (2) Quid autem sit syllogismus dictum est prius, in praecedenti tractatu. (3) Inductio est a singularibus ad uniuersalem probandam progressio, ut 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de singulis; ergo omnis homo currit'. (4) Enthymema est syllogismus imperfectus, id est oratio in qua ex una praemissa syllogismi expressa, alia non expressa, infertur conclusio, ut 'homo est animal; ergo homo est substantia'; si enim apponeretur haec alia praemissa 'omne animal est substantia' esset syllogismus perfectus. (5) Exemplum est ex uno particulari ad aliud particulare probandum progressio propter similitudinem in eis repertam, ut 'Parisienses contra Remenses pugnare malum est; ergo Atrebatenses contra Ambianenses pugnare malum est'; tenet consequentia per hanc similitudinem: quia sicut Parisienses et Remenses sunt affines, ita Atrebatenses et Ambianenses.

Haec quarta pars continet manifeste quinque clausulas bene notabiles, quarum prima est diuisio argumentationis, secunda est de syllogismo, tertia de inductione, quarta de enthymemate et quinta de exemplo.

De prima clausula, notandum est quod de proprietate sermonis non est bona diuisio argumentationis in syllogismum, inductionem, enthymema et exemplum. Quia loquendo de diuisione primo et proprie dicta, diuisio requirit primo quod membra diuisionis contineant totum ambitum diuisi, secundo quod membra diuisionis non coincidant, et tertio quod membra diuisionis non ad plura se extendant quam ipsum diuisum. Modo quantum ad primum membrum, syllogismus, inuenitur extra capacitatem argumentationis. Quod sic apparet quia multi sunt syllogismi qui nullatenus sunt argumentationes. Nam ad argumentum uel argumentationem requiritur cum necessitate consequentiae probatio conclusionis, sic quod consequens probetur per antecedens, ut patet per definitionem argumenti. Ad hoc autem quod sit huius modi probatio oportet quod antecedens sit notius consequente. Aliquando tamen fiunt syllogismi, inductiones, enthymemata uel exempla ex antecedente aeque uel magis dubio quam sit consequens, uel etiam ex antecedente euidenter falso ad conclusionem etiam euidenter falsam, ut 'omnis equus est capra et omnis homo est equus; ergo omnis homo est capra'; et constat quod ibi nulla est conclusionis probatio, ideo tales syllogismi, inductiones, enthymemata uel exempla non sunt argumenta nec argumentationes. Ad tantum tamen ualet diuisio quod membra non coincidunt et continent totum ambitum diuisi, licet etiam plus contineant.

Et ex hoc etiam manifestum est quod isti termini 'syllogismus', 'inductio', 'enthymema' et 'exemplum' non sunt, proprie loquendo, species huius termini 'argumentum', cum genus debeat praedicari uniuersaliter de qualibet suarum specierum. Sed sic uocat eos auctor quia quandam condicionem specierum participant, scilicet quod species generis sufficienter enumeratae praedicantur disiunctim et affirmatiue de genere uniuersaliter sumpto, ut 'omne animal est homo uel brutum' et 'omne corpus animatum est animal uel planta'; ita enim et omnis argumentatio est syllogismus, inductio, enthymema uel exemplum.

Secunda clausula, quae est de syllogismo, remittit nos ad tractatum praecedentem.

Circa tertiam clausulam, quae est de inductione, notandum est quod inductio non concludit gratia formae, nisi ex appositione alterius praemissae fiat syllogismus, sicut in parte sequente dicetur. Aliqui tamen uolunt dicere quod in uirtute istius clausulae 'et sic de singulis' inductio formaliter et de necessitate concludit. Tamen ego credo quod illa clausula non sit de integritate inductionis, quod apparet quia illa clausula non est aliqua propositio nec pars propositionis. Et si dicatur quod ponitur loco unius propositionis, ego dicam quod dicendo 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de singulis; ergo omnis homo currit', si haec clausula 'et sic de singulis' sumatur loco alicuius propositionis, tunc oporteret quod perfectius illa propositio explicaretur, et oporteret uidere quae esset illa, quod non est facile dicere.

Nam si dicamus illam propositionem esse 'omnis homo alius a Socrate et Platone currit', ista propositio iam erit uniuersalis, et sic non erit inductio, scilicet a singularibus ad uniuersalem progressio. Immo etiam apparet quod in inductione non esset probatio, sed petitio principii, quia scito quod Socrates est risibilis et quod Plato est risibilis dubitamus adhuc an omnis homo est risibilis. Nos enim aeque uel magis dubitamus istam 'omnis homo alius a Socrate et Platone est risibilis'; immo cum haec sit uniuersalis, ipsa non erit sensu cognita, et non apparet aliquo modo unde talis propositio sit in intellectu notior quam ista 'omnis homo est risibilis', cum illi alii homines non sint sensati nec cogniti.

Tamen forte dicetur quod illa propositio est in intellectu nota et concessa per illas singulares et per hoc quod intellectus considerans non percipit differentiam uel rationem quare debeat aliter esse de aliis hominibus quam de Socrate et Platone; ideo intellectus cum illis singularibus apponit et concedit illam clausulam, siue propositionem, scilicet quod omnis homo alius a Socrate et Platone est risibilis, ex quibus tandem concludit quod omnis homo est risibilis. Sed ego dico quod sic dicendo oporteret dicere quod illa clausula, uel propositio, non solum esset praemissa ad inferendum illam conclusionem, immo esset conclusio illata ex illis singularibus, et probata cum illa consideratione intellectus quod non sit uel appareat ratio quare aliter debeat esse de aliis. Una enim praemissa argumentationis non debet esse nota per aliam; iam enim ipsa esset conclusio et alia esset antecedens, et esset argumentatio sine ulteriori conclusione.

Et si sic, dicendum est quod non oportet in omni bona inductione inducere in omnibus singularibus, quoniam hoc in multis est impossibile, cum sint nobis infinita, sed sufficit in multis inducere, et intellectus, ex eius inclinatione naturali ad ueritatem, in nullo percipiens instantiam, aut etiam rationem quare in alio debeat esse instantia, cogitur concedere non solum quod ita est in illis, sed uniuersalem propositionem, quae iam est principium indemonstrabile, in arte uel scientia supponendum, sine demonstratione. Sic enim scimus hoc indemonstrabile principium quod omnis ignis est calidus, et quod omnis magnes est ferri attractiuus, et quod omne rheubarbarum est cholerae purgatiuum, et quod omne quod naturaliter fit fit ex subiecto praesupposito, et sic de multis aliis principiis indemonstrabilibus.

Unde sic intendit Aristoteles, prooemio Metaphysicae et secundo Posteriorum, quod artis et scientiae principia sunt nobis nota per experientiam, id est per experimentalem inductionem ex multis sensationibus et memoriis habitam. Et Auerroes de hoc loquitur pulcre, secundo Physicorum, dicens quod uniuersale principium prius dubitatum concluditur per inductionem absque hoc quod inducantur omnia singularia, et quod sic inductio habet introitum in scientia demonstratiua. Et addit quod secundum talem inductionem principium uniuersale conceditur aliquando citius aliquando tardius, secundum naturam principii et naturam considerantis.

Notandum est etiam quod non omnis inductio procedit ex simpliciter singularibus, sed aliquando in singularibus in respectu, id est ex minus uniuersalibus ad magis uniuersale, ut si in multis speciebus uidemus ita esse et in nulla apparet nobis instantia, concludimus uniuersaliter de genere ita esse, ut apparet in exemplo Boethii. Si enim in regendis nauibus debemus non sorte sed arte gubernatorem eligere, et etiam in regendis equis aurigam, et si etiam in regenda re publica non sorte debemus principem eligere, sed cum commendatione discretionis et prudentiae, debet concludi uniuersaliter quod in omnibus rebus gubernatore indigentibus non debemus sorte sed arte uel prudentia gubernatorem assignare.

Quantum ad quartam clausulam, quae est de enthymemate, uidetur mihi esse notandum quod non omnis consequentia ex una categorica ad aliam categoricam debet dici enthymema. Enthymema enim sic est syllogismus imperfectus quia non concludit gratia formae donec per additionem alterius praemissae efficitur syllogismus perfectus. Et ideo consequentiae per subalternationem, per conuersionem aut per aequipollentiam non sunt dicendae enthymemata; sunt enim formales consequentiae sine alterius praemissae appositione. Immo puto quod loquendo proprie tales consequentiae non dicuntur argumenta; immo argumentum debet probare extremitatem de extremitate per medium alienum, scilicet quod sit ab utraque extremitate diuersum.

Sed quantum ad ultimam clausulam, quae est de exemplo, uidetur mihi quod inductio et exemplum differunt duobus modis: primo quia inductio est ad conclusionem uniuersalem, exemplum autem ad singularem, secundo quia inductio in antecedente requirit considerationem in multis singularibus, exemplum autem potest ex uno singulari inferre alterum singulare. Tamen non repugnat exemplo quod procedat ex multis singularibus, dum tamen hoc sit ad conclusionem aeque singularem, et est exemplum perfectius, et maiorem faciens fidem si ex pluribus manifestis procedat quam si ex uno. Verbi gratia, si percipimus istum ignem esse calidum et laesiuum, et sic illum ignem esse calidum et laesiuum, et sic plures alios, et si exinde alium ignem nobis praesentatum concludimus esse calidum et laesiuum, non erit nisi exemplum; sed si ex his conclusissemus quod omnis ignis est calidus, fuisset inductio.

SDD 6.1.5

(1) Reducuntur autem ad syllogismum aliae species argumentationis tamquam ad speciem principaliorem. Reducitur enim inductio sic 'Socrates currit, Plato currit ... et sic de aliis, et omnis homo est Socrates uel Plato ... et sic de aliis; ergo omnis homo currit'. (2) Enthymema autem reducitur per appositionem praemissae deficientis; in quolibet enim enthymemate sunt tres termini, sicut in syllogismo, scilicet duae extremitates, ex quibus conclusio componitur, et medium, quod cum una extremitate ponitur in praemissa, et tunc praemissa apponenda debet constitui ex illo medio et altera extremitate, et erit syllogismus. Verbi gratia, si sit enthymema 'homo currit; ergo animal currit', tunc 'animal' et 'currit' sunt duae extremitates et 'homo' est medium; cum ergo praemissa expressa sit composita ex 'homine' et 'currit', oportet praemissam apponendam componi ex 'homine' et 'animali', et erit syllogismus, in tertia figura, sic 'homo currit et omnis homo est animal; ergo animal currit'. (3) Exemplum autem est inductio imperfecta; ideo reducitur ad inductionem, et, mediante inductione, ad syllogismum.

Ista pars reducit ad syllogismum alias species argumentationis. Et continet tres clausulas: prima reducit inductionem, secunda enthymema et tertia exemplum.

Quantum ad primam clausulam, sciendum est quod si in inductione in qua non possumus in omnibus singularibus seorsum inducere propter infinitam uel nimiam multitudinem debeamus istam clausulam apponere 'et sic de singulis', tunc exemplum in textu positum est bene datum. Nam 'currit' est maior extremitas, et 'homo' est minor extremitas, et istis terminis 'Socrates', 'Plato', 'et sic de aliis' utimur tamquam medio, quod subiicitur in maiori propositione et praedicatur in minori; nam hac copulatiua 'Socrates currit et Plato currit ... et sic de aliis' utimur tamquam maiori propositione et hac propositione 'omnis homo est Socrates uel Plato ... et sic de aliis' utimur tamquam minori. Et aliqui, satis rationabiliter, istas praemissas reducunt ad praemissas categoricas, ut manifeste sit primus modus primae figurae, sic 'omne quod est Socrates uel Plato ... et sic de aliis currit, omnis homo est Socrates uel Plato ... et sic de aliis; ergo omnis homo currit'.

Et si dixerimus quod ista clausula 'et sic de singulis' non sit apponenda in reductione, tunc contingit quod fiat in omnibus singularibus inductio uel quod hoc non sit impossibile. Dico "in omnibus" ut si dicamus 'luna non scintillat nec Mercurius nec Venus nec sol nec Mars nec Iuppiter nec Saturnus; ergo nullus planeta scintillat'; et tunc poterit fieri reductio ad syllogismum sicut prius, scilicet addendo istam minorem quod omnis planeta est luna aut Venus ... et caetera.

Sed si non possit in omnibus singularibus fieri inductio, ut ad concludendum per singularia quod omnis ignis est calidus, tunc non reducitur talis inductio ad syllogismum, nec probat conclusionem ex eo quod sit formalis consequentia uel quod reducatur ad formalem consequentiam, sed ex naturali inclinatione intellectus ad ueritatem. Sicut enim anima uegetatiua inclinatur naturaliter ad generandum sibi simile, sed hoc non generat nisi praeexsistentibus dispositionibus ad hoc conuenientibus, ut perfectione corporis in quantitate et qualitate, sic intellectus naturaliter inclinatur ad assentiendum uniuersali ueritati principiorum indemonstrabilium, sed non assentit donec fuerit dispositus per considerationem in multis singularibus, aliquando in pluribus, aliquando in paucioribus, secundum naturam principii et naturam considerantis, ut dicebat Commentator.

Quantum autem ad secundam clausulam, quae est de reductione enthymematis, satis datus est in textu modus per quem hoc fit. Verum est tamen quod aliquando difficultas est in reductione, quia non sufficit unam praemissam apponere, sed plures, ex quibus etiam cum his quae in enthymemate expressa sunt non fit unicus syllogismus, sed plures, uel etiam quandoque non est reductio ad syllogismos categoricos, id est ex duabus categoricis constitutos, immo ad hypotheticos, id est ex praemissis hypotheticis uel aliqua earum hypothetica constitutos, aut etiam quia reducenda sunt in syllogismos ex obliquis aut alios non reseruantes figuras syllogisticas, prout Aristoteles distinxit eos in primo Priorum; et haec in speciali fient posterius manifestiora.

Sed quantum ad tertiam clausulam, quae est de reductione exempli, sciendum est quod sicut enthymema uocamus 'syllogismum imperfectum', sic et exemplum solet uocari 'inductio imperfecta'. Differt enim exemplum ab inductione quia inductio requirit in antecedente omnes singulares uel plures, sic quod sufficiant ad faciendum fidem de conclusione uniuersali quae infertur, in exemplo autem sufficit pro antecedente una singularis uel paucae, et non concluditur uniuersalis propositio, sed alia singularis contenta sub illa uniuersali. Sic ergo exemplum reducitur ad inductionem quia ex exemplo fieret inductio per additionem in antecedente tot praemissarum singularium quod illae sufficerent ad faciendum fidem conclusionis uniuersalis et quod tunc inferretur illa conclusio uniuersalis loco illius singularis quae in exemplo infertur.

SDD 6.2: DE DESCRIPTIONE LOCI ET DE QUIBUSDAM

           	     LOCORUM COMMUNIBUS DIVISIONIBUS

SDD 6.2.1

Locus est sedes argumenti uel illud a quo conueniens extrahitur argumentum.

Hoc secundum capitulum est de descriptione loci et de quibusdam locorum communibus diuisionibus. Quod continet quattuor partes principales: prima pars assignat descriptionem loci, secunda diuidit locum in locum maximam et locum differentiam maximae, tertia diuidit locum differentiam maximae in intrinsecum, extrinsecum et medium, quarta diuidit locum intrinsecum in locum a substantia et locum a concomitantibus substantiam. Secunda incipit ibi "locus diuiditur", tertia ibi "locus differentia", quarta ibi "locus intrinsecus".

Prima pars exponitur a diuersis diuersimode. Quidam enim dicunt quod, cum sit duplex locus, scilicet locus maxima et locus differentia maximae, utriusque descriptio ponitur in hac parte. Cum enim dicitur "locus est sedes argumenti", intelligitur esse descriptio loci maximae, et cum dicitur "locus est illud a quo conueniens extrahitur argumentum", intelligitur esse descriptio loci differentiae maximae. Alii dicunt quod hic ponitur duplex descriptio loci, scilicet una quod locus est sedes argumenti et alia quod locus est illud a quo conueniens sumitur argumentum, et quod utraque harum descriptionum conuenit tam loco maximae quam loco differentiae maximae. Et hoc poterit melius manifestari cum data fuerit diuisio loci in maximam et differentiam maximae, et cum declarata fuerit differentia membrorum dictae diuisionis.

SDD 6.2.2

(1) Locus diuiditur, quia alius est locus maxima, alius locus differentiae maximae. (2) Locus maxima est propositio per se nota et concessa absque hoc quod indigeat probari per alias propositiones notiores, per quam etiam innatae sunt probari aliae propositiones dubiae uel minus notae; uerbi gratia, 'omne totum est maius sua parte', 'quidquid praedicatur de definitione, et de definito', 'de similibus simile est iudicium'. (3) Locus differentia maximae est termini ex quibus constituitur maxima et ex quorum habitudine ad inuicem maxima habet notitiam et ueritatem. Verbi gratia, cum haec propositio 'quidquid uere affirmatur de specie uere affirmatur de genere' sit locus maxima, isti termini 'species' et 'genus' sunt locus differentia maximae; ex habitudine enim speciei ad suum genus praedicta maxima habet ueritatem et efficaciam.

Ista secunda pars habet tres clausulas, scilicet diuisionem loci, et descriptionem loci maximae, et descriptionem loci differentiae maximae.

Ad omnium praedictorum euidentiam, est notandum quod hic non accipitur 'locus' secundum primam nominis significationem; nam sic locus est superficies corporis continentis ... et caetera, sicut apparet quarto Physicorum. Accipitur ergo transsumptiue, ad similitudinem loci praedicti. Nam sicut locus proprie dictus continet quantitatiue locatum, sic in argumentatione quod uocatur 'locus' continet uirtualiter totum argumentum; ex eius enim uirtute argumentum habet quod faciat fidem de conclusione.

Et ex hoc apparet quod tam propositio maxima quam praedicti termini merentur dici locus secundum hanc metaphoricam acceptionem. Illa enim maxima modo uniuersali continet totam uirtutem argumenti, et iterum praedicti termini illius maximae, ex habitudine ipsorum ad inuicem, continent uirtualiter ipsam maximam, immo maxima non est nisi quaedam exemplificatio illius habitudinis quam illi termini habent ad inuicem, uirtute cuius habitudinis totum argumentum habet uim et efficaciam. Et sic apparet quod locus bene diuiditur in locum maximam et in illos terminos, et uere dicitur de eis.

Ex his etiam patet quod in prima parte huius capituli ponebatur duplex descriptio loci et quod utraque conueniebat tam loco maximae quam loco differentiae maximae. Cum enim dicitur "sedes argumenti", non capitur 'sedes' proprie, prout cathedra regis uel papae, quae proprie dicitur sedes eius, sed capitur metaphorice (sicut dicebatur de loco), ad similitudinem sedis proprie dictae. Sicut enim homo in sua sede solidatur et quietatur, ita tota uis argumenti et mens arguentis in illa maxima et in terminorum praedictorum habitudine ad inuicem solidatur et quietatur, propter quod et locus maxima et locus differentiae maximae sic bene dicuntur 'sedes argumenti'. Ita etiam uterque horum locorum bene dicitur illud a quo conueniens extrahitur argumentum. Nam quod in alio uirtualiter continetur, hoc dicimus extrahi ab illo; modo iam dictum est quod argumentum uirtualiter continetur tam in loco maxima quam in praedictis terminis.

Ultimo notandum est quod praedicti termini maximarum ex eo uocantur 'differentia maximae' quia necesse est maximas esse diuersas si sint ex diuersis terminis constitutae.

SDD 6.2.3

(1) Locus differentia maximae diuiditur, quia alius est intrinsecus,

alius extrinsecus, alius medius. (2) Intrinsecus, secundum Boethium, est qui sumitur a substantia uel a concomitante substantiam termini in quaestione positi. (3) Locus extrinsecus est qui sumitur ab extrinseco, quia nec a substantia nec a concomitante substantiam termini in quaestione positi. (4) 'Medius' autem locus dicitur ex participatione loci intrinseci et loci extrinseci.

Haec tertia pars continet quattuor clausulas, scilicet unam diuisionem et tres descriptiones trium membrorum illius diuisionis.

Et difficillimum est hanc diuisionem sic exponere quod membra appareant in nullo supposito coincidere et quod sub unoquoque membro appareant contineri omnes loci quos Boethius dixit contineri sub illo. Primo enim uidetur esse superaddendum, tamquam manifestum, quod non dicitur locus 'intrinsecus' ex eo quod consequens includitur uirtualiter in antecedente, quia tunc omnis locus esset intrinsecus. Iterum, nec locus intrinsecus et locus extrinsecus distinguuntur ex eo quod in loco extrinseco termini qui sunt differentia maximae non supponunt pro eodem et in loco intrinseco supponunt pro eodem, quia sic omnis locus esset intrinsecus uel extrinsecus, et nullus medius, et quia sic locus a causa ad causatum uel a toto integrali ad suam partem non essent loci intrinseci, quod est contra Boethium. Iterum, nec dicitur locus 'medius' ex eo quod est habitudo media antecedentis ad consequens, siue termini positi in antecedente ad terminum positum in consequente, seu terminorum ad inuicem qui dicuntur differentia maximae, aut quocumque modo loqui uolueritis, quia sic omnis locus esset medius.

Idcirco aliqui exponunt illam diuisionem quod locus intrinsecus est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus supponunt pro eodem conuertibiliter, uel quod de uno illorum uerificatur esse in alio secundum aliquem modum essendi in. Locus autem extrinsecus est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus non supponunt pro eodem, nec significant idem, nec de uno illorum uerificatur esse in alio in aliquo modo essendi in. Locus uero medius est termini maximae confirmantes consequentiam, cuius consequentiae terminus inferens et terminus illatus non supponunt pro eodem, sed bene significant idem, ut 'color' et 'coloratum', 'album' et 'albedo'.

Et sic apparet mihi quod haec diuisio est bona et non potest improbari. Sed ipsa, secundum dictam expositionem, non concordat de omnibus locis cum intentione Boethii et auctoris. Quia, sicut illimet bene dicunt, oporteret secundum hanc expositionem locum a priuatiuis et locum a contradictoriis esse locos medios. Quia terminus priuatiuus significat idem quod terminus positiuus sibi oppositus, quod patet:quia terminus positiuus ponitur in definitione dicente quid nominis termini priuatiui, et etiam iste terminus 'non homo' significat quidquid iste terminus 'homo' significat, licet sint termini contradictorii.

Et indubitanter, sicut dicit Boethius, idem terminus potest diuidi multis et diuersis diuisionibus quarum quaelibet sic est bona quod eius membra continent totum ambitum diuisi et in nullo supposito coincidunt, et tamen illarum diuisionum nullum membrum unius aequipollet per se alicui membro alterius. Et ponit Boethius exemplum de numero; numerus enim diuiditur quia alius par alius impar, et alio modo quia alius primus et incompositus et alius secundus et compositus, et tamen nec omnis par est compositus, nec omnis impar est incompositus, nec omnis par est incompositus, nec omnis impar est compositus.

Unde, sicut recitat Boethius, aliam diuisionem locorum posuit Themistius et aliam Tullius, quas non malum est uidere. Tullius ergo dixit omnem locum esse intrinsecum uel extrinsecum, et solum locum ab auctoritate uocauit locum extrinsecum, et alios locos uocauit intrinsecos, siue auctor noster uocet eos extrinsecos siue intrinsecos siue medios. Et haec erat bona et sufficiens diuisio, et bene assignauit Tullius qui loci sub uno membro continentur et qui sub alio.

Nec propter hoc diuisio Themistii debet improbari, quia illi aequiuoce loquuntur. Nam nomina significatiua sunt ad placitum; ideo diuersi auctores et philosophi utuntur saepe eisdem nominibus aequiuoce, secundum diuersas intentiones, et quicumque auctores utentes nominibus possunt licite exponere illa nomina secundum quas intentiones ipsi utuntur illi nominibus, et auditores eorum et lectores librorum suorum debent uerba auctoris recipere secundum intentionem quam auctor habebat aut uidebatur habere.

Dico ergo quod Tullius per 'locum intrinsecum' intendebat omnem locum sumptum a termino habente ex sua significatione determinatam habitudinem ad terminum in quaestione positum, secundum quam habitudinem tenet maxima et totum argumentum. Sic enim locus a contrariis est intrinsecus; si enim quaero utrum Socrates est albus et arguitur quod non sic 'quia Socrates est niger; ergo Socrates non est albus', constat quod argumentum, locus et maxima sumuntur ab isto termino 'niger', secundum habitudinem quam ex sua significatione habet ad istum terminum 'albus', in quaestione positum, quae quidem habitudo contrarietas est. Ita si quaero utrum iustitia sit bona et arguo quod sic quia iustus est bonus, ego sumo argumentum et locum ab isto termino 'iustus', secundum habitudinem quam ex sua significatione habet ad istum terminum 'iustitia', in quaestione positum. Ideo sic et ille locus debet dici intrinsecus secundum expositionem nominis a Tullio datam. Si uero aliquis quaerat utrum materia prima est perpetua et arguatur quod sic quia Aristoteles hoc determinauit, hic est locus extrinsecus, quia argumentum sumptum est ab hoc nomine 'Aristoteles', quod ex sua significatione et impositione nullam habet habitudinem ad terminos in quaestione positos secundum quam habitudinem teneat argumentum. Apparet ergo quod haec diuisio prout posita fuit a Tullio erat bene data.

Concordando autem cum diuisione Themistii, quam ponit auctor, possumus breuiter dicere quod locus intrinsecus est qui tenet ex tali conuenientia terminorum quod ipsi supponunt pro eodem uel quod illud pro quo unus supponit includitur in eo pro quo alter supponit secundum aliquem modum essendi in, locus extrinsecus est qui tenet ex habitudine alia a tali conuenientia, et locus medius est qui colligit simul habitudinem talis conuenientiae cum alia habitudine.

Et notandum est de descriptionibus membrorum supradictae diuisionis in textu positis quod quilibet diuersimode opinans debet illas descriptiones trahere, si potest, ad suam sententiam, uel non est inconueniens dimittere illas descriptiones si apparent aliae meliores et manifestiores. Boethius enim, Tullius et Themistius usi sunt saepe nominibus aliter quam sub propriis sensibus eorum.

