TRACTATUS VII
saeculo XIII

editio: ed. Hubien
fons: utoronto.ca


 TRACTATUS VI


7 recensere

SDD 7: DE FALACIIS

SDD 7.1: DE QUIBUSDAM COMMUNIBUS

SDD 7.1.1

(1) De sophisticis autem elenchis et de fallaciis per eos fieri innatis intendentes, primo de eis quaedam communia praemittemus. Dicamus ergo quod elenchus est syllogismus probatiuus conclusionis contradictoriae positioni respondentis. (2) Elenchus autem sophisticus est oratio quae apparet esse elenchus et non est elenchus. (3) Causa enim apparentiae in elencho sophistico est illud in quo conuenit cum uero elencho; (4) et causa non exsistentiae, siue defectus, est omissio alicuius condicionis requisitae ad uerum elenchum.

Iste est septimus tractatus huius operis, et est de fallaciis quae fiunt nobis per argumentationes sophisticas, quem diuidam in sex capitula. Primum erit de quibusdam communibus praemittendis, secundum erit de diuisione et enumeratione fallaciarum, tertium erit de fallaciis in dictione in speciali, quartum de fallaciis extra dictionem, quintum de modis dicendi ad diuersas metas, sextum de solutionibus argumentorum sophisticorum.

Primum capitulum habebit septem partes: prima describit elenchum uerum et elenchum sophisticum, secunda describet artem sophisticam, tertia describet disputationem, quarta assignabit genera disputationis, quinta describet metam, sexta assignabit numerum metarum et septima describet fallaciam. Secunda incipit ibi "sophistica est", tertia ibi "disputatio est", quarta ibi "sunt autem genera", quinta ibi "meta in disputatione", sexta ibi "quinque sunt", septima ibi "fallacia est".

Prima pars continet quattuor clausulas. Prima cum propositione intenta est descriptio elenchi. Fit autem elenchus ad redarguendum respondentem uel false opinantem. Non fit autem proprie redargutio nisi per argumentationem de necessitate concludentem et fidem facientem, licet aliquando aliter appareat fieri. Et argumentationum solus syllogismus concludit de necessitate gratia formae, sicut alias dictum est. Ideo necesse est omnem elenchum proprie dictum esse syllogismum, non quemcumque, sed probatiuum contradictoriae conclusionis respondentis. Per quemcumque enim syllogismum nihil probantem contra respondentem non redargueretur respondens. Ideo manifestum est quod bene data est descriptio elenchi. Hic autem elenchum describimus qui non est alia argumentatio quam syllogismus, non quia sophista utatur solum syllogismo (utitur enim omni argumentatione quae sibi proficere uidetur ad uideri obtinere contra respondentem), sed quia maxime appetit uideri redarguere, ideo maxime appetit uideri facere elenchum.

Secunda clausula describit elenchum sophisticum per apparentiam et non exsistentiam, quia idem significant 'sophisticum' et 'deceptorium'. Non enim decipimur nisi per falsam apparentiam, scilicet credendo apparentiae cum tamen non sit sicut apparet.

Tertia et quarta clausulae ostendunt quae sunt causae apparendi elenchum et non exsistendi elenchum; et illae manifestabuntur post in speciali de unaquaque fallacia.

SDD 7.1.2

Sophistica est ars qua opponens apparere potest ui argumentationis obtinere contra respondentem, licet non obtineat, et qua respondens potest opponenti resistere, ne uideatur obtinere super eum et ne obtineat.

Haec secunda pars describit artem sophisticam secundum quam sunt disputationes artificiales per sophisticas argumentationes, per quas nec scientia habetur nec opinio generatur. Ideo per sophisticam disputationem sophistae non intendunt fieri sapientes, sed intendunt uideri esse sapientes. De his autem dicit Aristoteles quod quibusdam magis opere est uideri esse sapientes et non esse quam esse et non uideri. Videntur autem esse sapientes qui uidentur facere opera sapientis, licet non faciant.

Sunt autem, prout spectat ad propositum, duo opera sapientis, ut dicit Aristoteles, non mentiri et mentientem manifestare posse; non mentiri, id est non ponere positionem falsam, sed ueram, et illam ueram posse sustinere contra opponentes, soluendo oppositiones eorum, et mentientem posse manifestare, id est falsam positionem posse reprobare, demonstrando oppositam ueritatem. Secundum ergo primum opus respondens per artem sophisticam uidetur esse sapiens si sic appareat soluere rationes opponentis quod ille non uideatur obtinere contra eum; sed in primo opere opponens per artem sophisticam uidetur esse sapiens si per suas argumentationes sophisticas et subtiles appareat obtinere contra respondentem non potentem soluere illas argumentationes sophisticas; sic enim uidetur ostendere quod respondens dedit falsam positionem. Apparet ergo quod conuenienter describitur sophistica per haec duo opera quibus ipsa sapientiae assimilatur et per ipsam sophista sapienti, propter quod dicit Aristoteles sophisticam esse apparentem sapientiam et non exsistentem.

Sed dubitatur utrum sophistica debeat uere et proprie dici ars, sicut positum est in supra posita descriptione. Videtur enim quod non: quia sophistica est deceptoria et cui contingit falsum dicere et concludere, ars autem et prudentia, scientia, intellectus et sapientia non sunt deceptoriae, sed sunt uirtutes intellectuales quibus non contingit falsum dicere, ut dicitur sexto Ethicorum.

Et ego respondeo quod si per 'sophisticam' uelis intelligere habitum assensiuum per argumentationes sophisticas acquisitum de conclusionibus earum putando quod illae sunt uerae argumentationes propter nescire soluere eas, ille habitus, sine dubio, nec est ars nec prudentia nec intellectus nec scientia nec sapientia, sed est habitus erroneus alicui dictarum uirtutum intellectualium contrarius. Sed si per 'sophisticam' intelligamus habitum secundum quem apti et prompti sumus circa omnem materiam componere subtiliter argumentationes sophisticas et eas etiam dissoluere, ille habitus, sine dubio, est ars pulcra et multum utilis, primo quidem sapientibus aut sapientiam desiderantibus, ne his argumentationibus inuoluti impediantur a speculatione ueritatis; nam, ut dicit Aristoteles, "artifices et omnes scientes his argumentationibus, aliquando etiam inscii arguuntur". Secundo etiam utilis est insipientibus gloriam ex apparenti sapientia quaerentibus; per hanc enim apparent sapientes cum non sint sapientes. Haec enim ars non est sapientia, sed pars quaedam logicae; sed apparet esse sapientia, quia similitudinem quandam habet cum sapientia, quae est prima philosophia, scilicet metaphysica, in hoc quod ambae intromittunt se de omnibus terminis omnium scientiarum, sed metaphysica per ueras demonstrationes et ars sophistica per sophisticas argumentationes, sicut loquitur Aristoteles, quarto Metaphysicae, dicens "dialectica namque et sophistica eandem subinduunt figuram philosopho, nam circa idem genus uersantur, scilicet circa ens in sua tota communitate, et sophistica et dialectica cum philosophia, sed differunt; sophistica uero in quantum docet argumentationes sophisticas componere et dissoluere neminem decipit, nec per ipsam contingit falsum dicere, in quantum autem utitur artificio suo ipsa est apta nata et potens decipere etiam sapientes si non fuerunt in hac arte imbuti".

SDD 7.1.3

Disputatio est actus argumentatiuus unius ad alterum ad finem argumentationis obtinendum.

Ista tertia pars describit disputationem, quia maxime exercent eam dialectici et sophistae. Et "actus" ponitur in hac descriptione tamquam genus disputationis. Et cum dicitur "argumentatiuus" tangitur instrumentum quo ille actus exercetur. Et cum dicitur "unius ad alterum" tanguntur disputantes, quos oportet ad minus esse duos, scilicet opponentem et respondentem, uel doctorem et discipulum. Et dicitur "ad finem argumentationis obtinendum" quia omne agens ab arte uel a natura intendit certum finem.

SDD 7.1.4

(1) Sunt autem genera disputationum quattuor, scilicet doctrinales, dialecticae, temptatiuae et litigiosae. (2) Doctrinales sunt quae sunt ex uniuscuiusque disciplinae propriis principiis, (3) dialecticae sunt quae ex probabilibus collectiuae sunt contradictionum, (4) temptatiuae sunt ex his quae uidentur respondenti et quae necessarium est scire eum qui simulat se habere scientiam, (5) litigiosae uero, seu sophisticae, sunt quae ex his quae uidentur probabilia et non sunt syllogizant; ita loquitur Aristoteles.

In ista quarta parte enumerantur et describuntur genera disputationum, in quinque clausulis. Prima enim enumerat quattuor genera disputationum: quia omnis disputatio fit per argumentationem probatiuam, uel saltem apparenter probatiuam, et omnis talis argumentatio uel est demonstratio, et sic est disputatio doctrinalis, uel est argumentatio dialectica, et sic est disputatio dialectica, uel est argumentatio temptatiua, et sic est disputatio temptatiua, uel est argumentatio sophistica, et sic est disputatio sophistica, quam Aristoteles uocat 'litigiosam'. Rhetorica autem argumentatio sub argumentatione dialectica continetur; unde rhetorica et poetica sunt quaedam partes dialecticae, sicut dicit Aristoteles, ideo etiam disputatio rhetorica sub disputatione dialectica continetur.

Differunt autem ista genera disputationum secundum fines diuersos quos disputantes intendunt. Doctrinalis enim ordinatur ad scientiam in discipulo faciendam de proposito, et hoc intendit uterque disputantium, scilicet tam doctor quam discipulus. Dialectica uero in speculatiuis aut modo speculatiuo ordinatur ad opinionem; uterque enim disputantium ordinatur ad opinionem acquirendum de proposito, et accipiunt sibi partes contradictorias, et debet uterque ad partem suam rationes, si habeant, probabiles adducere, et rationes partis oppositae dissoluere, si solutiones etiam habeant probabiles, non modo litigioso, ad uincendum, sed ut concorditer illi parti assentiant ad quam uiderunt ex disputatione rationes magis probabiles et minus solubiles; et si aliter faciant, subintrant modum disputationis sophisticae, quod saepe contingit. Sunt autem alii fines speciales in rhetoricis disputationibus, de quibus in libro Rhetoricae determinandum est. Finis autem temptatiuae disputationis est sumere experientiam de scientia uel ignorantia respondentis. Finis autem sophisticae disputationis satis declaratus est in secunda parte huius capituli.

Disputationes autem sophisticas uocat Aristoteles 'litigiosas', 'agonisticas', 'decertatiuas' et 'machicas', propter similitudinem earum ad disputationes rhetoricas in causa iudiciali. Sicut enim actor et reus intendunt ad contrarios fines, scilicet uterque ad proprium lucrum et alterius damnum, propter quod rixas sibi contra inuicem accipiunt, et lites et controuersias, sic etiam sophistice disputantes hoc faciunt, quia ad contrarios fines intendunt, scilicet ad exaltationem sui ipsius super alterum et alterius depressionem in hoc quod est uideri esse sapientem.

In aliis quattuor clausulis describuntur dicta quattuor genera disputationum per quasdam earum proprietates. Doctrinalium enim proprietas est procedere ex propriis principiis quantum est possibile secundum materiam subiectam, eo quod illae utuntur demonstrationibus quantum possunt potioribus; demonstrationes autem potissimae sunt ex propriis, ut apparet primo Posteriorum.

Dialecticarum autem proprietas est ex probabilibus syllogizare ad utramque partem contradictionis, scilicet unus ad unam partem et alter ad alteram, sicut ante dictum est, quod non potest fieri in disputatione demonstratiua, siue doctrinali.

Temptatiuae autem proprietas est disputare de his quae respondenti uidentur et de communibus, primo quidem de communibus et quae supponenda sunt in arte uel scientia de qua temptatur. Quia licet illa possint sciri secundum scientiam speculatiuam, tamen ipsis non scitis non possunt sciri specialia; propter quod si respondens inueniatur hoc non scire, statim habetur experientia quod ignorat artem. Ex quo autem circa huius modi communia bene se habet, transeundum est ad specialia, ut eis sumatur experientia an habeat artem uel scientiam; sed non indifferenter ad quaecumque specialia transeundum est, sed ad talia quae uidentur respondenti; contingit enim saepe peritos in aliqua arte uel scientia non habere de qualibet speciali conclusione promptam pro manibus memoriam. Cum ergo confessus fuerit respondens de aliquibus specialibus habere notitiam et memoriam, uidebitur an illa sciat ex propriis demonstrare, et circumstantes instantias remouere, et opposita dissoluere, quod si scit, experientia habebitur de eo quod sufficienter habeat illam artem uel scientiam. Potest autem temptator conuenienter se transferre de proposito in propositum, quia perfecta experientia requirit quod non solum in uno uel in paucis uideatur esse ita, sed quod in multis. Et ita uidetur mihi quod disputatio temptatiua sit tamquam composita, seu aggregata, ex dialectica et demonstratiua, scilicet ex dialectica circa communia, ad experiendum de ignorantia, et ex demonstratiua circa propria, ad experiendum de scientia. Sed Aristoteles uidetur magis sub dialectica ponere temptatiuam quam sub demonstratiua quia a communibus incipienda est temptatiua.

Proprietas autem sophisticae disputationis est ex apparenter probabilibus, non tamen exsistentibus probabilibus, syllogizare, ut dicit Aristoteles. Sed uidetur quod hoc indigeat expositione, ut dictum est. Saepius enim argumentationes sophisticae praemissas probabiles, aut forte necessarias et manifestas, accipiunt, sed non syllogisticae sunt; deficiunt enim plurimis a syllogismo, propter quod oportet illam apparentem probabilitatem, et non exsistentem, referre non solum ad praemissas sophisticae argumentationis, sed etiam ad consequentiam et contradictionem. Est ergo sophistica disputatio ex praemissis uel consequentiis uel contradictione ad positionem respondentis apparentibus ueris aut probabilibus, et non exsistentibus.

Et non oportet dicere quod istae sint proprie dictae definitiones horum disputationum generum, sed sufficit quod sint assignationes quarundam proprietatum ipsarum.

SDD 7.1.5

Meta in disputatione est inconueniens ad quod opponens nititur ducere respondentem sine quod nititur concludere contra ipsum.

Haec quinta pars describit metam. Est autem meta finis siue terminus uiae, uel campi, uel plateae, aut regionis, aut huius modi. Transfertur autem 'meta' ad significandum finem quem sophista intendit contra respondentem. Sunt autem saepe respectu unius operationis plures et multi fines subordinati, prout determinat Aristoteles, secundo Physicorum. Finis ergo principaliter et ultimate intentus ab opponente sophista est gloria in uideri esse sapientem, et huius gratia intendit uideri deuincentem respondentem in disputatione, quod uidetur ducendo ipsum ad inconueniens, uel concludendo contra ipsum inconueniens. Et ita hic est finis propinquus quem intendit opponens sophista, scilicet ducere respondentem ui argumentationum suarum ad inconueniens manifestum. Propter quod hoc nomen 'meta' transfertur ad significandum in disputatione sophistica tale inconueniens, scilicet ad quod intendit opponens ducere respondentem; et hoc dicit definitio.

SDD 7.1.6

(1) Quinque sunt tales metae, scilicet redargutio, falsum, inopinabile, soloecismus et nugatio. (2) Meta redargutionis est praeconcessi negatio uel praenegati concessio ui argumentationis et in eadem disputatione. (3) Meta falsi est manifeste falsi concessio. (4) Meta inopinabilis est eius quod est contra communem doctorum uel aliquorum doctorum famosorum uel omnium aut plurium opinionem concessio. (5) Meta soloecismi est orationis uitiosae contra regulas grammaticales concessio. (6) Meta nugationis est superfluae locutionis concessio. (7) Et debes addere in cuiuslibet metae descriptione istam clausulam 'ui argumentationis'.

Ista sexta pars enumerat et describit quinque metas sophisticae disputationis; et habet septem clausulas. Prima clausula est enumeratio earum, quae est manifesta.

Secunda est descriptio metae redargutionis, quam primo et principaliter intendit sophista, eo quod ipsa est euidentissimum inconueniens, propter hoc quod concessio contradictoriorum est directe contra primum et firmissimum principium complexum. Apponitur autem in descriptione 'ui argumentationis', quia aliter nullum praemium uel gloriam attribueretur opponenti, quod tamen principaliter intendit. Si ergo dicat sponte respondens "satis sustinui istam partem; uolo nunc gratia disputationis sustinere oppositam", ipse non est redargutus. Apponitur etiam " in eadem disputatione", quia si aliqua dicta fuerunt alias, illa transiuerunt, et non sunt de praesenti conflictu; et licet respondenti nunc ponere unam partem et post aliam, quia sic respondens sibi acquirit gloriam si de neutra parte opponens possit eum redarguere.

Tertia clausula describit metam falsi, et est descriptio manifesta. Non enim omnis falsi concessio est meta sophisticae disputationis; sunt enim multa falsa probabilia et a multis philosophis posita et opinata, et talia ponere et concedere nullum est inconueniens respondenti. Sed inconueniens est et turpe respondenti si ui argumentationis concedat manifeste falsum, aut etiam si concedat falsum cuius falsitatem opponens possit manifestare contra respondentem.

Differt autem meta falsi a meta redargutionis, quia licet necesse sit cuiuslibet contradictionis alteram partem esse falsam, tamen possibile est quod neutra sit manifeste falsa. Redargutus autem non concessit copulatiuam ex contradictoriis, quia manifeste falsum concessisset, sed seorsum concessit unam partem prius et aliam posterius; et si pars illa quam posterius concedit ui argumentationis sit manifeste falsa, tunc ductus est ad duplicem metam, scilicet falsi et redargutionis.

Quarta clausula describit metam inopinabilis; et est descriptio manifesta. Turpe enim est ui argumentationis concedere contra communes omnium uel plurium aut famosiorum doctorum opiniones. Tamen respondens potest fugere ab hac meta dicendo quod illud concessum ab eo non est inopinabile, quia licet tales philosophi sint contrariae opinionis, tamen alii, tales et tales, sunt de illa opinione; et si hoc non ualeat dicere, reductus est ad metam, licet non sic inconuenientem sicut sunt aliae priores.

Quinta clausula describit metam soloecismi, capiendo large 'soloecismum', pro omni locutione uitiosa secundum grammaticam. Unde sic incurrunt istam metam illi antiqui negantes multitudinem entium, de quibus narrat Aristoteles, primo Physicorum, quod quidam eorum ne cogerentur dicere unum esse multa auferebant a suis propositionibus 'est', scilicet non dicentes 'homo est albus', sed 'homo albus'; alii mutabant locutionem, non dicentes 'homo est albus', sed 'homo albatur'.

Sexta clausula describit metam nugationis per 'superfluentem locutionem', scilicet si alicui perfectae orationi uel propositioni aliquid inutiliter apponatur. Et est manifestissima nugatio, et quam magis intendit sophista, si eadem dictio uel oratio inutiliter repetatur, ut 'homo homo currit', uel 'Socrates habet nasum nasum curuum'. Si autem ex aliqua rationabili causa idem repetatur, non erit superfluitas neque inutilitas, et, per consequens, non erit nugatio, ut si ad laudis augmentationem dicimus "deus, deus meus", uel ad augmentationem uituperii, ut "o latro! latro!".

Ultima clausula notat quod nullum praedictorum inconuenientium dicitur meta in disputatione sophistica nisi concedatur uel concedi uideatur ui argumentationis opponentis, quia aliter opponens nullam gloriam inde consequeretur. Venit autem opponens ad finem intentum, siue hoc a respondente concedatur siue concedi uideatur, siue etiam ab opponente contra respondentem hoc concludatur uel concludi uideatur et quod a respondente non soluatur, aut uere aut apparenter.

SDD 7.1.7

(1) Fallacia autem, prout hic de fallaciis intendimus est deceptio imperiti artis sophisticae per argumentationem sophisticam. (2) Et ideo cuiuslibet fallaciae assignandae sunt causae apparentiae et causae defectus.

Ista septima pars in prima eius clausula describit fallaciam, prout de fallaciis spectat ad disputationem sophisticam, quae est pars artis dialecticae. Et est definitio causalis huius nominis 'fallacia' significantis quendam actum per nomina significantia causas eius proprias materialem et agentem.

Ponitur autem in hac definitione 'deceptio' tamquam genus 'fallaciae'; sicut enim fallere est decipere et falli est decipi, ita fallacia, seu fallitio, est deceptio, per locum a coniugatis, et sicut est idem actus mouentis et mobilis, qui dicitur 'motus', ita est idem actus fallentis et fallibilis, qui dicitur 'fallacia'. Sicut ergo motus describitur quod est actus mobilis secundum quod mobile et motiui secundum quod motiuum, et quod, in speciali descendendo, alteratio est actus alterabilis secundum quod alterabile et alteratiui secundum quod alteratiuum, prout determinatum est in tertio Physicorum, ita fallacia describitur quod est actus fallibilis secundum quod fallibile et fallacis secundum quod fallax, quo actu fallax fallit et fallibile fallitur; et dictum est quod ille actus est deceptio, qua hic decipit et ille decipitur.

Sed iterum, ut ad notius deueniamus, oportet uidere quid appropriate et secundum quod ipsum dicitur fallacia, quid fallibile et quid fallax. De quo manifestum est quod non homo secundum quod homo dicitur fallibilis, quia peritus in arte sophistica non est fallibilis huius modi fallaciis, sed sic est fallibilis secundum quod imperitus, non indifferenter secundum quod uniuscuiusque artis uel scientiae imperitus, sed secundum quod imperitus artis sophisticae. Ergo in hac definitione causali, quantum ad materiam, uel subiectum proprium, dicitur bene quod fallacia est deceptio imperiti artis sophisticae; et hoc notat Aristoteles, dicens "uidetur autem propter imperitiam". Similiter etiam nec homo fallit istis fallaciis in quantum homo, immo etiam nec in quantum sophista, scilicet habens artem sophisticam, licet talis melius sciat fallere et possit quam non habens; dicit enim Aristoteles "et uerum est his fallaciis aliquando artifices et scientes falli ab insciis". Sed homo fallit aut alium aut se ipsum imperitum secundum quod habens uel faciens argumentationem sophisticam et per eam. Ideo in hac definitione quantum ad propriam causam efficientem bene dicitur "per argumentationem sophisticam".

Alii autem concedunt hanc esse bonam descriptionem fallitionis, sed ponunt differentiam inter haec nomina 'fallitio' et 'fallacia'. Ideo describunt fallaciam sic quod est habilitas, seu idoneitas, decipiendi. Et hanc opinionem non reprobo, quia nomina significant ad placitum et non oportet disputare de quid nominis. Si enim capiant 'decipiendi' actiue, proprie habilitas decipiendi est ipsa argumentatio sophistica, uel eius apparentia et defectus, qui iterum non sunt nisi ipsa argumentatio sophistica; ideo sic fallacia non esset aliud quam argumentatio sophistica, de qua ante dictum est. Et si capiant 'decipiendi' passiue, tunc habilitas decipiendi est imperitia, quae est ipsemet imperitus.

Secunda autem clausula huius partis infert correlarium manifestum. Quia dictum est prius quod elenchus sophisticus, uel argumentatio sophistica, per quam fit fallacia, habet apparentiam et defectum.

SDD 7.2: DE DIVISIONE FALLACIARUM

SDD 7.2.1

(1) Modi autem arguendi sophistice et fallendi sunt duo: alii quidem sunt secundum dictionem, alii uero extra dictionem; ideo fallaciae quaedam uocantur 'in dictione' et aliae 'extra dictionem'. (2) Dicitur autem fallacia 'in dictione' cuius causa apparentiae se tenet ex parte dictionis ad placitum significantis, (3) et dicitur fallacia 'extra dictionem' cuius causa apparentiae se tenet ex parte rei seu intentionis significatae.

Hoc secundum capitulum est de distinctione et enumeratione fallaciarum. Ponuntur autem in hoc capitulo diuisiones et subdiuisiones et enumerationes fallaciarum in quinque partibus principalibus. Secunda incipit ibi "sunt autem", tertia ibi "cum ergo dictio", quarta ibi "fit autem fallacia", quinta ibi "quantum ad fallacias".