SDD 6.2.4

Locus intrinsecus diuiditur, quia alius dicitur 'a substantia', alius 'a concomitante substantiam'. Locus a substantia dicitur cuius terminus inferens et terminus illatus supponunt pro eodem conuertibiliter, sicut definitio et definitum, descriptio et descriptum, interpretatio et interpretatum. Locus a concomitante substantiam dicitur qui cum sit intrinsecus, tamen praedicti termini eius non supponunt conuertibiliter pro eodem.

Notandum est quod Boethius et auctor noster in dando istam diuisionem non utuntur proprie isto nomine 'substantia', scilicet prout substantiae distinguuntur contra accidentia uel termini de praedicamento substantiae contra terminos de praedicamentis accidentium. Quia loci a definitione uel a descriptione uel a nominis interpretatione, quos uocant 'a substantia', sic inueniuntur in terminis de praedicamentis accidentium sicut in terminis de praedicamento substantiae. Sed ad placitum omnem definitionem, descriptionem uel nominis interpretationem uocant 'substantiam' definiti, descripti uel interpretati, ex eo quod illi conuertibiliter supponunt pro eisdem uel conuertibiliter significant et connotant eadem, scilicet quod unum significat omnia quae alterum significat et e conuerso, uel quod unum supponit pro omnibus pro quibus alterum supponit et e conuerso. Et ideo si Boethius et auctor noster describunt locum a substantia et locum a concomitantibus substantiam aliter, scilicet per alia uerba, quam nos modo fecimus, tamen oportet sic illa uerba glossare quod reducantur ad descriptiones quas modo in textu nostro posuimus.

SDD 6.3: DE LOCIS A SUBSTANTIA

SDD 6.3.1

(1) Locus a substantia diuiditur, quia alius est a definitione, alius a definito, alius a descriptione, alius a descripto, alius ab interpretatione et alius ab interpretato. (2) Locus a definitione est habitudo definitionis ad suum definitum, et locus a definito est habitudo definiti ad suam definitionem. (3) Et proportionaliter debent describi locus a descriptione et locus a descripto, locus ab interpretatione et locus ab interpretato.

Hoc tertium capitulum est in speciali de locis uocatis 'a substantia'. Quod continet quinque partes: prima proponit diuisionem locorum a substantia et descriptiones membrorum, secunda prosequitur de locis a definitione et a definito, tertia de locis a descriptione et a descripto, quarta de locis ab interpretatione et ab interpretato, et quinta erit de quibusdam locis reducibilibus ad praedictos locos. Secunda incipit ibi "definitio est", tertia ibi "descriptio est", quarta ibi "sciendum est" et quinta ibi "sunt autem et a1ii".

Prima pars continet tres clausulas: prima proponit diuisionem loci a substantia, secunda descriptiones locorum a definitione et a definito, tertia descriptiones locorum a descriptione et a descripto, ab interpretatione et ab interpretato.

Sed antequam ad illas clausulas particulariter descendatur, declarandae sunt aliquae dubitationes, non propriae his locis a substantia, immo communes eis et aliis locis, siue a concomitantibus substantiam, siue etiam extrinsecis uel mediis.

Est autem prima dubitatio an sit uerum quod communiter dicitur, scilicet quod locus debet denominari ab antecedente, seu inferente, et non a consequente, seu illato.

Arguitur quod non: quia iustum est unumquodque appellari a fine, ut habetur secundo de Anima; consequens autem est finis argumenti, unde ad habendum fidem de consequente ordinantur finaliter et antecedens et argumentum et tota argumentatio; ideo a consequente deberet locus magis denominari.

Item, antecedens est una propositio uel plures, et non unus terminus, et tamen locus denominatur non ab una propositione sed ab uno termino, ut 'a specie', uel 'a genere', uel 'a toto', uel 'a parte', et caetera.

Oppositum tamen dicitur communiter. Et apparet: quia tunc dicitur locus 'a definitione' si definitio sit in antecedente, et non si fuerit in consequente; et sic etiam, e conuerso, dicitur locus 'a definito' si definitum fuerit in antecedente, et non in consequente.

Alia dubitatio est si arguamus sic 'homo currit; ergo animal currit' utrum debeat dici quod ibi sit locus ab homine uel locus a specie. Et uidetur quod debeat dici non a specie, sed ab homine: primo quia locus debet denominari a termino inferente; modo iste terminus 'homo', et non iste terminus 'species', erat inferens, quia in antecedente non ponebatur iste terminus 'species'.

Secundo quia isti termini 'species' et 'genus', uel etiam isti termini 'definitio' et 'definitum', 'totum' et 'pars', 'causa' et 'causatum', 'simile' et 'contrarium', et caetera, sunt uere termini relatiui; ideo omnes tales loci, si deberent dici a specie uel a genere, toto uel parte, et caetera, etiam essent uere loci a relatiuis, quod non est dicendum.

Iterum etiam dubitatur quid uolumus quaerere quando dicimus "unde locus?", et quando iterum quaerimus "quae maxima?".

Alia dubitatio est cum dicimus "locus a definitione est habitudo definitionis ad definitum", "locus a speciei est habitudo speciei ad genus", quid uolumus intelligere per istum terminum 'habitudo', scilicet quid significat et pro qua re supponit.

Et ultima dubitatio erit utrum illa diuisio locorum a substantia quam posuerimus sit conueniens et sufficiens.

Ad primam dubitationem concedendum est quod locus non denominatur a totali antecedente, sed a termino, siue complexo siue incomplexo, qui ponitur in antecedente tamquam medium per quod conclusio infertur et probatur, et est ille terminus qui non ponitur in consequente, et denominatur locus ab illo termino prout habet determinatam habitudinem ad terminum positum in consequente, ratione cuius habitudinis tenet consequentia. Unde licet iste terminus 'homo' sit species et sit totum in modo, tamen si dico 'A non est homo; ergo A non est homo albus', non dicemus quod sit ibi locus a specie, sed a toto in modo, quia habitudo eius ad terminum positum in consequente ratione cuius consequentia tenet non est habitudo speciei ad genus, sed totius in modo ad partem in modo.

Sed tunc, contra hoc, dubitatur utrum locus debeat denominari solum ab illo termino medio posito in antecedente, uel etiam cum hoc a termino posito in consequente. Et ego dico quod denominatur ab ambobus. Quod apparet: quia locus a definitione, uel locus a genere, describitur non solum quod est habitudo definitionis, uel habitudo generis, sed quod est habitudo definitionis ad definitum, uel habitudo generis ad speciem. Unde licet iste terminus 'homo' sit quoddam definitum et quoddam totum in modo, tamen si fiat medium in argumento ad probandum aliquam conclusionem, non dicetur 'locus a definito' nisi sit ad eius definitionem, nec dicetur 'locus a toto in modo' nisi sit ad eius partem in modo.

Locus ergo denominatur a termino inferente tamquam unde, seu a quo, argumentum procedit, et denominatur ab illato tamquam ad quid procedit. Et ideo etiam rationabiliter cum quaerimus "unde locus?", respondemus solum de antecedente, et si quaereremus "ad quid est?", responderemus de consequente. Unde idem est locus a definitione et ad definitum. Si autem quaerat aliquis quare magis solemus quaerere "unde est locus?" quam "ad quid est locus?", dicimus quod hoc est quia in argumento antecedens est principalius et potentius consequente, cum habeat uirtutem inferendi ipsum et faciendi fidem de ipso. Et si concederetur quod unumquodque potest denominari a fine, hoc non obstat quin possit denominari ab aliis causis.

Ad secundam dubitationem principalem, ego dico quod in hoc argumento 'homo currit; ergo animal currit' non debet dici quod sit locus ab homine ad animal, quia nec homo nec animal ponuntur in argumento, sed uere est ibi locus ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal', et ex habitudine illorum terminorum ad inuicem tenet consequentia. Sed ultra, cum iste terminus 'homo' sit species et iste terminus 'animal' sit genus eius, sequitur quod ille locus uere est a specie ad suum genus. Sed ultra, quando dicitur quod isti termini 'species' et 'genus' non ponuntur in argumento, ego concedo; ideo etiam dico quod non est ibi locus ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus', sed a specie ad genus. Locus enim ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus' esset locus a relatiuis. Et ita de loco a definitione; ille enim est a definitione ad definitum, non ab isto termino 'definitio' ad istum terminum 'definitum', quia esset locus a relatiuis, ut dicendo 'haec oratio 'animal rationale mortale' est definitio huius nominis 'homo'; ergo hoc nomen 'homo' est definitum hac oratione 'animal rationale mortale, sicut si diceremus 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato est filius Socratis'.

Ad tertiam dubitationem, scilicet quid uolumus quaerere quando quaerimus "unde locus?", dico quod nos quaerimus nomen termini inferentis, unde nominatur secundum illam habitudinem ad terminum illatum uirtute cuius habitudinis tenet consequentia. Ideo quamuis sit uerum dicere quod in hoc argumento 'homo currit; ergo animal currit' est locus ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal', tamen hoc non sufficit, quia non significatur secundum qualem habitudinem ad terminum illatum sit locus ab illo termino, sed hoc exprimitur quando dicitur quod est locus a specie, id est ab isto termino 'homo' secundum habitudinem secundum quam dicitur species.

Sed etiam quid uolumus quaerere quando dicimus "quae maxima?". Dico breuiter quod nos quaerimus propositionem per se notam confirmatiuam argumenti, et illam non oportet componi ex terminis in argumento positis, sed ex terminis secundae intentionis supponentibus pro illis terminis ex quorum habitudine ad inuicem tenet consequentia. Unde maximam confirmatiuam huius argumenti 'homo currit; ergo animal currit' non componimus ex istis terminis 'homo' et 'animal', sed ex istis terminis 'species' et 'genus', qui supponunt pro illis; est enim maxima 'quidquid uere affirmatur de specie uere affirmatur de genere'.

Et correlarie concludi potest quod in demonstrationibus, quae sunt syllogismi integri ex praemissis per se notis uel per alios syllogismos sufficienter probatis, non oportet quaerere maximas nisi praemissas illorum aliorum syllogismorum. Concludunt enim per se gratia formae; ideo nulla indigent alia probatione uirtute cuius ualeat consequentia.

Ad quartam dubitationem, scilicet quae res sit illa habitudo speciei ad genus uel definitionis ad definitum, respondeo quod omnis habitudo speciei ad genus secundum quam species dicitur species est habitudo huius speciei 'homo' ad hoc genus 'animal', uel habitudo huius speciei 'albedo' ad hoc genus 'color', et sic de aliis speciebus et generibus, sicut omnis habitudo patris ad filium secundum quam pater dicitur pater est habitudo huius patris ad hunc filium uel illius alterius patris ad illum alium filium, et sic de singulis patribus et filiis ad inuicem sic se habentibus.

Si ergo, descendendo, tu quaeras quae est habitudo huius termini 'homo' ad istum terminum 'animal' secundum quam iste terminus 'homo' dicitur species, ego dicam quod hoc est sicut si quaereremus quae res est habitudo duorum ad unum secundum quam duo dicuntur dupla, uel etiam quae res est habitudo Socratis ad Platonem secundum quam Socrates dicitur pater Platonis, uel similis Platoni, uel diuersus a Platone. Et hoc est quaerere *an termini abstracti de praedicamento ad aliquid supponant pro eisdem rebus pro quibus supponunt eorum concreta aut pro dispositionibus additis*, et hoc est alibi determinandum, et determinatum. Si ergo dicas quod habitudo qua duo sunt dupla ad unum sit illamet duo, ego dicam quod habitudo huius termini 'homo' ad istum terminum 'animal' qua iste terminus 'homo' est species huius termini 'animal' est illemet terminus 'homo'.

Ad ultimam dubitationem potest dici quod illa diuisio est sufficiens. Quia omnis locus a substantia est aliquis enumeratorum in illa diuisione uel reduci potest ad aliquem illorum. Illi enim sunt principaliores, et minus principale secundum *imaginationem principiatorumEmutationem principaliorisI* reducendum est ad principalius; et de hoc uidebitur postea. Sed tamen aduertendum est quo modo differunt membra huius diuisionis.

Oportet uidere primo quo modo differunt ab inuicem definitio, descriptio et nominis interpretatio. Dico ergo quod aliquando, et saepe, descriptionem uel etiam nominis interpretationem uocamus 'definitionem', et tunc large utimur hoc nomine 'definitio'. Sed quandoque proprie utimur eo, et tunc nec descriptio nec nominis interpretatio dicitur 'definitio', sed uocatur 'definitio' oratio praedicabilis in quid et conuertibiliter de eo cuius est definitio et essentialiter secundum omnes suas partes, sic quod nulla pars eius praedicetur de eo denominatiue; sic enim definitio speciei est constituta ex genere eius et differentiis essentialibus, diuisiuis illius generis et constitutiuis illius speciei. Descriptio autem est oratio conuertibiliter praedicabilis de eo cuius dicitur descriptio, non tamen essentialiter, sed denominatiue secundum aliquas partes uel aliquam partem eius, sicut essent definitiones passionum per subiecta, uel etiam definitiones, seu notificationes, terminorum substantialium per suas proprias passiones aut per sua accidentia, ut 'animal hinnibile' diceremus esse definitionem 'equi'. 'Interpretatio' autem uocari solet definitio dicens quid nominis, et est omnino significans et connotans eadem omnino et conuertibiliter cum aliquo termino, cuius ipsa dicitur esse interpretatio, ut haec oratio 'locus non repletus corpore' diceretur interpretatio huius nominis 'uacuum'.

Verum est tamen quod adhuc sunt aliae definitiones, scilicet causales, quae merentur dici definitiones, et non descriptiones nec nominum interpretationes. De his autem omnibus et eorum differentiis dicemus plenius in tractatu de Diuisionibus, Definitionibus et Demonstrationibus.

SDD 6.3.2

(1) Definitio est oratio quid est esse rei significans per essentialia. (2) Locus a definitione est habitudo ad suum definitum; et continet quattuor argumenta et quattuor maximas: (3) primo, argumentum affirmatiuum, in quo idem praedicatur de definitione et de definito, ut 'animal rationale mortale est risibile; ergo homo est risibilis'; hic enim est locus a definitione, cuius maxima est 'quiquid uere affirmatur de definitione, et de definito'; (4) secundo, argumentum affirmatiuum in quo definitio et definitum de eodem praedicantur, ut 'Socrates est animal rationale mortale; ergo Socrates est homo'; maxima est 'de quocumque affirmatur definitio, et definitum'; (5) tertio, argumentum negatiuum in quo idem negatur de definitione et definito, ut 'animal rationale mortale non currit; ergo homo non currit'; maxima 'quidquid uere negatur de definitione, et de definito'; (6) quarto, argumentum negatiuum in quo definitio et definitum negantur de eodem, ut 'lapis non est animal rationale mortale; ergo lapis non est homo'; maxima 'de quocumque uere negatur definitio, et definitum'. (7) E conuerso autem est locus a definito, scilicet cum definitum fuerit terminus inferens, positus in antecedente, et definitio terminus illatus, positus in consequente, ut 'homo currit; ergo animal rationale mortale currit'; et iste locus continet quattuor argumenta et quattuor maximas, proportionaliter sicut locus a definitione, quorum exempla dimitto, quia facile est ea ponere.

Haec secunda pars continet septem clausulas. Prima est descriptio 'definitionis', secunda descriptio 'loci a definitione' (et de istis dictum est satis in praecedente parte), aliae quattuor clausulae declarant quadruplicem modum argumentorum et quadruplicem modum maximarum pertinentium ad locum a definitione, ultima clausula est de loco a definito. Et haec omnia ita clare posita sunt quod non indigent expositione.

Notandum est tamen quod alii sunt modi argumentorum tenentium per locum ad definitione in quibus non essent proprie conuenientes praedictae maximae, sed uariatae secundum debitam exigentiam illorum argumentorum, ut si fierent argumenta ex obliquis in quibus neque definitio neque definitum praedicarentur aut subiicerentur. Verbi gratia, 'asinus hominem uidet; ergo asinus animal rationale mortale uidet'; est enim hic locus a definito ad definitionem, et posset esse maxima 'quaecumque aliquo modo uere attribuuntur definito oblique sumpto, eadem eodem modo uere attribuuntur definitioni etiam oblique sumptae'. Et forte quod uniuersalis maxima in loco a definitione, continens omnes alias, esset 'quaecumque aliquo modo uere attribuuntur definitioni, illa eodem modo uere attribuuntur definito'; siue enim sit attributio affirmatiua siue negatiua, siue uniuersalis siue particularis, siue praedicati ad subiectum siue e conuerso, siue recti ad obliquum siue e conuerso, et sic de aliis modis, semper regula eisdem modis reseruatis habebit ueritatem, propter hoc quod definitio et definitum pro eisdem conuertibiliter supponunt.

SDD 6.3.3

(1) Descriptio est oratio indicans quid est esse rei per accidentalia, ut 'animal risibile' dicitur descriptio 'hominis' et 'nasus cauus' descriptio 'simi'. (2) Locus a descriptione est habitudo ipsius ad suum descriptum; (3) et continet quattuor argumenta et quattuor maximas, proportionaliter sicut locus a definitione, et locus etiam a descripto sicut locus a definito; et dimitto exempla, quia facile est ea ponere.

Ista tertia pars continet tres clausulas: prima est descriptio 'descriptionis', secunda est descriptio 'loci a descriptione' (et istae duae clausulae exponendae sunt secundum dicta in prima parte huius capituli), tertia clausula enumerat modos argumentorum et maximarum pertinentium ad locos a descriptione et a descripto, quod totum est satis clarum.

SDD 6.3.4

(1) Sciendum est quod interpretatio est duplex: quaedam quae non conuertitur cum interpretato, sicut 'laedens pedem' esset interpretatio huius nominis 'lapis', et de ista non intenditur hic, alia est quae conuertitur cum interpretato, ut 'amator sapientiae' est interpretatio huius nominis 'philosophus', et de ista est intentio. (2) Interpretatio est nominis per orationem sibi aequiualentem expositio. (2) Locus ab interpretatione est habitudo ipsius ad suum interpretatum. (3) Et continet loci ab interpretatione et ab interpretato argumenta et maximas proportionaliter locis a definitione et a definito, a descriptione et a descripto.

Ista quarta pars continet quattuor clausulas. Prima est quaedam diuisio huius nominis 'interpretatio', circa quam notandum est quod primus modus 'interpretationis', quem a proposito reiicimus, non est nisi quaedam deriuatio nominis ab aliqua oratione in imponendo ipsum ad significandum, scilicet quia uidemus quod illa oratio supponit uel innata est supponere pro aliquibus rebus nobis notis, ideo illis rebus nomen aliquod imponimus participans in litteris uel syllabis cum terminis illius orationis, sicut quia res quas nunc uocamus 'lapides' aliquando laedebant pedes nostros, aliquis imposuit eis hoc nomen 'lapis', accipiens primam syllabam a 'laedere' et secundum a 'pede'. Et non oportet quod talis interpretatio conuertatur cum interpretato, nec est proprie dicta et perfecta nominis interpretatio et expositio.

Secundus autem modus 'interpretationis', qui est ad propositum, est qui in secunda clausula describitur, de qua descriptione, et etiam de descriptione 'loci ab interpretatione', quae ponitur in tertia clausula, dictum fuit satis supra, in prima parte huius capituli.

Similiter etiam quarta clausula, quae docet enumerare argumenta et maximas pertinentes ad istos locos, scilicet ab interpretatione et interpretato, sunt satis clarae.

SDD 6.3.5

Sunt autem et alii loci a substantia, qui non sunt proprie a definitione uel a definito, a descriptione uel a descripto, ab interpretatione uel ab interpretato, sed sunt ad istos reducibiles, ut locus a synonymo ad sibi synonymum, uel forte a differentia essentiali ad suam speciem immediatam, aut e conuerso, et locus a propria passione ad suum subiectum, uel e conuerso, et locus ab oratione uel propositione exponente aliquam orationem uel propositionem ad illam orationem uel propositionem expositam, uel e conuerso.

Manifestum est quod tales loci uocandi sunt 'a substantia' si locus a substantia bene describebatur prius. In his enim inferens et illatum conuertibiliter supponunt pro eisdem uel conuertibiliter significant eadem.

Locus ergo a synonymo ad suum synonymum reducendum est ad locum a definitione ad definitum, uel e conuerso, ex eo quod sicut definitio praedicatur de definito essentialiter et conuertibiliter, ita etiam terminus synonymus de termino synonymo sibi. Non enim est denominatio, cum neuter illorum significet uel connotet quod non alter. Et argumentum a synonymo esset 'Socrates est uestitus; ergo Socrates est indutus', si ponamus quod synonyma sunt 'indui' et 'uestiri', 'indumentum' et 'uestimentum'.

Dixi etiam quod forte locus a differentia essentiali ad speciem quam immediate constituit est locus a substantia. Et dixi "forte" propter diuersimode opinantes. Quidam enim opinantur quod omnis differentia si sit uere essentialis, sine aliqua connotatione aliena, est conuertibilis cum specie quam immediate constituit sub suo genere propinquo; et tunc est uerum quod dicitur, et reducitur ille locus ad locum a definitione, quia illa differentia praedicatur essentialiter et conuertibiliter de illa specie, sicut et definitio, et cum hoc illa differentia est pars definitionis illius speciei. *Alii opinantur quod nulla differentia essentialis per se accepta conuertitur cum specie, sed plures simul bene, ut 'rationale' non conuertitur cum 'homine', quia conuenit aliis, ut dicit Porphyrius, nec 'mortale', quia conuenit brutis, sed hoc congregatum 'rationale mortale' conuertitur cum 'homine'; et si ita esset, tunc nullus locus a differentia ad speciem diceretur locus a substantia, sed a concomitantibus substantiam, et reduceretur ad locum a genere, quia differentia conueniret cum genere in praedicando de specie essentialiter et non conuertibiliter (idem dicit Aristoteles, primo Topicorum). Et etiam differentia, cum sit generaliter cum genere ordinata est.*E Et determinare quae harum opinionum sit uera pertinet ad septimum Metaphysicae.

Sed et si secunda opinio concedatur, tunc adhuc ab illo congregato ex pluribus differentiis conuertibilibus cum specie ad illam speciem erit locus a substantia, et reducetur ad locum a definitione propter illud quod dicebatur de differentia conuertibili cum aliqua specie si aliqua erat.

Deinde etiam locus a subiecto ad suum proprium, uel passionem suam propriam, uel e conuerso, est locus a substantia secundum descriptionem 'loci a substantia' prius datam, ut 'homo currit; ergo risibile currit'. Et reducitur ad locum a descriptione, quia illud proprium de illo subiecto praedicatur conuertibiliter et non essentialiter, sicut descriptio de descripto, et cum hoc potest esse pars descriptionis illius subiecti.

Deinde etiam locus a propositione exponente ad propositionem expositam dicitur locus a substantia, non quia conuertibiliter praedicentur de se inuicem (hoc enim est impossibile, quia propositio significatiue sumpta nec est subiicibilis nec praedicabilis, et si materialiter sumatur non potest affirmari de alia propositione), sed quia exponens et exposita eadem conuertibiliter significant et connotant, tam apud mentem quam extra, quem ad modum nomen interpretatum et eius interpretatio, sicut alias uidebitur. Ideo etiam huius modi loci ab exponente ad expositam et e conuerso reducendi sunt ad locos ab interpretatione ad interpretatum et e conuerso; est enim exponens tamquam interpretatio expositae.

Sed tamen isti loci multum differunt a praedictis, quia non omne praedicatum quod uere affirmaretur de exponente affirmaretur uere de exposita, quia etiam neque affirmantur de se inuicem, ut dictum est. Sed de aliquibus certis praedicatis, respectu quorum tenent isti loci, hoc est necessarium, scilicet quod quodcumque illorum praedicatorum uere affirmatur de exponente, ipsa uere affirmantur de exposita, et e conuerso; et illa praedicata sunt 'uerum', 'falsum', 'possibile', 'impossibile', 'necessarium' et 'contingens'. Ideo etiam nec maximae in istis locis sunt similes maximis locorum prius dictorum, sed sunt tales 'si exponens est uera, sua exposita est uera', 'si exponens est falsa, sua exposita est falsa', et sic de 'possibili', 'impossibili', 'necessario' et 'contingente'. Et similiter, e conuerso, 'si exposita est uera, sua exponens est uera', et caetera.

Aliqui autem illum locum quem uocaui 'ab exponente ad expositam' plures uocant 'ab exponentibus ad expositam'. Sed uidetur mihi quod unius expositae non sit dicenda exponens simpliciter nisi una quae bene est copulatiua constituta ex pluribus categoricis, ut haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' exponitur per hanc copulatiuam 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrate currit'. Et si aliquis quamlibet categoricam illius copulatiuae uult uocare 'exponentem', ego saltem ponam differentiam quod illa copulatiua uocabitur 'exponens totalis' et illae categoricae 'exponentes partiales', et erunt uera quae dicta sunt de locis ab exponente totali ad suam expositam et e conuerso. Verbi gratia, 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrate currit; ergo omnis homo praeter Socratem currit'; unde locus ab exponente maxima 'si exponens est uera, et exposita est uera'.

  • Et est sciendum et bene notandum, non solum pro istis locis, sed

etiam pro aliis, quod ab exponente ad expositam possumus arguere non solum sicut nunc argutum est, immo etiam sumendo exponentem materialiter in antecedente et etiam in consequente expositam materialiter. Verbi gratia, 'haec propositio 'Socrates non currit et Socrates est homo et omnis homo alius a Socrates' est uera; ergo haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' est uera'; locus ab exponente maxima 'si exponens est uera, exposita erit uera'.*E Et ita etiam in aliis locis, ut in loco a specie ad genus, non solum fit tale argumentum 'homo currit; ergo animal currit', in quo isti termini 'homo' et 'animal' supponunt personaliter, immo etiam fit argumentum in quo supponunt materialiter. Verbi gratia, currit' uere affirmatur de 'homine'; ergo uere affirmatur de 'animali, id est 'hoc praedicatum 'currit' uere affirmatur de isto termino 'homo'; ergo uere affirmatur de isto termino 'animal: locus a specie ad suum genus, maxima 'quidquid uere affirmatur de specie uere affirmatur de suo genere'.

Immo etiam manifestum est quod maxima dialectica immediatius est confirmatiua argumenti facti ex terminis sumptis materialiter quam argumenti facti ex terminis sumptis personaliter, seu significatiue.

  • Nam ex additione maximae ad antecedens sequitur conclusio manifeste,

per syllogismum uel per syllogismos, antequam appareat sequi conclusio alia.*E Verbi gratia, ex maxima arguam sic 'quiquid uere affirmatur de specie uere affirmatur de suo genere, sed iste terminus 'homo' est species et iste terminus 'animal' est genus suum; ergo quidquid uere affirmatur de isto termino 'homo' uere affirmatur de isto termino 'animal. Et tunc ista conclusio fiet maior secundi syllogismi et antecedens primi argumenti fiet minor, scilicet quod hoc praedicatum 'currit' uere affirmatur de isto termino 'homo', et concludetur manifeste consequens primi argumenti, scilicet quod hoc praedicatum 'currit' uere affirmatur de isto termino 'animal'. Et non sic euidenter ex additione maximae cum isto antecedente 'homo currit' concluderetur istud consequens 'animal currit'. Immo non potest fieri euidens consequentia ex illa maxima nisi ex quadam suppositione, immo ex quibusdam suppositionibus apponendis uel subintelligendis, scilicet quod sequatur 'hoc praedicatum 'currit' uere affirmatur de isto subiecto 'animal'; ergo haec est uera 'animal currit', et iterum quod sequatur 'haec est uera 'animal currit'; ergo animal currit', et sic suo modo de isto termino 'homo'.

SDD 6.4: DE LOCIS A CONCOMITANTIBUS SUBSTANTIAM

SDD 6.4.1

(1) Sequitur de locis a concomitantibus substantiam. Et dictum est prius quid sit locus a concomitante substantiam. (2) Diuiditur locus a concomitante substantiam, quia alius a toto, alius a parte, alius a causa, alius ab effectu, alius a generatione, alius a corruptione, alius ab usibus, alius a communiter accidentibus.

Hoc quartum capitulum est de locis a concomitantibus substantiam, quod continet decem octo partes: prima pars est de descriptione et diuisione loci a concomitante substantiam, secunda est de descriptione et diuisione locorum a toto et a parte, tertia est de locis a toto uniuersali et ab eius parte, quarta est de locis a toto integrali et ab eius parte, quinta est de locis a toto in quantitate et a parte uel partibus eius, sexta est de locis a toto in modo et ab eius parte, septima est de locis a toto in loco et ab eius parte, octaua est de locis a toto in tempore et ab eius parte, nona est de descriptione et diuisione locorum a causa et ab effectu, decima est de locis a causa efficiente et ab eius effectu, undecima est de locis a causa materiali et ab eius effectu, duodecima est de locis a causa formali et ab eius effectu, tredecima est de locis a causa finali et ab eius effectu, quarta decima est de loco a generatione, quinta decima est de loco a corruptione, sedecima est de locis ab usibus, septima decima est de locis a communiter accidentibus, octaua decima est de quibusdam locis a concomitantibus substantiam aliis a praedictis, licet forte reducibiles sint ad eos. Et ubi incipiant illae partes uidebitur in processu.

Prima pars habet duas clausulas: prima proponit intentionem capituli, remittendo nos de descriptione loci a concomitante substantiam ad praedeterminata, secunda diuidit, seu enumerat, locos a concomitantibus substantiam.

Prima clausula est satis clara ex se uel ex prius determinatis. De secunda autem clausula, scilicet an illa diuisio, seu enumeratio, locorum a concomitantibus substantiam sit sufficiens determinabitur in prosequendo de membris. Sed solum dubitamus nunc de modo loquendi, uidelicet utrum locum a toto, uel locum a causa, uel huius modi debeamus uocare 'locum a concomitantibus substantiam' uel 'locum a concomitante substantiam'.

Et statim uidetur mihi quod debemus eum uocare 'locum a concomitante substantiam'. Possibile est tamen quod ad eandem conclusionem arguamus per locum a toto uniuersali, per locum a toto integrali, per locum a causa efficiente et per locum a generatione; et tunc, pluraliter loquendo, illi loci bene dicuntur loci a concomitantibus substantiam. Sed etiam apparet quod si essent diuersae conclusiones et diuersorum terminorum et ad unam argueretur per locum a toto et ad aliam per locum a causa, illi loci forte magis proprie dicerentur loci a concomitantibus substantias quam a concomitantibus substantiam, adhuc capiendo 'substantiam' sicut capit Boethius, scilicet pro definitione, descriptione et interpretatione, uel etiam pro termino conuertibili, quia diuersorum terminorum nisi sint conuertibiles non est sic eadem substantia, sed sunt eorum diuersae substantiae.

SDD 6.4.2

(1) Locus a toto est habitudo totius ad suam partem et locus a parte est habitudo partis ad suum totum. (2) Locus a toto diuiditur, quia alius a toto uniuersali, alius a toto integrali, alius a toto in quantitate, alius a toto in modo, alius a toto in loco, alius a toto in tempore. (3) Et proportionaliter diuiditur locus a parte, quia alius a parte totius uniuersalis, alius a parte totius integralis, et caetera.

Ista secunda pars est de descriptione et diuisione locorum a toto et a parte, et habet tres clausulas. Prima est descriptio locorum a toto et a parte, quae manifesta est ex praedictis in prioribus capitulis; uel si restat aliquod dubium de aliquibus totis et partibus, hoc dicetur posterius. Secunda clausula est diuisio loci a toto et tertia est diuisio loci a parte, de quibus utrum sint difficultates poterit magis uideri quando de unoquoque membro fuerit determinatum.

SDD 6.4.3

(1) Totum uniuersale est quod est aptum natum praedicari de pluribus essentialiter; uel sic: totum uniuersale est praedicabile de alio essentialiter et superius ad illud. (2) Pars autem totius uniuersalis dicitur inferius ad ipsum totum uniuersale de quo illud totum praedicatur essentialiter; et solet uocari 'pars subiectiua'. (3) Locus a toto uniuersali est ipsius ad suam partem uel ad suas partes et locus a parte totius uniuersalis est habitudo partis subiectiuae ad suum totum uniuersale. (5) Locus a toto uniuersali tenet destructiue, et non constructiue. Dico quod non tenet constructiue quia non sequitur 'asinus est animal; ergo asinus est homo', sed tenet destructiue 'lapis non est animal; ergo lapis non est homo'; locus a toto uniuersali maxima 'a quocumque remouetur totum uniuersale, ab eo remouetur quaelibet eius pars'. (5) Locus a parte totius uniuersalis, siue a parte subiectiua, ad suum totum non tenet destructiue, sed tenet constructiue. Dico quod non tenet destructiue quia non sequitur 'asinus non est homo; ergo asinus non est animal'. Sed tenet constructiue, siue illa pars subiectiua subiiciatur siue praedicetur. Dico primo "si praedicetur", ut 'Socrates est homo; ergo Socrates est animal'; maxima: 'quidquid uere affirmatur de parte subiectiua uere affirmatur de suo toto uniuersali'. Dico etiam "si subiiciatur", ut 'homo currit; ergo animal currit'; maxima: 'quidquid uere affirmatur de parte subiectiua uere affirmatur de suo toto uniuersali'. (6) Etiam notandum est quod locus a genere ad suam speciem uel etiam a specie ad suum indiuiduum continetur sub loco a toto uniuersali, quia omne genus est totum uniuersale ad suam speciem et omnis species ad suum indiuiduum. Et proportionali ratione locus a specie ad suum genus uel ab indiuiduo ad suam speciem continetur sub loco a parte subiectiua.

Ista tertia pars est de locis a toto uniuersali et ab eius parte, et continet sex clausulas: prima est descriptio totius uniuersalis, secunda est descriptio partis eius, tertia descriptiones locorum a toto uniuersali et a partibus eius, quarta ostendit quo modo tenet uel non tenet locus a toto uniuersali, quinta idem ostendit de loco a parte subiectiua, et sexta est unum notabile.

Quantum ad primam clausulam sciendum est quod ista nomina 'totum uniuersale' et 'pars subiectiua' sunt nomina secundae intentionis, sicut etiam ista 'definitio' et 'definitum', 'genus' et 'species', et supponunt appropriate pro terminis praedicabilibus et subiicibilibus.

Est autem locus a toto uniuersali si arguo sic 'lapis non est animal; ergo lapis non est homo'. Et non est locus ab hoc nomine 'totum uniuersale', sed est locus a toto uniuersali quod est iste terminus 'animal'. Et de hoc dictum fuit satis in prima parte praecedentis capituli.

Secundo notandum est quod aliquis terminus dicitur superior ad alterum terminum ex eo quod semper uere affirmaretur de illo altero uniuersaliter si propositio formaretur, sed non e conuerso. Et omne tale superius posset uocari 'totum uniuersale', capiendo large hoc nomen 'totum uniuersale'. Tamen auctores, propter principalitatem superioris essentialis, uoluerunt uti hoc nomine 'totum uniuersale' magis proprie, restringendo ipsum ad superius essentiale.

Sed hic bene considerandum est quod ab omni superiori, siue essentiali siue denominatiuo, ad suum inferius ualent loci sicut dictum est eos ualere a toto uniuersali ad suam partem subiectiuam, et ualent e conuerso, scilicet ab inferiori ad superius, sicut dictum est eos ualere a parte subiectiua ad suum totum. Verbi gratia, 'coloratum' est superius, licet non essentiale, ad 'asinum', et 'animal' ad 'risibile'; ideo sequitur 'A non est coloratum; ergo A non est asinus', uel etiam 'A non est animal; ergo A non est risibile', et similiter e conuerso sequitur 'A est asinus; ergo A est coloratum', uel etiam 'A est risibile; ergo A est animal'. Et sunt maximae 'a quocumque remouetur superius, et inferius similiter', 'de quocumque dicitur inferius, et superius'.

Et istae consequentiae, a toto uniuersali ad suam partem subiectiuam et e conuerso, uel, generalius, a superiori ad inferius et e conuerso, apparent non solum per illas maximas logicales, sed aliter, reducendo ad syllogismum. Ex quo enim supponimus 'coloratum' esse superius, siue essentiale siue denominatiuum, ad 'asinum' sequitur ex descriptione 'superioris' quod 'coloratum' uere affirmatur de 'asino' uniuersaliter, id est iste terminus 'coloratum' de isto termino 'asinus'; ideo oportet concedere istam 'omnis asinus est coloratus'. Et tunc in omnibus dictis consequentiis addita ista 'omnis asinus est coloratus' antecedenti sequitur consequens per integrum syllogismum. Verbi gratia, sit argumentum 'A non est coloratum; ergo A non est asinus'; addendo antecedenti quod omnis asinus est coloratus sequitur conclusio, per Baroco, sic 'omnis asinus est coloratus, A non est coloratum; ergo A non est asinus'. Deinde sit argumentum 'A est asinus; ergo A est coloratum'; tunc per additionem dictae propositionis fiet syllogismus, in Darii, sic 'omnis asinus est coloratus, A est asinus; ergo A est coloratum'. Iterum sit argumentum 'asinus est A; ergo coloratum est A'; fiet syllogismus, in Disamis, sic 'asinus est A et omnis asinus est coloratus; ergo coloratum est A'.

Deinde secunda clausula est manifesta correspondenter ex manifestatione primae. Tertia etiam clausula est manifesta ex praecedentibus.

Sed quantum ad quartam clausulam notandum est, pro isto loco et omnibus aliis, quod argumentum uocatur 'constructiuum' quod infert conclusionem affirmatiuam et 'destructiuum' quod infert conclusionem negatiuam. Tamen haec regula in proposito est concedenda quod, siue constructiue arguamus siue destructiue, non ualet consequentia a toto uniuersali non distributo ad suam partem, sed ualet ab eo distributo. Quia dudum dictum est quod ab ampliori non distributo non ualet consequentia ad minus amplum; ideo ualet 'A non est animal; ergo A non est homo' et non ualet 'A est animal; ergo A est homo'. Similiter si totum uniuersale subiiciatur, ualet bene 'non animal currit; ergo non homo currit', uel 'nullum animal currit; ergo nullus homo currit' (sed aliqui non ponunt hoc exemplum sub loco a toto uniuersali, quia apparet esse sub loco a quantitate, de quo post dicetur). Sed non ualet sine distributione, ut 'animal currit; ergo homo currit'.

Iterum a superiori distributo ad inferius affirmatiue ualet consequentia, non simpliciter, sed supposita constantia inferioris, id est quod pro aliquo supponat, ut 'omne animal uigilat; ergo omnis musca uigilat'; si enim nulla esset musca, conclusio non esset uera, licet antecedens uerum esset.

De quinta autem clausula dicendum est quod, siue constructiue siue destructiue, non ualet consequentia a parte subiectiua ad suum totum cum distributione, ut 'omnis homo currit; ergo omne animal currit' uel 'nullus homo currit; ergo nullum animal currit'. Sed ualet sine distributione ipsius totius, et affirmatiue, ut 'homo currit; ergo animal currit', et negatiue supposita constantia subiecti, aliter non. Nam pone quod modo omne animal uigilet et quod nulla sit musca, non sequitur 'musca non uigilat; ergo animal non uigilat', quia antecedens est uerum et consequens falsum. Sed bona esset consequentia ex suppositione quod aliqua musca sit, quia tunc erit ista uera 'omnis musca est animal', quae addita antecedenti erit syllogismus, scilicet talis, in Bocardo, 'musca non uigilat, omnis musca est animal; ergo animal non uigilat'. Ego autem dicam post quae sunt maximae huius modi locorum uel argumentorum, et quare, cum deberem loqui de toto uniuersali et parte eius, ego hic uideor loqui de toto in quantitate et parte eius, ex quo ego loquor de distributione.

Ultima clausula est satis manifesta. Unde arguendo sic 'homo currit; ergo animal currit', cum quaeratur "unde locus?", ego possum respondere "a superiori ad inferius", uel, specialius, "a toto uniuersali ad eius partem subiectiuam", uel, adhuc specialius, "a genere ad suam speciem". Et proportionaliter assignandae maximae, communiores uel specialiores.

Sed adhuc contra dicta sunt mouendae quaedam communes instantiae. Videtur enim quod locus a superiori ad inferius ualeat affirmatiue et sine distributione: quia sequitur 'ens est; ergo substantia est', cum non possit aliquod ens esse sine substantia, et sic etiam sequitur 'substantia est; ergo deus est', et similiter sequitur 'numerus est; ergo binarius est'. Similiter arguitur quod a parte subiectiua ad suum totum non ualet locus affirmatiue: quia non sequitur 'Socrates incipit esse albus; ergo Socrates incipit esse coloratus', nec etiam sequitur 'homo differt ab asino; ergo homo differt ab animali'.

Ad primam obiectionem dico quod illae consequentiae essent bonae licet inferens esset superius et illatum inferius, sed non tenent ex hoc quod unum est superius et aliud inferius. Immo haec consequentia 'ens est; ergo substantia est' tenet ex habitudine effectus causae materialis, *seu subiectiuae*I, ad suam causam; quia omne accidens habet substantiam sibi subiectam, nisi contingat oppositum ex miraculo. Naturalis autem diceret quod necesse est posito effectu causae materialis poni eius materiam; si autem dicamus aliquod accidens esse sine substantia sibi subiecta, immo etiam omne accidens, per potentiam diuinam, adhuc sequitur 'accidens est; ergo substantia est', uel etiam 'ens est; ergo substantia est', quia sequitur deum esse, per locum ab effectu causae agentis ad eius causam; nihil enim potest esse si ipsum non sit deus uel dependeat a deo tamquam ab agente conseruante.

Ita etiam sequitur 'numerus est; ergo binarius est', non per locum a superiori ad inferius, sed a toto integrali. Necesse est enim omne numerum esse binarium aut eius partem esse binarium.

Ad hoc autem quod arguebatur de parte subiectiua ad suum totum, manifestum est quod illae consequentiae non ualent. Quia in istis uerbis 'incipit' et 'differt' implicantur negationes distribuentes istos terminos 'albus' et 'coloratus', 'asino' et 'animali', et non ualet locus ab inferiori distributo ad superius distributum.

SDD 6.4.4

(1) Totum integrale, secundum auctorem nostrum, describitur sic: totum integrale est quod componitur ex partibus quantitatem habentibus, ut domus ex pariete, tecto et fundamento. (2) Locus a toto integrali est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius integralis est habitudo ipsius ad suum totum integrale. (3) Locus a toto integrali tenet solum constructiue, sic 'domus est; ergo paries est'; maxima: posito toto integrali ponitur eius pars. (4) Locus a parte totius integralis tenet solum destructiue, ut 'paries non est; ergo domus non est'; maxima: remota parte totius integralis remouetur eius totum.

Ista quarta pars est de locis a toto integrali et eius parte. Et continet quattuor clausulas: prima describit totum integrale, secunda describit locos a toto integrali et parte eius, tertia ostendit quo modo locus a toto integrali tenet et quarta idem ostendit de loco a parte.

Circa primam clausulam notandum est quod Boethius, describendo totum integrale, non apposuit istam clausulam "secundum quantitatem", sed dicit totum integrum, seu totum integrale, esse quod ex pluribus partibus constat. Et hoc multum differt a toto uniuersali, quia totum uniuersale non constat nec componitur ex suis partibus, immo potest esse sine eis, ut iste terminus 'animal' sine istis terminus 'homo', 'asinus' et caetera, siue hoc sit in mente (si loquatur de uniuersali mentali), siue in uoce (si loquatur de uocali); sed non est possibile totum integrale esse sine suis partibus, cum oporteat ipsum constare ex eis.

Et apparet quod in hoc Boethius consonat Aristoteli, in quinto Metaphysicae; uterque enim dimisso 'toto' prout significat idem quod 'perfectum', quia non est ad propositum, posuit solum duos modos principales 'totius', scilicet 'totum uniuersale' et 'totum integrale'. Dicit enim Boethius "'totum' duobus modis dici solet, aut ut genus, aut ut integrum quod ex pluribus partibus constat". Et Aristoteles dicit "totum esse continens contenta, unde unum aliquid sunt illa; hoc autem dupliciter, aut enim ut unumquodque unum, aut ut ex his unum"; et uult dicere quod oportet totum esse unum "tamquam", ut ipse dicit, "exsistente totalitate aliqua", deinde oportet illud totum continere multa, quae sunt partes eius, deinde oportet illa multa esse uel dici illud unum. Et hoc potest esse dupliciter: uno modo quod unumquodque illorum multorum dicatur illud unum, id est quod illud totum unum uere dicatur, id est praedicetur, de unoquoque illorum, et hoc est totum uniuersale; nam, ut dicit Aristoteles, totum uniuersale continet multa in praedicari de unoquoque. Alio modo quod illud unum totum non praedicetur de aliquo illorum multorum, sed quod sit et constet ex eis; et hoc est totum integrale, quod non solum est ex suis partibus, sed est suae partes; totum autem uniuersale non est suae partes.

Videtur ergo mihi quod in descriptione totius integralis non oportet apponere istam clausulam "secundum quantitatem", sed tenenda est descriptio Boethii. Nam cuiuslibet binarii pars est unitas, et non aliter pars quam pars integralis, et tamen binarii *intellectarum unitates quae sunt eius partes non sunt nisi illae intelligentiae* quarum nulla habet quantitatem. Et similiter propositio mentalis ex simplici copula, simplici subiecto et simplici praedicato mentalibus constituta est totum integrale ad illos simplices conceptus, quorum tamen nullus habet quantitatem. Et quidam etiam opinati sunt animam intellectiuam humanam esse compositam substantialiter et integraliter ex intellectu agente et intellectu possibili, licet neutrum dicerent habere quantitatem.

Deinde ex dictis apparet quod haec nomina 'totum uniuersale' et 'pars subiectiua', uel etiam 'superius' et 'inferius secundum praedicationem', sunt nomina secundae intentionis, seu impositionis; supponunt enim appropriate pro terminis significatiuis praedicabilibus et subiicibilibus. Sed isti termini 'totum integrale' et 'pars integralis' sunt termini primae intentionis, seu impositionis, quia supponunt bene pro rebus extra, praeter operationes animae exsistentibus; domus enim est totum integrale, et homo, et lapis, cum quodlibet illorum constet ex multis partibus, et sic illae partes.

Sed tunc statim occurrit dubitatio. Si ego dico 'domus est; ergo paries est', quo modo possumus dicere quod ibi sit locus a toto integrali? Quia non denominatur locus a rebus significatis per terminos in argumento positos, sed ab ipsis terminis in argumento positis, ut dictum est in alio capitulo; sed quantum ad hoc argumentum totum integrale et pars eius sunt res extra, scilicet domus et paries; ergo non debet dici quod ibi sit locus a toto integrali ad suam partem.

Respondeo quod sine dubio haec consueta locutio est impropria. Et indiget exponi 'a toto integrali ad suam partem' id est a termino supponente pro toto integrali ad terminum supponentem pro parte integrali secundum habitudinem quam habent ad inuicem, prout hoc supponit pro tali toto et illud pro parte eius. Et maxima etiam correspondenter debet exponi quae dicit 'remoto toto integrali remouetur eius pars', id est remoto termino supponente pro toto integrali remouetur terminus supponens pro eius parte. Sed nunc per remotionem termini debemus intelligere non constantiam termini et per positionem constantiam termini, prout logici loquuntur de constantia et non constantia terminorum, scilicet quod terminus dicamus constare si supponat pro aliquo et non constare si pro nullo supponat. Modo terminum significamus constare, et pro aliquo supponere, quando de ipso affirmamus hoc uerbum 'est' secundum adiacens et non constare quando dictum uerbum de illo termino negamus. Ideo etiam praedictae maximae 'posito toto integrali ponitur eius pars' et 'remota parte integrali remouetur eius totum' non ponuntur nisi ubi argumentum est a praemissa ad conclusionem de hoc uerbo 'est' secundo adiacente. Et dicitur quod isti loci non tenent respectu alterius uerbi uel praedicati. Quando ergo pono istam maximam 'posito totum integrali ponitur eius pars', sensus, prout maxima est logica, est talis 'constante, id est pro aliquo uel aliquibus supponente, termino innato supponere pro toto integrali, constat etiam, dicto modo, terminus innatus supponere pro parte talis totius'. Similiter 'remota parte integrali remouetur eius totum' id est 'termino innato supponere pro parte integrali non supponente pro aliquo, terminus innatus supponere pro eius toto non supponit pro aliquo'. Et hoc aequiualenter potest dici sub paucioribus uerbis, scilicet quod maximae ponantur tales 'si de nomine innato supponere pro toto integrali uere affirmatur hoc uerbum 'est', ita et de nomine innato supponere pro parte' et 'si de nomine partis uere negatur, ita et de nomine totius'.

Sed tunc sunt circa istos locos dubitationes. Quarum una est utrum ab omni toto integrali ad quamlibet eius partem integralem ualeat locus constructiue, et non destructiue, respectu huius uerbi 'est' secundo adiacente, et e conuerso, a parte ad totum, scilicet quod ualeat destructiue et non constructiue. Secunda dubitatio est utrum loci a toto integrali ad partem suam et e conuerso ualeant solum respectu huius uerbi, uel praedicati, 'est', uel etiam ualeant respectu aliorum uerborum, uel praedicatorum, et si sic, utrum respectu omnium, uel aliquorum et non omnium, et si aliquorum et non omnium, tunc oportet uidere respectu quorum sic et respectu quorum non, et quare.

Et non est facile determinare has duas dubitationes bene. De prima autem dubitatione arguitur quod a toto ad partem non ualet constructiue. Quia licet digitus uel manus sit pars hominis integralis, non tamen sequitur 'homo est; ergo digitus est', uel 'manus', quia remaneret homo licet abscinderetur sibi manus. Et ita etiam non ualet a parte ad totum negatiue, quia non est maxima uera 'si pars integralis remouetur, totum remouetur', ex quo potest remoueri manus hominis homine remanente. Immo etiam uidetur quod dicti loci e conuerso teneant quam sicut dicebatur, scilicet uidetur quod a toto ad partem ualet negatiue et e conuerso affirmatiue. Quia sequitur 'pes est; ergo animal est' et, e conuerso, 'animal non est; ergo pes non est'. Probo primam consequentiam: quia si pes est, peto utrum sit animatus anima sensitiua uel non. Si est animatus anima sensitiua, tunc sequitur quod ipse est animal, ergo sequitur quod est animal. Si uero dicas quod ipse non sit animatus anima sensitiua, tunc sequitur quod non est pes, quod est contra positum. Et patet haec ultima consequentia: quia si non est animatus anima sensitiua, tunc non potest habere naturalem operationem pedis; ideo non est pes, nisi aequiuoce, sicut esset lapideus. Istam determinationem ponit Aristoteles, quarto Metaphysicorum, dicens *"omnia autem terminata sunt opere, quae quidem aut*em*E possunt facere ipsorumI*eorumE opus uere sunt unumquodque, puta oculus si uidet, quod*quiaE autem non potest, aequiuoce, puta*utE marmoreus*mortuusE uel*autE lapideus". Idem etiam determinat Aristoteles septimo Metaphysicae, dicens de partibus animalis sic "uniuscuiusque enim pars si definiatur bene non sine opere

definietur quod non exsistet sine sensu"; deinde, paucis

interpositis, subdit "neque enim possunt esse separata", scilicet multae partes animalium, "nec enim quocumque modo se habens digitus est pars animalis, sed aequiuoce qui mortuus". Deinde concessa hac consequentia 'pes est; ergo animal est', oportet concedere aliam, scilicet 'animal non est; ergo pes non est', quia hoc est arguere ex opposito consequentis primae consequentiae ad oppositum antecedentis. Ideo si una consequentia est bona, oportet aliam esse bonam, siue si una consequentia est uera, oportet aliam esse ueram.