Prima pars habet tres clausulas. Quarum prima ponit primam diuisionem fallaciarum, penes diuisionem argumentationum sophisticarum per quas fiunt argumentationes quas Aristoteles uocat modos arguendi sophisticos. Dicit ergo argumentationes sophisticas quasdam esse sophisticas secundum dictionem et quasdam extra dictionem; et non accipitur hic 'dictio' prout distinguitur contra 'orationem', scilicet pro terminis incomplexis, sed accipitur hic communiter, pro omni uoce significatiua ad placitum, siue complexa siue incomplexa, immo etiam in proposito ad huius modi dictionem reducitur scriptura, propter hoc quod subordinatur uoci significatiuae ad placitum, ut habetur primo Peri Hermeneias.

Aliae duae clausulae declarant membra istius diuisionis. Propter quod notandum est quod non dicuntur fallaciae fieri aliae secundum dictionem aliae extra dictionem ex eo quod opponens in quibusdam suis argumentationibus utatur uoce significatiua in disputando et in quibusdam non, quia manifestum est quod oportet disputando uti uocibus significatiuis in omnibus argumentationibus; sed oportet intelligere, sicut alias dictum est, quod terminis et propositionibus et argumentationibus uocalibus correspondent in mente intentiones significatae, quae sunt termini, propositiones et argumentationes mentales.

Sicut ergo notant illae clausulae, quaedam sunt argumentationes sophisticae uocales quibus correspondentes intentiones in mente, circumscripta uocum significatiuarum consideratione, non apparent esse argumentationes, et sic manifestum est quod illae argumentationes habent suam apparentiam ex parte uocis significatiuae; et fallacias ex talibus argumentationibus prouenientes uocamus 'secundum dictionem', id est 'secundum uocem significatiuam'. Aliae autem sunt argumentationes sophisticae uocales quibus correspondentes intentiones in mente, circumscripta uocum significatiuarum consideratione, adhuc apparent esse argumentationes, et sic apparet quod illae non habent suam apparentiam ex parte uocis significatiuae; ideo fallaciae inde prouenientes dicuntur extra dictionem, id est praeter uocis significatiuae considerationem habentes in mente suam apparentiam.

Verbi gratia, fiat paralogismus secundum dictionem, faciens fallaciam aequiuocationis, sic 'omnis canis est animal, sidus est canis; ergo sidus est animal', et fiat alter extra dictionem, faciens fallaciam accidentis, sic 'omnis homo est animal, asinus est animal; ergo asinus est homo'. Uterque istorum paralogismorum apparet esse syllogismus ex eo quod est ibi unum medium in quo coniunguntur extremitates secundum subiectionem et praedicationem, quod requiritur ad bonum syllogismum. In primo autem paralogismo illa unitas medii quae est causa apparentiae non est nisi unitas uocis et secundum uocem, quia correspondent ei diuersae intentiones in maiore et in minore, prout sunt uerae; ideo circumscripta consideratione uocis nulla apparebit unitas medii in intentione, propter quod nec illae intentiones apparebunt esse syllogismus. Sed in secundo paralogismo medium est unum secundum uocem et intentionem; huic enim uoci 'animal' correspondet eadem intentio in maiori propositione et in minori, etiam prout sunt uerae, licet non sint uerae pro eisdem rebus pro quibus illa intentio supponit, sed pro aliis et aliis; ergo circumscripta consideratione uocis adhuc in intentionibus remanet unitas medii, propter quod adhuc illae intentiones apparent esse syllogismus.

Ex quibus etiam tu potes concludere quod in primo syllogismo est defectus magis propter uariationem medii quam in secundo. In primo enim uariatur medium secundum intentiones significatas, in secundo autem non, sed solum est uariatio rerum pro quibus est uerificatio, stante eadem intentione utrobique ('animal' enim secundum eandem intentionem significat homines et asinos). Ideo etiam in primo paralogismo, si perfecte soluatur, medium est distinguendum, sed non in secundo, sed neganda est consequentia, ex defectu formae syllogisticae, sicut post dicetur.

Sed circa hoc tu dubitabis "an ergo aliquis per se ipsum

considerando, sine uociferatione, potest decipi per fallacias secundum dictionem?". Et ego dico quod sic, sed non sine uocum significatiuarum consideratione. Possum enim sine uociferatione considerare uocem et paralogismum uocalem, et quod in eo esset medium idem, propter quam identitatem puto quod ille si fieret esset bonus syllogismus, et quod etiam sit bonus ille qui sibi correspondet in mente.

SDD 7.2.2

(1) Fiunt autem fallaciae in dictione ex multiplici eiusdem uocis significatione. (2) Unde, sicut dicit Aristoteles, totidem modis fiunt quot modis contingit eisdem nominibus uel orationibus non idem significare, sed plura. (3) Et est in eis causa apparentiae unitas uocis significatiuae, et causa defectus diuersitas intentionum significatarum.

Ista secunda pars ostendit unde generaliter debeant distingui fallaciae in dictione; et habet tres clausulas. Prima assignat fundamentum unde proueniant et fiant fallaciae in dictione; proueniunt enim ex multiplici eiusdem uocis significatione, id est ex eo quod uox eadem significat apud animam diuersas intentiones. Credimus enim aliquando argumentum uocale simpliciter ualere sicut ualeret si uox non significaret nisi unam intentionem, et cum hoc non sit uerum, nos decipimur.

Ex hoc autem secunda clausula infert quot tot modis possunt fieri sophisticae argumentationes, siue fallaciae, secundum dictionem quot modis contingit unum nomen uel unam orationem non significare unum, id est unicam intentionem, sed diuersa. Non enim fit fallacia secundum dictionem propter eandem uocem significare multa ultimate significata, ut 'homo' multos homines et 'animal' multa animalia, si intentio apud animam immediate significata maneat eadem, sicut uox, quia tunc simpliciter est unio requisita ad syllogismum in mente sicut in uoce.

Tertia clausula iuxta dicta assignat communem causam apparentiae et causam defectus in fallaciis secundum dictionem. Est enim causa apparentiae identitas uocis requisita ad ueras argumentationes uocales, quae ita saluatur in argumentationibus sophisticis secundum dictionem sicut in ueris argumentationibus. Causa autem defectus est diuersitas intentionum significatarum, ubi ad ueram argumentationem requirebatur non solum identitas secundum uocem, sed etiam secundum intentionem, eo quod non potest esse bona argumentatio uocalis nisi sibi correspondeat bona mentalis.

SDD 7.2.3

(1) Cum ergo dictio uel oratio dicatur multiplex si una exsistens habeat plures significationes, multiplicitas dictionis uel orationis in distinctione fallaciarum secundum dictionem solet distingui triplex, scilicet actualis, potentialis et phantastica. (2) Multiplicitas actualis est cum uox significatiua exsistens una secundum materiam et formam habet plures significationes; et sic fiunt fallaciae aequiuocationis et amphiboliae. (3) Multiplicitas potentialis dicitur cum uox exsistens eadem secundum materiam et diuersa secundum formam habet multas significationes; et sic fiunt fallaciae compositionis et diuisionis et accentus. (4) Multiplicitas autem phantastica uocatur cum uoces diuersae secundum materiam, habentes tamen similitudinem secundum formam, habent dissimiles significationes uel consignificationes; et sic fit fallacia figurae dictionis.

Ex fundamento praedicto ponitur in hac tertia parte prima diuisio fallaciarum in dictione et declarantur membra eius, in quattuor clausulis. In prima ponitur diuisio multiplicis uocis significatiuae trimembris, quae per sequentes clausulas explanatur.

Ergo propter tres alias clausulas, ad explanandum nomina quibus in eis utimur et eorum significationes ad placitum, notandum est quod quia forma est actus et materia est potentia, et quod res est in actu per formam et in potentia per materiam, ideo auctores uocauerunt multiplicitatem uocis 'actualem' quae est secundum identitatem uocis materialem simul et formalem, et 'potentialem' quae est solum secundum identitatem materialem ipsius uocis. Sed quia phantasia est apparentia sensualis, et saepius sine ueritatis experientia, propter hoc quod fit in absentia sensibilium, ut habetur secundo de Anima, ideo apparens multiplicitas uocis et non exsistens uocatur hic 'multiplicitas uocis phantastica'. Et haec est quando uoces habentes diuersas significationes nec sunt eaedem secundum materiam nec sunt eadem secundum formam, sed uidentur eadem propter earum aliquam similitudinem. Sic ergo fiunt fallaciae aequiuocationis et amphiboliae secundum multiplicitatem uocis actualem, et fallaciae compositionis et diuisionis et accentus secundum multiplicitatem potentialem, et fallacia figurae dictionis secundum phantasticam.

Et est notandum quod in istis dictis nos uocamus 'materiam' uocis

significatiuae litteras et syllabas ex quibus dictio incomplexa componitur, uel etiam dictiones incomplexas ex quibus oratio componitur. 'Formam' enim hic uocamus modum proferendi aut accentuandi, aut diuisim aut continue, dictiones in oratione proferendo, uel huius modi.

SDD 7.2.4

(1) Fit autem fallacia aequiuocationis per multiplicitatem actualem uocis incomplexae, fallacia autem amphiboliae per multiplicitatem actualem orationis. (2) Similiter fallacia accentus fit per multiplicitatem potentialem orationis. (3) Fallacia autem figurae dictionis fit per multiplicitatem phantasticam dictionis uel orationis. (4) Fit autem fallacia compositionis si oratio sit falsa in sensu composito et credatur esse uera propter ueritatem eius in sensu diuiso, et fit fallacia diuisionis si e conuerso. (5) Et ita sunt sex fallaciae in dictione, scilicet fallacia aequiuocationis, amphiboliae, compositionis, diuisionis, accentus et figurae dictionis.

Ista quarta pars ponit subdiuisiones membrorum diuisionis praecedentis in quinque clausulas. Prima diuidit multiplicitatem actualem uocis incomplexae, secundum quam fit fallacia aequiuocationis, et in multiplicitatem uocis complexae, secundum quam fit fallacia amphiboliae. Et eodem modo secunda clausula diuidit multiplicitatem potentialem uocis, sicut manifestum est. Tertia etiam clausula bene notat consimilem diuisionem multiplicitatis phantasticae.

Sed dubitatur quare non ponimus diuersas fallacias, sed unicam, secundum multiplicitatem phantasticam, scilicet dictionis incomplexae et orationis, sicut posuimus in aliis multiplicitatibus. Et ego respondeo quod non est inconueniens ponere diuersas. Sed Aristoteles non curauit distinguere eas propter breuitatem, quia faciliter potest aliquis uidere distinctionem earum proportionalem ad distinctiones quas ante tractauit de aliis multiplicitatibus.

Quarta clausula diuidit multiplicitatem potentialem orationis in duas fallacias, scilicet compositionis et diuisionis, sicut bene manifestum est.

Sed tunc etiam dubitatur quare non similiter diuisit multiplicitatem actualem orationis in duas fallacias, sed posuit unam tantum, scilicet fallaciam amphiboliae, et iterum quare etiam non diuisit multiplicitatem potentialem dictionis in duas fallacias, sicut multiplicitatem potentialem orationis. Hoc enim multi dubitant.

Ad primam harum dubitationum potest dici quod in multiplicitate actuali oratio est unica secundum uocem, licet sit plures secundum intentionem, in multiplicitate autem potentiali oratio non est unica simpliciter secundum uocem, sed diuersa, licet sit unica secundum quid, quia secundum materiam. Et hoc uoluit Aristoteles notare diuidendo orationem potentialiter multiplicem et non diuidendo orationem actualiter multiplicem.

Ad secundam dico quod non est inconueniens diuidere dictionem incomplexam potentialiter multiplicem in duas diuersas dictiones, sicut diuidebatur oratio potentialiter multiplex. Sicut enim ex ueritate orationis compositae possumus credere diuisam esse ueram, et e conuerso, ita etiam ex ueritate secundum accentum graue possumus credere ueritatem secundum accentum acutum, et e conuerso. Sed Aristoteles propter breuitatem, sicut dixi de multiplicitate phantastica in clausula praecedente, etiam non curauit illam distinctionem exprimere, quia quilibet potest faciliter uidere illas diuisiones et processus diuersos de diuersis accidentibus ad inuicem secundum proportionem ad ea quae dicuntur in processibus de oratione composita ad diuisam et e conuerso.

Quinta clausula concludit numerum fallaciarum in dictione quod sunt sex, secundum praedictas diuisiones ipsarum. Et non esset inconueniens si enumerarentur plures si fierent ulteriores subdiuisiones, sicut notatum est de fallacia figurae dictionis et accentus. Immo quaelibet istarum fallaciarum et aliarum septem quae ponuntur extra dictionem solent diuidi in plures diuersos modos, qui possent uocari species diuersae fallaciae, sicut enumerantur diuersae species qualitatis, scilicet quattuor, et sunt ualde plures si fiant diuisiones usque ad species specialissimas.

SDD 7.2.5

(1) Quantum ad fallacias extra dictionem, considerata definitione elenchi, apparet quod potest esse defectus ex parte contradictionis, et sic fit fallacia ignorantiae elenchi, (2) secundo ex parte probationis conclusionis illatae, et sic fit fallacia petitionis principii, (3) tertio ex defectu syllogismi ostensiui quantum ad illationem, et sic fit fallacia accidentis, (4) quarto fit fallacia secundum non causam ut causam, ex defectu in regressu a conclusione ad praemissas in syllogismo ad impossibile. (5) Deinde, quia elenchus continet terminos, propositiones et consequentias, potest fieri fallacia ex habitudine termini ad alterum terminum, et sic fit fallacia secundum quid et simpliciter, (6) uel ex habitudine propositionis ad propositionem, et sic fit fallacia secundum plures interrogationes ut unam, (7) uel secundum habitudinem consequentiae ad consequentiam, et sic fit fallacia consequentis. (8) Et sic ponuntur septem fallaciae extra dictionem, prout magis apparebit in determinatione speciali de unaquaque earum.

Ista quinta pars enumerat et distinguit septem fallacias extra dictionem penes hoc quod diuersae argumentationes quibus fiunt ab elencho deficiunt, cum appareant esse elenchi, etiam circumscripta uocis consideratione. Et sunt ibi octo clausulae, scilicet septem de septem fallaciarum distinctione, et octaua colligit simul numerum earum. Et non est uitium si non ponantur eodem ordine quo de eis determinat Aristoteles.

Est ergo fallacia ignorantiae elenchi, cum argumentatio fuerit conueniens et bene probans suam conclusionem, secundum quod conclusio uidetur contradicere positioni respondentis cui non contradicit. Sic enim uidetur respondens redargutus, quod sufficit opponenti sophistae; ut si dicat respondens quod Socrates non est aequalis Platoni et opponens, contra arguens, bene demonstret quod ipsi sunt aequales secundum longitudinem, quia uterque septem pedum.

Est autem fallacia petitionis principii si conclusio opponentis bene contradicit conclusioni respondentis et bene concluditur ex suis praemissis, sed non probatur per eas quia non sunt notiores conclusione. Sic enim deficit ab elencho in eo quod elenchus debet esse syllogismus probatiuus. Et dicitur quod talis paralogismus peccat in materia, non quidem in materia syllogismi secundum quod syllogismus, sed in materia syllogismi probatiui secundum quod probatiuus.

Fit autem fallacia accidentis si paralogismus sit ex praemissis ueris et notioribus conclusione sed non bene inferat conclusionem, ut 'omnis homo est animal, asinus est animal; ergo asinus est homo', posito quod respondens dixerit quod nullus asinus est homo. Et talis paralogismus dicitur peccans in forma.

Deinde, per modum syllogismi ad impossibile, fit fallacia si dictum respondentis cum alia praemissa uel aliis praemissis sumamus ad inferendum conclusionem impossibilem, et cum aliis praemissis uel alia praemissa habentibus apparentiam, licet aliqua sit impossibilis propter cuius impossibilitatem sequebatur ista conclusio impossibilis, nos reuertamur super dictum respondentis, concludendo ipsum esse impossibile tamquam eius impossibilitas sit causa quod inferebatur conclusio impossibilis. Et sic fit fallacia secundum non causam ut causam.

Quinto fit fallacia ex eo quod unus terminus aliquo modo includitur in alio, ut terminus simpliciter sumptus in ipso sumpto secundum quid, scilicet cum additione. Ideo credimus esse bonam consequentiam de termino secundum quid ad terminum simpliciter ex eo quod etiam in multis uidemus eam esse bonam. Et hanc dicimus esse fallaciam secundum quid et simpliciter.

Sexto etiam fit fallacia ex habitudine propositionis ad propositionem, ut si credamus ita debere proportionaliter esse in propositionibus plures et in propositionibus unis quia in multis ita se habent, licet non in omnibus. Si ergo non ita se habeant, decipimur et est fallacia secundum plures interrogationes ut unam, ut quia caecus describitur quod est aptus natus habere uisum et non habet, si credamus quod etiam caeca debeant describi quod sunt apta nata habere uisum et non habent.

Ultimo fit fallacia ex habitudine consequentiae ad consequentiam, ut quia multae consequentiae conuertuntur (sed non omnes), si credamus unam consequentiam conuerti in aliam et non conuertitur, decipimur, et fit fallacia consequentis.

Ultima clausula ex his colligit fallacias extra dictionem esse septem, quae ibi nominantur, scilicet fallacia accidentis, fallacia secundum quid et simpliciter, fallacia ignorantiae elenchi, fallacia consequentis, fallacia petitionis principii, fallacia secundum non causam ut causam et fallacia secundum plures interrogationes ut unam, quia manifestum est quod istis modis possumus decipi circa elenchum, scilicet deficere ab elencho cum apparentia. Et non apparent alii modi non reducibiles ad illos. Si enim ex alia habitudine termini ad terminum uel propositionis ad propositionem uel consequentiae ad consequentiam quam ex praedictis fiant fallaciae, tamen praedictae, nominatae 'secundum quid et simpliciter', 'secundum plures interrogationes ut unam' et 'secundum consequens' sunt ex quibus (in his tribus generibus fallaciarum) fiunt magis et frequentius deceptiones. Et ita loco trium fallaciarum secundum genus essent ibi nominatae tres principaliores seu frequentiores species earum, ita quod in enumeratione septem fallaciarum extra dictionem una ponatur fieri ex habitudine termini ad terminum, pro qua nominatur haec species eius frequentior quae fit ex habitudine dicti secundum quid ad dictum simpliciter, et proportionaliter de habitudine propositionis ad propositionem et consequentiae ad consequentiam.

SDD 7.3: DE FALLACIIS IN DICTIONE

SDD 7.3.1

Dicturi de unaquaque fallaciarum in speciali, describemus terminos a quibus illa fallacia habet denominationem et illae fallaciae assignabimus causam apparentiae et causam defectus eius, et quo modo fiat, et distinguemus et declarabimus diuersos modos ipsius.

Istud tertium capitulum determinabit in speciali de unaquaque fallaciarum in dictione. Et habebit decem partes, quarum prima proponit communiter quae et quo modo determinabuntur de unaquaque illarum fallaciarum, secunda erit de fallacia aequiuocationis, tertia de fallacia amphiboliae, quarta de modis harum duarum fallaciarum, quinta de conuenientiis fallaciarum compositionis et diuisionis, sexta de differentiis earum, septima de modis fallaciarum compositionis et diuisionis, octaua de fallacia accentus, nona de fallacia figurae dictionis, decima de modis eius. Secunda incipit ibi "est ergo aequiuocatio", tertia ibi "amphibolia dicitur", quarta ibi "utriusque autem", quinta ibi "fallacia compositionis", sexta ibi "differunt autem", septima ibi "modi autem", octaua ibi "accentus", nona ibi "figura dictionis", decima ibi "fallaciae autem".

Prima pars est satis manifesta.

SDD 7.3.2

(1) Est ergo aequiuocatio, prout de ea hic intendimus, eiusdem uocis incomplexae diuersae significationes, uel eadem uox incomplexa habens diuersas significationes, uel acceptio termini aequiuoci pro eius diuersis significationibus. (2) Fallacia autem aequiuocationis est deceptio proueniens ex actuali multiplicitate uocis incomplexae secundum materiam et formam. (3) Causa apparentiae est identitas illius uocis incomplexae secundum materiam et formam; et causa defectus est acceptio illius uocis secundum diuersas eius significationes. (4) Fit ergo fallacia aequiuocationis credendo propter identitatem uocis secundum uocem quod sumatur secundum eandem intentionem, cum tamen sumatur secundum diuersas.

Ista secunda pars, quae est in speciali de fallacia aequiuocationis, habet quattuor clausulas. Prima describit aequiuocationem, prout hic accipitur, triplici descriptione. Prima est si quis uelit dicere quod hoc nomen 'aequiuocatio' supponat pro significationibus termini aequiuoci, et secunda est si quis uelit dicere quod supponat pro termino aequiuoco, et tertia si quis uelit dicere quod supponat pro usu termini aequiuoci pro pluribus eius significationibus.

Et tu posses petere "quid istorum diceres tu?". Et ego dico quod nomina sunt ad placitum, ideo nullum istorum modorum dicendi reprobo, sed tertius uidetur mihi magis ad propositum.

Secunda clausula describit fallaciam aequiuocationis. Tertia etiam assignat causam apparentiae et causam defectus in fallacia aequiuocationis. Et quarta clausula ostendit quo modo fiat fallacia aequiuocationis. Et hoc totum est satis manifestum.

SDD 7.3.3

Amphibolia dicitur ab 'amphi', quod est 'dubium', et 'bole', quod est 'sententia', quasi 'dubia sententia'. Ideo amphibolia, prout de ea hic intendimus, est eiusdem orationis secundum uocem diuersae sententiae, uel est eadem oratio uocalis habens diuersas sententias, uel est acceptio eiusdem orationis secundum uocem pro diuersis sententiis. Fallacia amphiboliae est deceptio proueniens ex multiplicitate actuali orationis. Causa apparentiae ipsius est identitas orationis uocalis secundum materiam et formam; et causa defectus est acceptio illius orationis secundum diuersas eius sententias. Fit ergo fallacia amphiboliae credendo propter identitatem orationis secundum uocem quod sumatur secundum eandem sententiam.

Ista tertia pars dicit omnia proportionaliter de fallacia amphiboliae sicut praecedens de fallacia aequiuocationis. Ideo totum est satis manifestum.

SDD 7.3.4

Utriusque autem harum fallaciarum, secundum Aristotelem, sunt tres modi proportionales. Est enim primus modus quando nomen uel oratio principaliter plura significat, secundus autem est quando nomen uel oratio habet unam primam et principalem significationem et aliam uel alias secundum attributionem ad primam, tertius est quando compositum plura significat, separatum uero unum solum. Exemplum de primo, in aequiuocatione, ut 'omnis canis est latrabilis, quoddam sidus est canis; ergo quoddam sidus est latrabile', in amphibolia autem, ut 'quoscumque uellem me accipere, ipsi uellem quod me acciperent, sed ego uellem me accipere pugnantes; ergo uellem quod me acciperent pugnantes'. Exemplum de secundo modo, in aequiuocatione, ut 'omne sanum est animal, urina est sana; ergo urina est animal', in amphibolia autem, ut 'quicumque haurit aquas cribro, ipse est in aquis uel iuxta aquas, sed qui addiscit litteras sine libro haurit aquas cribro' (ut dicit uersificator); 'ergo qui addiscit litteras sine libro est in aquis uel iuxta aquas'. Exemplum de tertio modo, in aequiuocatione, ut 'quicumque sanabatur sanus est, laborans sanabatur; ergo laborans sanus est'; in amphibolia autem, ut 'omne quod scit aliquid hoc scit, sed saeculum scit aliquid; ergo saeculum hoc scit'.

Quia fallacia aequiuocationis et fallacia amphiboliae habent multam affinitatem, ideo in hac quarta parte modi earum simul distinguuntur, et postea ipsi distincti declarantur exemplis. Ponitur ergo manifeste utriusque fallaciae tres modi. Et accipias ibi 'nomen' non prout distinguitur contra 'uerbum', sed communiter, pro omni uoce significatiua incomplexa, siue sit nomen siue uerbum, siue dictio categorematica siue syncategorematica.

Dicitur autem nomen uel oratio habere principaliter plures significationes si utraque sit imposita sine attributione ad aliam. Sic ergo peccat exemplum positum de aequiuocatione quantum ad primum modum, scilicet quod hoc nomen 'canis' secundum unam eius impositionem significat animal latrabile et secundum aliam quoddam caeleste sidus, et accipitur in maiore pro una eius significatione, scilicet pro animali latrabili, et in minore pro alia, scilicet pro caelesti sidere; ideo non est medium unum nisi secundum uocem, et oportet in bono syllogismo medium esse unum secundum uocem et secundum intentionem, immo magis oportet ipsum esse unum secundum intentionem quam secundum uocem.