Iterum si arguo sic 'paries est; ergo domus est', ego quaero utrum paries sit pars domus uel non. Si dicas quod sic, sequitur quod domus est; nulla enim pars est nisi entis. Et si dicas quod paries non est pars domus, tunc non argutum est a parte totius integralis ad suum totum. Ergo si argutum est a parte totius integralis ad suum totum, oportet si antecedens est uerum, consequens esse uerum.

Iterum, specialiter, in totis homogeneis arguitur: aqua est totum integrale ad suas partes quantitatiuas, et tamen quaecumque earum sumatur et uocetur 'B', esset bona consequentia affirmatiua ab illo nomine 'B' ad hoc nomen 'aqua', quia B est aqua, cum in talibus partes sint eiusdem rationis cum toto et ad inuicem.

Propter solutiones istarum dubitationum notanda sunt aliqua. Primo quod duplices sunt partes totorum integralium: quaedam uocatae 'principales', et sunt illae quae sunt necessariae ad esse rei significatae per nomen totius, ut tam corpus quam anima ad esse equi, immo etiam caro et os et caput et cor, et huius modi, et in domo paries, tectum et fundamentum; aliae uocatae sunt 'non principales', quia non sunt necessariae ad esse rei, licet sint utiles aut necessariae ad bene esse uel perfecte, uel ad decorem uel huius modi, ut in equo aures, oculi, pedes, et in domo caminus, cellarium, coquina, camera, uitra in fenestris et huius modi. Nunc ergo dico quod a toto ad partem principalem respectu huius uerbi 'est' secundo adiacentis ualet locus affirmatiue et a tali parte ad totum negatiue,sicut dicebatur; sed non sic ualet a toto ad partem non principalem uel e conuerso.

Secundo notandum est quod si uideatur aliquando tenere consequentia a toto integrali ad suam partem negatiue et e conuerso affirmatiue, illa consequentia non tenet secundum habitudinem secundum quam hoc dicitur totum integrale et illud pars eius, sed secundum aliam habitudinem localem, ut causae ad causatum uel e conuerso. Possibile enim est tales habitudines diuersas ab inuicem simul concurrere inter eosdem terminos. Verbi gratia, bene sequitur 'pes est; ergo animal est', sed hoc non est ea ratione qua hoc nomen 'pes' significat partem et hoc nomen 'animal' totum, immo hoc est quia hoc nomen 'animal' significat causam necessariam ad esse pedis; necessaria enim causa ad esse pedis est animal, et si non secundum se totum, tamen secundum aliquam partem principalem eius, scilicet secundum animam eius sensitiuam; unde sequitur 'pes est; ergo anima sensitiua est inhaerens corpori', et est locus ab effectu ad causam; deinde sequitur 'anima sensitiua est inhaerens corpori; ergo animal est', per locum a causa formali ad suum effectum; ideo, de primo ad ultimum, sequitur 'pes est; ergo animal est', et non sequitur ratione habitudinis secundum quam pes dicitur pars integralis animalis et animal totum integrale, ut uisum est. Et apparet quod conuersis habitudinibus sequitur 'animal non est; ergo pes non est'. Et sic soluta est prima dubitatio.

De secunda dubitatione manifestum est quod respectu multorum praedicatorum non ualet consequentia affirmatiue. Non enim sequitur 'domus ualet centum libras; ergo paries ualet centum libras', uel 'homo est septem pedum; ergo cor est septem pedum', uel 'homo est albus; ergo cor est album'. Similiter nec in omnibus praedicatis ualet negatiue, ut 'homo non est subiecto; ergo anima non est in subiecto', 'homo non est actus primus corporis physici; ergo nec anima', 'homo non est pars animalis; ergo nec cor nec caput ...' et caetera. *Et sic manifestum est quod e conuerso, a parte ad totum, non tenet in omnibus praedicatis, quia si teneret a parte ad totum affirmatiue, oporteret quod teneret a toto ad partem negatiue, et si teneret a parte ad totum negatiue, teneret e conuerso affirmatiue, propter hoc quod consequentia exsistente bona oportet etiam consequentiam esse bonam de opposito consequentis ad oppositum antecedentis.*E

Etiam manifestum est quod Boethius concedit locum a partibus integralibus, uel a parte integrali, ualere affirmatiue etiam respectu praedicatorum aliorum ab hoc uerbo 'est' secundo adiacente. Unde ipse exemplificat arguendo ad hanc conclusionem 'medicina est utilis' uel ad istam 'Socrates est liber factus'. Sed utrum proprie loquendo sit quaerenda illorum exemplorum uerificatio ego non dico, nec est mihi facile dicere, quia in aliquibus praedicatis aliis ab hoc uerbo 'est' nisi consequenter ad illud ualeant dicti loci secundum habitudinem secundum quam hoc dicitur totum et illud pars, licet in multis totis et partibus ualeant secundum alias habitudines concurrentes, ut prius notabatur.

Pro alia dubitatione notandum est quod arguens a toto ad partem sicut 'domus est; ergo paries est' non debet praesupponere quod paries sit pars domus uel quod domus sit totum ad parietem. Quia statim ex illa suppositione sine alio argumento esset inferenda uel concedenda conclusio; sequitur enim 'paries est pars domus; ergo paries est et domus est'. Et tamen ex alia parte uidetur oportere hoc praesupponere, quia maxima confirmatiua argumenti, scilicet 'posito toto ponitur eius pars' non apparet esse ad propositum nec confirmare argumentum nisi ex suppositione quod domus et paries se habeant sicut totum et pars. Dico ergo quod ibi erat locus a nomine significante totum ad nomen significans partem, ut uidebatur; et hoc bene oportet supponere, quia hoc nomen 'domus' est innatum supponere pro aliquibus totis integralibus et hoc nomen 'paries' est innatum supponere appropriate pro illis rebus quae sunt innatae esse partes principales talium totorum. Unde sensus maximae est quod si res est pro qua innatum est supponere nomen significans aliqua tota integralia, res est etiam pro qua innatum est supponere nomen significans partes principales talium totorum.

Ad ultimam dubitationem dico quod habitudo localis et ipsum argumentum debet esse ab aliquo termino ad alium terminum, non ab eodem ad eundem, quia non esset ibi probatio, sed petitio principii. Cum tamen ad esse argumenti requiratur probatio, ideo non est argumentum si dicamus 'aqua est; ergo aqua est', licet antecedens supponat pro parte et consequens pro toto, sed oportet nomen partis esse alterum a nomine totius. Ponamus ergo quod praeter hoc nomen 'aqua', quod est commune toti et parti, imponamus nomina propria toti et parti, ut quod haec aqua uocetur 'A' et eius medietas uocetur 'B'; tunc certe non sequitur 'B est; ergo A est', *sed bene sequitur de nomine proprio partis uel de nomine proprio totius ad nomen commune toti et parti, ut*E 'B est; ergo aqua est' uel etiam 'A est; ergo aqua est', sed non est locus a parte integrali ad suum totum, sed a parte subiectiua ad suum totum; in casu enim dicto hoc nomen 'aqua' esset totum uniuersale ad haec nomina 'A' et 'B' sicut species ad sua indiuidua.

Ultimo notandum est quod aliqui dicunt quod in heterogeneis ualet locus ab affirmatione nominis totius de aliquo subiecto ad negationem nominis partis de eodem subiecto et similiter ab affirmatione nominis partis de aliquo subiecto ad negationem nominis totius de eodem subiecto, ut 'A est domus; ergo A non est paries', uel etiam 'A est caput; ergo A non est equus'. Et ego puto quod hoc sit secundum habitudinem disparationis illorum nominum; uel etiam non est inconueniens si hoc nomen 'totum integrale', sicut hoc nomen 'causa' diuiditur in multas diuersas species eius, uel diuersos modos, quod sint diuersi modi consequentiarum a diuersis speciebus totorum ad partes sibi correspondentes, non ratione qua est habitudo totius integralis ad suam partem, sed ratione qua est habitudo talis totius ad talem partem. Unde si dico 'A non est paries; ergo A non est domus', non est locus a toto integrali ea ratione qua totum integrale ad suam partem, sed ea ratione qua totum heterogeneum ad suam partem heterogeneam; et tunc certe uidetur mihi quod illa heterogeneitas sit ratio quaedam diuersitatis et disparationis, et quod sit locus extrinsecus.

SDD 6.4.5

Totum in quantitate est uniuersale uniuersaliter sumptum, ut 'omnis homo', 'nullus homo'. Nam hoc nomen 'homo' est quoddam uniuersale quod sumitur uniuersaliter per additionem horum signorum uniuersalium 'omnis' et 'nullus'. Pars in quantitate est terminus sub tali uniuersali distributo contentus, ut isti termini 'Socrates' et 'Plato' sunt partes in quantitate horum terminorum 'omnis homo' et 'nullus homo'. Locus a toto in quantitate est habitudo ipsius ad suam partem; locus a partibus totius in quantitate est habitudo ipsarum ad suum totum. Locus a toto in quantitate tenet constructiue et destructiue, constructiue ut 'omnis homo currit; ergo Socrates currit'; maxima: quidquid uere affirmatur de toto in quantitate, et de qualibet sua parte; destructiue, ut 'nullus homo currit; ergo Socrates non currit'; maxima: quidquid uere remouetur a toto in quantitate, et de qualibet eius parte. Locus a partibus totius in quantitate tenet constructiue et destructiue si omnes partes enumerentur et aliter non. Constructiue, ut 'Socrates currit et Plato currit et sic de aliis; ergo omnis homo currit', destructiue, ut 'Socrates non currit et Plato non currit et sic de aliis; ergo nullus homo currit'.

Haec quinta pars est de locis a toto in quantitate et a suis partibus. Et ego uellem quod auctores numquam posuissent istum locum, quia secundum ueritatem non est nisi locus a superiori ad inferius. Unde si dico 'omnis homo currit', non est uerum dicere quod hoc praedicatum 'currit' praedicetur de hoc toto 'omnis homo', sed solum de isto termino 'homo', licet distributo, quia subiectum dictae propositionis non est nisi iste terminus 'homo', et non hoc totum 'omnis homo'. Ideo statim apparet quod ista maxima est falsa 'quidquid praedicatur de toto in quantitate praedicatur de qualibet eius parte', quia nihil praedicatur de hoc toto 'omnis homo' dicendo 'omnis homo currit'. Et si dicas quod non debet intelligi quod hoc totum 'omnis homo' sit totum in quantitate, sed solum iste terminus 'homo', licet distributus, tunc certe concederem tibi quod sic posset uocari. Et tunc manifestum est quod non est locus ibi nisi a toto uniuersali ad suam partem, qui ualet si illud totum uniuersale sit distributum, et aliter non. A parte autem subiectiua ad suum totum non distributum ualet modo quo alias dictum est; ad ipsum autem distributum non ualet. Tamen a partibus subiectiuis sufficienter enumeratis ad suum totum uniuersale distributum ualet.

Et ego credo quod non fuit intentio Boethii distinguere istum locum contra locum a toto uniuersali, sed solum dicere quod aliquando est locus a toto uniuersali uniuersaliter quantificato et quod tunc ad suam partem teneret constructiue et destructiue, et quod non teneret nisi sic esset quantificatum. Unde, sicut a principio arguebatur, Aristoteles et Boethius non posuerunt nisi duo tota principalia contra inuicem distincta, scilicet totum uniuersale et totum integrale. Et si sint instantiae contra illos locos, illae pertinent ad sophismata de signis uniuersalibus.

SDD 6.4.6

Totum in modo est terminus communis sumptus sine aliqua determinatione, ut 'homo currit', 'asinus ambulat'; pars in modo est idem terminus communis sumptus cum determinatione, ut 'homo albus', 'asinus Socratis', 'currit uelociter', 'ambulat suauiter'. Locus a toto in modo est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius in modo est habitudo ipsius ad suum totum. Locus a toto in modo tenet destructiue, ut 'lapis non est homo; ergo lapis non est homo albus'; maxima: a quocumque remouetur totum in modo, et quaelibet sua pars. Locus a parte totius in modo tenet constructiue, siue illa pars in modo praedicetur siue subiiciatur; dico si praedicetur ut 'Socrates est homo albus; ergo Socrates est homo'; maxima: de quocumque praedicatur pars in modo, et suum totum. Dico "siue subiiciatur", ut 'homo albus currit; ergo homo currit,; maxima: quiquid praedicatur de parte in modo, et de suo toto'.

Haec sexta pars est de locis a toto in modo et a sua parte. Circa quam notandum est quod secundum ueritatem locus a toto in modo ad suam partem continetur sub loco a superiori ad inferius. Terminus enim communis simpliciter sumptus est superior ad se ipsum constrictum per determinationem appositam; ideo totum in modo praedicatur uniuersaliter de sua parte, et non e conuerso, nam omnis homo albus est homo et non omnis homo est homo albus. Ideo iste locus tenet sicut locus a toto uniuersali ad suam partem, siue sicut locus a superiori ad inferius. Tenet ergo iste locus si totum in modo fuerit distributum, siue affirmatiue siue negatiue. Dico "negatiue" ut exemplificatum est; dico "affirmatiue" ut 'omnis homo currit; ergo omnis homo albus currit'. Sed sic arguendo affirmatiue oportet praesupponere constantiam partis in modo. Si autem illud totum in modo non distribueretur, non ualeret consequentia.

Deinde locus a parte in modo ad suum totum tenet sicut locus ab inferiori ad superius. Non enim tenet ad totum in modo distributum; ideo non ualet consequentia 'Socrates non est homo albus; ergo Socrates non est homo'. Sed tenet ad totum in modo non distributum, siue affirmatiue siue negatiue. Sed in argumento negatiuo oportet praesupponere constantiam subiecti. Verbi gratia, 'homo albus non est risibilis; ergo homo non est risibilis'; non enim ualeret consequentia si nullus homo esset albus, quia tunc antecedens esset uerum et consequens falsum.

Et haec omnia ita se habent sicut se habebant in locis a superiori ad inferius et e conuerso. Sed tamen contra illos locos sunt obiectiones. Quia non sequitur 'Caesar est homo mortuus; ergo Caesar est homo', uel 'aethiops est albus secundum dentes; ergo aethiops est albus', uel etiam 'antichristus est opinabilis; ergo antichristus est', uel etiam 'Socrates uellet perdere asinum suum pro decem libris; ergo uellet perdere asinum suum', uel etiam 'facio hominem esse musicum; ergo facio hominem esse'.

Ad tres primas dubitationes dicendum est quod aliquando terminus per modum determinationis appositus termino communi non est proprie determinatio, sed potius ampliatio, ut si dico 'ens opinabile'; et tunc non ualerent illae consequentiae. Et omnino si terminus appositus faciat terminum communem cui apponitur supponere pro aliquo pro quo non supponeret sumptus sine apposito, dictae consequentiae non ualerent. Quia ille terminus communis simpliciter sumptus non est superius ad se ipsum sumptum cum tali apposito. Unde neque omnis homo mortuus est homo, neque omne ens opinabile est ens, neque omnis albus secundum dentes est albus.

Ad quartam dubitationem posset dici eodem modo. Nam haec additio 'pro decem libris' facit supponere illud cui apponitur, scilicet istam orationem 'uolens perdere asinum suum' pro eo pro quo non supponeret sine tali additione. Et cum hoc etiam perdere asinum pro decem libris non est proprie perdere asinum, sed potius habet modum commutationis asini ad decem libras.

Ad quintam obiectionem posset iterum dici eodem modo, quod iste terminus 'musicum' additus huic complexo 'faciens esse hominem' facit ipsum supponere pro alio quam supponeret sine illa additione. Et etiam defectus in consequentia ex hoc est quia hoc uerbum 'facere' constructum cum accusatiuo qui sequitur connotat quandam negationem; sequitur enim 'facit hominem; ergo per eius actionem quod non erat homo erit homo', similiter 'facit hominem album; ergo per eius actionem qui non erat homo albus erit homo albus'. Quia ergo in obiectione implicatur ista consequentia 'non erat homo albus; ergo non erat homo', quae dicta est non ualere, ideo concedendum est quod obiectio procedit, scilicet quod non sequitur 'facio hominem esse musicum; ergo facio hominem', sed hoc non est contra praedeterminata.

Ultimo dubitatur, quia non uidetur quod iste terminus 'homo' debeat dici totum in modo ad istum terminum 'homo albus', sed magis debet dici sine modo, quia modus non est nisi determinatio apposita uel apponibilis, et iste terminus 'homo' simpliciter sumptus est sine tali determinatione. Etiam quaeretur in quo modo essendi in esset hoc totum.

Respondetur quod nos hic utimur nominibus ad placitum. Et in proposito auctores per hanc uocem 'totum in modo' nihil aliud uoluerunt intelligere quam nos intelligimus per hanc uocem 'terminus modificabilis', id est 'determinabilis', 'sine determinatione sumptus', et per 'partem in modo' idem quod per 'terminum determinabilem sumptum cum determinatione'; ideo non capitur hic proprie hoc esse in illo.

SDD 6.4.7

Totum in loco est dictio comprehendens omnem locum, ut 'ubique' uel 'nusquam'; et pars in loco est dictio comprehendens locum sed non omnem, ut 'hic', 'ibi', 'in domo' et caetera. Locus a toto in loco est habitudo ipsius ad suam partem; et tenet constructiue, ut 'deus est ubique; ergo deus est hic', uel 'antichristus nusquam est; ergo antichristus non est hic'. Locus a parte totius in loco est habitudo ipsius ad suum totum; et tenet destructiue, ut 'Caesar non est hic; ergo Caesar non est ubique'.

Haec septima pars est de locis a toto in loco et a sua parte. Circa quam notandum est quod iste locus a toto in loco secundum ueritatem non differt a loco a toto in quantitate, et, per consequens, non differt a loco a toto uniuersali. Idem enim ualet dicere 'ubique' sicut 'in omni loco', et dicere 'nusquam' sicut dicere 'in nullo loco', et dicere 'hic' sicut dicere 'in hoc loco'. Et apparet manifeste quod dicendo 'in omni loco ...; ergo hic ...' uel 'in nullo loco ...; ergo non hic ...' non esset locus nisi a toto in quantitate. Ideo omnia quae dicta sunt de locis a toto in quantitate et a parte uel partibus eius dicentur de istis locis proportionaliter. Locus enim a toto in loco continetur sub loco a toto in quantitate sicut distributio termini communis localis sub distributione termini communis.

SDD 6.4.8

Totum in tempore est dictio comprehendens omne tempus, ut 'semper' uel 'numquam'; pars in tempore est dictio comprehendens tempus, non tamen uniuersaliter, ut 'nunc', 'hodie', 'heri'. Locus a toto in tempore est habitudo ipsius ad suam partem et locus a parte totius in tempore est habitudo ipsius ad suum totum. Loci a toto in tempore et a parte eius tenent proportionaliter sicut loci a toto in loco et a parte eius, ut 'semper fuit deus; ergo heri fuit deus', 'numquam fuit antichristus; ergo hodie non fuit antichristus', 'Caesar non est hodie; ergo Caesar non est semper'.

Haec octaua pars est de locis a toto in tempore et a parte eius. Et dicendum est de toto in tempore sicut dictum fuit de toto in loco, scilicet quod reponitur sub loco a quantitate. Idem enim ualet dicere 'semper' et 'in omni tempore' uel 'numquam' et 'in nullo tempore'.

Et ideo ego credo quod non fuit intentio Boethii illos locos, scilicet locum a toto in quantitate, a toto in modo, a toto in loco et a toto in tempore, ponere tamquam distinctos a loco a superiori ad inferius, sed uoluit dicere quod ille locus a superiori ad inferius non solum inuenitur ubi inferius est essentialiter sub superiori, immo etiam ubi est sub eo per differentiam accidentalem, quam uocat auctor 'modum', nec tenet solum sine distributione superioris, immo etiam cum distributione, quam uocat 'totum in quantitate', neque etiam solum tenet ubi sit distributio principalis subiecti, immo etiam circumstantiarum et terminorum obliquorum. Et hoc uoluit dicere Boethius sub istis uerbis "licet tamen non solum in subiectis, uerum etiam in modo et temporibus et quantitatibus totum partesque respicere".

SDD 6.4.9

(1) Causa est ad cuius esse sequitur aliud, scilicet effectus. (2) Et diuiditur in causam efficientem, materialem, formalem et finalem. (3) Locus a causa est habitudo ipsius ad suum effectum; locus ab effectu est habitudo ipsius ad suam causam. Et similiter, in speciali, locus a causa efficiente est habitudo causae efficientis ad suum effectum et locus ab effectu causae efficientis est habitudo ipsius ad suam causam efficientem, et sic de aliis causis et effectibus.

Ista nona pars est primo de descriptione causae, secundo de diuisione causae in quattuor genera causarum et tertio de descriptionibus locorum a causis ad causata, tam generaliter quam specialiter. Et illa tertia clausula est manifesta secundum proportionem ad praedeterminata.

De diuisione autem causae et de generibus causarum debet fieri manifestatio secundo Physicorum uel quinto Metaphysicae. Sed cum dicitur in descriptione huius nominis 'causa' quod causa est ad cuius esse sequitur aliud, non debemus hic intelligere per 'sequi' consequentiam de praemissa uel de praemissis ad conclusionem, sed hoc quod causa naturaliter est prior suo effectu, uel hoc quod effectus debet esse per suam causam, uel propter eam.

Sed adhuc notandum est circa istos locos a causis uel effectibus quod ista nomina 'causa' et 'effectus' sunt nomina primae intentionis, seu impositionis, sicut dictum fuit de toto integrali et de partibus eius. Ideo si dico 'domificator est bonus; ergo domus est bona', non est proprie dictum quod ibi sit locus a causa efficiente ad suum effectum, sed a nomine supponente pro causa efficiente ad nomen supponens pro suo effectu secundum habitudinem secundum quam habent ad inuicem conuenientiam in quantum hoc supponit pro causa et illud pro effectu. Et ita etiam erit intelligendum de generatione et corruptione. Et ita etiam maximae si debeant esse logicales debent exponi; uerbi gratia, 'cuius causa efficiens est bona, eius effectus est bonus' id est 'si hoc praedicatum 'bonum' uere affirmetur de nomine causae efficientis, uere etiam affirmatur de nomine effectus'.

SDD 6.4.10

Causa efficiens est quae mouet et operatur ad hoc quod res sit, ut domificator ad hoc quod deus sit. Locus a causa efficiente ad suum effectum tenet respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum' constructiue et destructiue. Dico "constructiue" ut 'domificator est bonus; ergo domus est bona'; maxima: cuius causa efficiens est bona, eius effectus est bonus'; "destructiue", ut 'domificator non est bonus; ergo domus non est bona'; maxima: cuius causa efficiens non est bona, eius effectus non est bonus. E conuerso arguendo esset locus ab effectu causae efficientis ad suam causam; et tenet constructiue et destructiue. Et sunt omnia ponenda proportionaliter sicut in loco a causa efficiente.

Haec decima pars est de locis a causa efficientis et eius effectu, id est a nominibus supponentibus pro causis efficientibus ad nomina supponentibus pro effectibus earum.

Et tunc occurrunt de eis multae dubitationes. Non enim sequitur si domus est bona quod domificator sit bonus, immo forte est homicida, uel latro uel fur. Iterum cum artes et scientiae factiuae sint oppositorum, ut patet nono Metaphysicae, manifestum est quod bonus artifex sciret et posset facere malum artificium; ideo non sequitur si sit bonus artifex quod sit bonum artificium. Item, forte materia domus est ita mala quod non potest inde fieri bona domus, quantumcumque tamen sit bonus domificator. Item, forte domus est sic antiqua quod ruinosa et mala, licet fuerit ualde bonus domificator. Iterum, remanente domo bona forte domificator est mortuus; ideo non est bonus, et sic non sequitur 'domus est bona; ergo domificator est bonus'. Iterum pono quod ualde bonus domificator faciet domum; illa domus non est, quia quod fit non est, ut habetur primo Peri Hermeneias; ergo non sequitur si domificator est bonus quod domus sit bona, quia in dicto casu, ut apparet cuilibet diligenter inspicienti, manifeste potest uideri quod antecedens potest esse uerum consequente exsistente falso. Iterum posset aliquis inexpertus in his locis dubitare utrum isti loci a causa efficiente ad suum effectum et e conuerso ualeant respectu aliorum praedicatorum quam respectu istorum praedicatorum 'bonum' et 'malum'.

Ad primam instantiam dicendum est quod in proposito non intendimus de bonitate uel malitia morali, nec etiam de bonitate uel malitia naturae, sed de bonitate uel malitia artis uel artificii, ita quod artificem uocamus bonum qui est perfectus in arte sua et malum qui in arte sua est diminutus et inexpertus. Et effectum etiam dicimus bonum si sit utiliter factus ad finem ad quem ordinatus est in quantum dicitur tale artificium. Et nullo modo apparet mihi quod in dictis exemplis et maximis descendendum sit in speciali ad agentia et facta per artem. Tamen posset extendi ille locus ad naturalia; quandoque enim ex perfectione agentis sequitur perfectio effectus si non sit impedimentum, et ex minori perfectione agentis prouenit etiam effectus minus perfectus nisi concurrat aliquod aliud agens perficiens et supplens effectum. Et ideo quantum ad perfectiones uel diminutiones naturales bene ualet ille locus, ut si pater est magnus, fortis, pulcer, subtilis et bonae complexionis, sequitur quod ita et filius, et si non, non, nisi oppositum proueniat ex impedimento uel ex indispositione materiae.

Et multas oportet in his locis circumstantias obseruare. Unde in tali materia hi loci non reputandi sunt necessarii, nec propter hoc repellendi sunt, quia sufficit quod sint probabiles aut persuasiui.

Iterum notandum est bene quod cum dicimus 'domus est bona; ergo domificator est uel fuit bonus' non est de uirtute sermonis consequentia bona nec probabilis, sed sophistica, quia differt dicere 'iste domificator est bonus' et 'iste est bonus domificator', sicut dicemus in Sophismatibus. Deberemus ergo arguere 'est domus bona; ergo est uel fuit domificator bonus', ad hoc quod iste terminus 'bonus' sit determinatio domificatoris non ratione naturae sed ratione artis uel artificii.

Ad secundam instantiam dicitur quod in artibus regula et locus tenent supposito quod artifex operetur quantum melius scit et potest ad obtinendum finem optimum ad quem tale artificium communiter ordinatur et quod in hoc ponat bonam diligentiam; aliter argumentum non teneret.

Ad tertiam instantiam dicendum est quod regula et locus supponunt quod non sit indispositio materiae et quod non sit impedimentum, ut dictum est. Unde etiam si sit domus ruinosa propter antiquitatem, hoc non pertinet ad bonum artem uel artificium in quantum dicitur artificium, sed hoc est ea ratione qua est de materia *in naturali*.

Ad quartam instantiam et ad quintam potest dici quod ille locus prout data sunt exempla et maximae non tenet nisi ex suppositione constantiae terminorum, scilicet quod causa efficiens sit talis qualis erat quando agebat illud effectum et quod etiam ille effectus sit talis qualis erat quando fiebat ab illo efficiente. Dico "talis qualis" quantum ad bonitatem et malitiam praedictas, uel etiam, sicut dicunt alii, si sit consequentia a nomine causae actu agentis, et non solum in potentia, sicut est hoc nomen 'domificans'. Tunc debet esse consequentia ab hoc uerbo 'est' ad hoc uerbum 'erit' si procedamus a causa ad effectum, uel ab hoc uerbo 'est' ad hoc uerbum 'fuit' si procedamus ab effectu ad causam, ut 'domificator est bonus; ergo domus erit bona' uel 'domus est bona; ergo domificator erat bonus', exponendo tamen secundum praedicta, scilicet 'domificator est bonus domificator; ergo domus erit bona domus'.

De ultima dubitatione dicendum est quod in multis praedicatis non ualent illi loci, ut si domificator sit albus, non sequitur quod domus sit alba, uel etiam si domificator est homo, non sequitur quod domus sit homo. Sed consequentia ualet secundum Aristotelem de facere ad fieri et e conuerso, de agere ad pati et e conuerso, ut 'agens agit; ergo passum patitur', uel 'agibile agitur', 'domificator domificat; ergo domus domificatur'. Sicut enim dicit Aristoteles, causae actuales et effectus actuales simul sunt et non sunt. Immo etiam et de posse ualet consequentia; si enim aliquid potest calefacere, aliquid potest calefieri, et e conuerso, et sic sequitur etiam de esse ad posse, ut 'domificator est; ergo domus potest esse', et de esse ad fuisse, ut 'domus est; ergo domificator fuit'.

SDD 6.4.11

Materia est ex qua praesupposita fit aliquid, ut ex ferro cultellus et ex farina panis. Materia est duplex, scilicet permanens et transiens. Permanens est quae sub nomine proprio manet cum eo quod factum est ex ea, sicut ferrum est materia cultelli; transiens est quae sic non manet, sicut non manent in pane farina et aqua. Locus a causa materiali, siue permanente siue transeunte, tenet constructiue de hoc uerbo 'est' ad hoc uerbum 'potest', ut 'ferrum est; ergo cultellus potest esse', 'aqua et farina sunt; ergo panis potest esse'; maxima: posita causa materiali potest poni eius effectus. Item tenet destructiue si negentur praesens et praeteritum, ut 'aqua et farina non sunt nec fuerunt; ergo panis non est'. Item tenet respectu huius uerbi 'est' destructiue a materia permanente, ut 'ferrum non est; ergo cultellus non est'; sed non sic tenet a materia transeunte, quia non sequitur 'aqua et farina non sunt; ergo panis non est'. Locus ab effectu causae materialis ad suam causam tenet constructiue de esse ad esse in materia permanente et de esse ad fuisse in materia transeunte, et tenet destructiue a posse esse ad esse. Et possunt dari exempla de his omnibus, ut 'cultellus est; ergo ferrum est', 'panis est; ergo farina et aqua fuerunt', 'panis non potest esse; ergo farina et aqua non sunt'.

Haec undecima pars est de locis a causa materiali et ab effectu eius, quae est tota manifesta. Cum enim natura materiae sit natura potentiae et cum materia non determinet sibi actum, ideo ex esse materiae non sequitur effectum esse, sed posse esse. Quia tamen sine materia praecedente non potest naturaliter res fieri, ideo ad esse effectus sequitur materiam esse uel saltem fuisse.

Notandum est quod illa materia quam uocamus 'transeuntem' non proprie est materia talis effectus in quo non manet, sed est compositum ex materia et forma contraria, seu repugnante, formae effectus sequentis, sicut si ex aqua fit aer, aqua dicetur materia aeris transiens; sic enim transit quia corrumpitur, eo quod forma aquae non potest stare cum forma aeris, sed tamen dicitur materia aeris quia illa eadem materia quae erat sub forma aquae fit sub forma aeris et uere manet in aere.

SDD 6.4.12

Forma est quae dat esse rei, ut albedo dat esse albo. Locus a causa formali tenet constructiue et destructiue respectu huius uerbi 'est' secundi adiacentis, ut 'albedo est; ergo album est'; maxima: posita causa formali ponitur eius effectus; similiter 'albedo non est; ergo album non est'; maxima: remota causa formali remouetur eius effectus. Similiter et e conuerso tenet locus ab effectu causae formalis ad causam formalem constructiue et destructiue, ut 'album est; ergo albedo est', 'album non est; ergo albedo non est'.

Haec duodecima pars est de locis a causa formali et ab eius effectu. Effectus autem causae formalis est materia, siue subiectum, cui forma inhaeret. Nam, sicut habetur secundo Physicorum, causae sunt sibi inuicem causae; unde et materia est causa formae et forma est causa materiae. Unde cum nos concedamus album esse effectum albedinis et albedinem esse eius causam formalem, si illud album sit homo, uel lapis, sequitur quod homo, uel lapis, est effectus formalis albedinis, et tamen non sequitur 'albedo est; ergo homo est', uel etiam 'homo est; ergo albedo est'. Ideo uidetur quod illi loci non tenent modo quo dicebatur. Immo manifestum est quod maxima non ualebat, scilicet 'remota causa formali remouetur eius effectus', quia forma, quae est causa formalis, potest corrumpi subiecto eius remanente, quod tamen est effectus eius.

Dicendum est ergo quod locus non est a causa formali ad suum effectum, sed a nomine supponente pro causa formali ad nomen supponens pro eius effectu, ut ante dictum est. Sed quia eadem res secundum diuersas rationes potest significari, ideo oportet in proposito specificare nomina secundum quae isti loci ualent. Dico ergo quod forma debet significari per nomen abstractum et effectus, siue subiectum, formae debet significari per nomen concretum denominatiue dictum ab illo nomine abstracto, ita quod illud nomen concretum supponat pro illo subiecto et nomen abstractum pro ipsa forma. Et tunc ualebunt consequentiae praedictae; si autem illud subiectum alio nomine significetur, non oportet ualere consequentiam.

Notandum est etiam quod nos fide ponimus aliquas formas speciales separabiles a subiectis suis absque eorum corruptione, ut animam intellectiuam humanam, quae non est educta de potentia materiae suae, siue subiecti sui. Et de talibus formis non intelligebamus illos locos ualere, neque intelligimus. Quoniam per potentiam diuinam bene potest esse albedo qua nihil esset album, sed hoc non esset naturaliter, ideo ualent isti loci saltem ex suppositione quod non occurrat miraculum.

Iterum notandum est quod non forma, immo potius efficiens dat subiecto esse; albificans enim dat subiecto albedinem qua ipsum est album. Ideo descriptio 'formae' sic intelligitur quod forma dat esse subiecto, id est per aduentum formae subiectum est actu tale uel tantum quale uel quantum erat ante in potentia, uel etiam, si sit forma substantialis, tunc per eam substantia per se subsistens est actu hoc quod ipsa erat ante in potentia.

SDD 6.4.13

Finis est gratia cuius est uel fit aliud, ut quia propter beatitudinem acquirimus nobis uirtutes, ideo beatitudo est finis uirtutum. Locus a causa finali ad suum effectum tenet constructiue et destructiue respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum', ut 'felicitas est bona; ergo uirtutes morales sunt bonae'; maxima: cuius finis est bona, ipsum quoque est bonum; similiter 'poena est mala; ergo peccatum est malum'; maxima: cuius finis malus est, ipsum quoque malum est. Et e conuerso facies locum ab effectu causae finalis ad suam causam, et est facile exemplificare.

Ista tertia decima pars est de locis a causa finali et ab effectu eius. Et magnae sunt difficultates naturales de causa finali, sicut etiam de aliis causis, quae non sunt hic pertractandae. Sed tamen cum 'finis' dicatur uno modo, principaliter et prima intentione, quod praeexsistit agenti et actioni et omnibus finaliter ordinatis in ipsum (dico "praeexsistit" aut tempore aut saltem natura, sicut omnium entium dicimus deum esse causam finalem), et alio modo dicatur 'finis', secunda intentione, qui non praeexsistit agenti neque actioni eius, sed per agentem et eius actionem producitur in esse uel acquiritur, sicut sanitas in infirmo producenda diceretur finis medici et actionis eius et omnium quae medicus ordinat ad sanandum, manifestum est quod aliter dicendum est de uno horum finium et aliter de alio.

Nam de primo modo capiendi 'finem' non ualet constructiue consequentia a nomine finis ad nomen effectus causae finalis respectu huius uerbi 'est', ut non sequitur 'deus est; ergo creatura est', nec sequitur 'anima humana est; ergo uirtus moralis est', licet uirtus moralis sit gratia animae tamquam gratia finis principalis. Sed destructiue ualet, ut 'deus non est; ergo nec creatura', uel 'anima humana non est; ergo uirtus moralis non est'. Ab effectu autem ad talem causam finalem tenet constructiue, et non destructiue.

De fine autem dicto secunda intentione, de quo magis uidentur intelligere uulgares, et auctor noster in exemplis suis, non ualet argumentum de causa finali ad suum effectum uel e conuerso respectu uerbi 'est'. Quamuis enim medicus ordinet medicinam laxatiuam ad sanandum Socratem, tamen non sequitur 'illa medicina laxatiua est; ergo sanitas Socratis', neque e conuerso. Immo de tali fine dicit Aristoteles quod habitibus exsistentibus in materia cessat motus.

Verum est tamen quod de ordinatis in finem aliqua sunt quae non oportet stare cum illo fine adueniente, sicut dictum est de medicina laxatiua, et aliqua sunt quae oportet manere cum illo fine ad quem ordinantur, ut uirtutes cum felicitate. Et de illis quae non oportet manere dictum est quod non sequitur 'hoc est; ergo illud est'. De illis autem quae oportet manere cum fine bene ualet affirmatiue consequentia a fine ad effectum ordinatum in finem, et non ualet negatiue, respectu huius uerbi 'est'; et e conuerso, ab effectu ad causam, ualet negatiue et non affirmatiue. Verbi gratia, sequitur 'felicitas hominis est; ergo uirtus est', sed non e conuerso.

Et ex dictis apparet quo modo moderanda sunt dicta auctoris de bono et malo. Cum enim illud quod non est nec sit bonum nec malum, non sequitur 'sanitas Socratis est bona; ergo medicina laxatiua est bona', quia iam non est, nec etiam sequitur e conuerso. Sed oportet condicionare consequentias, scilicet quod si finis acquisitus sit bonus, illud per quod acquirebatur erat bonum si sine illo non poterat conuenientius acquiri, et si etiam per illud non eueniat aliquod malum. Unde licet sanitas acquisita sit bona, tamen si per commissionem peccati mortalis acquirebatur, non sequitur quod illud opus erat bonum. Si tamen naturaliter uel secundum rectam rationem fuerit ordinatio praecedentium in finem sequentem, bene sequitur si finis est bonus quod illa antecedentia erant bona. Et etiam cum saepe erronee statuamus nobis finem malum et culpabilem, omnia etiam quae ordinamus in illum finem sunt mala et culpabilia ea ratione qua ordinamus ea in illum finem, licet forte aliter essent bona. Verbi gratia, peccamus dando pauperibus si non propter deum sed propter uanam gloriam hoc faciamus. Exemplum autem quod auctor dedit de poena et peccato non uerificatur, quia peccans non intendit poenam (non enim peccat ut puniatur); posset tamen dici quod improprie diceretur causa finalis, sicut nauta absens dicitur causa efficiens submersionis nauis. Sic enim aliquando loquimur eo solo quod oppositum est innatum esse causa oppositi; ideo cum praemium sit finis boni operis, dicimus poenam esse finem culpae.

SDD 6.4.14

Generatio est progressio rei a non esse ad esse. Locus a generatione est habitudo generationis ad generatum, et, e conuerso, locus a generato est habitudo generati ad generationem. Locus a generatione tenet constructiue et destructiue quantum ad illa praedicata 'bonum' et 'malum', ut 'generatio Christi est bona; ergo Christus est bonus', similiter 'generatio antichristi est mala; ergo antichristus est malus'; similiter, 'constructio domus est bona; ergo domus est bona', 'aedificatio castri est mala; ergo castrum est malum'. Maxima autem sunt: cuius generatio est bona, et ipsum est bonum, et cuius generatio est mala, et ipsum est malum. Et e conuerso tenet locus a generato ad generationem, tam constructiue quam destructiue; et sunt assignanda exempla et maximae proportionaliter praedictis.

Ista quarta decima pars est de locis a generatione et a generato. Et maxima difficultas tractanda est in naturalibus, quae res est generatio, siue pro qua re uel pro quibus rebus supponit hoc nomen 'generatio'. Ideo ex determinandis in philosophia naturali, ego suppono quod in puris successiuis, sicut est tempus, idem est aliquam rem esse, et ipsam fieri, et etiam ipsam corrumpi. Numquam enim est haec dies nisi quando fit, nec umquam fit nisi quando est. Et hoc satis exprimit Aristoteles, tertio Physicorum. In his autem quae sunt naturae permansiuae, ut caliditas aquae, generatio rei non est ipsa res, sed erit, ita quod in praeciso tempore in quo est generatio caliditatis B non est illa caliditas B, sed erit, et in quo etiam praeciso tempore est caliditas B, in illo non est sua generatio, sed fuit. Ideo manifestum est quod in pure successiuis sequitur 'A est; ergo eius generatio est', et etiam, e conuerso, 'A non est', uel 'fuit'; 'ergo generatio eius non est', uel 'non fuit'; et etiam 'A est bonum; ergo eius generatio est bona'; et sic de aliis praedicatis. Et est maxima 'quidquid uere praedicatur de nomine supponente pro re pure successiua, uere praedicatur de nomine supponente pro eius generatione', immo etiam de nomine supponente pro eius corruptione, quia idem est illa res et eius generatio et eius corruptio, ut dictum est.

Sed in his quae sunt naturae permansiuae non sequitur 'A est; ergo generatio ipsius A est', nec etiam e conuerso, sed sequitur magis 'A est; ergo generatio ipsius A fuit' et 'generatio ipsius A est; ergo A erit'. Et quia res non est bona uel mala nisi quando est, ideo debent moderari dicta auctoris, scilicet si generatio domus est bona, non concludam 'ergo domus est bona', sed 'ergo domus erit bona', et 'domus est bona; ergo generatio eius fuit bona'. Tamen, sicut in physica determinatum fuit, bene dicimus quod aliquando in eodem tempore est domus et eius factio, scilicet factio prius et domus posterius, quia licet nobis uti tempore magno tamquam praesenti, in cuius una parte fit domus et in alia est domus. Et haec etiam *dicta fueruntIuidebunturE* in Sophismatibus. Item, multa etiam possent hic notari de generatione et de re generata sicut notabatur de causa efficiente et eius effectu, eo quod efficiens est generans.

SDD 6.4.15

Corruptio est progressio rei de esse ad non esse. Locus a corruptione

est habitudo ipsius ad suum corruptum et, e conuerso, locus a corrupto est habitudo ipsius ad suam corruptionem. Et uterque tenet constructiue et destructiue de hoc praedicato 'bonum' ad hoc praedicatum 'malum' et e conuerso, ut 'corruptio domus est mala; ergo domus est bona' uel 'corruptio domus est bona; ergo domus est mala', et similiter 'corruptio domus non est bona; ergo domus non est mala', uel etiam 'corruptio domus non est mala; ergo domus non est bona'. Et maximae dantur tales: cuius corruptio est mala, ipsum est bonum, et e conuerso, et cuius corruptio est bona, ipsum est malum, et suo modo negatiue. Et proportionaliter de corrupto ad suam corruptionem.

Haec quinta decima pars est de locis a corruptione ad corruptum et e conuerso. Et sicut dictum est in parte praecedente quod magna est difficultas dicere quae res est generatio, ita nunc dicendum est quod non minor difficultas est dicere quae res est corruptio. Et dictum est in naturalibus quod sicut generatio caliditatis est caliditas, ita corruptio caliditatis est caliditas. Et tunc apparet magna difficultas si ponamus quod homo malus et iniustus poeniteat et fiat uirtuosus, ita quod corrumpatur malitia et generetur uirtus, tunc generatio uirtutis est ipsa uirtus uel pars uirtutis, et ita corruptio malitiae est ipsa malitia uel pars malitiae, et quaelibet pars malitiae est mala. Et similiter si ponamus quod uirtus uel aliqua bona dispositio continue corrumpatur, corruptio illius uirtutis est ipsa uirtus uel pars eius, et quaelibet pars uirtutis est bona, ergo corruptio uirtutis est bona, ut ipsa uirtus est bona. Et sic totum apparet falsum quod de praedictis locis dicebatur; non enim cuius corruptio est bona, ipsum est malum, immo ipsum est bonum uel erat bonum, et cuius corruptio est mala, ipsum est malum uel erat malum.

Propter hanc difficultatem et quasdam alias, notandum est, sicut in parte praecedente dicebatur de generatione, quod non sequitur 'A est; ergo corruptio ipsius A est', neque etiam sequitur e conuerso 'corruptio ipsius A est; ergo A est', sed magis sequitur 'corruptio ipsius A est; ergo A fuit'. Et quia dictum fuit quod illud quod non est neque est bonum nec malum, ideo oportet corrigere consequentias prius positas si uelimus proprie loqui, ut 'corruptio domus est mala; ergo domus erat bona', et similiter 'domus est bona; ergo corruptio eius erit mala uel esset mala si esset'.

Sed tunc respondeo ad difficultatem quae mota fuit. Et dico quod licet priuatio non sit aliud quam subiectum priuatum, tamen priuationem perfectionis uel dispositionis ad perfectionem communiter uocamus malam. Ideo si talis sit propria locutio, sequitur quod subiectum priuatum sua perfectione uel dispositione ad perfectionem quae esset sibi conueniens esset malum, quod non uidetur ita esse. Auris enim licet careat auditu, tamen non est mala, neque oculus licet careat uisu, nec materia licet careat uita, nec luna licet sit eclipsata. Ergo si priuationem dicamus malam, non est propria locutio, et tunc corruptio perfectionis alicuius uel conuenientis dispositionis non dicetur mala nisi in quantum tendat ad priuationem illius perfectionis uel nisi in quantum subiectum eius dicatur aliqualiter priuatum illa perfectione, scilicet partialiter. Ideo sequitur quod impropria locutio est dicere quod corruptio perfectionis uel conuenientis dispositionis sit mala. Sed tamen ad istum sensum talia uulgariter et communiter dicuntur, quia sicut motum magis denominamus a termino ad quem quam a termino a quo, ita etiam mutationem quae non est motus, cuius modi sunt generatio et corruptio, magis denominamus a termino ad quem quantum ad esse bonum uel malum, quamuis sit denominatio secundum attributiuam locutionem, et non secundum propriam.

Deinde dicimus quod generatio est de non esse, tamquam a termino a quo, ad esse, tamquam ad terminum ad quem, et corruptio e conuerso. Et per illud esse et non esse non debemus intelligere nisi subiectum habens formam et ipsum carens ea. Non enim est credendum quod illud non esse sit distinctum a subiecto generationis uel corruptionis, sed est illud subiectum priuatum ante generationem uel post corruptionem. Generatio enim caliditatis, quae est idem quod caliditas, ad istum sensum est de non esse ad esse quia subiectum ante erat priuatum caliditate et post est habens caliditatem. Et sic, e conuerso, corruptio opposito modo est de esse ad non esse, quia subiectum prius habebat caliditatem et post caret ea. Ideo subiectum aliqua dispositione habituatum et ipsum illa dispositione priuatum uocamus terminos generationis et corruptionis illius dispositionis. Et non diuersificantur res pro quibus supponebant istae orationes 'subiectum habituatum' et 'subiectum priuatum', sed distinctio est secundum rationem. Et haec debent uideri in physica.

Tunc ergo, quia subiectum priuatum dispositione sibi conueniente

dicimus malum, uel minus bonum quam si haberet eam, et modo proportionali subiectum habituatum dispositione sibi conueniente dicimus bonum, uel minus malum quam si non haberet eam. Ideo secundum talem bonitates uel malitias attributas subiecto priuato quod uocamus terminum ad quem corruptionis nos modo attributiuo uocamus corruptionem bonam uel malam. Verbi gratia, si esset in homine corruptio uirtutis sine generatione malitiae, uel etiam corruptio malitiae sine generatione uirtutis, tunc simpliciter et proprie loquendo corruptio malitiae esset mala, quia esset malitia uel pars malitiae, et corruptio uirtutis esset bona, quia esset uirtus uel pars uirtutis; et tamen locutione attributiua ad illud quod uocamus terminum ad quem corruptio malitiae diceretur bona, quia terminus ad quem diceretur esse homo carens malitia, qui dicitur bonus, id est minus malus quam si haberet adhuc malitiam, et ita corruptio uirtutis diceretur mala, quia terminus ad quem diceretur malus, id est minus bonus quam si adhuc haberet uirtutem. Unde sufficit hic accipere 'bonum' et 'malum' relatiue, scilicet 'bonum' pro 'minus malo' et 'malum' pro 'minus bono'. Et ita posset exemplificari de domo; domus enim eadem potest dici bona et mala diuersis, ut bona Socrati et mala Platoni. Corruptio igitur illius domus diceretur mala Socrati, quia intelligitur terminari ad Socratem male se habentem, id est minus bene, et ita corruptio erit bona Platoni, quia intelligitur terminari ad Platonem bene se habentem, id est minus male. Et dico "intelligitur terminari ..." et caetera quia ad huius modi corruptionem domus haec consequuntur, scilicet Socratem minus bene se habere et Platonem minus male.

SDD 6.4.16

Usus est operatio qua utimur aliqua re et usitatum est illa res qua utimur in nostra operatione, ut equitatio est usus equi et nauigatio est usus nauis, usitatum autem, ut apparet, est equus uel nauis, et usitantes sunt homines qui talibus utuntur ad suas operationes exercendas. Locus ab usibus, seu usu, est habitudo usuum, uel usus, ad usitatum; et e conuerso locus ab usitato est habitudo ipsius ad suum usum. Et tenent isti loci constructiue et destructiue respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum', ut 'equitare est bonum; ergo equus est bonus', et e conuerso 'equus est bonus; ergo equitare est bonum', et similiter 'taxillare est malum; ergo taxilli sunt mali', et e conuerso. Et sunt maximae tales: cuius usus est bonus, ipsum quoque bonum est, et e conuerso; similiter cuius usus malus est, ipsum quoque malum est, et e conuerso.

Ista sexta decima pars est de locis ab usibus et ab usitatis, seu a nominibus usuum et usitatorum. Circa quam notandum est quod multis rebus, et naturalibus et artificialibus, nos utimur propter nos. Ideo sumus causae finales earum, sed illis non possumus uti ad nostras necessitates uel utilitates replendas nisi operando aliquid ex illis uel circa illa. Et huius modi operationes uocamus 'usus' illarum rerum, et ita nos sumus tamquam finis gratia cuius illorum usus est. Usus enim est mediante quo illae res transeunt in bonum uel malum nostrum.

Et sic manifestum est quod locus ab usu ad usitatum continetur sub loco a causa finali ad eius effectum. Et est ibi effectus causae finalis sine quo non potest esse illa causa finalis, sed e conuerso bene. Non enim potest esse usus nauis sine naui uel usus equi sine equo, sed bene est nauis sine nauigatione et equus sine equitatione. Et ideo, sicut dicebatur de tali causa finali et de effectu eius, ita dicimus in proposito quod locus ab usu ad usitatum tenet affirmatiue, et non negatiue, respectu huius uerbi 'est'; locus autem ab usitato ad usum tenet negatiue, et non affirmatiue, ut patet de naui et nauigatione et de equo et equitatione. Similiter, respectu horum praedicatorum 'bonum' et 'malum' oportet consequentias et locos moderare sicut diximus de fine, scilicet quod si usus est bonus, usitatum est bonum si sine tali usitato non poterat esse conuenientius talis usus uel aequiualens et si per illud usitatum non eueniat aliquid malum.

Notandum est etiam quod auctor exemplificando ponit equitare tamquam usum equi. Et non oportet huius modi exempli quaerere uerificationem; non enim credo quod equitare sit equitatio, sicut nec ambulare ambulatio, immo equitare est equitans, sicut et ambulare ambulans, prout hoc alibi dictum est.

Deinde etiam arguendo sic 'equitatio est bona; ergo equus est bonus' non credo quod debeat dici locus ab usibus, sed locus ab usu. Tamen forte consuetum est ita dicere ad innuendum quod eiusdem rei possunt esse plures usus a quorum quolibet aut pluribus simul possumus arguere ad usitatum, ut dicendo 'equitatio est bona et portatio bladi ad molendinum et cultura agri est bona; ergo equus est bonus', hic est locus ab usibus, cum utamur equo ad haec omnia.