Sed tunc ponamus quod praedictum terminum accipiamus pro una eius significatione in maiore et in minore, nonne tunc erit bonus syllogismus? Ego dico quod erit bonus et formalis, sed una praemissa erit falsa, nam pro animali latrabili maior esset uera et minor falsa, et pro caelesti sidere e conuerso.

Sed tunc iterum ponamus alium casum, scilicet quod tam opponens quam respondens ambo bene uideant multiplicitatem termini et uelit uterque illum terminum capere indifferenter pro qualibet eius significatione, nonne ergo erit bonus syllogismus dicendo 'omnis canis currit, sidus caeleste est canis; ergo sidus caeleste currit? Videtur enim quod sic, quia esset in tertio modo primae figurae, et teneret per dici de omni: nam in maiore 'canis' distribueretur pro omni eius significato; ideo liceret accipere sub de quolibet significato indifferenter et inferre conclusionem.

Ad hoc breuiter ego dico quod terminus aequiuocus nec significat sua plura significata per modum copulationis nec significat ea per modum disiunctionis, sed omnino inconiuncte, scilicet utrumque ac si non significaret reliquum. Et ita in casu quo uellemus terminum accipere pro utraque eius significatione, ista uox 'omnis canis currit' aequiualeret isti uoci in significando 'omne animal latrabile caeleste sidus currit', et ista uox non esset una propositio, nec, per consequens, propositio, licet posset dici 'propositio plures'; et sic etiam ista uox 'caeleste sidus est canis' esset sicut dicere 'caeleste sidus est caeleste sidus animal latrabile', quae etiam non est propositio. Ideo etiam nullus esset ibi syllogismus, quia omnis syllogismi quaelibet praemissa seorsum sumpta debet esse propositio.

Sed iterum tu diceres " ponamus quod partes consentiant quod ille terminus aequiuocus significet sua significata per modum copulationis et quod ita sumatur in disputatione, quid ergo esset dicendum in proposito?". Ego respondeo quod terminus tunc non esset aequiuocus, nec ista esset distinguenda 'canis currit', sed esset propositio una de copulato extremo, uel esset oratio incongrua, quia aequiualeret isti 'animal latrabile et sidus caeleste currit', et secundum congruitatem deberet dici 'currunt', ideo etiam in casu posito debebat dici 'canis currunt'.

Ita etiam exemplum de amphibolia peccat quia 'me accipere pugnantes' potest habere duos sensus, scilicet uel quod ego accipiam pugnantes uel quod me accipiant pugnantes. Et secundum primum sensum minor esset uera et maior falsa, et secundum secundum sensum esset e conuerso.

Deinde de secundo modo aequiuocationis et amphiboliae sciendum est quod terminus multiplex in isto secundo modo non dicitur proprie aequiuocus, sed analogus. Et tunc aliqui opinantur quod talis terminus de uirtute sermonis debeat sumi pro principaliori significato si per se ponatur, et sine additione. Unde dicunt istam esse negandam 'urina est sana', sed potest concedi quod urina est sana significatiue, et sic dicunt quod iste paralogismus 'omne sanum est animal, urina est sana; ergo urina est animal' non est soluendus per distinctionem multiplicitatis, sed per interemptionem minoris, quia peccat in materia et non in forma.

Sed constat quod tales non sufficienter loquuntur, quia statim in disputatione sophistica ipsi essent ducti ad metam inopinabilis, licet forte non ad metam falsi uel redargutionis. Quoniam negans auctoritatem sapientium et probatissimorum uel dicentes contraria illis auctoribus incurrunt metam inopinabilis, sicut ante dictum fuit; et tamen constat quod non solum poetae, sed etiam Biblia, et omnes theologi, praedicatores et philosophi utuntur saepe terminis et orationibus transsumptiuis et parabolicis, non solum secundum propriam significationem, sed secundum attributionem. Si ergo dicat respondens et ponat quod omne sanum est animal, ego sophistice opponens dicam sibi quod urina, quae non est animal, est sana, et si ipse neget istam 'urina est sana', ego statim concludam, per locum a contradictoriis, quod ipse habet concedere quod nulla urina est sana, quod est contradicere omnibus philosophis et medicis; et dicam hoc inconueniens mihi sufficere, et quod respondeat ad aliam rationem, et reputatabitur confusus nisi aliter se defendat. Sed poterit a tali meta et confusione sibi praecauere distinguendo, scilicet quod maiorem concessit secundum principalem significationem istius termini 'sanum', minor autem ponitur a philosophis et medicis secundum eius significationem attributiuam, et ergo conclusio non sequitur.

Ita etiam soluitur exemplum de amphibolia. Maior enim est uera secundum sensum proprium huius orationis 'haurit aquas cribro', et minor falsa; sed secundum sensum metaphoricum minor ponitur et conceditur, et maior negatur.

Postea, de tertio modo aequiuocationis et amphiboliae, paralogismus de aequiuocatione est ex eo quod iste terminus 'laborans' per se sumptus non est multiplex, uel etiam sumptus cum uerbo praesentis temporis, sed sumptus cum uerbo praeteriti uel futuri temporis contrahit sibi multiplicitatem, non significationis principalis, sed suppositionis. Ideo haec est multiplex 'laborans sanabatur' et non ista 'laborans sanus est'; uerbum enim praeteriti temporis ampliat nomina ad supponendum non solum pro praesentibus, sed etiam pro praeteritis; ista ergo 'laborans sanabatur' distinguitur quia uel qui est laborans sanabatur uel qui erat laborans sanabatur. Si ergo in praedicto syllogismo ponamus casum quod maior sit uera, tunc si minor sumatur pro illo qui est laborans, ipsa est falsa, et si sumatur pro eo quod fuit laborans, tunc minor est bene uera, sed non sequitur conclusio, quia minor sumebatur pro praeteritis et conclusio non concludit nisi pro praesentibus.

Ita loquitur Aristoteles, tamen uidetur mihi quod in isto paralogismo nulla propositio est multiplex, nec est ibi fallacia aequiuocationis, nec in dictione, sed fallacia extra dictionem, scilicet fallacia accidentis. Ista enim propositio 'laborans sanabatur' non est distinguenda; habet enim unicum sensum, qui explanandus est per propositionem unam de disiuncto subiecto, scilicet istam 'qui est uel fuit laborans sanabatur'.

Tunc ergo si maior esset uera, oporteret ponere casum quod quicumque sanabatur, ipse adhuc esset sanus, et sic maior et minor essent simpliciter uerae et concedendae, sed non sequeretur ex eis conclusio, propter defectum formae syllogisticae. Esset enim processus a termino magis ample sumpto ad se ipsum minus ample sumptum; nam 'laborans' in minore sumebatur indifferenter pro praesentibus et pro praeteritis, et in conclusione pro praeteritis solum, et talis consequentia non ualet nisi magis amplum fuerit distributum, sicut alias dictum est.

Dico etiam quod in isto paralogismo non est fallacia in dictione quia ista ampliatio suppositionis per uerbum praeteriti uel futuri temporis non est propter uocem nec ex parte uocis, sed ex parte conceptuum mentalium. Nam circumscripta omni consideratione uocis, tamen in propositione mentali conceptus mentalis ampliaretur ad supponendum pro praeteritis per uerbum mentalem praeteriti temporis. Et si tu dicas quod ego contradico Aristoteli, qui posuit hoc exemplum, ego respondeo quod non contradico sibi, quia ipse, primo Priorum, dedit istam regulam quod exemplorum non requiritur uerificatio.

Tunc ergo de nouo ego distinguam modos aequiuocationis quattuor. Primus enim et secundus sunt si nomen sit multiplex quantum ad significationem essentialem, distinguendo significationem essentialem contra significationem, seu modum significandi, grammaticalem; et tunc uel habet utrasque significationes principaliter, ut 'canis', et est primus modus, uel habet unam principalem et aliam, uel alias, secundum attributionem ad ipsam, et sic est secundus modus.

Tertius autem modus est si nomen habeat unam significationem essentialem et sit multiplex quantum ad modos significandi, ut in isto paralogismo 'quicumque sunt episcopi sunt homines, isti equi sunt episcopi; ergo isti equi sunt homines'; haec enim uox 'episcopi' est duplex, quia potest sumi in nominatiuo casu, et tunc maior est uera et minor falsa, uel potest sumi in genitiuo casu, et tunc maior est falsa et minor uera.

Quartus autem modus est si terminus nec sumatur multipliciter secundum significationem essentialem nec sumatur multipliciter secundum modum significandi grammaticalem, sed sumatur multiplicitas secundum modum supponendi, et quod haec multiplicitas sumatur ex parte uocis significatiuae, ut si nomen capiatur in una propositione personaliter, siue significatiue, et in alia materialiter, sicut arguendo sic 'omne risibile est homo, risibile est accidens proprium homini; ergo accidens proprium homini est homo', uel sic 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species'.

Sciendum est ergo, ut mihi uidetur, quod suppositio materialis non est nisi ratione uocis significatiuae; nullus enim terminus mentalis in propositione mentali supponit materialiter, sed semper personaliter, quia non utimur terminis mentalibus ad placitum, sicut uocibus et scripturis. Numquam enim eadem oratio mentalis diuersas significationes, uel acceptiones, habet; eaedem enim sunt omnibus passiones animae, sicut etiam res quarum ipsae sunt similitudines, ut habetur primo Peri Hermeneias. Unde ego dico quod propositio mentalis correspondens huic propositioni, prout est uera, 'homo est species' non est propositio in qua subiicitur conceptus specificus hominis, sed est propositio in qua subiicitur conceptus quo concipitur specificus hominis, et ille non supponit pro se, sed pro conceptu specifico hominis. Ex quo satis patet quod praedicti paralogismi secundum talem mutationem suppositionum pertinent ad fallacias in dictione.

Sed tunc est dubitatio quo modo dicemus tenendo illud dictum Aristotelis quod sunt tres modi communes aequiuocationis et amphiboliae. Et ego dico quod hoc est bene manifestum de duobus primis modis aequiuocationis et de duobus primis modis amphiboliae. Tertius autem modus aequiuocationis non bene habet proportionale in amphibolia, quia modi significandi attribuuntur dictionibus incomplexis, et non orationibus, nisi ratione dictionum.

Sed tamen in quarto modo aequiuocationis potest poni similitudo, seu proportio, in amphibolia. Quia licet propositio non supponat, nisi forte materialiter, tamen aliqua oratio, ut definitio, potest supponere et materialiter et personaliter, ut si argueremus sic 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo'. Sic ergo sunt tres modi communes aequiuocationis et amphiboliae. Sed per hoc dictum non negat Aristoteles quin possit esse alius modus aequiuocationis, secundum quem non sit talis communicatio aequiuocationis cum amphibolia.

Et uidetur quod isti ultimi modi aequiuocationis et amphiboliae uere habeant condicionem quam ponit Aristoteles, scilicet quod compositum plura significat, separatum uero simpliciter: quia nomen per se sumptum, ut 'homo', non supponit; ideo sic non conuenit sibi multiplicitas ex suppositione; sed si fiat subiectum uel praedicatum in propositione, tunc supponit, et sibi potest conuenire multiplicitas, quia potest sumi secundum suppositionem personalem et potest etiam sumi secundum suppositionem materialem. Sic enim peccat istud argumentum 'omne risibile est homo et risibile est accidens; ergo accidens est homo'; 'risibili' enim accepto personaliter, maior est uera et minor falsa, ipso autem accepto materialiter, maior est falsa et minor uera. Et ita etiam potest dici de oratione quae est innata supponere personaliter si supponat materialiter.

Sed etiam notandum est quod non solum quantum ad suppositionem modo praedicto, immo etiam aliter praedicta condicio potest conuenire orationi, scilicet quod compositum plura significat, separatum autem simpliciter, ut in isto argumento 'omne quod scit aliquid ...' et caetera. Nam ista 'saeculum scit aliquid' est multiplex, quia 'saeculum' potest sumi in nominatiuo casu et 'aliquid' in accusatiuo, et tunc est propositio falsa, uel 'saeculum' potest sumi in accusatiuo et 'aliquid' in nominatiuo a parte ante, et sic est uera, nam ualet istam 'aliquid' (id est aliqua res, scilicet homo) 'scit saeculum'. Sed si remoueas de ista oratione 'saeculum scit aliquid' ultimam dictionem, residuum non est propositio multiplex, scilicet 'saeculum scit', quia construendo 'saeculum' a parte post in accusatiuo casu non esset propositio, quia non esset ibi subiectum. Sic uidentur posse exponi dicta Aristotelis de istis duabus fallaciis, et saluari.

SDD 7.3.5

(1) Fallacia compositionis et fallacia diuisionis multam habent affinitatem; ideo de eis dicenda sunt simul aliqua communia. (2) Prout ergo hic de compositione et diuisione loquitur, compositio est diuidendorum unio et diuisio est componendorum separatio. (3) Fallacia compositionis, uel etiam fallacia diuisionis, est deceptio proueniens ex multiplicitate potentiali orationis. (4) Causa apparentiae in utraque earum est identitas orationis secundum materiam; et causa defectus est acceptio illius orationis secundum diuersas formas quibus correspondent diuersae sententiae. (5) Fit ergo utraque harum fallaciarum credendo propter identitatem orationis secundum materiam quod ipsa sumatur secundum eandem formam et sententiam, cum tamen sumatur secundum diuersas.

Ista quinta pars agit de fallaciis compositionis et diuisionis simul in quantum conueniunt. Et habet quinque clausulas: prima proponit istas fallacias habere conuenientias, de quibus in ista parte determinandum est, et aliae declarant illas conuenientias.

Secunda clausula describit compositionem et diuisionem prout secundum eas proueniunt fallaciae in dictione. Est enim compositio, ut dictum est supra, diuidendorum unio et diuisio est componendorum separatio. Et ista debent sic intelligi quod oratio uocalis eadem secundum materiam, id est secundum litteras et syllabas et dictiones, habet aliquando dictiones quae possunt ad inuicem coniungi et diuidi secundum prolationem uel scripturam, et secundum hoc habere diuersos sensus. Et illas orationes, quae sic possunt proferri coniunctim uel diuisim, dicimus componendas si oratio secundum earum compositionem esset uera et secundum diuisionem falsa, et eas dicimus diuidendas si oratio secundum earum diuisionem esset uera et secundum compositionem falsa. Compositio ergo faciens fallaciam compositionis est diuidendorum unio, id est acceptio orationis secundum compositionem suarum dictionum secundum quam redditur propositio falsa, cum tamen secundum diuisionem earum esset uera; et e conuerso dicatur proportionaliter de diuisione. Et haec apparebunt clarius in sequentibus.

Tertia clausula describit simul, indifferenter, fallacias compositionis et diuisionis, et quarta assignat causas apparentiae et defectus earum, et quinta ostendit quo modo fiant. Et hoc est totum manifestum.

SDD 7.3.6

Differunt autem istae fallaciae quia fallacia compositionis fit cum oratio secundum sensum compositum est falsa et propter ueritatem eius in sensu diuiso creditur esse uera, et fallacia diuisionis fit e conuerso. Est ergo fallacia compositionis deceptio proueniens ex multiplicitate potentiali propositionis, siue orationis, uerae in sensu diuiso et falsa in sensu composito, et fallacia diuisionis e conuerso. Causa apparentiae fallaciae compositionis est identitas orationis secundum materiam cum ueritate sensus diuisi, et causa defectus est diuersitas illius orationis secundum formam cum falsitate sensus compositi; et e conuerso fit in fallacia diuisionis. Fit ergo fallacia compositionis credendo propter identitatem secundum materiam orationis compositae et orationis diuisae quod sint eaedem secundum formam et sententiam, et propter ueritatem diuisae quod composita sit uera cum tamen sit falsa; et e conuerso dicatur proportionaliter de fallacia diuisionis.

Ista sexta pars est de differentiis fallaciarum compositionis et diuisionis ad inuicem, et de utriusque earum descriptione, et de utriusque causis apparentiae et defectus. Et totum est manifestum si bene considerentur praedeterminata.

SDD 7.3.7

(1) Modi autem in utraque harum fallaciarum possunt assignari sex. Primus modus est per hoc quod una determinatio potest coniungi cum utroque duorum determinabilium et separari ab altero uel unum determinabile cum utraque duarum determinationum, ut in ista oratione 'quicumque scit litteras nunc didicit illas', quia 'nunc' potest coniungi et construi cum 'scit' uel cum 'didicit', et in hac oratione 'quidquid uiuit semper est', nam 'semper' potest coniungi uel cum 'uiuit' uel cum 'est'; similiter in ista 'quadraginta uirorum centum reliquit diuus Achilles'. In hoc autem modo sensus 'compositus' uocatur quando illa dictio coniungibilis diuersis coniungitur cum illo ad quod habet situm magis conuenientem et 'diuisus' uocatur quando coniungitur cum illo ad quod habet situm minus conuenientem.

(2) Secundus modus est per hoc quod diuersi termini possunt coniunctim esse unum subiectum uel unum praedicatum, uel possunt diuisim esse unum subiectum et alterum praedicatum, ut in hac oratione 'sedentem possibile est ambulare', uel 'album esse nigrum est possibile', uel 'equum esse animal est necessarium'; potest enim totum dictum subiici et modus praedicari, et e conuerso, et sic est sensus compositus; uel potest una pars dicti subiici et alia praedicari et quod modus se teneat ex parte copulae, et sic est sensus diuisus et propositio diuisa. Et similiter est in ista oratione 'Socrates albus erit cras'; sensus enim compositus est prout hoc totum 'Socrates albus' est subiectum et sensus diuisus est prout 'Socrates' ponitur subiectum et 'albus' praedicatum'; et similiter est in ista oratione 'homo risibilis non est', uel 'homo albus incipit esse'.

(3) Tertius modus ponitur prout plures termini possunt simul coniunctim subiici uel praedicari in una propositione categorica, et possunt etiam diuisim subiici uel praedicari, et aequiualet tunc uni propositioni hypotheticae, ut in hac propositione 'quinque sunt duo et tria'; si enim 'duo et tria' sint unum praedicatum, propositio est composita et uera, et si sint duo praedicata, propositio est diuisa et falsa, et ualet istam 'quinque sunt duo et quinque sunt tria'; et similiter esset de ista conuersa 'duo et tria sunt quinque', et de ista etiam 'Morellus et Fauellus ualent decem libras', et de ista 'omne animal est rationale uel irrationale'.

(4) Adhuc possunt assignari alii modi, scilicet quartus quando negatio praeponitur toti propositioni categoricae, ut 'non homo est animal', quia negatio potest cadere super totum quod sequitur, et est negatio negans, et est propositio composita, ut dictum est aliqualiter et magis dicetur post, uel potest cadere solum super subiectum, quod immediate sequitur, et est negatio infinitans, et est propositio diuisa et uera.

(5) Et etiam est quintus modus si negatio negans praeponatur toti hypotheticae, ut 'non homo est equus uel asinus est animal'; si enim negatio cadat super totam hypotheticam dicitur composita et falsa, quia contradicit isti uerae 'homo est equus uel asinus est animal', et si cadat solum super primam categoricam, tunc est diuisa et uera, et est una disiunctiua cuius categoricae sunt istae 'non homo est equus' et 'asinus est animal'.

(6) Iterum sextus modus potest poni, scilicet si propositio hypothetica fuerit composita ex tribus propositionibus categoricis, ut dicendo 'homo est asinus et equus est capra uel deus est'; nam duae primae possunt coniunctim disiungi ad tertiam, et est propositio disiunctiua de prima eius parte copulatiua, et est composita et uera, uel prima categorica potest diuisim copulari ad alias duas, et sic est propositio copulatiua de ultima eius parte disiunctiua, et est diuisa, et falsa, propter falsitatem primae partis. Et si possint alii inueniri modi istarum fallaciarum, tamen isti sunt principaliores, uel magis consueti, et uiso quid de istis sit dicendum, potest etiam faciliter uideri de aliis.

Ista septima pars assignat in fallacia compositionis et etiam in fallacia diuisionis sex modos. Et primus modus est satis manifestus per exempla quae ibi ponuntur. Tamen, quia potest rationabiliter dubitari quare unus sensus magis debeat dici compositus quam diuisus, eo quod utrobique dictio duabus componibilis componitur cum una earum et diuiditur ab alia, ideo subiungitur regula ad cognoscendum quis sensus debeat dici compositus et quis diuisus. Et ista littera est manifesta.

Sed est iterum dubitatio quando illa dictio ponatur in situ magis debito et quando in situ minus debito. Ideo ad hoc sciendum pono duas regulas. Prima est quod situs conuenientior est si dictio cum utraque aliarum duarum componibilis componatur cum immediatiori, et sic redditur oratio composita, et si ponatur cum remotiori, oratio redditur diuisa. Verbi gratia, in ista 'quicumque scit litteras nunc didicit illas' propositio redditur composita si 'nunc' ponatur determinare 'didicit' et diuisa si ponatur determinare 'scit'.

Secunda regula est quod illa dictio pluribus componibilis si sit aeque immediata, uel propinqua, utrique, situs magis debitus est quod determinatio sequatur suum determinabile cum quo componitur; naturali enim ordine determinabile debet praecedere suam determinationem, ut substantiuum suum adiectiuum et uerbum suum aduerbium. Sic enim ista est composita 'quidquid uiuit semper est' si 'semper componatur cum ista dictione 'uiuit', et ipsa dicitur esse oratio diuisa si 'semper' componatur cum hoc uerbo 'est'. Ita etiam ista oratio 'quadraginta uirorum centum reliquit diuus Achilles' est diuisa si 'uirorum' componatur cum quadraginta et redditur eadem oratio composita si 'uirorum' componatur cum 'centum'.

Sed adhuc potest dubitari, quia uidetur quod in praedictis exemplis sit multiplicitas actualis uocis, eo quod ibi uox est eadem secundum materiam, scilicet secundum litteras, syllabas et dictiones, et eadem etiam secundum formam, quia utrobique illas dictiones proferimus eodem ordine et eisdem accentibus, licet in construendo sit diuersitas, scilicet construendo istam dictionem 'nunc' uel istam dictionem 'semper' cum alio et alio uerbo.

Et ego respondeo quod si praedictae propositiones continue proferantur uel scribantur, ipsae de uirtute sermonis non habent diuersos sensus nec aliquam multiplicitatem. Nam si continue proferantur uel scribantur, sine pausa uel puncto interueniente, ipsae de uirtute sermonis non habent nisi sensum compositum, prout constructiones consentiant sitibus magis conuenientibus. Verbi gratia, 'quidquid uiuit semper est' non habet de uirtute sermonis alium sensum nisi quod 'semper' construatur cum 'uiuit', nec ista 'quicumque scit litteras nunc didicit illas' habet sensum nisi quod 'nunc' construatur cum 'didicit'.

Sed si illae dictiones non proferantur continue, sed interueniant signa diuisionis, ut pausa in pronuntiatione uel punctum in scriptura, inter dictiones quae secundum conuenientem situm componerentur si esset prolatio uel scriptura continua, tunc illae orationes non habent nisi sensus diuisos de uirtute sermonis. Verbi gratia, ista propositio 'quicumque scit litteras nunc . didicit illas' non habet alium sensum nisi quod 'nunc' construatur cum 'scit', quia punctum notat diuisionem eius a 'didicit'; et ita haec oratio 'quidquid uiuit . semper est' non habet alium sensum nisi quod 'semper' construatur cum 'est', et sic ista oratio 'quadraginta . uirorum centum reliquit diuus Achilles' non habet sensum nisi quod 'uirorum' construatur cum 'centum', et sic de aliis. Et sic intelligenda est diuersitas inter multiplicitatem actualem, in fallacia amphiboliae, et multiplicitatem potentialem, in fallaciis compositionis et diuisionis.

Secundus etiam modus in istis fallaciis est satis manifestus per exempla quae ibi ponuntur. Sed tamen notandum est quod ille modus prout communiter assignamus eum inter modales compositas et diuisas potest fieri dupliciter: uno modo prout in composita et diuisa saluamus non solum easdem litteras, syllabas et dictiones, sed etiam eundem situm dictionum in praeponendo uel postponendo eas ad inuicem, alio modo quod licet saluentur litterae, syllabae et dictiones, tamen non saluatur similis ordo dictionum in praepositione et postpositione earum ad inuicem.