SDD 6.4.17

Communiter accidentia sunt quae se concomitantur uel unum sequitur ad

alterum circa idem subiectum. Et illa sunt duplicia: quaedam enim dicto modo se habent semper uel ut pluribus, alia autem nec semper nec ut in pluribus, sed contingenter ad utrumlibet uel ut in paucioribus. Ex primis autem sumitur locus dialecticus, et non ex secundis, sed esset ex eis argumentum sophisticum. Exemplum de secundis ut 'iste est comptus; ergo est adulter'; hoc enim argumentum est sophisticum et non dialecticum, quia licet aliquis idem inueniatur comptus et adulter, tamen plurimi bene sunt compti qui non sunt adulteri. Exemplum de primis, et primo constructiue, ut 'iste poenitet; ergo peccauit'; locus a communiter accidentibus, maxima: si communiter accidentium posterius inest, prius infuit; secundo destructiue, ut 'iste non peccauit; ergo non paenitet'; locus a communiter accidentibus, maxima: si communiter accidentium prius non infuit, nec posterius inest.

Haec septima decima pars est de locis a communiter accidentibus. Et est notandum quod sic arguendo 'iste paenitet; ergo deliquit' non est proprie loquendo locus a communiter accidentibus, sed ab uno communiter accidentium ad alterum. Tamen sic consueuerunt homines loqui, quod loci ab uno communiter accidentium ad alterum et e conuerso sunt loci a communiter accidentibus, cum uterque sit solum ab uno communiter accidentium ad alterum.

Notandum est etiam quod praeter diuisionem datam de communiter accidentibus danda est alia, scilicet quod quaedam sunt communiter accidentia quae simul concomitantur se circa idem, et alia quae non simul, sed unum sequitur post alterum. Et iterum possibile est quod huius modi concomitantia uel consecutio sit necessaria sic quod numquam est unum quin sit alterum uel numquam est illud quod natum est esse prius quin sequatur illud quod natum est esse posterius. Et tunc locus est necessariae consequentiae. Verbi gratia, in necessario concomitantibus simul, ut 'luna exsistens in cauda Draconis opponitur soli; ergo luna eclipsatur', et similiter e conuerso; uerbi gratia, in his quorum necesse est unum post alterum esse, ut 'hodie est dies sabbati; ergo cras erit dies dominica', et e conuerso.

Sed etiam aliter possibile est quod huius modi concomitantia uel consecutio non sit necessaria, sed contingens ut in pluribus. Et tunc non est locus necessariae consequentiae, sed probabilis solum. Et bene est tale argumentum dialecticum; sufficit enim saepe dialectico uel rhetorico ad persuadendum uel ad generandum opinionem quod argumentum sit probabilis antecedentis uel etiam probabilis consequentiae. Ideo si aliquando aliquis paeniteat qui tamen non deliquit, non propter hoc aufertur quin sit argumentum bonum 'iste paenitet; ergo deliquit'.

Iterum forte posset sustineri quod in illo exemplo erat consequentia necessaria. Quia si obiiciatur quod deus numquam peccauit et tamen dixit "paenitet me fecisse hominem", diceretur quod non loquebatur de paenitere proprie dicto, sed secundum aliquam similitudinem. Similiter si dicat aliquis "paenitet me de hoc quod non interfeci talem hominem", uel "de hoc quod non rapui pecuniam eius", diceremus quod quamuis illa sit quaedam displicentia, tamen non est proprie paenitentia, quia hoc nomen 'paenitentia' proprie sumptum significat bene displicentiam, sed connotat quod illa sit secundum rectam rationem et bonam uoluntatem ad emendationem animae de peccato commisso.

SDD 6.4.18

Praeter locos praedictos quos nominauit nobis auctor, aliqui dicunt alios esse locos a concomitantibus substantiam, scilicet a toto copulato ad suam partem et a propositione copulatiua ad quamlibet suarum categoricarum, ut 'Socrates currit et Plato disputat; ergo Socrates currit'; item, a parte totius disiunctiui ad suum totum, et a qualibet categorica alicuius disiunctiuae ad illam disiunctiuam, ut 'Socrates currit; ergo Socrates currit uel Plato disputat'; item, locus a toto numerali ad suam partem, ut 'tria sunt; ergo duo sunt', uel 'tu habes tres; ergo tu habes duos'; item a toto, seu a nomine, collectiuo, ut 'populus es; ergo homo est'; item, a plurali ad singulare, ut 'homines sunt; ergo homo est'.

Item, Tullius ponit locos ab antecedentibus et consequentibus. Ab antecedente sic 'hominem currere est uerum' (uel 'necessarium', uel 'concessum'); ergo animal currere est uerum' (uel 'necessarium', uel 'concedendum'); maximae: si antecedens est uerum, consequens est uerum; si antecedens est necessarium, consequens est necessarium; si antecedens est concessum, consequens est concedendum. A consequente autem sic 'non est uerum quod animal currit; ergo non est uerum quod homo currit', et sic de 'impossibili' et de 'negato'; maximae: si consequens est falsum, antecedens est falsum; si consequens est impossibile; antecedens est impossibile, si consequens est negatum, antecedens est negandum.

Ista ultima pars huius capituli est de locis a concomitantibus substantiam non enumeratis ab auctore. Et auctor noster, et etiam Themistius, non enumerauit illos quia non sunt proprie loci dialectici uel quia faciliter reducuntur ad enumeratos.

Consequentiae autem a copulatiua ad partem eius uel a parte disiunctiuae ad ipsam disiunctiuam sunt bene formales, sed non sunt proprie argumenta, sicut dictum fuit prius de aequipollentiis, conuersionibus et subalternationibus, cum non sit ibi medium uel extremum. Et si uellemus dicere quod essent argumenta dialectica et loci dialectici, ego dicerem quod locus a copulatiua ad suam partem reduceretur ad locum a toto in quantitate. Copulatio enim habet modum distributionis, unde apparet quod a termino distributo sequitur copulatiue omnia eius supposita, ut 'omnis homo currit; ergo Socrates currit et Plato currit ...' et sic de singulis. Locus autem a parte disiunctiuae ad ipsam disiunctiuam reduceretur ad locum a parte subiectiua ad suum totum uniuersale. Disiunctio enim habet modum termini communis indefinite sumpti, unde apparet quod ex termino communi non distributo sequitur disiunctiue omnia sua supposita, et etiam ex quolibet supposito alicuius termini sequitur ille terminus non distributus; sequitur enim 'homo currit; ergo Socrates currit uel Plato currit ...' et sic de aliis, et sequitur 'Socrates currit; ergo homo currit'.

Alii autem ponunt illos locos reduci ad locum a toto integrali ad suam partem et e conuerso, quia hypothetica est integrata ex suis categoricis. Et apparet mihi, licet hoc sit uerum, scilicet quod categoricae sunt partes integrales hypotheticae, tamen dictae consequentiae non tenent ea ratione qua hoc est totum integratum et illud pars eius. Sed bene esset locus a toto integrali dicendo 'propositio hypothetica est; ergo propositio categorica est', uel saltem 'ergo illud est quod esset propositio categorica si per se poneretur'. Et loquor sic, disiunctiue, propter istam dubitationem utrum aliqua pars propositionis sit propositio, de qua dubitatione dictum est alias.

Locus autem a toto numerali ad suam partem apparet manifeste esse locus a toto integrali. Et similiter etiam locus a nomine collectiuo; nam populus uel exercitus integratur ex multis partibus, et homines sunt partes eorum principales, quia non potest esse populus uel exercitus sine hominibus; ideo bene sequitur 'populus', uel 'exercitus', 'est; ergo homines sunt'. Currus autem et equi sunt partes non principales exercitus, quia posset esse exercitus sine talibus, scilicet hominum peditum; ideo non sequitur 'exercitus est; ergo currus est', nec etiam sequitur 'exercitus est; ergo equi sunt'. Et eodem modo, ac omnino consimiliter, est de loco a termino plurali ad terminum singularem; unum enim intelligitur tamquam pars plurium, et etiam terminus pluralis supponit pro pluribus simul et terminus singularis supponit pro unoquoque illorum plurium seorsum.

Loci autem ab antecedentibus et a consequentibus conueniunt, secundum Boethium, cum omnibus aliis locis; ideo non enumerat eos Themistius. Nam si formaliter non coincidunt cum aliis, tamen uirtualiter, uel consecutiue, coincidunt cum eis, prout concederemus sequi 'homo currit; ergo hominem currere est uerum', et e conuerso 'hominem currere est uerum; ergo homo currit', et sic suo modo de aliis propositionibus. Si ergo dicamus 'homo currit; ergo animal currit', est locus ab inferiori ad superius, quia ab isto termino 'homo' ad istum terminum 'animal' respectu huius praedicati 'currit'. Sed si dicamus 'hominem currere est uerum; ergo animal currere est uerum', est locus ab antecedente ad consequens, quia ab hac propositione 'homo currit' ad hanc propositionem 'animal currit' respectu huius praedicati 'uerum'. Ita etiam si dico 'domus est; ergo paries est', est locus a toto integrali ad suam partem, et si dico 'uerum est domum esse; ergo uerum est parietem esse', est locus ab antecedente ad consequens. Ita similiter si dico 'paries non est; ergo domus non est', est locus a parte totius integralis ad suum totum respectu huius praedicati 'est', et si dico 'haec propositio 'paries est' est falsa; ergo et haec 'domus est est locus a consequente ad antecedens respectu huius praedicati 'falsum', nam parietem esse est consequens ad domum esse.

Et apparet etiam quod isti loci ab antecedentibus et a consequentibus non habent ueritatem originaliter, sed ex uirtute aliorum. Non enim est bona consequentia 'hominem currere est uerum; ergo animal currere est uerum' nisi quia haec est bona consequentia 'homo currit; ergo animal currit'; et similiter non est bona consequentia 'domum esse est uerum; ergo parietem esse est uerum' nisi quia haec est bona consequenti 'domus est; ergo paries est', et sic de aliis. Ideo Themistius habuit rationalem causam dimittendi istos locos; Tullius tamen ponit eos quasi formaliter essent distincti ab aliis.

Sed adhuc est bene dubitatio. Quia facto syllogismo dicimus "consequens est falsum; ergo et antecedens". Quid ergo respondendum est si quaeratur "unde locus?" quando dicimus "consequens est falsum; ergo et antecedens"? Et uidetur mihi quod hoc est sicut dubitare quo modo sit respondendum si dicatur "aliquod praedicatum", uel "hoc praedicatum 'currit'", "uere praedicatur de specie; ergo et de genere". Apparet ergo mihi quod haec ultima consequentia non est a specie ad genus, sed ab isto termino 'species' ad istum terminum 'genus', qui non sunt sicut genus et species, sed sicut correlatiua. Et sic etiam in prima consequentia non arguebatur a consequente ad antecedens, sed ab isto termino 'consequens' ad istum terminum 'antecedens', qui opponuntur ad inuicem relatiue. Ideo forte tales loci uidentur esse a relatiuis; et de hoc dicetur quando agetur de illis relatiuis.

SDD 6.5: DE LOCIS EXTRINSECIS

SDD 6.5.1

(1) Sequitur de locis extrinsecis. Et dictum est prius quid sit locus extrinsecus. (2) Locus autem extrinsecus diuiditur, quia alius ab oppositis, alius a maiori, alius a minori, alius a simili, alius a proportione, alius a transsumptione et alius ab auctoritate. (3) Locus ab oppositis iterum diuiditur secundum quattuor genera oppositionum; unus enim est locus a relatiuis, alius a contrariis, alius a priuatiue oppositis et alius a contradictoriis.

Istud quintum capitulum est de locis extrinsecis, quod continet undecim partes: prima est de quibusdam diuisionibus locorum extrinsecorum, secunda est de loco a relatiuis, tertia de loco a contrariis, quarta de loco a priuatiue oppositis, quinta de loco a contradictoriis, sexta de locis a maiori et minori, septima de loco a simili, octaua de loco a proportione, nona de locis a transsumptione, decima de loco ab auctoritate, et undecima est de quibusdam aliis locis, non enumeratis ab auctore. Et partes assignabuntur in processu.

Prima pars habet tres clausulas manifestas. Prima enim proponit intentionem capituli, remittendo de definitione loci extrinseci ad praedeterminata, secunda diuidit locum extrinsecum in locum ab oppositis et caetera, et tertia subdiuidit locum ab oppositis. De his autem diuisionibus et de membris earum apparebit per partes sequentes.

SDD 6.5.2

(1) 'Relatiua' uocamus terminos de praedicamento ad aliquid; et quae sint illa dictum est in tractatu de Praedicamentis. (2) 'Relatiue' autem 'opposita' uocamus terminos de praedicamento ad aliquid qui ad inuicem correlatiue dicuntur, ut 'pater' et 'filius'. (3) Locus a relatiuis est habitudo unius illorum ad alterum sibi relatiue oppositum. (4) Locus a relatiuis tenet constructiue et destructiue respectu huius uerbi 'est', ut 'pater est; ergo filius est', uel etiam 'pater non est; ergo filius non est'; maxima: posito uno relatiuorum, seu relatiue oppositorum, ponitur reliquum, et remoto uno remouetur reliquum. (5) Item, locus a relatiuis tenet constructiue et destructiue secundum conuertentiam utriusque relatiuorum ad reliquum, ut 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato est filius Socratis', uel 'Socrates est similis Platoni; ergo Plato est similis Socrati'. (6) Item, secundum auctorem locus a relatiue oppositis tenet ab affirmatione unius relatiue oppositorum de aliquo subiecto respectu tertii ad quod dicitur ad negationem alterius correlatiui de eodem subiecto respectu eiusdem tertii, ut 'Socrates est pater Platonis; ergo Socrates non est filius Platonis'.

Haec secunda pars est de loco a relatiuis, seu a relatiue oppositis. Et ego non credo quod in aliquo praedictorum exemplorum debeat dici esse locus a relatiuis, seu relatiue oppositis, sed ab uno relatiuorum, uel relatiue oppositorum, ad reliquum, nec etiam ab oppositis, sed ab uno opposito ad reliquum. Sed tamen ita consuetum est dici ex eo quod terminus a quo est locus et terminus ad quem est locus communi nomine nominantur 'relatiua' uel 'relatiue opposita'.

Haec autem pars continet sex clausulas. Prima enim remittit de definitione relatiuorum ad tractatum de Praedicamentis, et secunda describit relatiue opposita, quae est per se manifesta, tertia describit locum a relatiuis, sed potius deberet dici a relatiuo, seu relatiue opposito, prout iam prius notatum est. Aliae tres clausulae assignant tres regulas de loco a relatiuis.

Quarta autem clausula uidetur mihi tenere in uirtute istius proprietatis relatiuorum quod relatiua sunt simul natura, et illa exposita fuit prius in tractatu de Praedicamentis; ideo ibi uideatur de hoc et scietur quo modo haec clausula habeat uel non habeat ueritatem.

Quinta uero clausula tenet per istam proprietatem relatiuorum tamquam per maximam 'omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam', quae quo modo sit intelligenda dictum etiam fuit in tractatu de Praedicamentis.

De sexta autem clausula manifestum est quod ipsa non habet efficaciam in relatiuis aequiparantiae, scilicet quae eodem nomine nominantur, de quibus etiam dictum est in tractatu de Praedicamentis. Sed etiam non ualet in omnibus aliis nisi cum modificatione. Nam isti termini 'causa' et 'effectus' dicuntur correlatiue, et tamen non sequitur 'materia est causa formae; ergo materia non est effectus formae', quia utraque est alterius causa et effectus, *nec sequitur etiam 'haec propositio 'homo currit' est antecedens ad istam 'risibile currit'; ergo non est consequens ad eam', quia utraque sequitur ad reliquam*I. Ergo oportet dicere quod numquam idem est eiusdem causa et effectus secundum eundem modum causalitatis, nec idem ad idem est antecedens et consequens secundum eandem consequentiam. Eodem modo etiam oportet dicere de hoc quod dicitur locum a relatiuis tenere de affirmatione ad negationem conuertendo, scilicet sic 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato non est pater Socratis'; instantia enim est contra hoc in relatiuis aequiparantiae, *et sicut statim instabatur de terminis conuertibilibus, oportet dicere sicut prius.*

Sed etiam notandum est bene quod cum sint diuersae species relatiuorum, sic sunt etiam diuersae species locorum a relatiuis, qui loci iam non sunt dicendi a relatiuis secundum generalem relatiuorum habitudinem, sed secundum specialem terminorum relatiuorum habitudinem. Verbi gratia, dictum fuit quod ab istis terminis 'antecedens' et 'consequens' sunt loci a relatiuis respectu horum terminorum 'uerum' et 'falsum', sed hoc non contingit ut sunt relatiua, sed ut talia relatiua.

Ita etiam concederetur iste locus esse a relatiuis 'Socrates est pater Platonis; ergo Plato non est pater Socratis', sed non est a relatiuis ut relatiua, sed ut talia relatiua, scilicet disparantiae. Ita etiam inter locos a relatiuis poneretur hoc argumentum 'totum est album; ergo pars eius est alba', et esset maxima 'quale est totum, talis est aliqua pars eius'. Verum est quod illa maxima indiget modificatione, scilicet restringendo 'quale' ad tertiam speciem qualitatis uel ad illos terminos de genere qualis qui significant dispositionem additam ei pro quo supponit subiectum. Et de hoc nihil plus dicam, quia non est ibi nisi exemplificatio. Manifestum est tamen quod haec consequentia non tenet secundum communem habitudinem relatiuorum ad inuicem, sed secundum specialem habitudinem horum terminorum 'totum' et 'pars' ad inuicem. Ita etiam si dicatur 'una contradictoriarum est uera; ergo altera est falsa', locus non est formaliter ab uno contradictoriorum ad reliquum, sed ab isto termino 'contradictorium' ad istum terminum 'contradictorium', qui inuicem correlatiue dicuntur. Ideo est locus ab uno relatiuorum ad alterum sibi correlatiuum, et non tenet illa consequentia ex eo quod sunt inuicem relatiua, sed ex eo quod sunt talia relatiua. Unde non ualeret consequentia de subalternante ad subalternatam, licet etiam correlatiue se habeant.

Ulterius notandum est quod Aristoteles, secundo Topicorum, posuit locum quem uere debemus dicere locum a relatiuis ad sua correlatiua, et non ab uno correlatiuorum ad alterum, ut 'duplex est multiplex; ergo subduplex est submultiplex'. Et tenet per istam regulam, seu maximam, 'si oppositum est in opposito, et propositum in proposito', de quo dicemus quando de loco a contradictoriis agemus.

SDD 6.5.3

(1) Contraria sunt quae sub eodem genere posita maxime a se distant

et innata sunt fieri circa idem subiectum successiue et non simul. (2) Locus a contrariis est habitudo unius contrariorum ad reliquum. (3) Et tenet destructiue, scilicet ab affirmatione unius contrariorum de aliquo subiecto ad negationem alterius de eodem subiecto, ut 'Socrates est albus; ergo non est niger'; maxima: de quocumque uere affirmatur unum contrariorum, de eodem uere negatur reliquum. (4) Contrariorum autem quaedam sunt mediata et quaedam immediata. Mediata sunt quorum contingit esse medium circa idem subiectum, ut 'albi' et 'niger' media sunt 'rubeum' et 'uiride'; immediata sunt quorum non contingit esse medium, ut 'sanum' et 'aegrum'. (6) Locus a contrariis immediatis tenet constructiue, a negatione unius de aliquo subiecto ad affirmationem alterius de eodem, ut 'Socrates non est aegrum; ergo ipse est sanus'; maxima: a quocumque remouetur unum contrariorum immediatorum, eidem attribuitur reliquum.

Haec tertia pars est de locis a contrariis, continens quinque clausulas. Prima est descriptio contrariorum, quae exponenda est decimo Metaphysicae, et de hoc etiam dictum est in octauo capitulo tractatus de Praedicamentis.

Secunda clausula est descriptio loci a contrariis, et non deberet dici locus a contrariis, sed ab uno contrariorum ad reliquum. Verum est tamen quod Aristoteles, secundo Topicorum, ponit locum qui uere dicitur a contrariis, ut 'iustitia est uirtus; ergo iniustitia est uitium', de quo dicetur quando de contradictoriis agetur.

Tertia clausula continet unam regulam de locis a contrariis, contra quam obiicitur. Primo, quia non sequitur 'B fuit album; ergo B non fuit nigrum'.

Secundo, quia uidetur esse possibile quod idem sit simul album et nigrum, scilicet scutum cuius una medietas est alba et alia nigra. Hoc probatur dupliciter: primo, quia omne coloratum est aliquo colore coloratum, et illud scutum est coloratum; ergo aliquo colore est coloratum; et non alio quam albedine uel nigredine, et si albedine, tunc est album, et si nigredine, tunc est nigrum; et qua ratione dicitur esse album, eadem ratione dicitur esse nigrum; ergo oportet concedere quod est album et quod est nigrum.

Item, hoc confirmatur, supposito quod totum denominatur a maiori parte ipsius, ut quod B diceretur album si maior pars eius esset alba, licet minor esset nigra, et diceretur nigrum si maior pars eius esset nigra;

  • sed illius scuti maior pars est alba et etiam eius maior pars est

nigra; ergo est album et nigrum. Probo ergo quod eius maior pars est alba, et loco scuti pono lineam AB, cuius medietas AC est tota alba et medietas CB est tota nigra*I; tunc ego aliter diuido lineam AB, uidelicet in duas partes quarum una continet tres quartas eius et alia reliquam quartam, et erit prima illarum partium AD et secunda DB; tunc apparet quod totius AB pars AD est maior quam pars DB, et tamen illa pars AD est alba; ergo sequitur quod maior pars ipsius AB est alba, et, per consequens, quod AB est alba; quod autem illa pars AD sit alba manifestum est, quia eius maior pars est alba, scilicet AC, quae est maior quam CD; eodem modo argueretur quod ipsius AB maior pars est nigra.

Ad primam obiectionem respondetur quod regula est intelligenda de propositionibus de praesenti et de inesse, non de illis de praeterito uel futuro uel de possibili. Et adhuc in illis de praesenti non oportet regulam esse ueram nisi in illo casu quo affirmatiua ponatur esse uera pro toto tempore praesenti, sicut dictum est in Sophismatibus, scilicet in quarto sophismate septimi capituli.

Ad aliam dicunt aliqui quod illud scutum non est coloratum sed est plura colorata, quia est suae medietates, quae sunt coloratae. Alii autem concedunt quod est coloratum, sed non uno colore, sed pluribus; ideo ista propositio negaretur quod omne coloratum est aliquo colore coloratum; debet enim dici 'aliquo colore uel aliquibus'. Dicendum est breuiter quod si concedamus denominationem totius esse a denominatione maioris partis, hoc non oportet esse uerum nisi illa maior pars sit secundum se totam talis, et non est sic in proposito.

Quarta clausula ponit unam diuisionem contrariorum, quam Aristoteles ponit in Praedicamentis, cuius expositio et uerificatio pertinet ad decimum Metaphysicae.

Sed quinta clausula ponit unam regulam, seu maximam, de contrariis immediatis, contra quam obiicitur. Quia si Socrates non est, consequentia est falsa, quia antecedens est uerum et consequens falsum. Item, non sequitur 'lapis non est aeger; ergo lapis est sanus'. Item, 'uirtus' et 'uitium' sunt contraria immediata, et tamen non sequitur 'infans non est uirtuosus; ergo est uitiosus'.

Respondetur quod illa regula est condicionanda, scilicet quod sit constantia subiecti, et quod subiectum sit innatum recipere illa contraria, et quod etiam sit tempus conueniens ad recipiendum. Et per haec tria remouentur illae tres obiectiones.

Ultimo notandum est quod aliqui istam consequentiam uocant 'constructiuam' 'Socrates est albus; ergo Socrates non est niger' quia antecedens est affirmatiuum, et istam uocant 'destructiuam' 'Socrates non est sanus; ergo Socrates est aeger'. Et ego e conuerso uoco eas, quia argumentum uocatur 'destructiuum' ex eo quod infert partem negatiuam quaestionis et 'constructiuum' ex eo quod infert partem affirmatiuam quaestionis. Unde si perficias istud argumentum 'Socrates est albus; ergo Socrates non est niger', faciendo syllogismum, apparet quod syllogismus erit uere destructiuus, scilicet 'nullum album est nigrum, Socrates est albus; ergo Socrates non est niger'. Et ita manifeste loquitur Aristoteles in secundo Topicorum, immo per totum librum.

SDD 6.5.4

Quae sunt priuatiue opposita dictum est in tractatu de Praedicamentis. Locus a priuatiue oppositis est habitudo unius priuatiue oppositorum ad reliquum. Et tenet destructiue, ut 'Socrates est uidens; ergo non est caecus'. Maxima: de quocumque uere affirmatur unum priuatiue oppositorum, de eodem uere negatur reliquum. Tenet etiam constructiue supposita constantia subiecti, et aptitudine et tempore determinato, sicut dicebatur de contrariis immediatis, ut 'Socrates non est uidens, et habet tempus determinatum ad uidendum; ergo est caecus'.

Haec quarta pars est de loco a priuatiue oppositis. Et differt dicere 'locus a priuatiue oppositis' et dicere 'locus ab uno priuatiue oppositorum ad reliquum', sicut dicebatur de relatiuis et de contrariis. Et non est in hac parte dubitatio quae non sit satis soluta in duabus partibus praecedentibus aut in tractatu de Praedicamentis, capitulo de Oppositionibus.

Sed in exemplo de caeco et de uidente notandum est quod haec nomina 'caecus' et 'uidens' non opponuntur priuatiue nisi capiamus 'uidentem' pro 'habente uisum'; dormiens enim, licet non sit in actu uidendi, non dicitur caecus.

Notandum est etiam quod in plurali numero non sequitur 'isti duo homines non sunt uidentes, licet habeant tempus conueniens ad uidendum; ergo sunt caeci'. Quia esset instantia si unus eorum esset uidens et alter caecus; nec enim ipsi essent uidentes nec ipsi essent caeci. Unde etiam, correlarie, concludendum est quod in terminis priuatiuis, propter implicationem negationis, non ualet locus ad determinandum problema de definitione, seu de terminatione, a singulari numero ad pluralem numerum. Non enim sequitur 'quiescens est quod non mouetur cum sit aptum natum moueri; ergo quiescentia sunt quae non mouentur cum sint apta nata moueri'.

SDD 6.5.5

(1) Similiter quae sit contradictio, siue quantum ad terminos siue quantum ad propositiones, dictum est in tractatu de Praedicamentis. (2) Locus a contradictoriis est habitudo unius contradictoriorum ad reliquum. (3) Et tenet constructiue et destructiue quantum ad contradictionem propositionum, scilicet constructiue de uero ad falsum uel e conuerso, ut 'Socratem currere est uerum; ergo Socratem non currere est falsum' uel e conuerso; maxima: si una contradictoriarum est uera, reliqua est falsa, et e conuerso; destructiue de uero ad uerum uel de falso ad falsum, ut 'Socratem currere est uerum; ergo Socratem non currere non est uerum', uel 'Socratem currere est falsum; ergo Socratem non currere non est falsum'; maxima: impossibile est ambas contradictorias esse simul ueras aut simul falsas. (6) In contradictione autem terminorum tenet etiam locus constructiue et destructiue, scilicet de negatione ad affirmationem et de affirmatione ad negationem, ut 'A est homo; ergo A non est non homo', uel 'A non est homo; ergo A est non homo'; maxima: de quocumque uere affirmatur unus terminorum contradictoriorum, de eodem uere negatur reliquus.

Haec quinta pars est de loco a contradictoriis, uel de uno contradictoriorum ad reliquum, quae habet quattuor clausulas. Prima remittit nos ad tractatum de Praedicamentis et secunda describit locum a contradictoriis; et illae sunt manifestae consideratis praecedentibus.

Tertia tradit regulam de loco ab una propositionum contradictoriarum ad reliquam, quae etiam est satis concessa. Sed notandum est quod ita posset assignari locus ab una contrariarum ad reliquam, ut 'omnem hominem currere est uerum; ergo nullum hominem currere est falsum'; maxima: si una contrariarum est uera, reliqua est falsa; non enim possunt simul esse uerae. Similiter ab una subcontrariarum ad aliam, ut 'hominem currere est falsum; ergo hominem non currere est uerum'; maxima: si una subcontrariarum est falsa, reliqua est uera, quia non possunt simul esse falsae. Similiter ab una subalternarum ad aliam, ut 'omnem hominem currere est uerum; ergo aliquem hominem currere est uerum', uel 'aliquem hominem currere est falsum; ergo omnem hominem currere est falsum'; maxima: si subalternarum uniuersalis est uera, particularis est uera et si particularis est falsa, uniuersalis est falsa; et hoc est quia particularis sequitur ad uniuersalem.

Quarta clausula tradit regulam de uno terminorum contradictoriorum ad reliquum. Et est regula simpliciter uera de affirmatione ad negationem, ut 'A est homo; ergo A non est non homo', uel 'A est non homo; ergo A non est homo', hoc tamen saluato quod dictum fuit in Sophismatibus, scilicet in quarto sophismate septimi capituli. Sed ad hoc quod illa regula sit uera de negatione ad affirmationem, oportet supponere constantiam subiecti. Non enim sequitur 'chimaera non est homo; ergo chimaera est non homo'.

Nunc autem considerandum est, ut tactum est prius, quod Aristoteles non solum ponit locos ab uno contradictoriorum ad alterum, immo etiam contrariis ad sibi contraria, et sic de relatiuis et de priuatiue oppositis, *et de contradictoriis*. Sed est differentia, ut dicit Aristoteles, quia in priuatiuis, contrariis et relatiuis tenet consequentia in ipso; in contradictoriis autem tenet consequentia e contrario. Et utrobique hoc contingit dupliciter: uno modo quod sit processus de una propositione categorica constituta ex aliquibus terminis ad aliam categoricam constitutam ex oppositis terminis, alio modo quod sit processus de una consequentia aliquorum terminorum ad aliam consequentiam oppositorum terminorum. In processu autem de consequentia ad consequentiam uocamus 'consequentiam in ipso' quando ex eo quod ad aliquod antecedens sequitur uere aliquod consequens concludimus quod ad oppositum illius antecedentis sequitur oppositum illius consequentis; et uocamus 'consequentiam e contrario' quando ex eo quod ad aliquod antecedens sequitur aliquod consequens concludimus quod ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis.

Dicimus ergo quod in contradictoriis tenet consequentia e contrario constructiue et destructiue, constructiue sic 'sequitur 'homo currit; ergo animal currit'; ergo sequitur 'nullum animal currit; ergo nullus homo currit", destructiue sic 'non sequitur 'homo currit; ergo asinus ambulat'; ergo non sequitur 'nullus asinus ambulat; ergo nullus homo currit"; maxima: si ad antecedens sequitur consequens, ad contradictorium consequentis sequitur contradictorium antecedentis, et si non, non. In relatiuis autem, et in contrariis et priuatiue oppositis tenet consequentia in ipso. Exemplum de relatiuis, ut 'ad esse duplex sequitur esse multiplex, ergo ad esse subduplex sequitur esse submultiplex'; exemplum autem de contrariis, ut 'ad esse iustum sequitur esse uirtuosum; ergo ad esse iniustum sequitur esse uitiosum'; exemplum de priuatiuis, ut 'ad habere uisum sequitur habere sensum; ergo ad esse uisu priuatum, seu ad esse caecum, sequitur esse sensu priuatum'.

In processu autem de una categorica ad aliam tenet etiam consequentia e contrario in contradictoriis et in ipso in aliis oppositis. Exemplum de contradictoriis, ut 'omnis homo est animal; ergo omne non animal est non homo'; exemplum de relatiuis, ut 'omne duplex est multiplex; ergo omne subduplex est submultiplex'; exemplum de contrariis, ut 'omnis iustitia est uirtus; ergo omnis iniustitia est uitium'; exemplum de priuatiuis, ut 'omnis uisus est sensus; ergo omnis caecitas est priuatio sensus'.

Et est notandum quod in omnibus istis locis, seu consequentiis, ab oppositis, antiqui solebant assignare istam communem regulam, seu maximam, 'si oppositum in opposito, et propositum in proposito', tamen in contrariis e contrario et in aliis oppositis in ipso. Et quantum ad consequentiam e contrario omnis propositionis datae si subiecti contradictorium uere dicitur de contradictorio praedicati, praedicatum uere dicitur de subiecto; et quantum ad consequentiam in ipso omnis propositionis datae si oppositum praedicati dicitur de opposito subiecti, et praedicatum dicitur de subiecto.

Sed tamen contra hanc Aristotelis sententiam sunt plures dubitationes. Prima de consequentia e contrario: quia non sequitur 'deus est ens; ergo non ens est non deus', similiter non sequitur 'chimaera non est asinus; ergo non asinus non est non chimaera', quia antecedens est uerum et consequens falsum, ponendo quod negationes sint infinitantes;

  • similiter 'non animal est non homo; ergo homo est non animal'*E.

Solutio. Notandum est quod per 'terminos contradictorios', ut alias dictum est, intelligimus terminos differentes solum penes finitum et infinitum, ut 'homo' 'non homo', 'animal' 'non animal', 'chimaera' 'non chimaera', et caetera. Quaerere ergo utrum in terminis contradictoriis ualeat consequentia e contrario non est nisi quaerere utrum sit bona consequentia conuersio propositionis manente eadem qualitate et quantitate, mutatis terminis infinitis in terminos infinitos et e conuerso, quam conuersionem auctor uocat 'per contrapositionem'. Et dictum fuit alias, et nunc dicitur, quod non ualent tales conuersiones nisi supposita constantia terminorum, tam infinitorum quam finitorum.

Verbi gratia, haec non est bona consequentia, 'omnis' (uel 'aliquis') 'non homo est non chimaera; ergo omnis' (uel 'aliqua') 'chimaera est homo'. Similiter si diceremus quod iste terminus 'non ens' non supponit pro aliquo nec pro aliquibus, non esset bona consequentia 'omnis' (uel 'aliquis') 'homo est ens; ergo omne' (uel 'quoddam') 'non ens est non homo'. Tamen si diceremus quod iste terminus 'non ens' supponit bene pro aliquibus, licet non pro aliquo, quia populus est non ens, et etiam exercitus, tunc non esset inconueniens concedere istam consequentiam 'omnis homo est ens; ergo omne non ens est non homo'.

Deinde etiam, licet supponatur constantia terminorum, adhuc consequentia non est formalis particularis affirmatiuae ad particularem affirmatiuam, neque uniuersalis negatiuae ad uniuersalem negatiuam. Non enim sequitur 'non homo est non lapis; ergo lapis est homo', similiter non sequitur 'animal est non homo; ergo homo est non animal'; similiter, negatiue, non sequitur 'nullus homo est non animal; ergo nullum animal est non homo', uel etiam 'nullus homo est lapis; ergo nullus non lapis est non homo'. Sed concedendum est quod tales consequentiae ualent quantum ad uniuersales affirmatiuas et quantum ad particulares negatiuas supposita constantia terminorum.

Deinde etiam sunt dubitationes contra consequentiam in ipso in contrarie oppositis. Quia non sequitur 'iustitia est uirtus; ergo iniustitia est uitium'; nam si omnes essent iusti, antecedens esset uerum et consequens falsum. Nec sequitur 'album est dulce; ergo nigrum est amarum', nec sequitur 'prodigalitas est uitium; ergo liberalitas est uirtus', uel etiam 'prodigalitas est mala; ergo liberalitas est bona'.

Solutio. Dicendum est quod ad hoc quod talis consequentia habeat locum in contrariis requiritur quod tam subiectum quam praedicatum habeat contrarium. Non enim oportet si 'color' praedicatur de albedine quod contrarium 'coloris' praedicetur de contrario 'albedinis', cum 'color' non habeat contrarium.

Deinde ad hoc quod ualeat consequentia requiritur primo constantia terminorum, secundo quod non sit praedicatio per accidens, sed per se, tertio requiritur quod ambo contraria unius contrarietatis non contineatur sub uno contrariorum alterius contrarietatis. Et per haec remouentur tres instantiae prius factae.

Deinde etiam obiicitur de relatiuis. Quia non sequitur 'pater est seruus; ergo filius est dominus'. Respondetur, ut prius, quod requiritur constantia terminorum et quod non sit praedicatio per accidens, sed per se.

Obiicitur etiam de priuatiue oppositis. Quia non sequitur si omne tangibile est sensibile quod omne intangibile sit insensibile. Neque etiam sequitur si omne habens uisum habet sensum quod omnis priuatus uisu sit priuatus sensu, quia si habeat tactum sine uisu, antecedens est uerum, et consequens falsum, ex eo quod iste terminus 'sensu' distribuitur (ideo sequitur 'priuatus sensu; ergo omni sensu priuatus'.

Respondetur breuiter quod consequentia non ualet nisi tali modo 'omne uisibile est sensibile; ergo omne inuisibile est insensibile secundum uisum', uel etiam tali modo 'omne habens uisum est habens sensum; ergo omne uisu priuatum est sensu priuatum'.

Adhuc aliqui circa praedictos locos ab oppositis dubitant utrum debeant dici loci extrinseci. Nam in ratione priuationis includitur ratio habitus, cum priuatio definiatur per habitum et unus terminorum contradictoriorum implicet in se reliquum cum negatione. Ideo uidetur quod in talibus includitur unum in altero secundum aliquem modum essendi in; ideo uidetur esse locus intrinsecus. Deinde locus dicitur esse medius ex eo quod termini significant idem sed non supponunt pro eodem, ut 'albedo' et 'album'. Sed sic est de terminis contradictoriis, uel etiam de terminis priuatiue oppositis; ergo illi loci debent dici medii.

Solutio. Dico quod tali modo posset aliquis distinguere locos quod illi loci dicerentur intrinseci et tali modo quod deberent dici medii. Et secundum distinctionem Themistii et auctoris nostri, ipsi dicuntur extrinseci quia nec termini supponunt pro eodem nec illud pro quo unus terminorum supponit includitur in eo pro quo alter supponit secundum aliquem modum essendi in, licet bene terminus in termino includatur. Dictum enim fuit prius quod ex hoc auctor noster uocat locos 'extrinsecos'.

SDD 6.5.6

Maius, ut hic sumitur, est quod excedit alterum in potentia, uel uirtute, ut rex comitem; minus autem est quod exceditur ab alio. Locus a maiori est habitudo ipsius ad minus; locus a minori est habitudo ipsius ad maius. Locus a maiori tenet destructiue, ut 'rex non potest expugnare tale castrum; ergo nec comes'; maxima: quod maius non potest minus non potest. Locus a minori tenet constructiue, ut 'comes potest expugnare tale castrum; ergo et rex'; quod minus potest maius potest.

Haec sexta pars est de locis a maiori et a minori. Et manifestum est quod isti loci secundum descriptiones maioris et minoris his datas non sunt a maiori et minori secundum extensionem, sed secundum potentiam, uel uirtutem, id est a fortiori a debilius et a debiliori ad fortius, seu a magis potente ad minus potens et e conuerso. Et debet glossari 'id est a nomine supponente pro potentiori ad nomen supponens pro minus potente'.

Verum est quod communiter solent dari maximae communiores quam nunc sunt datae, scilicet quod in loco a maiori maxima est 'si hoc quod magis uidetur inesse non inest, nec illud quod minus' et in loco a minori maxima est 'si illud quod minus uidetur inesse inest, et illud quod magis'. Et tunc si correspondenter istis maximis debemus describere 'maius' et 'minus', oportet dicere quod per 'maius' et 'minus' debemus intelligere maiorem uel minorem apparentiam quod praedicatum inhaereat subiecto, id est quod uere affirmetur de eo.

Et Aristoteles, secundo Topicorum, ponit de hoc tres combinationes. Prima est comparando unum praedicatum ad duo subiecta, et est maxima 'si aliquod praedicatum non inest subiecto cui magis uidetur inesse, nec inest illi cui minus uidetur inesse; et si inest cui minus uidetur inesse, inest cui magis'. Et ad hanc combinationem pertinet exemplum quod ponebatur de rege et comite quantum ad posse et non posse expugnare.

Secunda combinatio est comparando duo praedicata ad unum subiectum, ut 'si talis dux non potest expugnare militem, ipse non potest expugnare comitem, et si potest comitem, ipse potest militem', et etiam in aliis praedicabilibus, ut forte cum ego potaui satis, repraesentatur mihi bonum uinum, si ego nolo bibere illud uinum, debet concludi quod ego nolo bibere cum iam non sitiam; ideo nec aliud est mihi praesentandum. Et est maxima 'si illud quod magis uidetur inesse alicui non inest, neque illud quod minus, et si illud quod minus uidetur inesse alicui inest, et illud quod magis. Et capiamus inesse pro affirmatiue praedicari, ut dictum est.

Tertia combinatio est comparando duo praedicata ad duo subiecta. Et est maxima 'si praedicatum quod magis uidetur inesse suo subiecto non inest ei, tunc nec aliud praedicatum quod minus uidetur inesse alteri subiecto inest illi, et si illud quod minus uidetur inesse inest, et illud quod magis'.

Apparet ergo mihi quod isti loci a maiori et minori debent dici a comparationibus secundum maius et minus uideri praedicatum inesse subiecto. Ideo sic etiam uocat Aristoteles illos locos a magis et minus, et non a maiori et minori. Et si a comparationibus secundum maius et minus fiant argumenta dialectica, tamen reduci possunt ad illos locos qui dicuntur a magis et minus. Cum autem loquitur hic de magis et minus, uidetur quod non debemus intelligere de euidenti apparentia nec de apparentia sophistica, sed probabili. Ideo tales loci nec sunt demonstratiui nec sophistici, sed reputandi sunt dialectici et secundum probabilitatem facientes opinionem uel persuasionem.

Item, Aristoteles, secundo Topicorum, ponit adhuc alium modum arguendi, non de magis ad minus uel e conuerso, sed de simpliciter ad magis et ad maxime uel e conuerso, per istam regulam 'si simpliciter sequitur ad simpliciter, magis sequitur ad magis et maxime ad maxime', ut si sequitur 'uoluptuosum; ergo bonum', similiter sequitur 'magis uoluptuosum; ergo magis bonum' et 'maxime; ergo maxime'.

Sed contra talem locum, uel consequentiam, sunt ualde multae instantiae, quae magis debent uideri secundo Topicorum. Tamen pro nunc pono istam modificationem quod primo debet supponi quod termini sint comparabiles secundum magis et minus et secundum maxime, secundo quod illae consequentiae fiant in terminis quorum terminus illatus sit essentialiter praedicabilis de inferente, uel saltem per se, tamquam propria passio de suo proprio subiecto. Verbi gratia, propter defectum primae condicionis, non oportet si ad esse simile sequatur esse ad aliquid quod ad esse magis simile sequatur magis esse ad aliquid; et, propter defectum secundae, non oportet si ad esse album sequatur esse magnum quod ad esse albius sequatur esse maius. Regula autem sic modificata habet probabilitatem.

Adhuc Aristoteles, in dicto loco, uidetur aliam regulam intelligere, scilicet quod si praedicatum sumptum simpliciter dicitur uere de subiecto etiam dicto simpliciter, tunc de illo subiecto dicto secundum magis dicitur uere illud praedicatum etiam secundum magis, et sic de maxime ad maxime. Et ad uerificandum illam regulam oportet apponere praedictas condiciones et constantiam terminorum.

SDD 6.5.7

Similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Locus a simili est habitudo unius similium ad reliquum. Et tenet constructiue et destructiue, constructiue sic 'sicut risibile uidetur inesse homini, ita et hinnibile equo, sed homo est risibilis; ergo equus est hinnibilis', uel sic 'risibile inest homini ut proprium; ergo hinnibile inest equo ut proprium'; maxima: de similibus simile debet esse iudicium; destructiue sic 'similiter uidetur inesse animal homini et equo, sed non inest homini ut proprium; ergo nec inest equo ut proprium'; maxima ut prius.

Ista septima pars est de loco a simili, uel a similibus. Et in eius principio describitur 'similitudo' proprie dicta, sicut si diceremus Socratem et Platonem esse similes quia uterque esset albus uel sapiens, iuxta illud quod in Praedicamentis dicitur qualitati esse proprium secundum eam simile uel dissimile dici. Sed uidetur mihi quod haec similitudo debeat magis capi secundo intentionaliter prout pertinet ad locos dialecticos, ita quod, sicut in parte praecedente per 'maius' et 'minus' intelligebamus maiorem uel minorem apparentiam quod praedicatum inhaereat subiecto, ita hic per 'simile' debemus intelligere similem, uel aequalem, apparentiam quod praedicata inhaereant suis subiectis uel non inhaereant. Unde cum sit apparentia similis, bene potest inferri probabiliter si hoc inest isti quod illud inest illi, et si non, non, et si hoc inest isti ut proprium uel genus quod ita et illud illi. Sic enim bene dicitur quod de similibus simile est iudicium.

Et sciendum est, sicut dictum est de 'magis' et 'minus', quod haec similis apparentia potest esse aut plurium praedicatorum de uno subiecto, aut unius de pluribus, aut plurium de pluribus. Et facile est ponere exempla.

SDD 6.5.8

(1) Proportio est plurium ad aliquod unum uel ad plura similis habitudo. (2) Locus a proportione est habitudo unius proportionalium ad reliquum. (3) Et tenet constructiue et destructiue, ut 'sicut se habet nauta ad nauem regendam, ita doctor ad scholas regendas, sed ad nauem regendam non est eligendus nauta sorte, sed propter experientiam eius in arte nauigandi; ergo ad regendum scholas non est eligendus doctor sorte, sed propter eius doctrinalem scientiam'; maxima: de proportionalibus proportionale est iudicium. (4) Differt autem iste locus a loco a simili quia in loco a simili attenditur comparatio secundum similem apparentiam inhaerentiae praedicatorum ad subiecta, locus autem a proportione attenditur penes comparationem habitudinis aliquarum rerum ad inuicem ad habitudinem aliarum rerum ad inuicem.

Ista octaua pars est de loco a proportione; et continet quattuor clausulas. Prima est descriptio 'proportionis'. Sed non uidetur hic esse descriptio 'proportionis' simpliciter, sed potius est descriptio comparationis unius proportionis ad aliam similem proportionem. Proportio enim simpliciter est habitudo unius ad unum, ut unius lineae ad aliam lineam, et est proportio dupla uel tripla, uel forte proportio aequalitatis, ut unius numeri ad alium numerum, uel ad unitatem, ut nautae regentis ad nauem regendam. Talis autem habitudo plurium ad unum uel ad plura est iam comparatio proportionis ad proportionem secundum similitudinem, ut quod proprie loquendo non est eadem proportio duorum ad unum et quattuor ad duo, sed est similitudo proportionum, quia utrobique est proportio dupli ad dimidium. Et sic etiam similis habitudo proportionis nautae ad nauem et doctoris ad scholas non est simplex proportio, sed est habitudo unius proportionis ad aliam proportionem.

Secunda clausula describit locum a proportione quod est habitudo unius proportionalium ad reliquum. Et melius esset dicere quod locus a proportione est habitudo unius proportionis ad aliam similem proportionem, ut proportionis nautae ad nauem ad proportionem doctoris ad scholas. Et est maxima conueniens quod de similibus proportionibus simile est iudicium.

Tertia clausula ostendit et exemplificat quo modo debeat tenere locus a proportione. Et est satis manifesta.

Quarta clausula assignat differentiam inter locum a simili et locum a proportione. Et uidetur mihi intentionem Aristotelis esse quod locus a proportione contineatur sub loco a simili, quod est rationale, quia est habitudo similis ad simile, scilicet habitudo unius similium proportionum ad aliam. Ideo Aristoteles, secundo Topicorum, non ponit locum a proportione alium a simili. Nec ualet quod solet dici, scilicet quod locus a simili attenditur penes similiter inesse et locus a proportione penes similiter se habere, quia *finaliter* coincidunt, licet sit diuersitas uerborum. Unde Aristoteles, secundo Topicorum, exponit locum a simili per similiter se habere, dicens "rursus in similibus similiter se habent"; et etiam Aristoteles post dicit "nam si in aliquo similium similiter se habet, et in aliis similibus".

Notandum est autem quod etiam solet poni locus a proportione transmutata, ut si primum ad secundum se habet sicut tertium ad quartum, sequitur quod sicut se habet primum ad tertium, ita se habet secundum ad quartum'. Verbi gratia, quia octo se habent ad quattuor sicut sex ad tria (utrobique enim est proportio dupla), ideo sequitur quod octo se habent ad sex sicut quattuor ad tria. Et uerum est quod iste locus tenet in mensuris et mensurabilibus, cuius modi sunt numeri, magnitudines et tempora. Sed non tenet ita in aliis; si enim similiter se habet rector nauis ad nauem regendam sicut rector scholarum ad scholas regendas, non oportet ita se habere nauem ad scholas sicut se habet nauta ad doctorem.

Ulterius est dubitatio de locis a proportione, a maiori et a minori an debeant dici extrinseci uel intrinseci. Et constat quod Themistius et auctor noster posuerunt eos extrinsecos. Sed uidetur quod sint intrinseci, quia minus includitur in maiori ut pars in toto; pars enim est minor toto. Deinde si plura praedicata simul affirmantur de eodem subiecto, tunc illud subiectum et illa praedicata supponunt pro eodem uel pro eisdem; et ob hoc dicebatur esse locus intrinsecus. Et similiter est de loco a proportione, cum ille uideatur contineri sub loco a simili, ut dictum est.

Respondetur breuiter quod licet contingat minus includi in maiori uel terminos in loco a simili supponere pro eodem, tamen hoc non est de necessitate illorum locorum, quia possibile est res nullo modo se inuicem includentes unam esse maiorem alia uel unam esse similem alteri. Et similiter non oportet terminos supponentes pro pluribus suppositis supponere pro eodem; licet enim similiter se habeat 'risibile' ad 'hominem' sicut 'hinnibile' ad 'equum', tamen 'risibile' et 'hinnibile' non supponunt pro eodem, nec 'homo' et 'equus'. Sed de necessitate locorum intrinsecorum erat quod saluaretur alterum praedictorum, scilicet uel terminos supponere pro eodem uel res pro quibus supponunt unam includi in alia secundum aliquem modum essendi in, sicut dicebatur.

SDD 6.5.9

(1) Secundum auctorem nostrum duplex est transsumptio. Quaedam est cum aliquod nomen uel oratio habens suam primam et propriam significationem transsumitur ad significandum aliud propter aliquam similitudinem, sicut hoc uerbum 'ridere' significat proprie risum per os emittere et transfertur ad significandum idem quod 'florere', quia sicut risus significat gaudium, sic floritio plantarum est nobis gaudiosa, et sicut agentem ad hoc quod non potest consumere dicimus litora maris aratorem, quia uterque perdit laborem suum. Alia est transsumptio quando unum nomen magis notum capitur pro alio minus noto, cum illa nomina supponant pro eodem, ut si loco huius nominis 'philosophus' transferamus nos ad hoc nomen 'sapiens'. (2) Dicit ergo auctor quod primus modus transsumptionis ad sophisticum et non ad dialecticum, secundus autem modus pertinet ad dialecticum. (3) Locus a transsumptione est habitudo nominis magis noti ad nomen minus notum cum illa supponant pro eodem. (4) Et tenet constructiue et destructiue, ut 'sapiens est prudens; ergo philosophus est prudens', uel sic 'sapiens non inuidet; ergo philosophus non inuidet'; maxima: quidquid conuenit nomini magis noto conuenit minus noto, et quod non, non, cum illa supponant pro eodem.

Ista nona pars est de loco a transsumptione, et continet quattuor clausulas. Prima distinguit duplicem modum transsumptionis et exponit membra; et est satis manifesta.