Verbi gratia, quantum ad primum illorum modorum, ista uocalis oratio 'album esse nigrum est possibile' potest dupliciter proferri uel scribi: uno modo continue, sine pausa uel puncto, et tunc est composita, et est sensus quod hoc totum 'album esse nigrum' est subiectum, alio modo, cum pausa uel puncto immediate sequente hanc dictionem 'album', scilicet sic 'album . esse nigrum est possibile', et tunc est propositio diuisa, ita quod de uirtute sermonis hoc nomen 'album' solitarie est subiectum, propter quod oportet 'nigrum' esse praedicatum, et sic de uirtute sermonis ista propositio 'album esse nigrum est possibile' aequiualet isti 'album possibile est esse nigrum'. Exemplum autem de alio modo est quod utraque harum propositionum, scilicet 'album esse nigrum est possibile ' et ' album possibile est esse nigrum' proferatur uel scribatur continue, sine aliquo signo diuisionis, et tunc prima respectu secundae uocatur composita et secunda respectu primae uocatur diuisa. Et ita communiter dicimus tempore moderno, et non est male dictum, sed utrobique bene.

De istis autem exemplis 'Socrates albus erit cras', 'homo rationalis non est', 'homo albus incipit esse' dicendum est quod si proferantur continue, ipsae sunt compositae, et sunt subiecta 'Socrates albus ', 'homo rationalis' et 'homo albus '. Aliter possunt proferri uel scribi cum signo diuisionis sequente immediate primam dictionem, scilicet sic 'Socrates . albus erit cras', 'homo . rationalis non est', 'homo . albus incipit esse', et sic omnes istae sunt diuisae, et aequiualent de uirtute sermonis istis propositionibus 'Socrates erit cras albus ', 'homo non est rationalis' et 'homo incipit esse albus'.

Similiter etiam tertius modus est ex exemplis suis satis manifestus. Sed quo modo de uirtute sermonis differant composita et diuisa in modo proferendi uel scribendi, ego dico, ut prius, quod si propositio proferatur uel scribatur continue, ipsa de uirtute sermonis dicitur composita, et debet construi secundum exigentiam sensus compositi, et est proprie categorica; si autem ponatur signum diuisionis inter dictiones quae possunt coniunctim uel diuisim subiici uel praedicari, tunc est diuisa, et aequiualet de uirtute sermonis uni hypotheticae.

Verbi gratia, si scribamus sic 'quinque sunt duo . et tria', tunc propositio debet construi quantum ad primum praedicatum quod quinque sunt duo et respectu secundi praedicati debet resumi subiectum et dici quod quinque sunt tria. Ita etiam si dico 'duo . et tria sunt quinque' debet construi quod duo sunt quinque et tria sunt quinque. Et si dico ' Morellus . et Fauellus ualent decem libras', debet construi et suppleri, de uirtute diuisionis, quod Morellus ualet decem libras et Fauellus ualet decem libras'. Ita si dico 'omne animal est rationale . uel irrationale' debet construi et suppleri quod omne animal est rationale uel omne animal est irrationale; et sic de aliis huius modi.

Quartus etiam modus est manifestus. Et profertur composita continue, ut prius; in diuisa autem ponitur signum diuisionis immediate post subiectum uel dictionem quam solum uolumus infinitare. Verbi gratia, ista est composita 'non . homo est animal', et est uniuersalis negatiua, aequiualens isti 'nullus homo est animal', et ista est diuisa 'non homo . est animal', et est indefinita, et ualet istam ' aliquid quod non est homo est animal'.

In quinto etiam modo propositio hypothetica est composita si continue proferatur uel scribatur, et est diuisa si signum diuisionis ponatur immediate post primam categoricam, scilicet sic 'non homo est equus . uel asinus est animal'.

Ita etiam in sexto modo si uolumus dare compositam, nos proferemus eam continue, et si uolumus dare diuisam, nos ponemus signum diuisionis immediate post primam categoricam, scilicet sic 'homo est asinus . et equus est capra uel deus est'. Si autem signum diuisionis non poneretur immediate post primam categoricam, sed post secundam, scilicet sic 'homo est asinus et equus est capra . uel deus est', tunc propositio adhuc esset composita ac si esset sine signo diuisionis; ideo superflueret illud signum diuisionis, nisi poneretur ad maiorem expressionem quod duae primae debent coniunctim disiungi ad tertiam.

Et tunc, quantum ad ultimam clausulam, notandum est quod si aliis modis in oratione uocali eadem secundum materiam aliqua dictio uel oratio possit cum alia dictione uel oratione construi coniunctim uel diuisim, secundum illam, uel consimilem, poterit fieri fallacia compositionis uel diuisionis. Et pro sensu composito ipsa erit proferenda uel scribenda continue, et pro sensu diuiso ponendum erit signum diuisionis ubi decebit.

SDD 7.3.8

(1) Accentus in isto nostro proposito sumitur large, pro omni modo significatiuo proferendi uel scribendi dictionem. (2) In tali autem modo proferendi uel scribendi quattuor accidunt dictioni. Primo quidem continuitas et interruptio; omnis enim dictio incomplexa debet proferri uel scribi continue, scilicet sine suarum litterarum uel syllabarum ad inuicem interruptione, licet diuersae dictiones semper debeant scribi cum interruptione. Secundo accidit dictioni tempus in pronuntiatione suarum syllabarum, scilicet quod aliquae proferuntur longae et aliae breues. Tertio accidit ei aspiratio; scribitur enim uel profertur dictio uel syllaba aliquando sine aspiratione, aliquando cum aspiratione, ut 'amo' et 'hamo'. Quarto accidit ei accentus proprie dictus, qui est modulatio uocis secundum eleuationem uel depressionem ipsius in eius diuersis partibus. Et solet iste accentus diuidi in accentum acutum, grauem et circumflexum.

(3) Est ergo fallacia accentus deceptio proueniens ex multiplicitate dictionis secundum accentum. (4) Causa apparentiae eius est identitas dictionis secundum materiam; et causa defectus est acceptio illius dictionis secundum diuersas formas seu diuersos accentus quibus correspondent diuersae significationes. (5) Fit ergo fallacia accentus credendo propter identitatem dictionis secundum materiam quod ipsa sumatur secundum eandem formam et significationem, cum tamen sumatur secundum diuersas.

(6) Et assignantur huius fallaciae quattuor modi. Primus est prout eadem uox secundum materiam potest esse una dictio uel plures, et scribi continue uel interrupte, ut quod usurarius habet dilectionem non supernam, sed super mnam. (7) Secundus est prout syllaba potest proferri longa uel breuis, ut 'mora' in isto uersu 'sunt matura mora, pira, ficus, amygdala mora'. (8) Tertius modus est prout profertur uel scribitur dictio cum aspiratione uel sine, ut 'quidquid hamatur hamo capitur, puella amatur; ergo hamo capitur'. (9) Quartus modus est ex diuersa accentuatione dictionum secundum eleuationem uocis uel depressionem, prout dictio potest proferri accentu acuto, graui uel circumflexo.

Ista octaua pars est de fallacia accentus; et habet multas clausulas. In prima describitur 'accentus ' communiter sumptus, quia sic accipitur hic si debeat se extendere ad omnes modos fallaciarum in dictione proueniente ex multiplicitate potentiali dictionis incomplexae. Sic ergo accentus est modus significatiuus proferendi uel scribendi dictionem incomplexam. Et ille modus significatiuus proferendi uel scribendi pertinet ad formam dictionis. Unde dictio eadem secundum materiam non est simpliciter eadem dictio secundum uocem si accentu alio et alio proferatur, ut 'liber' prima breui et prima longa. Dixi ergo quod accentus est modus proferendi uel scribendi dictionem incomplexam, quia de dictionibus incomplexis pertinet ad istam fallaciam. Et dixi "modus significatiuus" ad differentiam cantilenarum, ubi eleuatio uocis uel depressio non faciunt differentiam significationis, sed solum delectationem auditus, ideo nec fallaciam.

Secunda clausula assignat quattuor modos accentus sic large sumpti secundum quattuor quae diximus accidere dictioni; et illi sunt satis manifesti. Tertia clausula describit fallaciam accentus. Quarta assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Quinta ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et haec omnia sunt satis manifesta. Aliae quattuor assignant quattuor modos huius fallaciae.

In primo autem modo potest sic formari paralogismus 'omnis quies est requies, tu es qui es; ergo tu es requies'. Non ualet argumentum, quia prout haec uox 'quies' esset una dictio, maior esset uera et minor falsa, et prout esset duae dictiones maior esset falsa, uel incongrua, et minor uera. Similiter 'omnis habens dilectionem supernam est bonus homo; usurarius habet dilectionem super mnam; ergo est bonus homo'.

In secundo modo arguitur sic 'quicumque uult iacere debet sumere lapidem, infirmus uult iacere (quia non potest se sustinere stando uel sedendo); ergo debet sumere lapidem'. Non ualet argumentum, quia si 'iacere' proferatur media breui, maior est uera et minor falsa, et si proferatur media longa, maior est falsa et minor uera. Et est notandum quod ista dictio 'iacere' est diuersa secundum formam in uoce, sed non in scriptura; ideo in scriptura est aequiuoca. Et sic dictiones dissimiles in isto modo non habent differentiam formalem in scriptura, nec in prolatione prosaica, quia proferuntur semper prima longa, ideo sunt tamquam aequiuocae, sed in prolatione metrica habent illam formalem differentiam cum sola identitate secundum materiam.

In tertio modo ponebatur iste paralogismus 'quidquid hamatur hamo capitur, puella amatur; ergo puella hamo capitur'. Et tales dictiones 'hamatur' et 'amatur' dicuntur eaedem secundum materiam propter illos grammaticos qui dicunt quod h non est littera. Et hoc approbare uel reprobare non est praesentis negotii.

De quarto autem modo manifestum est quod saepe multi poetae et philosophi ponunt orationes falsas modo interrogatiuo, quibus si quis, propter eorum auctoritatem, assentiat tamquam assertiue positis decipitur. Hae autem orationes, eaedem secundum materiam, differunt secundum formam, quia in interrogatione ultima dictio profertur accentu acuto et in assertione profertur accentu depresso, et in scriptura interrogatio post ultimam dictionem habet punctum duplicatum cum eleuatione, in assertione autem habet punctum simplicem sine eleuatione.

Ad istum etiam modum pertinent diuersitates uocum prout eas aliter proferimus praecipientes, aliter rogantes, aliter irati, aliter ironizantes, et sic de multis aliis modis.

SDD 7.3.9

(1) 'Figura dictionis' hic uocatur similitudo dictionis cum dictione ipsis differentibus secundum materiam. (2) Fallacia figurae dictionis est deceptio proueniens ex similitudine dictionum et dissimilitudine suarum significationum uel consignificationum. (3) Causa apparentiae in ea est similitudo dictionum et causa defectus est dissimilitudo suarum significationum uel consignificationum. (4) Fit ergo haec fallacia credendo propter similitudinem dictionum quod illae sunt similes secundum significationem uel consignificationem, cum tamen non sint.

Ista nona pars, quae est de fallacia figurae dictionis, habet quattuor clausulas. Prima ostendit quid hic per 'figuram dictionis' intendamus, quod similitudinem dictionis cum dictione. Et non oportet hic restringere 'dictionem' ad uocem significatiuam incomplexam, sed extendere 'dictionem' ad orationem uocalem, quemadmodum etiam diximus large sumi 'dictionem' in illa distinctione fallaciarum quod quaedam dicuntur in dictione et quaedam extra dictionem.

Sed etiam nec quarumcumque dictionum similitudinem uocamus hic 'figuram dictionis', uel 'dictionum', sed dictionum differentium secundum materiam. Si enim esset earum identitas secundum materiam et formam, non uocaretur figura dictionis, sed aequiuocatio uel amphibolia, nec diceremus ibi esse multiplicitatem phantasticam, quae pertinet ad istam fallaciam, sed actualem. Similiter si esset identitas secundum materiam et diuersitas secundum formam non uocaretur figura dictionis, nec multiplicitas phantastica, sed compositio uel diuisio uel accentus, et multiplicitas potentialis. Ideo dicebatur "ipsis differentibus secundum materiam".

Iterum, quia uoces non significatiuae non uocantur 'dictiones', sed ex eo quod imponuntur ad significandum uocantur 'dictiones', et ratione modorum significandi essentialium, sine quibus non possunt imponi ad significandum, ideo, sicut mihi uidetur, non sufficit ad hanc fallaciam similitudo uocum, sed exigitur conuenientia in modo significandi, saltem essentiali. Nullus enim, nisi ignorans linguam latinam, crederet quod 'homo' et 'amo' propter similem terminationem in uoce, haberent similes significationes uel consignificationes, aut etiam 'domus' et 'legimus', 'fortiter' et 'niger', et sic de aliis. Ideo dicitur "similitudo dictionis cum dictione", non solum uocis cum uoce.

Secunda clausula describit fallaciam figurae dictionis quod est deceptio proueniens ... et caetera. Et supple, uel expone, secundum hoc quod immediate dictum est, 'ex similitudine dictionum eundem modum significandi essentialem participantium'. Et sic etiam supple in tertia clausula, de causa apparentiae, et in quarta, dicente quo modo fiat haec fallacia.

SDD 7.3.10

(1) Fallaciae autem figurae dictionis a diuersis diuersi assignantur modi. (2) Et ponuntur aliqui paralogismi de ista fallacia qui forte non sunt de ea; et non est facile enumerare omnes speciales modos quibus fiat haec fallacia, sed aliquos enumerabo, mihi apparentes magis communes.

(3) Fit ergo primus modus si propter similem terminationem dictionum credantur illae dictiones habere similes modos significandi accidentales, cum non habeant. Verbi gratia, in nominibus, ut si quia 'musa' et 'domina' sunt feminini generis, credamus ita esse de 'pascha', 'poeta' et 'dogma'; et in multis fortificat causam apparentiae similitudo declinationis, ut 'musa' 'musae', 'pascha' 'paschae', 'poeta' 'poetae'. Similiter in uerbis, ut si quia 'amare', 'docere', 'legere' sunt actiui generis, credamus ita esse de 'sonare', 'sedere' et 'tonare'.

(4) Fit autem secundus modus, participans cum primo in eadem causa apparentiae, si propter similem dictionum terminationem creduntur illae dictiones habere similes significationes praedicamentales, cum tamen non habeant, ut quia 'secare', 'agere' significant agere, ita credamus de 'amare' et 'intelligere', et sicut 'secari' et 'uri' significant pati, ita 'amari' et 'intelligi', aut sicut 'album' et 'calidum' significant quale, ita 'bicubitum' et 'tricubitum'.

(5) Fit etiam tertius modus si similibus modis significandi grammaticalibus, licet dictionum secundum uocem non similium, credamus correspondere similes significationes, ut si omnia uerba actiui generis credamus significare agere et omnia uerba passiui generis credamus significare pati, uel sicut genitiuus in hac oratione 'asinus hominis' significat habitudinem possessoris ad rem possessam, ita credamus ipsum significare in istis orationibus 'receptor pecuniae', 'pater Roberti', 'dominus ciuitatis', et caetera.

(6) Fit iterum quartus modus si propter similitudinem uocalem distributiuorum praedicamentalium credamus similes terminos esse sumendos sub eis (similitudinem enim secundum uocem habent illa distributiua, ut 'quodcumque', 'quotcumque', 'quantumcumque', 'qualecumque', 'quandocumque', 'quotienscumque', 'ubicumque', et caetera); uel, e conuerso, si propter uocalem similitudinem terminorum, credamus illos posse sumi sub eodem distributiuo cum non sit ita, uel etiam si propter similitudinem uocalem terminorum sub eadem uel simili distributione sumptorum, credamus in simili forma ualere de eis syllogismos aut consequentias.

(7) Et ponitur adhuc quintus modus si ex simili habitudine dictionum ad dictiones credamus similes utrobique propositiones aut consequentias esse ueras et similes etiam esse falsas, et huius modi; ut si quia sicut se habet 'anima' ad 'animatum', 'albedo' ad 'album' et 'dulcedo' ad dulce', ita 'unitas' ad 'unum', 'priuatio' ad 'priuatum' et 'potentia' ad 'potens' (cum in omnibus his sit habitudo abstracti ad suum concretum), credamus quod sicut nulla anima est res animata et nulla albedo est res alba, ita etiam nulla priuatio sit res priuata et nulla unitas sit res una.

Specificationes autem ampliores modorum huius fallaciae relinquo de hoc studere uolentibus.

Ista decima pars habet septem clausulas. Prima clausula proponit dicenda in aliis et proponit etiam quod aliqui assignant in hac fallacia modos aut paralogismos quos non credo pertinere ad hanc fallaciam.

Dicunt enim multi unum modum huius fallaciae prouenire ex mutatione suppositionis alicuius dictionis. Et secundum hoc dicunt ad istam fallaciam pertinere istos paralogismos 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species'. Similiter 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo'; in maiore enim 'animal rationale mortale' supponit personaliter et in minore materialiter, et hoc prout sunt uerae.

Ad istum etiam modum dicunt pertinere istum paralogismum 'animal est Socrates, animal est Plato; ergo Plato est Socrates'; non sequitur enim, quia 'animal' pro alio et alio supponit in maiore et in minore, prout dicunt. Similiter hic 'animal est Socrates, animal est Plato, animal est Iohannes ... et sic de aliis; ergo animal est omnis homo', quia proceditur ex pluribus suppositionibus determinatis ad unam determinatam. Similiter si dicatur 'omnis homo est animal; ergo animal est omnis homo', quia 'animal' in antecedente supponit confuse et in consequente determinate.

Sed uidetur mihi quod tales paralogismi nullo modo pertinent ad istam fallaciam nisi, de ualde longe, reducantur ad eam. De isto enim paralogismo, 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species', diceretur quod non ualeret licet nulla esset uariatio suppositionis, quia deficit in forma, eo quod ex duabus indefinitis nihil sequitur.

Sed tunc oportet dicere de alio paralogismo, qui non peccaret in forma si non mutaretur suppositio. Et apparet quod non prouenit ex eo fallacia propter similitudinem dictionum uel orationum ipsis exsistentibus diuersis secundum materiam, sed prouenit ex identitate secundum materiam et formam huius orationis 'animal rationale mortale' et ex diuersitate suppositionum. Talis autem identitas actualis uocis non facit hanc fallaciam, sed fallaciam aequiuocationis aut amphiboliae, ut dictum est supra.

De aliis autem duobus paralogismis, scilicet 'animal est Socrates, animal est Plato ...' et caetera, manifestum est quod non pertinent ad fallacias in dictione, sed extra dictionem, scilicet accidentis, quia ita esset deceptio secundum processus mentales, circumscripta uocum consideratione, cum de conceptu communi animalis praedicarentur conceptus singulares Socratis et Platonis, et ob hoc inferretur unus illorum conceptuum singularium de alio, et essent praemissae uerae et conclusio falsa.

Si autem uelles dicere quod sicut decipimur propter uocem in attribuendo unum conceptum singularium mentalium alteri propter hoc quod attribuuntur uni mentali communi, ita in dicto paralogismo possemus decipi secundum uocem in attribuendo unum illorum terminorum singularium uocalium alteri propter hoc quod attribuuntur uni uocali communi, et esset tunc fallacia in dictione, sic autem dicentibus ego dicam quod tali modo possemus dicere de omnibus paralogismis extra dictionem quod essent in dictione, quod non reputo bene dictum. Secundo ego dico quod si sic in illis paralogismis esset fallacia in dictione, tamen illa non esset figurae dictionis, sed aequiuocationis, propter identitatem uocis secundum materiam et formam, ut prius dixi. Similiter ista conuersio 'omnis homo est animal; ergo animal est omnis homo' non fallit secundum dictionem, sed extra dictionem, quia quidquid tu posses dicere de hac conuersione uocali, diceretur etiam de mentali, circumscripta uocum consideratione.

Unde licet suppositiones materiales pertineant ad terminos significatiuos ad placitum, tamen suppositiones personales, tam confusae quam determinatae, et tam distributiuae quam non distributiuae, pertinent ad terminos et ad propositiones mentales, non ad uocales uel scriptas, nisi consequenter, prout repraesentant mentales.

Sed tunc adhuc aliqui laborant de longe ad demonstrandum quo modo sit in dictis paralogismis ista fallacia figurae dictionis, accipientes illam auctoritatem Aristotelis, in Praedicamentis, quod secundae substantiae uidentur significare hoc aliquid sub appellationis figura. Dicunt ergo quod termini, seu dictiones, communes quae dicuntur secundae substantiae habent similitudinem, seu conuenientiam, ad terminos singulares, qui dicuntur primae substantiae, sub appellationis figura, id est secundum praedicationem huius de illo (secundae enim substantiae praedicantur de primis); ideo propter illam similitudinem et conuenientiam, sicut prima substantia significat hoc aliquid, id est singulariter, ita secunda substantia uidetur significare hoc aliquid, tamquam si significaret singulariter.

Ob hanc ergo similitudinem primae substantiae et secundae potest credi quod ualeat similis forma syllogistica de termino communi sicut ualeret de termino singulari. Valeret enim syllogismus, posito quod 'A' sit terminus singularis, sic 'A est Socrates, A est Plato; ergo Plato est Socrates'; similiter ualeret 'A est Socrates, A est Plato, A est Iohannes ... et sic de aliis; ergo A est omnis homo'; similiter ualeret conuersio 'omnis homo est A; ergo A est omnis homo'. Ideo potest credi quod ita ualeat de termino communi, et sic decipimur per similitudinem dictionis cum dictione; ideo est fallacia figurae dictionis.

Haec autem, quamuis sint subtiliter congregata, tamen non ualent ad propositum. Quia communitas, et singularitas, et praedicatio huius de illo, non conuenit terminis ratione uocum, sed conuenit primo terminis mentalibus, etiam circumscripta consideratione uocum significatiuarum, et non conuenit terminis uocalibus nisi consequenter, prout repraesentant terminos mentales, exsistentes iam prius naturaliter communes aut singulares. Et ita, omnibus praedictis concessis, adhuc fallaciae ex eis prouenientes non debent dici in dictione, sed extra dictionem.

Aliae quinque clausulae ponunt quinque modos huius fallaciae. In quorum primo fiunt tales paralogismi musa' et 'domina' sunt feminini generis; ergo similiter 'pascha' et 'poeta. Consequentia ex hoc habet apparentiam quod similiter terminantur et declinantur, et non apparet imperito unde proueniat quod nomina sunt eiusdem generis uel diuersorum nisi ex declinatione uel terminatione, cum hoc non proueniat ex significatione, cum plura nomina idem significantia sint diuersorum generum, ut 'petra' et 'lapis', et nomina habentia diuersas significationes sint eiusdem generis, ut 'domina', 'lucerna', 'materia'. Peccat tamen paralogismus quia, licet ut in pluribus, nomina similiter terminata et eiusdem declinationis exsistentia sint eiusdem generis, tamen in hoc sunt plures exceptiones, per quas ignorantes decipiuntur et ad soloecismum ducuntur. Similiter si dicatur quod 'uigeo' 'uiges' facit praeteritum suum 'uigui', et 'doceo' 'doces' 'docui', ergo et 'augeo' 'auges' 'augui' (non enim apparet ratio quare non debeat ita esse).

Peccant autem tales paralogismi quia de multis similiter terminatis et, pro maiori parte, similiter declinatis dantur ad placitum regulae et exceptiones diuersae. Similiter si dicatur 'omnis aqua est humida, Sequana est aqua; ergo Sequana est humida'; creditur enim quod 'aqua' et 'Sequana' propter similem terminationem et etiam declinationem sunt eiusdem generis, scilicet feminini, et non sunt, quia regula ad placitum posita est quod nomina fluuiorum sunt masculini generis.

Adhuc autem aliqui dicunt de hoc modo ponendum esse istum paralogismum 'omnis aqua est humida, fluuius est aqua; ergo fluuius est humida'. Sed non uidetur mihi quod ille paralogismus sit de isto modo, quia licet sit ibi similis defectus sicut in prioribus paralogismis, scilicet unius generis in aliud genus, tamen non est ibi similis causa apparentiae, quia 'aqua' et 'fluuius', uel 'humida' et 'fluuius', non similiter terminantur. Sed si quis ibi deciperetur, hoc uideretur esse altero duorum modorum; unus est credendo quod sicut terminus in syllogismo debet manere secundum eandem intentionem in conclusione et praemissis, ita debeat manere secundum eandem uocem. Et uidetur iste modus esse conuersus fallaciae aequiuocationis, ubi propter identitatem uocis creditur quod debeat esse eadem intentio; et sic posset iste modus reduci ad fallaciam aequiuocationis. Non autem oportet sic esse, quia si terminus sit adiectiuus, oportet ipsum inflecti secundum exigentiam suorum substantiuorum in numero, genere et casu.

Alius modus deceptionis posset esse quia sicut se habet terminus medius ad ambas praemissas, et minor extremitas ad minorem propositionem et conclusionem, ita se debet habere maior extremitas ad maiorem propositionem et conclusionem. Sed nos uidemus in dicto paralogismo quod medium manet sub eadem uoce in utraque praemissa, et minor extremitas in minori propositione et conclusione, ideo crederemus quod ita maior extremitas debeat manere sub eadem uoce in maiore et in conclusione, uel etiam, quia in multis syllogismis manet sub eadem uoce, crederemus etiam quod ita debeat manere in illo. Et sic pertinet ille paralogismus ad quintum modum dictum in hac fallacia, qui dicitur esse secundum similem proportionem dictionis ad dictionem.

In secundo autem modo huius fallaciae fiunt tales paralogismi 'secare est agere; ergo et amare', 'secari est pati; ergo et amari', 'deus amatur; ergo deus patitur' (quod est falsum), similiter 'esse album, esse calidum, esse rotundum, esse sanum significant quale; ergo similiter esse tricubitum, uel filium, uel uestitum significant quale'. Et apparent istae consequentiae propter similes terminationes; haec tamen apparentia, licet in multis sit uera, tamen non in omnibus est uera, ideo non bene concludunt illae consequentiae.

Ad apparentiam autem tertii modi iuuat ista opinio grammaticorum quod modi significandi sumuntur a modis essendi, ideo similibus modis significandi attributis uocibus credunt correspondere similes modos essendi in rebus significatis. Putant ergo ab agere esse sumptum genus actiuum in uerbo et genus masculinum in nomine, et a pati sumptum esse genus passiuum in uerbo et genus femininum in nomine, quia masculus agit in feminam et femina patitur ab eo. Fiunt autem paralogismi tales amare' et 'uidere' sunt actiui generis; ergo significant agere', uel amari' et 'uideri' sunt passiui generis; ergo quod uidetur uel amatur patitur'. Sic enim aliqui crediderunt quod sensus in sentiendo ageret in sensibilia.

Deficit autem talis modus arguendi quia licet multa uerba actiui generis significent agere, tamen non oportet ita esse de omnibus, neque oportet si ista nomina 'actiuum' et 'passiuum' deriuentur ab istis uerbis 'agere' et 'pati' secundum uocem quod propter hoc retineant eorum significationem in omnibus quibus attribuuntur; nomina enim significant ad placitum. Unde dicunt grammatici aliqua nomina deriuari ab aliis per antiphrasim, ut 'mons' a 'moneo' 'mones', quia immobilis est. Et propositiones aliquando dicuntur mutare significationes dictionum quibus componuntur. Absurdum enim est dicere si materia recipit formam quod ipsam recipere est ipsam agere, licet 'recipere' sit uerbum actiuum. Sic etiam apparet de tali argumento 'genitiuus significat in hac oratione 'asinus Socratis' habitudinem possidentis ad rem possessam; ergo et in istis orationibus 'dominus ciuitatis' et 'pater Roberti. Et est ex eo apparens consequentia quia creditur quod similis modus significandi debeat significare similem modum essendi uel se habendi, et sic concluderetur quod filius possidet patrem et ciuitas dominum suum.

De quarto autem modo ponunt Aristoteles et alii ualde multos paralogismos. Et ille modus secundum disiunctiuam ibi positam potest continere quasi tres modos. Quantum ergo ad primam partem disiunctiuae paralogizatur sic 'quantoscumque digitos (uel pedes) heri habebas, tantos habes adhuc, decem heri habebas; ergo decem adhuc habes', posito quod unus sit perditus. Non sequitur, quia 'quantoscumque' non distribuit pro terminis quantitatis discretae, sed continuae, et iste terminus 'decem' est quantitatis discretae. Bene autem arguisses si dixisses 'quotcumque habuisti tot habes ...' et caetera. Similiter 'qualiscumque est Socrates talis est Plato, Socrates est alius a Platone; ergo Plato est alius a se', uel 'qualiscumque Socrates erat heri talis est hodie, sed heri erat diues, et bene uestitus, et ambulans, et dominus ciuitatis; ergo et hodie'. Non sequitur, quia haec omnia non sunt de praedicamento qualitatis, ideo non sumenda sunt sub distributiuo qualitatis. Similiter 'quandocumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo'. Iste enim terminus 'bis' non est de praedicamento quando; ideo non debet sumi sub 'quandocumque'.

Sed pone quod arguamus sic 'quotienscumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', quid dicemus de hoc? Ego dico quod si oratio pro maiore posita sit perfecta secundum intellectum, supplentem correlatiuum istius relatiui 'quotienscumque', scilicet istum terminum 'totiens', tunc syllogismus est bonus, sed maior est falsa. Si autem non suppleat intellectus illud correlatiuum, tunc oratio est imperfecta, et tunc, propter imperfectionem, neque est uera nec falsa, quia non est propositio.

Quantum autem ad secundam partem disiunctiuae istius quarti modi, sciendum est quod sub distributiuo substantiae, scilicet 'quidquid', potest sumi terminus pure categorematicus et pro aliquo supponens. Et ideo ualet iste syllogismus 'quiquid currit mouetur, album currit; ergo album mouetur', uel 'tricubitum (uestitum, sedens, duplum) currit; ergo tricubitum' (et caetera) 'mouetur'. Sed non potest esse ita de terminis syncategoremata includentibus, uel non pro uno, sed solum pro pluribus simul collectiue supponentibus. Ideo non sequitur 'quidquid est est aliquid unum; populus, uel exercitus, est; ergo populus, uel exercitus, est aliquid unum'; similiter non sequitur 'quidquid est Socrates est homo; unicum, uel solum, animal est Socrates; ergo unicum, uel solum, animal est homo'.

Fiunt ergo in isto modo paralogismi sic 'quocumque oculo uides illum habes; solo oculo uides, uel unico oculo uides; ergo solum, uel unicum, oculum habes'. Similiter si dicamus 'quidquid est est aliquid unum, populus est; ergo populus est aliquid unum', sicut immediate ante dicebatur, uel 'omnis numerus est; ergo omnis numerus est aliquid unum'. Si ergo propter similitudinem uocalem harum dictionum 'unico', 'solo', 'malo', 'bono', 'sano', et caetera credamus sub isto distributiuo 'quocumque' posse sumi istos terminos 'solo' et 'unico', sicut possunt alii praedicti, fit nobis fallacia figurae dictionis secundum istum modum. Similiter est de istis paralogismis negatiuis 'quemcumque oculum non habes, non uides illo; sed non habes unicum, uel solum, oculum; ergo non uides unico, uel solo, oculo', uel 'quidquid tu non habes tu non das; sed solum, uel unicum, denarium tu non habes; ergo solum, uel unicum, denarium non das'.

De tertia autem parte disiunctiuae istius quarti modi sunt tales paralogismi 'quidquid emisti comedisti, emisti crudum; ergo comedisti crudum'. Iste ergo modus syllogizandi ualet in terminis substantialibus, siue non connotatiuis, sicut in istis terminis 'porcum', 'lignum', 'pomum', 'uinum'. Si ergo propter illam similem terminationem credas quod ualeat in istis terminis 'crudum', 'album' et caetera, deciperis in isto modo huius fallaciae. Defectus enim est propter mutationem appellationis. Unde non esset defectus si 'crudum' poneretur a parte subiecti sic 'quidquid emisti comedisti, crudum emisti; ergo crudum comedisti'. Eodem etiam modo esset de isto paralogismo 'quidquid tu heri emisti tu hodie comedis, crudum heri emisti; ergo crudum hodie comedis'. Modus enim arguendi tenet in terminis substantialibus, sed non in connotatiuis. Sed non tenet in 'crudo', quia licet 'crudum' bene sumatur sub distributione ratione eius pro quo supponit, tamen non cadit sub distributione ratione appellati. Ideo proceditur ab appellatione ampliata non distributa ad appellationem restrictam, et non ualet consequentia de magis amplo non distributo ad minus amplum.

In quinto autem modo fiunt tales paralogismi 'albedo non est alba; ergo potentia non est potens, nec priuatio priuata'. Et apparet consequentia quia similis est habitudo 'albedinis' ad 'album' et 'potentiae' ad 'potens', scilicet utrobique abstracti ad suum concretum. Vel etiam sic 'sicut se habet 'secare' ad 'secari', ita 'intelligere' ad 'intelligi' et 'uidere' ad 'uideri' (quia utrobique est comparatio uerbi actiui ad suum passiuum); sed omne secans agit in hoc quod secatur; ergo omne uidens uel intelligens agit in illo quod uidetur uel intelligitur'. Vel sic 'in hac oratione 'capra Socratis' significatur quod Socrates possidet capram; ergo in hac oratione 'dominus Thomae' significatur quod Thomas possidet dominum suum'. Et apparet consequentia quia similis utrobique est habitudo, scilicet genitiui ad nominatiuum a quo regitur.

Non obstantibus tamen praedictis, notandum est quod Aristoteles uidetur intendere unum generalem modum in hac fallacia et quem communiter ponunt auctores, scilicet quod quotienscumque defectus est ex mutatione unius praedicamenti, seu modi praedicandi, in alterum. Et sic iste modus iam contineret multos paralogismos de modis praedictis simul. Unde sic ponit Aristoteles de ista fallacia multos alios paralogismos praeter illos quos posuimus; et uolo discutere illos, ut aliquid de eis appareat.

Unus paralogismus est 'quidquid habuisti et non habes amisisti, decem habuisti et non habes decem' (uno de illis amisso); 'ergo decem amisisti'. De isto autem paralogismo dictum fuit quod iste terminus 'decem' non bene sumitur sub 'quidquid', quia supponit collectiue pro pluribus, sicut dicebatur de 'populus'. Et etiam mutatur ibi quid in quot; bene syllogizatum esset si diceretur 'quotquot habuisti et non habes tot amisisti, decem habuisti ...' et caetera.

Alius paralogismus est 'quidquid scripsisti in hoc folio adhuc est in eo, falsam orationem scripsisti in hoc folio; ergo adhuc est ibi', posito quod ex mutatione rei uerificata est; falsum enim non dicit quid, sed qualiter se habens.

Alii sunt tales 'quiquid Socrates ambulat illud calcat, totam diem Socrates ambulat; ergo totam diem Socrates calcat', uel sic 'quidquid bibit incorporat, scyphum bibit; ergo scyphum incorporat'. Isti autem paralogismi secundum Aristotelem deficiunt quia ambulare totam diem non significat ambulare aliquod tempus, sed in aliquo tempore, uel per aliquod tempus, nec bibere scyphum significat bibere aliquid, sed ex aliquo tamquam ex uase. Et sic mutatur modus praedicandi, scilicet quid in quando, uel ex quo, aut per quod, aut in quo. Vult ergo dicere quod sub 'quidquid' uel 'omne' non licet accipere 'in hoc' uel 'ab hoc' uel 'per hoc' uel 'huius' uel 'huic', et caetera, quia esset mutatio modorum praedicandi.

Sed tamen quantum ad istos duos paralogismos uidetur mihi quod proprie loquendo sit in eis fallacia amphiboliae uel aequiuocationis in secundo modo. Non enim ponitur ibi similitudo dictionis cum dictione ipsis exsistentibus diuersis secundum materiam, per quam similitudinem decipiamur. Sed haec oratio 'bibit scyphum', eadem secundum materiam et formam, est distinguenda, sicut ista 'pratum ridet'; nam sumpta proprie significaret scyphum incorporare, et esset minor falsa, sumpta autem improprie capitur loco istius 'bibit ex scypho', sicut 'pratum ridet' capitur improprie pro 'pratum floret', et tunc non ualet forma syllogistica, quia non capitur minor sub maiore. Sed mutaretur modus praedicandi sine aequiuocatione si minor exprimeretur per uocem sibi propriam, scilicet 'quidquid bibit incorporat, ex scypho bibit; ergo ex scypho incorporat'. Et non curo discutere an ista consequentia sit bona uel non.

Sed iterum licet sic de mutatione praedicamentorum dicatur, tamen uidetur mihi quod multi huius modi paralogismorum et aliorum praedictorum magis dicendi essent extra dictionem, scilicet de fallacia accidentis, quam in dictione. Verbi gratia, si dico 'quidquid emisti comedisti, emisti crudum; ergo comedisti crudum', uel 'quidquid heri emisti hodie comedisti, heri emisti crudum; ergo hodie comedisti crudum', uel etiam 'quandocumque fuisti Parisius fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', et sic de multis aliis, constat quod beanus per istos paralogismos deciperetur nihil considerans de similitudine aliarum dictionum ad istas. Ideo non ex multiplicitate dictionis exsistente uel apparente deciperetur, cum tamen dicat Aristoteles quod tot modis fit fallacia in dictione quot modis eisdem nominibus uel orationibus non idem significamus.

Item, intentiones principales apud animam sunt diuersae, et earum distributiones et suppositiones et appellationes, etiam circumscripta uocum significatiuarum consideratione; et eas naturaliter praeueniendo, et imperitus et ignorans uires et modos huius modi suppositionum et appellationum non putaret istum terminum 'crudum' mutare suppositionem in processu mentali si praeponeretur uel postponeretur isti termino mentali 'comedisti' uel istis terminis 'comedisti' et 'comedis'. Et sic circumscripta consideratione uocum deciperetur per illos paralogismos, et sic essent extra dictionem.

Non dico tamen quin in huius modi paralogismi posset esse deceptio secundum dictionem si aliquis attendat ad similitudines uocales distributiuorum uel nominum sub eis sumptorum, uel etiam proprietatum impositionem uocis consequentium uel concomitantium ad placitum, sicut sunt genera tam nominum quam uerborum. Quoniam multorum uerborum, secundum intentionem secundum quam significant res quas significant, ponimus quaedam actiui generis, ut 'ago', quaedam neutri, ut 'facio', quaedam deponentis, uel communis, et in nominibus quaedam masculini generis, quaedam feminini, quaedam neutri, ut 'lapis', 'petra', 'sidus'. Similiter est de declinationibus nominum et coniugationibus uerborum.

Sic autem secundum similes intentiones non sunt ad placitum similes uel dissimiles suppositiones uel appellationes, nisi suppositio materialis, sicut dictum est. Ideo non est negandum quin in his et circa ea possint fieri deceptiones quas uocamus secundum dictionem. Et quia, sicut dictum est in una particula huius decimae partis, difficile est specificare omnes modos huius fallaciae, siue ex parte apparentiarum siue ex parte defectuum, ideo non pono diuisionem huius fallaciae per quinque modos prius enumeratos sic esse sufficientem et praecisam quin in aliquibus paralogismis sit communicatio membrorum et quin possint alii modi apponi. Ideo dictum est, in ultima clausula, quod ampliores huius fallaciae specificationes aliis relinquuntur.

SDD 7.4: DE FALLACIIS EXTRA DICTIONEM

SDD 7.4.1

(1) Sequitur de fallaciis extra dictionem, et primo de fallacia accidentis. Dictum est autem prius, in ultima parte secundi capituli, quod fallacia accidentis fit ex defectu syllogismi ostensiui quantum ad illationem, cum tamen appareat esse syllogismus. (2) In proposito ergo accipitur 'accidens' non prout distinguitur contra substantiam, nec prout inter praedicabilia distinguitur contra genus, speciem, differentiam et proprium, nec pro casuali aut fortuito, nec communiter pro propositione contingenti, sed pro medio non sufficienter ordinato ad inferendum de necessitate conclusionem. (3) Est ergo fallacia accidentis deceptio proueniens ex eo quod conclusio uidetur sequi syllogistice ex praemissis et non sequitur ex eis. (4) Causa apparentiae huius fallaciae est similitudo paralogismi ad uerum syllogismum et causa defectus est defectus formae syllogisticae, propter quam non de necessitate sequitur conclusio ex praemissis. (5) Fit ergo fallacia accidentis credendo propter ordinationem praemissarum et conclusionis ad similitudinem syllogismi quod conclusio de necessitate sequatur ex eis cum non sequatur; et sic saepe propter ueritatem praemissarum credimus ultra quod conclusio sit uera, quae non est uera. (6) Tot autem sunt modi huius fallaciae quot modis contingit in apparente syllogismo a debita forma syllogistica deuiare. Hoc autem contingit quasi innumerabilibus modis; pluribus enim modis fiunt syllogismi recti et formales, et multo pluribus modis contingit a rectitudine deuiare quam recte ire.

Istud quartum capitulum est de fallaciis extra dictionem, quod habet septem partes secundum septem fallacias extra dictionem et habet octauam partem de totali numero fallaciarum. Secunda incipit ibi "dicturi de fallacia", tertia ibi "de fallacia", quarta ibi "postea", quinta ibi "si uolumus", sexta ibi "deinde quantum", septima ibi " ultima", octaua ibi "determinatis".

Prima pars habet sex clausulas. Quarum prima proponit dicenda et resumit quod dictum est prius quod est ad propositum, et est satis manifesta.

Sed tamen apparentia syllogismi, per quam fit haec fallacia, non debet esse ex parte uocis, sed ex parte intentionum et rerum significatarum, et similiter fieret licet circumscriberetur consideratio uocum significatiuarum, sicut ante dictum est; aliter non diceretur fallacia extra dictionem. Paralogismus autem accidentis sic debet apparere syllogismus quod sit oratio constituta ex praemissis et conclusione secundum ordinationem propinquam uerae formae syllogisticae, et ideo si esset apparens quod consequentia non est necessaria, sed enthymematica aut inductiua aut alia, non fieret inde ista fallacia, sed alia, et per appositionem alterius praemissae, expressae uel subintellectae, fieret reductio ad apparentem syllogismum; sic enim poterit saluari distinctio huius fallaciae a sequentibus fallaciis.

Secunda clausula ostendit quid debeamus intelligere per hoc nomen 'accidens' quando istam fallaciam uocamus 'fallaciam accidentis'. Et etiam totum manifestum est. Et uidetur haec summa consentire omni ei quod dicit Aristoteles, primo Elenchorum, scilicet quod paralogismus accidentis non est elenchus, quia non est syllogismus. Et quod non sit syllogismus probat, dicens "non enim si haec sunt necesse est hoc esse", id est in paralogismo accidentis non est necesse si haec sunt, id est si praemissae sunt uerae, hoc esse, id est conclusionem esse ueram, scilicet quia non sequitur ex praemissis. Et ideo etiam, in secundo Elenchorum, dicit quod est una communis solutio in omni paralogismo accidentis quod non est necessarium, id est quod non ex necessitate sequitur talis conclusio ex talibus praemissis.

Sed tamen circa haec dubitatur quare tale modum uocatur 'accidens'. Et ego respondeo quod similitudinarie sic uocatur quia, primo Posteriorum, propositio necessaria dicitur 'per se' et propositio contingens, et non necessaria, dicitur 'per accidens'. Ideo etiam ad huius modi similitudinem syllogismus de necessitate concludens dicitur 'per se', et non de necessitate concludens dicitur 'per accidens', et eius medium uocatur 'accidens'.

Tertia clausula describit fallaciam accidentis, et quarta assignat eius causam apparentiae et causam defectus, et quinta quo modo fiat haec fallacia. Et sunt haec omnia manifesta si moderentur secundum modo praedicta.

Sexta clausula ostendit quo modo multiplices sunt modi huius fallaciae. Circa quod notandum est primo quod multi in hac fallacia ponunt multos paralogismos qui non sunt de hac fallacia. Verbi gratia, istum 'omne ens est naturale, statua est ens; ergo statua est naturalis'; male autem dicunt, quia iste non est paralogismus, sed uerus syllogismus, et conclusio erit uera si praemissae sint uerae necessario.

Ponunt etiam de hac fallacia istum paralogismum 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species', quod non est uerum si ex eo decipiatur quod 'homo' in maiore et minore accipitur secundum diuersam suppositionem, scilicet materialem et personalem. Si tamen aliquis crederet ibi esse debitam formam syllogisticam, posito quod secundum eandem suppositionem sumeretur 'homo' in utraque praemissa, ipse deciperetur secundum fallaciam accidentis, quia est forma defectuosa, propter hoc quod non debet esse maior particularis uel indefinita in prima figura.

Sed iste paralogismus 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo' non deficit secundum hanc fallaciam, ut ipsi putant, sed secundum fallaciam amphiboliae, ut alias dictum est.

Similiter dicunt de isto paralogismo uel syllogismo 'Coriscum cognoscis, Coriscus est ueniens; ergo uenientem cognoscis'; sed hoc non est bene dictum, quia iste est bonus syllogismus et formalis, de necessitate inferens conclusionem.

Sed tu diceres quod istum syllogismum et similes uocat Aristoteles de fallacia accidentis, in secundo Elenchorum, dicens " sunt autem omnes huius modi orationes secundum accidens 'ergo cognosti quod debeo te interrogare', 'ergo cognosti uenientem', uel 'coopertum'". Ego respondeo quod per haec uerba non intendit Aristoteles tales syllogismos quales nunc immediate formabantur; sed intendit tales paralogismos qui deficiunt in forma syllogistica, ut 'tu cognosti Coriscum, Coriscus est ueniens' (uel 'coopertus'); 'ergo tu cognosti uenientem' (uel 'coopertum'); similiter 'tu scis quot florenos habeo et hoc uolo te interrogare; ergo tu scis quid uolo te interrogare'. Non enim ualent tales syllogismi propter ampliationes proprias quas habent termini sequentes ista uerba 'scio', 'cognosco' et talia, de quibus dixi in Practica Sophismatum.

Similiter dicunt aliqui paralogismum accidentis esse istum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, isosceles est triangulus; ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis'. Et hoc est falsum, quia est bonus syllogismus et bona demonstratio, licet non secundum quod ipsum. Nec Aristoteles, primo Elenchorum, uolebat dicere hunc esse paralogismum accidentis, sed istum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus, isosceles est triangulus; ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod isosceles'; defectus enim non est in praemissis, quia bene sunt dispositae ad inferendum de necessitate conclusionem, scilicet istam 'ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus', sed est defectus quia infertur alia conclusio, quae non de necessitate sequitur ex illis praemissis; quamuis ergo non sit simpliciter inepta ordinatio praemissarum, tamen inepta est ad inferendum talem conclusionem.

Similiter dicunt paralogismum accidentis esse istum 'Coriscus est alter ab homine, Coriscus est homo; ergo Coriscus est alter a se'. Et hoc dicunt quia expresse Aristoteles ponit ipsum in primo Elenchorum. Sed hoc non est bene dictum, quia iste est uerus syllogismus, inferens conclusionem de necessitate, sed maior est falsa. De hoc autem quod Aristoteles ponit eum, responderi potest duobus modis. Primus est quod Aristoteles ponit eum tamquam unum syllogismum uerum et formalem, sed peccantem in materia et habentem conclusionem manifeste falsam. Sed Aristoteles intendebat quod praemissa falsa, scilicet maior, probatur apparenter per paralogismum accidentis, quem Aristoteles statim subdebat, qui est talis 'Socrates est homo et Coriscus est alter a Socrate; ergo Coriscus est alter ab homine'; non enim sequitur conclusio ex praemissis, quia 'homo' non distribuebatur in praemissis et distribuitur in conclusione. Secundo modo potest dici quod Aristoteles non posuit eum tamquam bonum syllogismum, licet peccantem in materia, sed tamquam paralogismum accidentis, scilicet istum 'ab homine Coriscus est alter, Coriscus est homo; ergo a Corisco Coriscus est alter, et sic est alter a se'; et sic diceremus quod textus noster esset corruptus ex uitio scriptorum uel translatoris.

Alios etiam modos ponit Aristoteles quando ex diuisis inferimus coniuncta, ut 'ista statua est opus et est tuum; ergo est opus tuum' uel 'iste canis est pater et est tuus; ergo est pater tuus'. Talis autem syllogismus non concludit de necessitate gratia formae, sed in multis ualet gratia materiae, et si ob hoc credat aliquis ipsum ualere in aliis, ipse decipitur. Et alibi dictum est in quibus ualet et in quibus non.