Secunda clausula dicit primum modum transsumptionis non pertinere ad dialecticum. Et hoc credo esse falsum. Nam rhetorica et poetria sunt partes dialecticae; iste autem modus transsumptionis, qui est modus loquendi parabolicus, maxime pertinet ad poetriam; sic enim non modo sophistico, sed poetico, in sacra scriptura uocamus deum leonem, quia sicut leo dominatur super caetera animalia, sic similiter deus super omnia, et sic +ewan'as+ uocamus animalia plena oculis ante et retro. Et sunt ex talibus modis loquendi argumenta dialectica et persuasiua. Si enim aliquis propter eius immunditiam uocetur sus, iudicat se ex huius modi immunditia esse uituperatum, et mouetur ad abstinendum ab ea, et si aliquis uocetur leo propter actus fortitudinis, iudicat se esse laudatum et mouetur ad perseuerandum. Illa autem argumenta si ponerentur in forma apparerent esse talia 'ille est fortis sicut leo; ergo uocandus est leo', 'iste est immundus sicut sus; ergo uocandus est sus'. Et ex huius modi argumentis, saepius subintellectis et raro in forma expressis, quia sic est communis usus poetriae, nos uolentes aliquem uituperare uel laudare uocamus illum leonem aut suem, uel huius modi. In huius modi ergo argumentis dico esse locum uocatum 'a transsumptione'; maxima: nomen proprie significans aliquam rem transsumimus ad significandum aliam propter similitudinem.

Esset autem in dicta transsumptione argumentum sophisticum si nomen transsumptiue dictum de aliquo acciperemus tamquam proprie dictum de illo, ut si dicimus 'omne quod ridet habet os, pratum ridet; ergo pratum habet os', conclusio infertur ac si ridere attribueretur prato secundum eius primam et propriam significationem, sed tamen poetice concludimus. Et si uocamus aliquem hominem 'suem', non dicimus falsum, quia non capimus nomen proprie, sed prout ad similitudinem suis significat hominem immundum.

Deinde, in hac eadem secunda clausula, dicit auctor quod secundus modus transsumptionis pertinet ad dialecticum. Et hoc ego non nego, sed dico quod locus a tali transsumptione eo modo quo exemplificabatur non erat locus extrinsecus, sed uere intrinsecus, cum teneret ex habitudine conuenientiae quae est in sumendo terminos pro eodem. Locus autem a priori modo transsumptionis uere dicendus est extrinsecus, quia est locus a termino proprie sumpto ad se ipsum transsumptiue sumptum, qui prius et posterius, scilicet in antecedente et in consequente, non supponit pro eodem nec pro rebus quarum una includit aliam in aliquo modo essendi in.

Tertia autem clausula et quarta adhuc sunt de loco a secundo modo transsumptionis. Sed de illo secundo modo dictum est quod locus a transsumptione est habitudo termini proprie sumpti ad se ipsum transsumptiue sumptum, uel etiam orationis ad orationem. Et tenet constructiue et destructiue. Propter enim non pium esse, sed crudelem, concludimus hominem non esse agnum, sed leonem. Et prius assignata fuit maxima.

SDD 6.5.10

(1) Auctoritas, ut his sumitur, est iudicium sapientis uel experti in arte de pertinentibus ad suam artem uel scientiam; unde Boethius uocat istum locum 'a rei iudicio'. (2) Locus ab auctoritate est habitudo ipsius auctoritatis ad illud quod per eam probatur. (3) Et tenet constructiue et destructiue, ut 'astrologus dicit caelum esse uolubile; ergo caelum est uolubile', uel sic 'astrologus dicit solem non esse minorem terra; ergo sol non est minor terra'; maxima: unicuique experto in sua scientia credendum est.

Ista decima pars est de loco ab auctoritate, seu a rei iudicio; et continet tres clausulas. Prima est descriptio auctoritatis. Sed minus stricte describitur si uolumus ample loqui de loco quem philosophi uocant 'a rei iudicio'. Non enim solum a dicto sapientis arguimus, sed ex cuiuscumque dicto innata est probabiliter generari opinio. Iste enim locus, ut dicit Boethius, est totus probabilis, nihil continens necessarium. Probabile autem, ut dicitur primo Topicorum, est quod uidetur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus, et his uel omnibus, uel pluribus, uel maxime notis. Idcirco ab omnibus talibus et singulis licet arguere per istum locum. Verbi gratia, si concludimus quod sic est quia super hoc laborat publica uox et fama, argumentum est a loco ab auctoritate, et debet ita accipi. Adhuc tamen istum locum uocat Boethius 'inartificialem'; reducendae enim sunt ad ipsum omnes persuasiones uocatae 'inartificiales', de quibus agit Aristoteles in primo Rhetoricae, quas dicit esse quinque, scilicet leges, testes, pacta, extorta et iuramentum, de quibus uidendum est illic. Ergo communiter dicta auctoritas, prout hic sumitur, est condicio dicentis uel dicentium ex qua probabile est quod dicitur esse uerum; et ideo illum uel illos cui uel quibus conuenit huius modi condicio dicimus habere auctoritatem. Verum est tamen quod aliquando, attributiue loquendo, 'auctoritatem' uocamus propositionem a tali uel talibus dictam; sed auctoritas primo et proprie dicitur condicio talis dicentis uel talium dicentium secundum quam illud quod dicitur efficitur credibile.

Secunda clausula describit locum ab auctoritate. Et debet sic intelligi descriptio quod locus ab auctoritate est habitudo auctoritatem habentis uel habentium ad illud quod dicit uel dicunt.

Tertia clausula ponit quod iste locus tenet constructiue et destructiue, quod est uerum. Tamen aliqui dicunt quod non tenet negatiue, quia non ualet argumentum 'Aristoteles non dicit esse sensum agentem; ergo non est sensus agens', quia nullus, quantumcumque sapiens, potest scribere uel dicere omnia uera quae possunt scribi uel dici circa talem scientiam. Et hoc est uerum quod non tenet sic negatiue, scilicet arguendo a non dicere. Sed destructiue, id est ad conclusionem negatiuam inferendam, bene ualet a dicere; uerbi gratia, 'dicit quod non est ita; ergo non est ita'. Et communis maxima est 'habenti uel habentibus auctoritatem credendum est'.

SDD 6.5.11

(1) Nunc autem dicendum est de quibusdam locis extrinsecis positis ab auctoribus quos auctor noster non uidetur nominasse, prout sunt locus a disparatis, locus ab appositione, locus ab ablatione, quos posuit Aristoteles saepe in Topicis. (2) Sunt autem disparati termini qui numquam, siue simul siue successiue, de eodem et pro eodem possunt uerificari, ut 'homo' et 'asinus', 'albedo' et 'nigredo'. Locus a disparatis est habitudo unius disparatorum ad alterum. Et tenet destructiue, ut 'Socrates est homo; ergo non est asinus', uel 'iste color est albedo; ergo non est nigredo'; maxima: de quocumque uere affirmatur unum disparatorum, de eodem uere negatur reliquum. (3) Locus ab appositione est habitudo eius cui aliquid apponitur et eius quod resultat ad illud quod apponitur. Et tenet constructiue, ut 'B cui A apponitur non erat album, et totum resultans est album; ergo A erat album'; maxima: quando appositum alicui reddit totum tale, ipsum erat tale. Vel arguitur sic 'B cui A apponitur erat album, et quod resultat est magis album; ergo A erat album'; maxima: quando appositum alteri reddit ipsum magis tale, ipsum erat tale. (4) Locus ab ablatione est habitudo eius de quo aliquid aufertur et eius quod remanet ad illud quod aufertur. Et tenet constructiue, ut 'B de quo A aufertur erat album, et quod remanet non est album; ergo A erat album'; maxima: quo ablato de tali residuum non est tale, ipsum erat tale.

Haec est ultima pars huius capituli, quae continet quattuor clausulas. Prima proponit quid in hac parte sit determinandum, et est manifesta.

Secunda agit de loco a disparatis. Et iste locus potest reduci ad locum a contrariis, quia tenet sicut locus a contrariis, scilicet destructiue, ab affirmatione unius ad negationem alterius. Differunt tamen contraria a disparatis, quia termini proprie contrarii debent posse affirmari de eodem et pro eodem successiue, sed non simul, disparati autem numquam, scilicet nec simul nec successiue.

Obiicitur autem contra istum locum. Quia isti termini sunt disparati 'album' et 'dulce', uel 'duplum' et 'filius', et tamen non sequitur 'hoc est album; ergo hoc non est dulce', uel 'hoc est duplum; ergo hoc non est filius'. Et omnino uidetur quod termini diuersorum praedicamentorum sint disparati, maxime abstracti, ut 'magnitudo', 'figura', 'actio' et 'passio'; tamen non sequitur 'hoc est magnitudo; ergo hoc non est figura', uel 'hoc est actio; ergo hoc non est passio'.

Solutio. Dico quod large termini uocantur 'disparati' ex eo quod neuter alteri opponitur uel ad alterum sequitur. Et non ualet iste locus in omni disparatione, sicut bene arguebatur. Secundo modo, improprie, termini adhuc uocantur 'disparati' quia neuter potest de altero praedicari quidditatiue, licet bene denominatiue, et sic sunt termini diuersorum praedicamentorum disparati. Et adhuc in hac disparatione non oportet istum locum ualere. Tertio modo, et proprie, termini dicuntur 'disparati' eo modo quo in textu describebantur disparata, et in illis tenebat dictus locus.

Tertia clausula agit de loco ab appositione, circa quem sunt plurimae obiectiones. Aqua enim addita calci facit eam calidam et feruentem, et tamen ipsa non erat calida. Sunt etiam pulueres qui ambo sunt albi, et tamen si proiiciantur simul in aquam claram, totum efficitur ualde nigrum. Item, albedo apposita homini reddit ipsum album, et tamen albedo non erat alba. Item, albissimum appositum nigrissimo reddit totum fuscum uel pallidum, cum tamen neutrum fuit fuscum uel pallidum; et blauium oppositum croceo reddit totum uiride.

Respondetur breuiter quod ista maxima 'quod appositum alteri reddit ipsum tale, est tale uel erat tale' indiget modificatione. Primo, quantum ad formam subiecto aduenientem, non oportet ipsam esse talem quale reddit subiectum, sed oportet quod sit talis uel talitas, ut quod alteri appositum reddit ipsum album est album uel albedo, et si reddit bonum, est bonum uel bonitas. Secundo, si apponatur corpus corpori et fiat totum tale secundum aliquam primarum qualitatum quale neutrum erat ante, hoc est quia unum erat tale uirtualiter, sed non formaliter, et alterum erat ab eo passibile. Sic enim erat de calce; ipsa enim erat uirtualiter calida. Tertio, si ex tali appositione corporum eueniat talis color quali neutrum erat coloratum ante, ut dicebatur de illis pulueribus et aqua ex quorum commixtione totum efficitur nigrum, hoc est quia ex actione et passione primarum qualitatum ad inuicem secundum diuersas proportiones proueniunt diuersae qualitates secundae, ut diuersi colores, uel sapores, et caetera; nullum ergo illorum trium solitarie, neque ambo eorum sine tertio, erat proportionatum in primis qualitatibus ad producendum nigredinem, sed illa tria simul erant proportionata; nullum ergo per se erat tale, nec formaliter nec uirtualiter, sed illa tria simul erant uirtualiter talia quale totum redditur per ipsorum commixtionem.

Item, ponamus quod sit corporis ad corpus appositio secundum commixtionem, quae quidem corpora fuerunt extremis qualitatibus contraria ad inuicem *actiuis* disposita, contingit quod totum resultans fiat sub qualitate media, ut quod ex calidissimo et frigidissimo resultat tepidum. Tunc non sequitur quod aliquod illorum erat tepidum, sed utrumque erat tale ad quale facit reliquum accedere. Nam calidissimum facit frigidissimum accedere ad esse calidum quia erat calidum, et ita e conuerso frigidissimum facit calidissimum accedere ad esse frigidum quia erat frigidum. Si autem unum superdominetur, tunc faciet alterum et totum quale ipsum erat, scilicet uel omnino tale, uel quod simpliciter loquendo denominatur tale. Si autem fiat commixtio per iuxtapositionem per partes minutas, sine actione et passione commixtorum ad inuicem, tunc totum apparet medium uel tale quale erat superabundans, sicut si egissent uel passa fuissent ad inuicem ut immediate dictum est.

Quarta clausula est de loco ab ablatione, quae debet proportionaliter exponi sicut clausula de appositione.

Sed est bene dubium an isti loci debeant dici extrinseci uel intrinseci uel medii. Et ego credo quod secundum prius datam distinctionem locorum, isti loci, ab appositione et ab ablatione, merentur dici loci medii. Quia locus ab appositione non tenet solum ex habitudine eius cui aliquid apponitur ad illud quod apponitur uel e conuerso (tunc esset locus extrinsecus), nec tenent solum ex habitudine totius resultantis ad illud quod apponitur uel ad illud cui apponitur (tunc esset locus intrinsecus, totius ad partem uel e conuerso), sed tenet simul ex ambabus huius modi habitudinibus; et ideo uidetur esse locus medius, et habet similitudinem cum loco a diuisione.

SDD 6.6: DE LOCIS MEDIIS

SDD 6.6.1

Sequitur de locis mediis, quod auctor noster enumerat et diuidit quia alius a coniugatis, alius a casibus et alius a diuisione.

Hoc sextum et ultimum capitulum huius tractatus est de locis mediis. Quod continet quattuor partes: prima proponit intentionem capituli et enumerat locos medios, secunda agit de loco a coniugatis, tertia de loco a casibus et quarta de loco a diuisione.

Prima pars est satis manifesta dum tamen notemus quod praedictae enumerationes locorum, tam intrinsecorum quam extrinsecorum uel mediorum, non ponuntur tamquam sic sufficienter quin forte sint alii loci ponendi, tam intrinseci quam extrinseci uel medii; sed sic ponuntur quia loci enumerati sunt principaliores, quibus magis et saepius dialectici consueuerunt uti.

SDD 6.6.2

(1) 'Coniugata' uocantur abstractum et suum concretum, ut 'humanitas' et 'homo', 'albedo' et 'album'. (2) Locus a coniugatis est habitudo unius coniugatorum ad reliquum. (3) Et tenet constructiue et destructiue, ut 'iustitia est bona; ergo iustum est bonum', uel 'iniustitia non est bona; ergo iniustum non est bonum'; maxima: quod conuenit uni coniugatorum, et reliquo, et quod non conuenit uni, nec reliquo.

Ista secunda pars est de locis a coniugatis, quae continet tres clausulas. Prima ostendit quae uocantur 'coniugata' et secunda describit locum a coniugatis. Et illae duae clausulae sunt manifestae; apparet enim quod loci a coniugatis possunt esse uel ab abstractis ad concreta, ut 'albedo est color; ergo album est coloratum', uel a concreto ad abstractum, ut 'album est coloratum; ergo albedo est color'.

Tertia clausula ostendit quo modo teneat ille locus, et exemplificat, et ponit maximas. Et certe manifestum est quod maximae non sunt bene assignatae, quia nec sequitur si albedo est color quod album sit color, nec sequitur si album sit homo quod albedo sit homo; non ergo uerum est dicere quod quidquid dicitur de uno coniugatorum dicatur de reliquo. Iste ergo locus non ualet respectu eiusdem praedicati de utroque coniugatorum, sed ualet ad inferendum concretum de concreto per hoc quod abstractum dicebatur de abstracto, uel e conuerso, ut 'iustitia est uirtus; ergo iustum est uirtuosum' uel 'album est coloratum; ergo albedo est color'. Et uidetur esse maxima 'si abstractum dicitur de abstracto, et concretum de concreto, et e conuerso'. Et certum est quod ille locus semper tenet affirmatiue ab abstractis ad concreta. Ideo simpliciter haec est bona maxima 'si abstractum uere affirmatur de abstracto, et concretum de concreto'. Ideo etiam ille locus tenet semper negatiue a concretis ab abstracta, ut 'album non est dulce; ergo albedo non est dulcedo', uel etiam uniuersaliter 'nullum album est dulce; ergo nulla albedo est dulcedo'; ideo simpliciter haec est bona maxima 'si concretum uere negatur de concreto, et abstractum de abstracto'.

Sed non semper ualet iste locus ab abstractis ad concreta negatiue, neque e conuerso affirmatiue. Non enim sequitur 'humanitas non est color; ergo homo non est coloratus', uel 'albedo non est dulcedo; ergo album non est dulce'; similiter e conuerso non sequitur 'homo est coloratus; ergo humanitas est color', uel 'album est dulce; ergo albedo est dulcedo'.

Sed tamen uerum est quod ille locus ualet ab abstractis ad concreta tam affirmatiue quam negatiue in praedicatis essentialibus. Sequitur enim bene 'album est coloratum; ergo albedo est color' ea ratione qua in antecedente erat praedicatio essentialis. Et ideo si istam maximam 'si abstractum dicitur de abstracto, et concretum de concreto' tu uis concedere, et e conuerso, oportet quod addas istam condicionem 'si sit praedicatio essentialis'. Unde a concretis ad abstracta non ualet affirmatiue locus ad determinandum problema de simplici inhaerentia, sed ualet ad determinandum problema de genere, uel ad probandum quod praedicatum dicitur de subiecto essentialiter. Et erit maxima 'si concretum est genus concreti, et abstractum abstracti, et e conuerso', uel sic 'si concretum dicatur essentialiter de concreto, et abstractum de abstracto, et e conuerso'.

Sed tunc est dubitatio quare talis locus debeat dici medius. Videtur enim coincidere cum loco a causa formali; locus enim a causa formali est ab abstracto ad concretum, ut 'albedo est; ergo album est'; et tamen locus a causa formali est intrinsecus; ergo et iste.

Respondetur quod consequentia a loco a causa formali non tenet nisi ex habitudine conuenientiae, id est inclusionis effectus in causa. Ideo illud idem praedicatum quod dicebatur de nomine causae concludebatur de nomine causati, puta hoc uerbum 'est'. Sed in hoc loco consequentia tenet simul ex habitudine conuenientiae abstracti et concreti et ex habitudine conuenientiae in modo significandi; ideo non infertur de concreto idem praedicatum quod dicebatur de abstracto, sed conueniens et differens sicut conueniebant et differebant abstractum et concretum; sicut enim dicebatur abstractum de abstracto, ita infertur concretum de concreto, et e conuerso.

Sed tunc obiicitur: quia Boethius et auctor noster ponit exempla inferendo idem praedicatum, ut 'iustitia est bona; ergo iustum est bonum'. Et ego dico quod exemplum non est bene positum nisi ea ratione qua in talibus concretum uerificatur de abstracto. Quia omnis bonitas est bona; ideo in hoc exemplo potest capi in antecedente 'bona' pro 'bonitate'. Et ita e conuerso bene concluditur 'iustum est bonum; ergo iustitia est bona', quia est bonitas, quae est bona. Unde non sic concluderetur 'album' est coloratum; ergo albedo est colorata'.

SDD 6.6.3

'Casus' hic uocantur nomen concretum et aduerbium ex eo descendens, uel forte plura concreta ex eodem abstracto denominatiue dicta, ut 'iustum' et 'iuste'. Locus a casibus est habitudo unius casuum ad reliquum. Et tenet constructiue et destructiue, ut 'quod iustum est bonum est; ergo quod iuste fit bene fit', uel 'quod iniustum est non est bonum; ergo quod iniuste fit non bene fit'; maxima: casus et casus sibi correspondentes proportionaliter se habent.

Ista tertia pars est de locis a casibus. Et apparet satis quod locus a casibus est propinquus loco a coniugatis. Ideo sicut dictum est de loco a coniugatis, ita dico quod locus a casibus debet tenere non in praedicationibus accidentalibus, sed ubi erit praedicatio quidditatiua abstracti de abstracto a quibus illi casus descendunt. Unde quia secundum praedicationem quidditatiuam sectio est actio, ideo sequitur quod secare est agere, et secans est agens, et secatiuum est actiuum, et secatiue se habere est actiue se habere, et in quocumque horum est praedicatio essentialis; et sequitur idem de omnibus aliis.

Sed hoc non sequitur in praedicatione accidentali. Nam si fortis est liberalis, non sequitur quod fortiter agere sit liberaliter agere, et si album est dulce, non sequitur quod albefieri sit dulcefieri. Hi ergo loci sic modificati sunt probabiles.

SDD 6.6.4

(1) Diuisio, prout hic sumitur, est unius termini in plures terminos partitio. (2) Locus a diuisione est habitudo termini diuisi et unius terminorum diuidentium ad reliquum. (3) Et tenet constructiue, scilicet a destructione unius terminorum diuidentium ad constructionem alterius, ut 'A est animal et non est rationale; ergo est irrationale; maxima: de quocumque dicitur diuisum, de eodem dicitur aliquid diuidentium.

Haec ultima pars est de loco a diuisione, quae continet tres clausulas. Prima est descriptio diuisionis ad propositum spectantis. Circa quam sciendum est quod propriissime dicta diuisio esset totius integralis per separationem realem partium eius ab inuicem, sicut quando lignum uel lapidem secamus uel frangimus in plures partes; sed de ista nihil intendimus in hoc loco. Alio modo nomen 'diuisionis' restringitur, uel transfertur, ad terminos significatiuos supponentes pro pluribus, non quod ille terminus diuidatur in partes suas integrales, sed diuidatur in alios terminos secundum eius significationem uel suppositionem, ad talem sensum quod terminus diuisus, uel diuisibilis, supponit pro multis et termini diuidentes supponunt etiam pro illis, sed neuter pro omnibus, immo unus pro aliquibus illorum et alter pro aliis. Sic ergo secundum suppositionem est talis partitio unius termini communis in plures terminos minus communes quia unus illorum terminorum minus communium supponit pro una parte illarum rerum pro quibus terminus communis supponit et alter pro alia parte illarum, si sit diuisio sufficiens, de qua sola hic intendimus. Tunc oportet quod termini diuidentes supponant pro omnibus pro quibus supponit terminus diuisus, neuter tamen pro omnibus. Sic enim diuidimus 'animal' in 'rationale' et 'irrationale', dicentes quod animalium aliud rationale, aliud irrationale.

Et est notandum quod terminus diuisus debet uere praedicari de quolibet terminorum diuidentium, ut quod tam rationale quam irrationale sit animal. Et etiam termini diuidentes debent disiunctiue de termino diuiso, etiam uniuersaliter, si diuisio sit sufficiens, ut quod omne animal est rationale uel irrationale.

Secunda autem clausula describit locum a diuisione. Ex qua descriptione apparet quod ille locus dicendus est medius; cum enim dico 'A est animal et non est rationale; ergo irrationale', duplex concurrit habitudo ad inferendum conclusionem. Prima est habitudo conuenientiae, scilicet 'animalis' ad 'rationale' et ad 'irrationale', quae est habitudo superioris ad inferiora; deinde habitudo disconuenientiae, scilicet 'rationalis' ad 'rationale'. Et neutra harum habitudinum per se sufficeret ad inferendum conclusionem. Non enim sequitur 'A est animal; ergo A est rationale', neque etiam sequitur 'A non est rationale; ergo A est irrationale', accipiendo 'irrationale' tamquam differentiam positiuam 'animalis'.

Hanc autem condicionem ego appono quia si capiatur 'irrationale' loco huius nominis infiniti 'non rationale', tunc non solum 'animal' diuidetur per 'rationale' et 'irrationale', immo 'ens', in sua tota communitate; omne enim ens est rationale uel non rationale. Et tunc ad concludendum quod A est irrationale, id est non rationale, nihil facit ista praemissa 'A est animal'. Immo supposita constantia terminorum sequitur 'A non est rationale; ergo A est irrationale', id est 'non rationale', et esset locus qui positus fuit de contradictoriis, et esset extrinsecus, et non medius.

Deinde, tam propter illam secundam clausulam quam propter tertiam, notandum est quod aliquando diuisio non est sufficiens per duo membra, sed oportet plura membra ponere, ut 'planetarum alius luna, alius sol, alius Mercurius, alius Venus ...' et caetera. Et tunc ad concludendum constructiue unum membrum, oportet omnia alia negare, ut 'A est planeta, et non est luna nec sol nec Mercurius nec Venus ... et caetera; ergo est Saturnus'. In hoc ergo casu locus a diuisione est habitudo diuisi et omnium membrorum diuidentium praeter unum ad illud unum. Et est maxima ut prius, scilicet de quocumque dicitur diuisum, de eo dicitur aliquid diuidentium.

Aliqui autem dicunt illum locum a diuisione non esse computandum inter locos dialecticos, quia argumentum per ipsum est consequentia formalis. Sed sustinendo Boethium et Themistium et auctorem nostrum, et communiter omnes alios qui illum locum enumerauerunt inter locos dialecticos, ego dico quod hoc argumentum est a diuisione 'A est animal et non est rationale; ergo est irrationale'; et non est ibi consequentia formalis, sed bene efficeretur formalis per additionem istius propositionis 'omne animal est rationale uel irrationale'.

Sed hoc non obstat, quia etiam in aliis locis ita est. Si enim, per locum a contrariis, arguamus sic 'A est album; ergo A non est nigrum', constat quod syllogismus, seu consequentia formalis, efficitur per additionem huius propositionis 'nullum album est nigrum'. Et sic alii loci dialectici *si non fiant in forma, non concludunt gratia formae, tamen possunt reduci ad formam per additiones.*

Item, notandum est quod Boethius et auctor noster uidentur uelle quod iste locus teneat destructiue, scilicet ab affirmatione unius diuidentium ad negationem alterius, ut 'A est animal et est rationale; ergo non est irrationale'. Sed uidetur mihi, quantum spectat ad propositum, quod termini diuidentes alterum terminum aliquando sunt tales quod numquam coincidunt in supponendo pro eodem; ut si diuidamus animal per 'rationale' et 'irrationale' uel per 'sanum' et 'aegrum'; et tunc quantum ad supposita non coincidentia, non oportet in argumento facere mentionem de termino diuiso, sed sufficit dicere 'est rationale; ergo non est irrationale', uel 'est sanum; ergo non est aegrum'. Et tunc non est ibi locus a diuisione, nec locus medius, sed locus simpliciter extrinsecus, scilicet ab oppositis uel disparatis.

Aliter autem termini diuidentes sunt tales quod licet non coincidant in rationibus secundum quas significant ea quae terminus diuisus significant, tamen coincidunt in supponendo pro eisdem. Et sic Aristoteles, secundo Ethicorum, diuidit 'bonum' in 'honestum', 'delectabile' et 'utile', et tamen non ualeret locus ab affirmatione unius membri ad negationem reliqui uel reliquorum; non enim sequitur 'felicitas est delectabilis; ergo non est honesta', uel 'utilis'.

========================================================
recensere