Quo modo autem, non specifice, sed secundum quasdam generales rationes, possunt distingui modi huius fallaciae, potest uideri discutiendo modos uerorum syllogismorum ad quos paralogismi huius fallaciae habent similitudinem sed ab eis deficiunt. Possunt ergo fieri syllogismi ex praemissis hypotheticis uel ex praemissis categoricis. Ergo ad similitudinem illorum qui fierent ex hypotheticis fit paralogismus a diuisione sic 'uel tu es asinus uel tu non es asinus, sed tu non es asinus; ergo tu es asinus' (uidetur enim remoueri unum membrum et concludi alterum), uel sic 'omne animal est rationale uel aliquod animal est irrationale, sed aliquod animal non est irrationale; ergo omne animal est rationale'.

Ita etiam, ad similitudinem illorum qui fierent ex hypotheticis praedicamentalibus, fiunt tales paralogismi 'quidquid emisti, tu comedisti, crudum emisti; ergo comedisti crudum', uel 'quotienscumque fuisti Parisius tu fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', uel 'quidquid habuisti et non habes amisisti, decem digitos habuisti et non habes; ergo decem digitos amisisti', et caetera. In his enim paralogismis maiores sunt hypotheticae, si dicamus temporales et locales esse hypotheticae, ut alias dictum est.

Syllogismorum autem ex categoricis praemissis quidam sunt reduplicatiui, quidam non, quidam ex obliquis, quidam non. Et ad similitudinem reduplicatiuorum ponit Aristoteles istum paralogismum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus, figura est triangulus; ergo figura habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod figura. Ad similitudinem autem syllogismorum ex obliquis est iste paralogismus 'cuiuslibet contradictionis altera pars est uera, sed ista 'tu es asinus' est alicuius contradictionis altera pars; ergo ipsa est uera'.

Iterum syllogismorum ex rectis quidam sunt modales, quidam sunt de inesse, quidam mixti, et quidam de praesenti, quidam de praeterito uel de futuro, et quidam in prima figura, quidam in secunda, quidam in tertia. Et contingunt circa haec omnia coniugationes inutiles, plures quam modi recti, ut apparet primo Priorum. Et omnes illae coniugationes inutiles sunt modi paralogismorum huius fallaciae, ut si arguatur ex puris particularibus uel indefinitis aut ex ambabus negatiuis, uel in secunda figura ex ambabus affirmatiuis, uel in prima aut secunda ex maiore particulari, et caetera.

Iterum argumenta fiunt aliquando ex diuisis ad coniunctum ad similitudinem syllogismorum, qui sunt duae praemissae et una conclusio, et saepe in talibus non sequitur conclusio de necessitate. Ideo Aristoteles ponit de hoc paralogismos huius fallaciae, scilicet 'iste canis est pater et est tuus; ergo est tuus pater', et caetera. Et multae sunt aliae distinctiones syllogismorum uerorum; ideo manifestum est quod quasi innumerabiles sunt modi huius fallaciae accidentis.

SDD 7.4.2

(1) Dicturi de fallacia secundum quid et simpliciter, dicamus iuxta sententiam Aristotelis, secundo Topicorum, quod 'dictum simpliciter' uocatur terminus sumptus sine addito respectu ipsius sumpti cum addito et ipse sumptus cum addito uocatur 'dictum secundum quid', ut 'homo' et 'homo albus', uel 'albus' et 'albus dentes', uel 'homo' et 'homo mortuus'. (2) Est ergo fallacia secundum quid et simpliciter deceptio proueniens ex eo quod credimus ex dicto secundum quid sequi dictum simpliciter, uel e conuerso, cum tamen non sequatur. (3) Causa apparentiae est quaedam partialis identitas dicti secundum quid ad dictum simpliciter et causa defectus est diuersitas eorum. (4) Fit ergo fallacia secundum quid et simpliciter credendo propter identitatem partialem dicti secundum quid ad dictum simpliciter quod sequatur hoc ex isto cum tamen non sequatur. (5) Modi autem huius fallaciae sunt duo, unus procedendo a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, alius procedendo e conuerso. (6) Et uterque subdiuiditur secundum diuersam habitudinem additionis ad dictum simpliciter cui additur; et est unus modus si sit pure restrictiua ipsius, secundus si sit pure ampliatiua ipsius, tertius si sit pure alienatiua suppositionis eius, quartus si participet in his tribus condicionibus uel duabus earum.

Ista secunda pars est de fallacia secundum quid et simpliciter, quae habet sex clausulas. Prima clausula ostendit quid hic uocamus 'dictum simpliciter' et 'dictum secundum quid', et est satis manifesta. Unde manifestum est quod dictum secundum quid ad dictum simpliciter est uel uere uel similitudinarie sicut pars in modo ad suum totum. Secunda clausula describit fallaciam secundum quid et simpliciter, et est satis manifesta; et tertia assignat causam apparentiae et causam defectus huius fallaciae, et quarta dicit quo modo fiat haec fallacia.

Et circa ista notandum est quod illa partialis identitas quae dicitur in hac fallacia causa apparentiae est inclusio dicti simpliciter in dicto secundum quid, uel rationis dicti simpliciter in ratione dicti secundum quid, ut quod hoc dictum 'homo' includitur in hoc dicto 'homo mortuus'. Potest autem haec partialis identitas et inclusio esse secundum uocem, et tunc si propter talem conuenientiam uocalem crederemus hoc sequi ex isto cum non sequeretur, ista esset fallacia secundum dictionem, quam oporteret reducere ad fallaciam figurae dictionis: quia bene esset conuenientia, seu similitudo, uocis ad uocem, ipsis tamen exsistentibus diuersis secundum materiam, quia pars integralis differt a suo toto, et tamen uox dicti simpliciter est pars integralis uocis dicti secundum quid, etiam quantum ad materiam dictionis uel orationis.

Sed etiam huius modi partialis identitas, uel inclusio, potest esse quantum ad rationes, uel intentiones, etiam circumscripta uoce, uel consideratione uocis. Semper enim ratio dicti simpliciter includitur in ratione dicti secundum quid, uel in recto uel in obliquo, uel cum uariatione uerbi aut termini uel terminorum quibus dictum simpliciter et dictum secundum quid connectuntur in consequentia. Verbi gratia, sit ratio hominis animal rationale, tunc dicitur homo pictus in pariete quia est imago in pariete repraesentatiua animalis rationalis, et est homo mortuus quia fuit animal rationale et non est, et est homo generandus quia non est animal rationale sed erit, et est homo generabilis quia potest esse animal rationale et non est, et si albus dicitur quia albedine coloratum, tunc dicitur albus pedem quia habet pedem albedine coloratum, et sic de aliis. Si ergo ex huius modi inclusione et partiali identitate intentionum, seu rationum, crederemus quod ex hoc sequeretur illud cum tamen non sequeretur, manifestum est quod esset fallacia extra dictionem, et hanc uocamus 'fallaciam secundum quid et simpliciter'.

Quinta clausula diuidit manifeste istam fallaciam in duos modos communes. Si enim dicamus 'est homo mortuus; ergo est homo', proceditur a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, et si dicatur 'non est homo; ergo non est homo mortuus', proceditur a dicto simpliciter ad dictum secundum quid.

Sexta clausula subdiuidit istos modos. Primus ergo modus est si additio restringat dictum simpliciter ut stet pro paucioribus quam staret sine additione, sed tamen non pro aliis. Et tunc dictum simpliciter praedicatur uniuersaliter et affirmatiue de dicto secundum quid, sed non e conuerso, ut omnis homo albus est homo, sed non omnis homo est homo albus. Et in istis manifestum est quod est bona consequentia affirmatiue de dicto secundum quid ad dictum simpliciter, et est bona negatiue e conuerso, tenens per locum a parte totius in modo ad suum totum et e conuerso, eo modo quo dictum est in tractatu de Locis Dialecticis. Sed negatiue non ualet de parte totius in modo ad suum totum ubi negatio distribueret partem et totum, nec etiam ualet affirmatiue e conuerso.

Sunt ergo in primo modo huius fallaciae tales paralogismi 'non est homo albus; ergo non est homo', uel 'non est homo; ergo non est', uel etiam 'est homo; ergo est homo albus'. Et sunt alii paralogismi in hoc modo magis latentes, ubi negatio occulte implicatur, uerbi gratia, 'facio Socratem esse hominem calidum; ergo facio Socratem esse hominem'. In hoc enim est magna apparentia argumenti, quia omnis homo calidus est homo, et tamen antecedens est uerum et consequens falsum, quando calefacio ipsum ad ignem meum. Ex eo hoc argumentum non ualet quia hoc uerbum 'facio' connotat negationem cadentem super terminum significantem illud quod facio; sequitur enim 'facio hominem; ergo ille non est homo', 'facio hominem calidum; ergo non est calidum, uel saltem non erat immediate ante calidus'. Et similiter est hic 'Socrates incipit esse homo albus; ergo Socrates incipit esse homo', uel 'incipit esse homo; ergo incipit esse'. Similiter est hic 'Socrates est alter ab homine albo; ergo Socrates est alter ab homine', uel, e conuerso, 'Socrates non est alter ab homine; ergo non est alter ab homine', similiter 'tantum homo est animal rationale; ergo tantum homo est animal', et caetera.

Secundus autem modus est si additio sit pure ampliatiua, ut 'opinabile', 'intelligibile', 'possibile' et multa alia. In his enim dictum secundum quid praedicatur uniuersaliter de dicto simpliciter, et non e conuerso. Ideo est bona consequentia affirmatiue de dicto simpliciter ad dictum secundum quid, et e conuerso bona negatiue; et non est bona affirmatiue ex dicto secundum quid ad dictum simpliciter, nec e conuerso est bona negatiue, sed esset fallacia secundum quid et simpliciter.

Unde fiunt tales paralogismi 'antichristus est possibilis; ergo antichristus est', uel 'mons aureus est intelligibilis; ergo mons aureus est', uel 'uacuum est ens opinabile; ergo uacuum est ens', uel, e conuerso, 'uacuum non est ens; ergo uacuum non est ens opinabile'; omne enim ens est ens opinabile uel intelligibile, sed non omne opinabile uel intelligibile est ens. Hoc enim uerbum 'est', uel hoc nomen 'ens' respectu huius uerbi 'est', sine ulteriori additione, non dicitur nisi de praesentibus, sed istae additiones 'opinabile', 'opinatum', 'intelligibile', 'intellectum', 'scibile', 'scitum', et huius modi faciunt ea stare non solum pro praesentibus, sed etiam pro praeteritis et futuris, et pro his etiam quae numquam erunt uel fuerunt sed possunt esse.

Aliqui etiam ponunt in hoc modo istum paralogismum 'chimaera est ens opinabile; ergo chimaera est ens', uel 'chimaera est opinabilis; ergo chimaera est'. Sed non curo de hoc, quia antecedens ita est impossibile sicut consequens, prout alias dictum est.

Tertius modus est quando dictum simpliciter pro nullo supponit pro quo supponit dictum secundum quid, sicut isti termini 'homo', 'equus', 'lapis' praedicati de subiectis suis mediante hoc uerbo 'est' supponunt solum pro praesentibus, pro quibus non supponunt isti termini 'homo generandus', 'equus mortuus', 'lapis corruptus'; et similiter est si dico 'syllogismus est syllogismus peccans in forma'. In istis ergo nec est bona consequentia affirmatiue a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, nec e conuerso, sed est bona negatiue.

Ideo sunt in hoc modo isti paralogismi 'Caesar est homo mortuus; ergo ipse est homo', 'antichristus est generandus; ergo ipse est', 'paralogismus accidentis est syllogismus peccans in forma; ergo est syllogismus'. Similiter est sic 'quicumque dicit deum esse dicit uerum; ergo quicumque dicit deum esse et hominem esse asinum dicit uerum', uel sic 'quicumque dicit deum non esse dicit falsum; ergo quicumque dicit deum esse uel deum non esse dicit falsum'; nam secundum suppositionem materialem haec oratio 'deum esse', simpliciter sumpta, supponit pro ista propositione uera 'deum est', et cum ista additione 'et hominem esse asinum', totum supponit pro ista propositione copulatiua 'deus est et homo est asinus'.

Sed uidetur quod haec solutio non sit bona: quia quicumque dicit

aliquam totam orationem ipse dicit quamlibet partem eius; ergo dicens 'deum esse et hominem esse asinum' dicit deum esse; ergo dicit uerum. Dico quod distinguendum est secundum aequiuocationem de isto termino 'dicens', uel 'dicere'. Nam 'dicere' uno modo significat idem quod 'proferre' aliquam uocem, et sic qui dicit aliquam uocem, ipse dicit quamlibet partem eius, alio modo 'dicere' significat idem quod 'enuntiare', et sic non dicitur nisi propositio, et sic qui dicit unam propositionem totalem, ipse nullam partem eius dicit. Unde dictum est alias quod nulla pars propositionis hypotheticae est propositio, sed esset propositio si per se, seorsum, proferretur. Est ergo fallacia secundum quid et simpliciter 'Socrates enuntiat deum esse et hominem esse asinum; ergo Socrates enuntiat deum esse'.

In quarto modo est ista oratio 'Socrates est albus dentes; ergo Socrates est albus'. Pono quod Socrates sit unus Aethiops, multum niger; non ualebat ergo illa consequentia, quia ista additio 'dentes' facit istum terminum 'albus' supponere pro multis aliis pro quibus non supponeret sine illa additione, ut pro Aethiopibus uel pro Indis. Et in hoc habet modum additionis ampliantis; non est tamen simpliciter amplians, immo multum restringens: nam iste terminus 'albus' simpliciter sumptus supponit bene pro pariete, pro lacte, pro uino, pro quibus non potest supponere iste terminus 'albus dentes'; et ideo esset fallacia secundum quid et simpliciter arguendo sic 'paries non est albus dentes; ergo non est albus'. Similiter est de scuto quod est secundum unam eius medietatem album et secundum aliam medietatem nigrum si arguatur sic 'scutum est secundum medietatem album; ergo est album; et est secundum medietatem nigrum, ergo est nigrum'; defectum enim est quoniam nec ipsum est album, quia pari ratione esset nigrum, nec nigrum, quia pari ratione esset album, et sic esset album et etiam esset nigrum, quod est impossibile.

Sed tu concludes "ergo non est coloratum". Ego nego consequentiam. Et tu probabis eam "quia si ipsum non est album, ipsum non est albedine coloratum, et si non est nigrum, ipsum etiam non est nigredine coloratum, neque alia colore; ergo nullo colore est coloratum, et tamen si esset coloratum, oporteret quod esset aliquo colore coloratum, sicut etiam oporteret si color est in corpore quod sit in aliquo corpore, ut dicitur in Praedicamentis". Et ego dico quod est coloratum, non tamen aliquo colore, sed aliquibus coloribus; ideo est fallacia secundum quid et simpliciter 'non est coloratum aliquo colore; ergo non est coloratum', uel etiam 'est coloratum; ergo est aliquo colore coloratum', et est in primo modo, quia haec additio 'aliquo colore' contrahit 'coloratum'; omne enim aliquo colore coloratum est coloratum, sed non e conuerso.

Notandum est ultimo quod Aristoteles, in secundo Elenchorum, tangit multa sophismata ad istam fallaciam pertinentia. Tangit enim istud sophisma 'dico falsum' et istud 'iuro me periurari', quae uocantur 'insolubilia', de quibus explicite agendum est in tractatu de Practica Sophismatum, et ibi uidebitur quod illa dicta sunt falsa, et non uera. Sed tamen posset sophista arguere quod sint uera sic 'dicens se dicere falsum dicit uerum quantum ad hoc quod asserit se dicere falsum, quia ita est quod ipse dicit falsum; ergo ipse dicit uerum', uel sic 'dicens se dicere falsum dicit uerum quantum ad hoc quod propositio significat ipsum dicere falsum; ergo dicit uerum', et similiter esset de te periurari. Non ergo ualet consequentia, quia, sicut alias dicetur, sua propositio significabat aliud per quod erat falsa, scilicet se esse ueram. Et est simile sicut si arguamus 'usurarius est bonus homo quantum ad hoc quod caste uiuit cum sua uxore; ergo est bonus homo'; non sequitur, quia aliud facit, propter quod est malus homo et odiosus deo. Similiter etiam est dicendo 'haec propositio 'omne animal est rationale' est uera quantum ad homines; ergo est uera', et sic de similibus.

Sed tu quaereres "quid significant talia dicta secundum quid?". Et

ego dico quod ista 'usurarius est bonus homo quantum ad hoc quod caste uiuit cum sua uxore' significat quod usurarius esset bonus propter illam castitatem si non esset alius actus uel aliae circumstantiae reddentes ipsum malum. Istud autem dictum 'haec propositio 'omne animal est rationale' est uera quantum ad homines' significat quod esset uera si non essent alia animalia propter quae ipsa est falsa; et sic de aliis.

Si ergo quaeras de quo quattuor praedictorum modorum sunt isti paralogismi, ego dicam, quantum ad eos et sequentes, quod tu debes considerare praedicationes de dicto simpliciter et de dicto secundum quid et ponere eas in infinitiuo modo. Si ergo illa de dicto simpliciter praedicatur uere et affirmatiue de illa de dicto secundum quid, est primus modus. Si e conuerso, est secundus modus. Si autem neutra uere affirmatur de reliqua, siue uniuersaliter siue particulariter uel indefinite, est tertius modus. Si uero utraque uere affirmatur de reliqua particulariter, seu indefinite, et non uniuersaliter, tunc est quartus modus. Verbi gratia, omne quod est hominem esse album est hominem esse, et omne quod est esse, uel esse ens, est esse opinabile, uel esse ens opinabile; et iterum quoddam esse album est esse album dentes, et e conuerso, puta si Socrates est albus et albus dentes, et tamen nec omne album est esse album dentes, quia instantia est de uino, nec e conuerso, quia instantia est de Aethiope.

Dicamus ergo de dicere falsum, et alii iuxta hoc studeant de aliis

paralogismis. Ut ergo breuius et facilius dicamus, ego pono quod loco huius totali subiecti 'dicens se dicere falsum' sumamus 'A'. Vide ergo utrum omne quod est dicere uerum quantum ad hoc est A dicere uerum, uel e conuerso, uel nullum, uel aliquod sic et aliquod non. Et uidetur mihi casus possibilis quod aliquod sic et aliquod non, uidelicet si unus cum illo dicto dicat quod deus non est et alter nihil aliud dicat. Et haec uidenda sunt in tractatu de Practica Sophismatum.

Adhuc notandum est quod istorum quattuor modorum sunt quaedam specificationes, de quibus Aristoteles, in secundo Elenchorum, tangit paralogismos, seu argumenta sophistica. Scilicet, quia sermones sunt intelligendi secundum materiam subiectam, constat quod loquentes pure speculatiue non ponunt differentiam inter propositionem particularem et indefinitam quantum ad ueritatem uel falsitatem, tamen practice loquentes, de actibus humanis et de moribus, ut legistae, decretistae et uulgares, faciunt magnam differentiam inter eas: quia cum asserunt indefinitam, intendunt eam esse ueram aut uniuersaliter aut in pluribus, sed cum asserunt particularem, uidentur intendere quod sit uera, sed raro aut pro paucis. Sic enim dicimus filios debere diligere parentes, et non bene diceret secundum usum communem qui diceret quosdam filios debere diligere parentes; et, e conuerso, numquam diceremus filios debere parentes odire, sed bene diceremus quosdam debere eos odire, scilicet si sint obstinati in malitia contra ipsos filios et alios et contra deum.

Ergo in tali materia et secundum talem modum loquendi tangit Aristoteles argumenta sophistica. Unum est posito quod tyrannus uiolentia unam ciuitatem capiat et praecipiat omnes diuites et sanos interfici, pauperes autem et aegros dimitti; tunc ergo esset fallacia secundum quid et simpliciter dicendo sic 'malum est esse sanum et diuitem in hac ciuitate et in hoc die; ergo malum est esse sanum et esse diuitem'. Non ualet enim consequentia secundum istum modum loquendi, quia antecedens est uerum et consequens falsum; ualeret tamen non ponendo differentiam inter particularem et indefinitam, quia sic indefinita ponitur uera, licet pro unico supposito. Similiter esset dicendo 'bibere uinum non est bonum febricitanti; ergo bibere uinum non est bonum', uel 'est malum febricitanti; ergo est malum', et sic de plurimis aliis.

Adhuc est alia quaedam specificatio notabilis. Quia in quibus sani et aegri, siue secundum animam siue secundum corpus, contrarie iudicant acquiescendum est iudicio sani tamquam uero simpliciter, et non iudicio aegri. Ita etiam in quibus non sunt eadem bona uel mala, expedientia uel inexpedientia, delectabilia uel tristibilia sanis et aegris nos dicimus illa simpliciter bona, expedientia uel delectabilia quae talia sunt sanis, non quae sunt talia aegris, et similiter dicimus simpliciter mala, inutilia uel indelectabilia quae sunt talia sanis, non quae sunt talia aegris; et hoc est dicendum tam de sanis et aegris secundum corpus quam de sanis et aegris secundum animam, cuius modi sunt uirtuosi et uitiosi.

Secundum hoc ergo fiunt argumenta sophistica sic 'potio amara est expediens aegro; ergo potio amara est expediens', 'sanitas est aegris appetibilior quam philosophia; ergo sanitas est appetibilior philosophia'. Similiter, de sanis et aegris secundum animam, 'superdelicati et excessiui cibi et potus sunt delectabiles intemperatis; ergo sunt delectabiles'. Sic enim, septimo Ethicorum, docet Aristoteles sustinere quod omnes delectationes sunt bonae et omnes tristitiae malae: quia si tu arguis quod non, per hoc quod propter delectationes prosequuntur homines inhonesta et ab honestis recedunt propter tristitias, Aristoteles dicit hoc esse negandum, quia delectationes ad inhonesta declinantes non sunt delectationes, eo quod non delectant bonos, immo ipsi abhorrent eas. Et si tu dicas quod illae sunt magnae delectationes quia ualde delectant homines, dico quod hoc est negandum, sed ualde delectant malos et sunt eis summae delectationes, sed non sequitur 'delectant; ergo sunt delectationes'.

Et haec dicta sint de ista fallacia.

SDD 7.4.3

(1) De fallacia ignorantiae elenchi determinantes, oportet praemittere quid est elenchus et quid uocamus 'ignorantiam elenchi', et postea reliqua determinare. Quid autem sit elenchus dictum est in principio huius tractatus. (2) 'Ignorantiam' autem 'elenchi' hic uocamus non puram ignorantiam, sed solum ignorantiam qua in argumentatione quae apparet esse elenchus non percipimus aliquam condicionem requisitam ad elenchum deficere, cum tamen aliqua deficiant. Non autem ex cuiuscumque condicionis omissione fit fallacia ignorantiae elenchi, prout eam distinguimus contra alias fallacias, sed solum ex omissione condicionis requisitae ad ueram contradictionem quam elenchus requirit inter propositionem probatam ab opponente et positionem respondentis.

(4) Est ergo fallacia ignorantiae elenchi deceptio proueniens ex eo quod conclusio opponentis uidetur contradicere positioni respondentis sed non contradicit ei. (5) Causa apparentiae in hac fallacia est obseruatio plurium condicionum ad ueram contradictionem requisitarum, propter quam creditur quod totum sit bene obseruatum, et causa defectus est omissio alicuius illarum condicionum. (6) Fit ergo haec fallacia credendo quod conclusio opponentis contradicat positioni respondentis, cum non contradicat ei. (7) Modi autem huius fallaciae sunt tot quot sunt condiciones requisitae ad ueram condicionem, quarum unamquamque contingit omittere in apparente contradictione.

Ista tertia pars est de fallacia ignorantiae elenchi; et habet septem

clausulas. Prima proponit ordinem dicendorum et remittit nos de descriptione elenchi ad primum capitulum huius tractatus et ad primam particulam illius capituli. Tamen notandum est quod licet elenchus proprie dictus sit syllogismus, tamen largius dicitur 'elenchus' de omni argumento probante contradictionem dicti respondentis, siue sit syllogisticum siue inductiuum siue exemplare siue enthymematicum. Et sufficit sophistae quod appareat contra respondentem facere elenchum communiter dictum.

Secunda clausula ostendit quid uocamus hic 'ignorantia elenchi', et est satis manifesta.

Tertia clausula innuit duplicem fallaciam ignorantiae elenchi, sicut etiam notat Aristoteles. Nam hoc nomen 'fallacia ignorantiae elenchi' potest sumi indifferenter ad omnem fallaciam quae fit nobis ex ignorata omissione alicuius condicionis requisitae ad uerum elenchum. Et sic omnis fallacia diceretur fallacia ignorantiae elenchi; et hoc intendit manifeste Aristoteles primo Elenchorum, in primo capitulo, +aut ergo sit dicendum+. Elenchus ergo requirit necessariam consequentiam et probationem conclusionis ex praemissis uel ex praemissa, et cum hoc contradictio conclusionis conclusae et probatae ad positionem respondentis. Omnes autem fallaciae in aliquo horum deficiunt; uel enim non de necessitate inferunt conclusionem, uel non probant, uel conclusio non contradicit positioni respondentis.

Alio modo hoc nomen 'fallacia ignorantiae elenchi' accipitur proprie, prout solum dicitur prouenire ex parte contradictionis, quod elenchus addit super syllogismum probatiuum, seu, communiter, super consequentiam probatiuam conclusionis. Et tunc distinguitur contra alias duodecim fallacias prout illae dicerentur prouenire solum ex parte illationis uel probationis conclusionis. Haec ergo fallacia specialis ignorantiae elenchi prouenit ex defectu contradictionis, et aliae ex defectu syllogismi, seu, generaliter, argumenti probatiui. Et isto modo uolumus hic de ista fallacia determinare.

Sed tu argues contra hoc. Quia sic sequeretur quod ista fallacia non minus extenderet se ad fallacias in dictione quam ad fallacias extra dictionem; quod uidetur falsum, quia Aristoteles enumerat eam cum fallaciis extra dictionem, et non cum fallaciis in dictione; et sic etiam sequeretur quod non esset bona diuisio fallaciarum quod aliae sunt in dictione et aliae extra dictionem, eo quod membra coinciderent quantum ad istam fallaciam. Consequentia autem principalis est manifesta: quia ita bene potest esse defectus contradictionis ex parte uocis sicut ex parte rei; oportet enim contradictionem esse affirmationem et negationem eiusdem de eodem, dico eiusdem non nominis tantum, sed rei, et nominis non synonymi, sed eiusdem nominis, ut habetur primo Elenchorum. Et indubitanter si ego secundum unum significatum 'canis' ponerem quod canis est stella fixa et tu quantum ad aliam significationem diceres sic 'nullum animal latrabile est stella fixa, sed omnis canis est animal latrabile; ergo nullus canis est stella fixa', tu non contradiceres mihi, propter aequiuocationem et nominis aequiuoci diuersam acceptionem. Ita etiam si concederem affirmatiuam compositam et tu demonstrares mihi negatiuam diuisam, tu deficeres a contradictione, licet aliquibus appareat esse contradictio.

Et ego respondeo quod, sine dubio, ista argumenta bene concludunt. Unde ego concedo consequentiam et consequens. Unde ego concedo quod haec fallacia potest esse et secundum dictionem quantum ad aliquos modos eius, et extra dictionem quantum ad alios. Et hoc expresse intendit Aristoteles, primo Elenchorum, dicens "trahet autem aliquis hunc locum", id est 'istam fallaciam', "in eos qui sunt secundum dictionem", et iterum post dicit "ergo qui sunt secundum dictionem quoniam apparens contradictio quod erat proprium elenchi, alii autem secundum syllogismi definitionem".

Puto ergo quod Aristoteles istas duas auctoritates ponit ad remotionem dubii. Quia enim hanc fallaciam enumerauit inter fallacias extra dictionem, aliquis putaret quod numquam fieret secundum dictionem. Volens autem dicere quod immo, dicit quod ipsa trahitur in eas quae fiunt secundum dictionem. Et etiam in secunda auctoritate uult dicere quod non solum loci sophistici, seu argumenta sophistica, quae fiunt extra dictionem, immo etiam multi quae fiunt secundum dictionem, fiunt quoniam apparens contradictio est, sed non exsistens, quae quidem contradictio erat proprium elenchi et ex cuius defectu semper fit haec fallacia specialis; alii autem secundum syllogismi definitionem, id est loci sophistici, seu argumenta sophistica, pertinentes ad alias duodecim fallacias, fiunt secundum defectum non a contradictione; sed a syllogismi probatiui definitione et ratione.

Sed tunc tu dubitas quare ergo Aristoteles enumerauit istam fallaciam inter fallacias extra dictionem, et non inter fallacias in dictione. Et potest responderi quod hoc fecit quia in nostris sermonibus, quantum ad ueritatem et falsitatem, consequentias et oppositiones, magis intendere debemus ad intentiones quam ad uoces, licet ad utramque debeamus attendere. Ideo ad hoc notandum ipse istam fallaciam, quae fit utroque modo, enumerauit cum illis extra dictionem, quae fiunt ex parte intentionum et rerum, et non ex parte uocum, sed post notauit quod ipsa etiam fit secundum dictionem.

Deinde etiam tu dicis quod tunc ista diuisio fallaciarum quod aliae sunt secundum dictionem, aliae extra dictionem non esset conueniens. Ego dico quod immo: quia sub hoc nomine 'fallacia ignorantiae elenchi' continentur deceptiones omnes quae accidunt ex defectu contradictionis, quarum tamen quaedam sunt in dictione et quaedam extra dictionem, et non concurrendo, sed aliae in dictione, aliae extra dictionem. Possumus etiam dicere quod prima diuisio fallaciarum a capite esset quod quaedam fiunt deficiendo a contradictione, et continetur sub hoc nomine 'fallacia ignorantiae elenchi', aliae fiunt deficiendo a syllogismo probatiuo, uel argumento probatiuo. Et primum illorum membrorum reliquit Aristoteles indiuisum enumerando duodecim fallacias, et alterum membrum subdiuisit quod quaedam fiunt secundum dictionem, aliae extra dictionem, et non intendit quin etiam primum membrum sic posset diuidi, immo expresse ipse notat quod non prosequitur propter breuitatem. Et non esset inconueniens si uellemus hoc membrum subdiuidere, aut etiam aliqua aliorum membrorum, quod augeretur numerus fallaciarum.

Quarta clausula describit hanc fallaciam ignorantiae elenchi, et quinta assignat eius causam apparentiae et defectus, et sexta ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et totum est manifestum secundum praedicta.

Septima clausula dat modum assignandi modos in hac fallacia. Et Aristoteles in tangendo descriptionem contradictionis tangit illos modos. Est enim contradictio affirmatio et negatio eiusdem de eodem, non solum secundum nomen, sed etiam secundum rem et intentionem, et non solum etiam secundum rem et intentionem, sed etiam secundum nomen. Non enim sufficit quod nomina sint synonyma, ut dicit, sed oportet quod sit contradictio secundum idem nomen. Quod autem apponit Aristoteles sub his uerbis "quae dicta sunt ex necessitate et non cum numerato", ipse tangit ea quae pertinent ad elenchum ex parte consequentiae et probationis, quae non pertinent ad istam specialem fallaciam, sed ad alias fallacias. Sed addit postea quod oportet ueram contradictionem esse non solum eiusdem de eodem, immo oportet esse secundum idem et ad idem, et similiter, et in eodem tempore.

Oportet ergo primo contradictionem esse affirmationem et negationem, et ideo si utraque sit affirmatiua uel utraque negatiua, non erit contradictio. Secundum ergo defectum huius condicionis est primus modus. Verbi gratia, si respondens dicat chimaeram esse non albam, bene contradiceretur sibi demonstrando quod nullam chimaera est non alba, sed si dicat aliam, quae uidetur esse propinqua, scilicet quod chimaera non est alba et tu uolens arguere contra eum demonstres sibi priorem, scilicet 'nullam chimaeram est non albam', tu non contradicis sibi, sed peccas per primum modum huius fallaciae, quia ambae sunt negatiuae.

Sed iterum debemus scire quod quia de ratione negationis cadentis super aliquem terminum est distribuere ipsum si non sit distributus et auferre distributionem si esset distributus, manifestissima autem ac certissima contradictio esset si negatio praeponeretur toti propositioni, ut caderet super totam propositionem. Et ideo si hoc non fiat, ut sic adhuc esset aequipollentia, oportet obseruare non solum quod una sit affirmatiua et alia negatiua, sed etiam quod quicumque terminus qui in una est distributus sit in alia non distributus et e conuerso. Et ex huius modi condicionis defectu est secundus modus, ut si respondens dicat quod cuiuslibet contradictionis altera pars est uera, et opponens, uolens ei contradicere, demonstret quod alicuius contradictionis altera pars non est uera deficiet, quia iste terminus 'altera pars' in neutra est distributus.

Deinde, quia dicitur "eiusdem de eodem non solum secundum nomen, sed etiam secundum rem et intentionem", manifestum est quod si obseruetur identitas secundum uocem et non secundum rem et intentionem, erit tertius modus huius fallaciae, qui iam non erit extra dictionem, sed in dictione. Et poterit diuidi secundum aequiuocationem et amphiboliam, compositionem et diuisionem, et caetera, prout illa identitas uocis cum illa diuersitate intentionum operabitur multiplex actuale, uel potentiale, uel phantasticum.

Deinde, quia dicitur " eiusdem de eodem non solum secundum rem et intentionem, sed etiam secundum nomen", manifestum est quod ex defectu identitatis nominis si intentio esset eadem fieret quartus modus huius fallaciae, et sic haberemus fallaciam secundum synonymitatem, sicut habemus fallaciam secundum aequiuocationem. Verum est tamen quod de tali fallacia secundum synonymitatem non multum locutus est Aristoteles, quia non est magnae efficaciae. Si enim respondens uelit se defendere a redargutione propter solam diuersitatem nominum, concesso quod sint synonyma non oportet nisi quod opponens mutet nomen pro nomine, quia non amplius esset defensio.

Postea apponitur quod non solum sit eiusdem de eodem, sed etiam secundum idem et ad idem, similiter et in eodem tempore et secundum quod ab unaquaque harum fallaciarum potest esse defectus, ponuntur alii quattuor modi. Et sunt isti modi multum affines fallaciae secundum quid et simpliciter, nisi quod aliqui dicunt quod in hac fallacia sunt duo differentia secundum quid, ut quia duplum secundum longitudinem et non duplum secundum latitudinem, uel pater Socratis et non pater Platonis, et caetera. In fallacia autem secundum quid et simpliciter est unum dictum secundum quid et alterum simpliciter. Sed hoc uidetur mihi satis debiliter dictum, quia hoc non consonat dictis praecedentibus, nec intentioni Aristotelis, quoniam Aristoteles expresse extendit fallaciam secundum quid et simpliciter ad duo dicta secundum quid, dicens, primo Elenchorum, "aut si ambo quae quocumque modo simul contraria inerunt", et ponit exemplum de scuto quod est secundum medietatem unam album et secundum aliam medietatem nigrum, et non album; ergo est album et nigrum, uel est non album.

Dicendum est ergo quod est differentia alia secundum praedeterminata, puta quod est peccatum in consequentia uel peccatum in contradictione, sicut esset de aequiuocatione et amphibolia. Possunt ergo dari exempla de istis quattuor modis. Primo de secundum idem Aristoteles infert istum paralogismum, ponendo casum quod ferrum uel argentum erat heri tricubitum secundum longitudinem et hodie extensum est per martellum, quo factum est quadricubitum, et uocetur illud ferrum uel argentum 'A'; tunc respondens ponit quod A non est maius quam erat heri, quia nec est rarefactum nec sibi addita est aliqua magnitudo, et arguat opponens contra, quia omne quadricubitum est maius tricubito secundum longitudinem ... et caetera, patet quod non est contradictio, quia ille dicebat non esse maius secundum totalem corporeitatem, et opponens contradicit quod est maius secundum longitudinem. Vel sic: opponens ponit quod bene cognoscat Coriscum, et arguitur contra quia Coriscus est musicus, uel captus a latronibus, cum tamen hoc ignoret; patet quod non est contradictio, quia secundum aliquid cognoscit Coriscum et secundum aliud ignorat.

Exemplum de ad idem: dicat respondens opponenti 'tu non habes denarios duplos ad meos", posito quod respondens habeat tres et opponens solum habeat quinque; opponens arguat contra dicens "quidam denarii tui sunt duo et ego habeo duplos ad eos; ergo ..." et caetera. Constat quod non contradicit intentioni respondentis, quia respondens intendebat de duplo ad omnes suos simul sumptos, et ille arguit non quo ad omnes, sed quo ad aliquos.

Exemplum de simili: dicat Socrates Platoni "loquere altius, quia non audio te", et arguam contra eum "quia ego sum remotior te, non habens meliorem auditum, et tamen audio eum uociferare", manifestum est quod ego *omitto similiter*; intendebat enim respondens quod non audiebat clare et distincte, et ego non arguo quod sic audiat.

Exemplum de in eodem tempore: dicat Socrates mihi sedenti "tu sedes",

ego statim surgam et arguam contra eum "quia nullus stans sedet, et tamen ego sto; ergo non sedeo", apparet quod non est contradictio, quia pro alio tempore dicebat me sedere et pro alio arguo me non sedere.

Et est notandum quod non est intentio mea, nec fuit intentio Aristotelis, quod solum secundum istas quattuor circumstantias posset impediri redargutio, seu contradictio, immo etiam secundum quascumque alias quae non obseruarentur; et sic multiplicarentur modi. Ideo Aristoteles non tetigit istos modos tamquam omnes, sed forte tamquam magis consuetos.

SDD 7.4.4

(1) Postea de fallacia petitionis principii oportet nomina primitus exponere. (2) Vocamus autem in hoc loco 'principium' illud quod opponens proponit a principio probare contra respondentem, scilicet cuius oppositum posuit respondens; ideo petere principium est accipere idem ad se ipsum probandum, ut dicendo 'homo est risibilis; ergo homo est risibilis'; hoc autem esset omnino ridiculum, et non faciens fallaciam. (3) Et ideo petere principium, prout pertinet ad istam fallaciam, est opponentem accipere ad probationem conclusionis aliquam propositionem quam respondens aeque uel magis tenetur negare sicut conclusionem; hoc autem est si fuerit aeque uel magis dubia sicut conclusio et habuerit talem conexionem conclusioni quod oporteat negantem conclusionem negare illam. (4) Et ideo tandem hic uocamus 'petere' principium idem quod accipere ad probationem conclusionis praemissam aeque uel magis dubiam sicut est conclusio. (5) Ex hoc manifestum est quod petitio principii non peccat contra consequentiam, sed contra probationem, quia probatio debet esse ex notioribus.

(5) Fallacia petitionis principii est deceptio proueniens ex concessione praemissae quam respondens tenetur negare ut non redarguatur. (6) Causa apparentiae est aliqua diuersitas illius praemissae ad illam conclusionem, propter quam respondens non uidens conexionem earum non timet concedere illam praemissam, et causa defectus est conexio illarum, propter quam ex praemissa infertur manifeste conclusio contra respondentem. (7) Fit ergo haec fallacia ex eo quod respondens concedit praemissam quam debet negare, ignorans quod ex ea sequatur oppositum suae positionis. (8) Modi autem huius fallaciae secundum Aristotelem sunt tot quot modis contingit quod est ex principio petere, quos modos uel eorum aliquos expressit Aristoteles in octauo Topicorum et in secundo Priorum.

Ista quarta pars, determinans de fallacia petitionis principii, habet octo clausulas. Prima ostendit quid hic uocamus 'principium', secunda concludit quid simpliciter sit petere principium et tertia declarat quid in hac fallacia debemus uocare 'petere principium'.

Et notandum est quod Aristoteles non uocauit istam fallaciam 'fallaciam petitionis principii', sed 'fallaciam petitionis eius quod est in principio'. Quia non accipitur idem simpliciter ad sui ipsius probationem (ridiculum enim esset, nec causaret in respondente deceptionem), sed accipitur aliquid quod tamen est partialiter idem uel conexum. Hoc ergo quod sic accipitur, uel petitur, non est principium, sed in principio, quia non est simpliciter idem et totaliter in ipso, sed est pars in toto et aliud in alio, ut habetur quarto Physicorum.

Quarta clausula infert correlarium ex nunc et prius dictis

manifestum, scilicet quod haec fallacia, nisi concurrat alia, non peccat contra consequentiam, sed contra probationem. Posset tamen alia fallacia concurrere, secundum quam impediretur consequentia, quia dicit Aristoteles, secundo Elenchorum, "nihil enim prohibet eandem orationem plures fallendi occasiones habere".

Quinta clausula describit istam fallaciam, et sexta assignat in ea causam apparentiae et causam defectus, et septima ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et haec omnia sunt satis manifesta ex praedictis.

Ultima clausula, in assignando modos huius fallaciae, reducit nos ad octauum Topicorum et ad secundum Priorum. Et nos dicamus quod primus modus, qui est communis demonstratori et dialectico, est si ad probationem conclusionis sumatur praemissa minus nota uel magis dubia, uel aeque nota uel aeque dubia. Quia quantumcumque sit bonus syllogismus secundum formam, uel bona consequentia, tamen nulla est probatio, quia oportet probationem esse ex notioribus. Dicet ergo respondens peritus "non teneor praemissam tuam concedere, quia aeque uel magis dubia est sicut conclusio tua, quam intendis probare contra me, et omnes negantes conclusionem et ponentes positionem meam negant illam praemissam".

Secundus modus petendi principium est proprius demonstratori, scilicet si ad demonstrandum conclusionem sumat praemissam demonstrabilem non demonstratam, quantumcumque sit uera et necessaria, et credibilior conclusione. Quia licet non deficiat omnino a probatione, deficit tamen a demonstratione, quia oportet demonstrationem esse ex praemissis ueris et immediatis aut ex his quae per talia principium suae cognitionis sumpserunt, prout hoc determinabitur in tractatu de Demonstrationibus, et determinatum est in primo Posteriorum et in primo Topicorum. Prima autem et immediata principia sunt indemonstrabilia; non ergo demonstrat qui arguit ex demonstrabilibus non demonstratis.

Tertius modus est magis specialis, scilicet pertinens appropriate ad demonstrationem propter quid. Et est si arguatur a posteriori, quantumcumque ex nobis notioribus et per se notis et indemonstrabilibus principiis. Quia licet forte demonstret quia est, tamen deficit ad demonstrandum propter quid est.

Istos tres modos tangit Aristoteles ualde breuiter secundo Priorum, dicens "hoc autem accidit multipliciter; nam si omnino non syllogizant, aut si per ignotiora aut simpliciter ignota, aut si per posteriora quod prius est'; expone "aut si per ignotiora aut simpliciter ignota" quantum ad primum modum, "aut si omnino non syllogizant", id est si non demonstretur praemissa cum tamen sit demonstrabilis, quantum ad secundum modum, "aut si per posteriora quod prius est" quantum ad tertium modum. Et sic ibidem subdit Aristoteles demonstrationem ex prioribus et notioribus esse.

Quartus modus petendi principium est prout respondens respondet opponenti non secundum rei ueritatem, sed ad defensionem respondentis in disputatione sophistica uel dialectica, scilicet quandocumque opponens acceperit praemissam ex qua apparet respondenti quod debeat sequi conclusio contra ipsum, debet dicere respondens "domine, ego debeo negare tuam praemissam, quia eiusdem opinionis est ponere conclusionem quam tu intendis et illam praemissam, sicut etiam eiusdem opinionis contrariae est positio mea et oppositum tuae praemissae; ideo tu petis principium; tu enim sumis quod tu teneris probare".

Et sub hoc quarto modo enumerat Aristoteles plures modos, in fine octaui Topicorum, ut si quis ad probandum particularem sumat uniuersalem, sicut solemus arguere a toto in quantitate, uel si ad probandum uniuersalem sumat singulares, uel si quis ad probandum unam conuertibilium, seu inuicem consequentium, sumat aliam, et caetera. Et ita etiam est de omnibus aliis consequentiis necessariis, siue teneant per locos dialecticos siue aliter. Numquam enim respondens sophista debet concedere aliquid ex quo appareat posse concludi meta contra eum, sed omne tale debet tamquam petitionem principii reputare.

SDD 7.4.5

(1) Si uolumus agere de fallacia consequentis, oportet praemittere quid per 'consequens' et 'antecedens' et 'consequentiam' debeamus intelligere, et postea de aliis determinare. (2) Ergo apud logicum 'consequens' et 'antecedens' sunt propositiones quarum una significatur sequi ad aliam, uel ex alia, et illa designatio fit per hanc coniunctionem 'si', uel 'ergo', uel huius modi; et sic consequens est propositio quae designatur sequi ad aliam et antecedens est propositio ad quam designatur sequi alia. (3) Consequentia autem est oratio composita ex antecedente et consequente designans hanc sequi ad illam. (4) Est autem antecedens cui apponitur haec coniunctio 'si' in propositione condicionali et alia est consequens, sed in argumento consequens est cui apponitur haec coniunctio 'ergo' et alia est antecedens. (5) Consequentia diuiditur, quia quaedam est uera, quaedam falsa. Vera est cuius semper uel ut in pluribus non est consequens falsum antecedente exsistente uero, et huius consequentiae uerae quaedam est necessaria, scilicet cuius semper non est consequens falsum antecedente exsistente uero, et hac sola utuntur demonstratores, alia est probabilis solum, scilicet cuius ut in pluribus non est consequens falsum antecedente exsistente uero, et hanc admittunt dialectici. (6) Dupliciter autem dicitur consequentia falsa: uno modo apud demonstratorem, scilicet si non est necessaria, alio modo simpliciter, scilicet tam apud dialecticum quam apud demonstratorem, scilicet si nec est necessaria nec probabilis. (7) Et est notandum quod omnis uera consequentia conuertitur in aliam ueram consequentiam saluatis duabus condicionibus, scilicet quod antecedens et consequens transponentur et quod mutentur qualitates earum secundum contradictionem, et una harum condicionum deficiente non est conuersio bona gratia formae.

(8) Fallacia consequentis est deceptio proueniens ex eo quod creditur consequentia tali modo conuerti cum non conuertatur. (9) Causa apparentiae est quia omnis consequentia uera conuertibilis est in aliam ueram et causa defectus est quod consequentia non bene conuertitur illo modo quo putatur bene conuerti; uel causa apparentiae est partialis identitas bonae conuersionis ad non bonam, et causa defectus est diuersitas earum. (10) Fit ergo fallacia consequentis credendo unam consequentiam bene conuerti in aliam in quam talis consequentia non bene conuertitur, et ultra credendo, propter ueritatem primae consequentiae, quod secunda sit uera, cum non sit. (11) Modi principales huius fallaciae sunt duo. Primus est conuertendo consequentiam secundum transpositionem antecedentis et consequentis sine mutatione qualitatum suarum, et uocatur 'a positione consequentis'. Secundus modus est conuertendo consequentiam in oppositam qualitatem antecedentis et consequentis sine transpositione ipsorum, et uocatur 'a destructione antecedentis'.

Ista quinta pars est de fallacia consequentis, quae habet undecim clausulas. Prima proponit intentum et ordinem in procedendo, et est manifesta. Sex autem sequentes sunt de his nominibus 'antecedens' et 'consequens' et consequentia, et aliae quattuor prosequuntur directe de ista fallacia.

Secunda ergo clausula describit indistincte antecedens et consequens; deinde notat coniunctiones designantes in consequentia quod unum sit antecedens et alterum consequens, et postea distinguit inter antecedens et consequens. Et est totum manifestum.

Tertia clausula describit consequentiam, ex cuius descriptione apparet quod consequentia est quaedam propositio hypothetica. Deinde notat duplicem esse consequentiam, scilicet unam quae est propositio condicionalis, et illa nec asserit antecedens nec asserit consequens (ut 'si asinus uolat, asinus habet alas'), sed solum asserit quod hoc sequitur ad illud. Et ideo talis consequentia non est argumentum; nihil enim concludit. Alia consequentia est argumentum si antecedens sit notum et notius consequente, quae asserit antecedens et ob hoc infert assertiue consequens. In condicionali autem utimur hac coniunctione 'si' et in argumento hac coniunctione 'ergo'. Et docet haec clausula quod in condicionali coniunctio apponitur antecedenti, siue praeponatur antecedens consequenti siue postponatur, ut 'si asinus uolat, asinus habet alas' et 'asinus habet alas si asinus uolat', in argumento autem coniunctio apponitur consequenti, ut 'homo est risibilis; ergo animal est risibile'.

Et tu debes notare quod in uno argumento una condicionalis potest esse antecedens ad aliam, ut quando debite conuertimus consequentiam. Verbi gratia, 'si asinus uolat, asinus habet alas; ergo si nullus asinus habet alas, nullus asinus uolat'.

Quarta clausula diuidit consequentiam in ueram et in falsam, et est totum manifestum. Verum est tamen quod aliqui dicunt consequentiam malam non esse consequentiam, sicut denarium falsum non diceremus esse denarium. Et alii dicunt consequentiam esse aliam ueram et aliam falsam, sicut et propositionem, neque est mirum, quia omnis oratio saluans formam consequentiae est propositio.

Quinta clausula subdiuidit consequentiam ueram. Et est manifesta subdiuisio ex descriptione consequentiae uerae statim posita.

Sexta clausula subdiuidit consequentiam falsam, quod etiam est satis manifesta. Tamen potest dici quod non sequitur 'est falsa apud demonstratorem; ergo est falsa', quia esset fallacia secundum quid et simpliciter. Consequentiam enim non necessariam negat demonstrator non quia sit simpliciter falsa, sed quia numquam sumenda est assertiue in aliqua demonstratione, saltem proprie dicta, scilicet doctrinali et permansiua, plus quam falsa. Etiam sophistae negant statim consequentias si non sint necessariae, quia nituntur uideri sapientes sicut sunt demonstratores. Et secundum eosdem demonstratores, et secundum praedictum, dicebatur in septimo capitulo primi tractatus quod omnis condicionalis uera est necessaria; ideo etiam omnis falsa est impossibilis, quia non potest esse necessaria, nec uera, apud demonstratores.

Septima clausula ponit unum notabile de conuersionibus

consequentiarum quod tenet per istam regulam prioristicam 'necesse est si ad antecedens sequitur consequens uera consequentia, quod ad contradictorium consequentis sequatur contradictorium antecedentis etiam uera consequentia'.

Octaua clausula describit fallaciam consequentis. Et patet satis

descriptio uiso quod licet omnis consequentia uera possit conuerti in aliam, tamen non omni modo conuertitur, sed oportet duas praedictas condiciones obseruare.

Nona clausula dat duplicem causam apparentiae et duplicem causam defectus. Potest enim esse una causa apparentiae haec quod scitur omnem consequentiam ueram esse conuertibilem in ueram; ideo cum prima consequentia sit uera creditur quod illa in qua conuertitur sit uera, quod aliquando non est uerum, quia non debito modo conuertitur. Et ideo etiam est causa defectus haec quod in conuertendo non obseruantur condiciones necessariae ad bonam conuersionem. Et ideo considerandum est, cum conuersio debeat fieri mutando qualitates secundum contradictionem, quod quibus modis contingit in conuertendo deficere a contradictione antecedentis et consequentis, ita contingit errare secundum istam fallaciam. Dicitur etiam quod potest esse causa apparentiae partialis identitas bonae conuersionis ad non bonam. Cum enim imperitus non percipiat differentiam earum quae est causa defectus, propter hoc quod illa differentia est parua uel occulta, ipse credit quamlibet esse bonam.

Decima clausula ostendit quo modo fiat nobis ista fallacia. Et hoc est manifestum considerantibus praedicta.

Ultima clausula distinguit modos huius fallaciae duos. Primus est a positione consequentis ad positionem antecedentis, ita quod sicut ad antecedens uere sequitur consequens, sic ad consequens putatur uere sequi antecedens; et secundus modus est a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, ita quod sicut ad antecedens sequitur consequens, ita creditur ad oppositum antecedentis sequi oppositum consequentis. Et neutrum eorum est necessarium, sed est necessarium quod sicut ad antecedens sequitur consequens, sic ad contradictorium consequentis sequatur contradictorium antecedentis.

Et exemplum, in necessariis, est quod Melissus utroque horum modorum arguebat sophistice quod uniuersum sit infinitum secundum magnitudinem. Primo ergo, quantum ad primum modum, ponebat quod si uniuersum est factum, ipsum est finitum, et, conuertendo, concludebat "ergo si est finitum, est factum, sed non est factum' (ut dicebat); 'ergo non est finitum, sed infinitum". Secundo, quantum ad secundum modum, ponebat, ut prius, quod si uniuersum est factum, ipsum est finitum, et concludebat quod si non est factum, non est finitum; cum ergo non sit factum, ut dicebat, sequebatur quod non est finitum, sed infinitum. Similiter, in consequentiis probabilibus et rhetoricis, quia probabile est omnem adulterum esse comptum et lasciuum, consequentia est probabilis 'si ille est adulter, ipse est comptus', et conuertitur sophistice quod si est comptus, iste est adulter, quod non sequitur, quia hoc antecedens 'comptus' conuenit pluribus aliis.

Et est notandum, ut dicit Aristotelis, quod fallacia consequentis est pars fallaciae accidentis, et quod consequenti accidit. Hoc autem non dicimus quod formaliter fallacia consequentis sit fallacia accidentis, nec paralogismus consequentis paralogismus accidentis, sed quod ex materia argumenti deficientis secundum fallaciam consequens potest fieri paralogismus accidentis, scilicet mutando consequentiam in propositionem categoricam et arguendo ex ambabus affirmatiuis in secunda figura, ut 'omnis adulter est comptus, Socrates est comptus; ergo Socrates est adulter', uel etiam in prima figura minore exsistente negatiua, ut 'omne factum est finitum, uniuersum non est factum; ergo uniuersum non est finitum'.

Est tamen formalis differentia inter hac fallacia et illam: quia argumentum in hac fallacia ordinatur in duabus consequentiis, secundum apparentem conuersionem; in fallacia autem accidentis ordinatur in modum, seu similitudinem, unius consequentiae syllogisticae. Sed tamen nec oportet semper in fallacia consequentis exprimere ambas consequentias, sed contingit saepe quod habita prima in mente, secunda exprimatur tamquam apparens sequi ex prima.

Notandum est etiam quod in fallacia consequentis quidam apponunt tertium modum, quam uocant 'antecedens insufficiens', scilicet si antecedes non sufficiat ad inferendum consequens, ut procedendo a singularibus non sufficienter enumeratis ad uniuersalem, uel ab una exponentium ad expositam, uel a superiori non distributo ad inferius, aut a pluribus causis ueritatis ad unam, et sic de pluribus aliis. Tamen apparet mihi quod non sic sit dicendum. Quia tunc oporteret dicere quod omnis fallacia accidentis, aut etiam secundum quid et simpliciter, esset fallacia consequentis. Oportet ergo, ut dictum est, si debeat esse fallacia consequentis distincta contra alias duodecim quod ipsa fiat secundum duplicem consequentiam, ut dictum est, et si aliter sit argumentum sophisticum ab insufficiente antecedente, ipsum est reducendum ad illam fallaciam, ut ante notatum est. Et post magis dicetur, scilicet in ultima parte huius capituli.

Aliqui etiam dubitant an habeamus fallaciam antecedentis sicut consequentis. Et ego respondeo quod, quia nomina significant ad placitum, possemus istam fallaciam uocare 'fallaciam antecedentis' specialiter quantum ad secundum modum, qui fit a destructione antecedentis ad destructionem consequentis. Tamen quia proprium est huic fallaciae quod fiat secundum duplicem consequentiam, ut dictum est, rationabile uidetur quod haec fallacia ab illo sumat denominationem a quo consequentia; hoc autem est a consequente, ut manifestum est; ergo ... et caetera.

SDD 7.4.6

(1) Deinde quantum ad fallaciam secundum non causam ut causam sciendum est, ut dicit Aristoteles, quod ipsa fit in syllogismis ad impossibile. Syllogismus autem ad impossibile, ut dictum est in ultimo capitulo tractatus de Syllogismis congregatur ex syllogismo inferente conclusionem impossibilem et reuersione super praemissas ad inferendum ex impossibilitate conclusionis illatae impossibilitatem earum uel alicuius earum. (2) Fit ergo haec fallacia ex defectu syllogismi ad impossibile (non ex defectu syllogismi primi), non quantum ad illationem, quia sic esset fallacia accidentis, nec ex defectu notioritatis requisitae ad probationem conclusionis ultimate intentae, quia esset petitio principii, et non haec fallacia, nec ex defectu contradictionis conclusionis ultimate conclusae et probatae ad positionem respondentis, quia esset fallacia ignorantiae elenchi, sed ex defectu reuersionis ab impossibilitate conclusionis primi syllogismi ad inferendum impossibilitatem eius propter quod sequebatur conclusio impossibilis.

(3) Deinde etiam notandum est quod in bono syllogismo licet praemissae non sint causae conclusionis in essendo eam uel in essendo eam ueram aut necessariam, ut dicetur in tractatu de Demonstrationibus, tamen dicuntur causae conclusionis in inferendo eam necessaria illatione. Et ideo omnis praemissa in syllogismo operans ad necessariam illationem conclusionis, ita quod ipsa remota non esset illatio uocatur hic 'causa', et si aliqua praemissa nihil ad hoc operans admisceatur praemissis operantibus, ipsa uocatur 'non causa', et si illa appareat operari, propter aliquam conuenientiam cum conclusione uel cum aliqua praemissarum operantium, ipsa uocatur 'non causa ut causa'. Dico 'non causa' quia nihil operatur, sed 'ut causa' quia sumitur in syllogismo inter alias praemissas ac si operaretur et esset causa.

(4) Est ergo fallacia secundum non causam ut causam deceptio proueniens ex eo quod non causa creditur esse causa propter quod ex impossibilitate conclusionis reuertitur ad concludendum impossibilitatem illius non causae ac si esset causa. (5) Causa apparentiae est conuenientia praemissae non causae cum praemissis causis uel cum conclusione, propter quod uidetur esse causa in inferendo conclusionem, sicut et aliae praemissae; causa defectus est quia illa praemissa non causa ex impossibilitate conclusionis infertur esse impossibilis cum non sit.

(6) Fit ergo haec fallacia reuertendo ex impossibilitate uel falsitate conclusionis ad concludendum quod aliqua praemissa sit falsa uel impossibilis, et cum praemissae quae sunt causae credantur esse uerae uel possibiles, infertur quod aliqua praemissa non causa est falsa uel impossibilis cum non sit ita. (7) De modo autem per quem fit ista fallacia ponit Aristotelem talem paralogismum 'anima et uita sunt idem, uita et mors sunt contrariae, generatio etiam et corruptio sunt contrariae; sed omnis mors, saltem animalis bruti, est corruptio; igitur omnis uita huius modi animalis est generatio; haec autem conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum est falsa; sed omnes sunt uerae praeter primam, prout apparenter potest esse probatum; ergo prima erat falsa, scilicet 'anima et uita sunt idem', quam posuerat respondens. Et patet quod illa prima praemissa erat non causa, quia ea remota adhuc sequitur conclusio, per istam regulam topicam 'si oppositum in opposito, et propositum in proposito'.

Ista sexta pars est de fallacia secundum non causam ut causam, et habet septem clausulas. Quarum prima ponit istam fallaciam fieri solum in syllogismis ad impossibile et distinguit ea ex quibus syllogismus ad impossibile integratur, ut appareat ex cuius defectu fit ista fallacia.

Et iuxta haec secunda clausula ostendit ex cuius defectu in syllogismo ad impossibile fit ista fallacia et ex quorum defectibus non fit, ex quo etiam manifestum est quod haec fallacia non fit in syllogismis ostensiuis.

Tertia clausula ostendit quid uocamus hic 'causam' et quid 'non causam', et quid etiam 'non causam ut causam', et quare et quo modo sic uocamus.

Quarta clausula describit istam fallaciam. Quinta clausula assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Sexta clausula ostendit quo modo fiat nobis ista fallacia, et septima ponit unum exemplum de uno paralogismo, qui fit ex superflua appositione alicuius praemissae cum praemissis necessario dispositis. Et haec omnia sunt clare posita in textu.

Sed uidetur quod istam fallaciam simpliciter debeamus extendere ad quendam alium modum, satis notabilem, propter quod non necesse sit in omni syllogismo concludente conclusionem falsam esse unam praemissam falsam. Unde non est necesse in omni syllogismo concludente conclusionem impossibilem esse unam praemissarum impossibilem, sed possibile est propter incompossibilitatem praemissarum, quamuis aliqua earum uel quaelibet sit possibilis, quod conclusio de necessitate sequatur impossibilis.

Verbi gratia, haec est possibilis 'omne currens est asinus' et haec est possibilis 'omne currens est homo', et tamen non sequitur ista conclusio 'omnis homo est asinus', quae de necessitate est impossibilis; si ergo reuertendo dicamus sic 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum', male dicimus, quia neutra est impossibilis. Et iste defectus est penes secundum modum huius fallaciae. Debet enim sic dici 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum est impossibilis uel illae praemissae ex quibus sequitur sunt incompossibiles.

Unde concedendum est quod bene sequitur 'conclusio est impossibilis, seu consequens est impossibile; ergo antecedens ex quo sequitur est impossibile'. Sed in syllogismo antecedens totale non est aliqua praemissarum, sed copulatiua composita ex ambabus praemissis, quae quidem copulatiua potest esse impossibilis aut ex impossibilitate unius praemissae aut ex incompossibilitate suarum categoricarum, licet utraque sit possibilis, ut hic 'omne currens est asinus et omnis homo est currens; ergo omnis homo est asinus'. Unde paralogizo sic ad probandum quod impossibile est te bibere 'bibens potest non bibere, sed tu bibis; ergo bibens non bibit'; conclusio est impossibilis, ergo aliqua praemissarum, sed non maior, quae dicit 'bibens potest bibere', igitur minor, dicens quod tu bibis; igitur impossibile est te bibere.

Unde magni doctores defecerunt secundum istum modum huius fallaciae. Unde Aristoteles, nono Metaphysicae, sic uult concludere quod omne habens potentiam ad corruptionem corrumpetur et omne habens potentiam ad generationem generabitur. Et arguit de corruptione sic 'sit A, secundum aduersarium, possibile corrumpi, quod tamen non corrumpetur; tunc arguitur sic 'A corrumpetur et ipsum non corrumpetur; ergo quoddam quod non corrumpetur corrumpetur'; conclusio est impossibilis, ergo aliqua praemissarum; non maior, quia conceditur A posse corrumpi, ergo minor est impossibilis, scilicet quod A non corrumpetur; et si impossibile est quod A non corrumpetur, necesse est quod A corrumpetur; igitur omne possibile corrumpi corrumpetur'. Et sic argueretur quod omne quod potest generari generabitur.

Iterum uidetur prima facie quod Aristoteles, primo Caeli, uersus finem, usus sit tali ratione et ad eandem intentionem. Vult enim quod haec sit impossibilis 'semper ens in futuro est corruptibile uel potest non esse': quia illud impossibile est ad quod sequitur impossibile; sed ad illam positionem sequitur impossibile, scilicet quod illud aliquando simul erit et non erit, arguendo sic: sit illud A; tunc sic: A semper erit, ut tu dicis, et etiam aliquando non erit (hoc ponamus); igitur aliquando non erit quod semper erit, et hoc est impossibile; sed si tu dicis quod illud impossibile sequitur ex illa falsa quam ego pono, scilicet quod A quandoque non erit, respondet Aristoteles quod illa cauillatio non ualet, quia licet illa sit falsa, tamen est possibilis, quia tu ponis quod A potest non esse; modo ex possibili, quantumcumque falso, numquam sequitur impossibile, licet bene sequatur falsum; ergo non propter falsitatem illius praemissae sequitur illud impossibile, sed propter impossibilitatem positionis aduersarii.

Sed nos respondebimus quod illae conclusiones Aristotelis non sequuntur propter impossibilitatem alicuius praemissae, nec propter impossibilitatem positionis aduersarii, sed propter incompossibilitatem praemissarum. Non ergo bene infertur 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum', sed bene infertur quod totale antecedens est impossibile. Si tamen una praemissarum esset necessaria, bene inferretur quod alia esset impossibilis, quia nulla necessaria est alicui possibili incompossibilis.

Est ergo notandum quod ad extendendum hanc fallaciam ad istum modum esset aliqualiter corrigendum illud quod dictum est de non causa ut causa. Dicemus ergo quod cum non possit conclusio impossibilis inferri de necessitate nisi ex antecedente impossibili, ideo in proposito causa eius quod conclusio impossibilis infertur secundum consequentiam necessariam est impossibilitas antecedentis. Si ergo sit praemissa superflua, scilicet nihil operans ad illationem necessariam conclusionis, illa nullo modo est in hac fallacia causa, quia inferretur sine ea. Si autem nulla sit superflua, tunc uel antecedens est impossibile ex impossibilitate alicuius praemissae altera exsistente necessaria, et tunc impossibilitas eius dicitur causa eius quod conclusio impossibilis infertur, et in hoc praemissa necessaria dicitur tamquam non causa. Si autem quaelibet praemissa sit possibilis, tunc neutrius impossibilitas est causa quod sequitur conclusio impossibilis; ideo quaelibet seorsum dicitur non causa, sed totale antecedens copulatiue integratum ex eis est in hoc causa, ex cuius impossibilitate, quae est propter incompossibilitatem praemissarum, sequitur impossibilitas conclusionis.

Est ergo fallacia secundum non causam ut causam deceptio proueniens ex eo quod aliqua praemissa creditur esse causa quod impossibilis uel falsa conclusio sequitur cum non sit in hoc causa. Et est causa apparentiae in hoc quod nulla alia praemissa apparet falsa uel impossibilis, ideo putatur quod ex falsitate uel impossibilitate illius proueniat tota falsitas uel impossibilitas antecedentis. Et causa defectus est haec quod aliunde est falsitas uel impossibilitas antecedentis.

Ultimo ego reuertor ad primum modum. Quia dubitare potest aliquis unde in exemplo posito sit falsitas uel impossibilitas antecedentis, quae sit causa quod conclusio falsa uel impossibilis sequitur. Et ego dico quod ista propositio est falsa et impossibilis 'mors et uita sunt contrariae'. Hoc enim nomen 'uita' non significat rem suam per modum mutationis, nec etiam per modum quietis, sed potest esse uita et in transmutatione et in quiete; 'mors' autem significat rem suam per modum transmutationis, et nomen mutationis non contrariatur nomini immutationis, seu quietis, ut habetur quinto Physicorum. Et ego etiam suppono quod, nominibus sumptis personaliter, non est uerum quod mors uel corruptio contrariatur uitae uel ei quod corrumpetur.

SDD 7.4.7

(1) Ultimo dicturi sumus de fallacia secundum plures interrogationes ut unam. Circa quam primo notandum est quod doctor, qui tenet locum opponentis in disputatione demonstratiua, non interrogat proprie, sed conclusionem demonstrandam assertiue proponit, uel enuntiat. In disputatione autem dialectica uel sophistica opponens interrogat, dans respondenti electionem tenendi quam partem uoluerit, quia potest arguere ad utramque partem contradictionis, quod non potest demonstrator. (2) Interrogatio autem est quaestio quam modo interrogatiuo proponit opponens respondenti, ut 'utrum uacuum est?', 'utrum album potest esse nigrum?'.

(3) Propositio et interrogatio differunt et conueniunt. Differunt quia propositio assertiue enuntiatur, sed non interrogatio; conueniunt quia eadem oratio quae est propositio sine signo interrogatiuo est interrogatio addito sibi isto signo 'utrum', uel 'an', uel huius modi; propositio enim est 'deus est' et interrogatio 'utrum deus est?'. Et ob hoc sicut dicitur propositio una uel plures, sic et interrogatio. (4) Dupliciter autem dicitur propositio una, scilicet communiter et proprie. Communiter enim dicitur propositio una siue unum praedicetur de uno, siue plura de pluribus uel plura de uno, uel unum de pluribus, dum tamen coniuncte; et opposito modo dicitur propositio plures si plura dicuntur de uno uel unum de pluribus uel plura de pluribus inconiuncte, prout hoc est determinatum in libro Peri Hermeneias. Et isto modo omnis propositio est una, sicut omnis homo est unus homo, et sic nulla propositio plures est propositio, sed est plures propositiones.

(5) Propositio autem proprie una dicitur illa quae est unius praedicati incomplexi et singularis numeri de uno subiecto incomplexo et singularis numeri, ut 'homo est animal'. Et opposite huic diceretur propositio plures, scilicet omnis quae esset subiecti uel praedicati pluralis numeri uel quae esset plurium subiectorum uel plurium praedicatorum, quamuis coniunctorum. (6) Prout ergo propositioni proprie uni opponitur communiter propositio plures, multi sunt gradus propositionum plures. Primus gradus est immediatus propositioni proprie uni, scilicet si propositio sit unius praedicati incomplexi et de uno subiecto incomplexo, pluralis tamen numeri, uel e conuerso, ut 'totum est partes', 'unitates sunt numerus', et 'homines sunt animalia'. Secundus gradus est si subiectum uel praedicatum est terminus complexus, coniunctus tamen per modum determinationis et determinabilis, ut 'homo est animal rationale mortale', 'equus Socratis currit', et 'homo albus est pater Platonis'. Tertius gradus est si subiectum uel praedicatum sit plures termini hypothetice coniuncti, ut 'Socrates et Plato currunt', 'compositum est materia et forma', 'Socrates et Plato currunt uel disputant'. Quartus gradus est propositio hypothetica. Et apparet quod quilibet istorum graduum posset habere plures subdiuisiones et commixtiones, et quod etiam isti gradus non exeunt metas propositionis unius.

(7) Alii autem sunt gradus qui exeunt ab unitate propositionis, etiam communiter dictae. Primus est si ex parte uocis saluatur unitas sed non ex parte intentionis; et haec pluralitas, seu multiplicitas, pertinet ad fallacias in dictione. Alii gradus sunt secundum multiplicitatem intentionum correspondentem multiplicitati uocum, circumscripta consideratione uocis. Et est tunc secundus gradus si ad modum propositionis categoricae, scilicet mediante una copula, plura praedicantur de uno uel de pluribus aut unum de pluribus inconiuncte, ut 'homo equus est animal', 'homo est equus lapis', 'lapis asinus est albus calidus'. Tertius gradus est si plura praedicantur de uno uel de pluribus aut unum de pluribus inconiuncte et ad modum propositionis hypotheticae, ut hic 'Socrates currit, Plato currit', uel hic 'Socrates currit, Socrates disputat'. Isti ergo sunt septem gradus propositionum plures.

(8) Et apparet quod totidem modis potest dici interrogatio plures, quia omni orationi quae per modum propositionis profertur potest addi nota interrogationis. (9) Cum ergo omnis propositio dicta una, siue communiter siue proprie, sit uera, ita quod non falsa, uel falsa, ita quod non uera, et non sit distinguenda de uirtute sermonis, conueniens est interroganti de ea dare unam responsionem determinatam, scilicet uel concedendo eam tamquam ueram uel negando eam tamquam falsam, uel saltem dubitando eam. Sed interrogationi plures in tribus ultimis modis non est danda una responsio, sed plures, quia nec ipsa est interrogatio una, sed plures interrogationes.

(10) Dicitur autem respondens sumere interrogationes plures ut unam quando interrogationi plures respondet una responsione, sicut respondendum est ad interrogationem unam. (11) Fallacia ergo secundum plures interrogationes ut unam, uel e conuerso, est deceptio proueniens ex eo quod non scitur quae sit interrogatio una uel plures, nec, per consequens, cui debet dari una responsio uel plures. (12) Causa apparentiae huius fallaciae est conuenientia quaedam interrogationis plures et interrogationis unius, et causa defectus est earum diuersitas. (13) Modi autem in hac fallacia sunt ualde multi, scilicet totidem quot modis contingit arguendo uel respondendo recipere interrogationem plures ut unam uel unam ut plures.

Huius fallaciae textus est bene longus, quia materia parum exquisita est per philosophos, ideo supponenda in determinatione de hac fallacia satis plane posita sunt in textu et quasi glossa non indigentia. Et potest ista septima pars diuidi in tredecim particulas, seu clausulas.

Prima clausula notat quare Aristoteles uocat istam fallaciam 'secundum plures interrogationes ut unam', et non 'secundum plures propositiones ut unam'. Nam utrumque potest dici conuenienter; sed Aristoteles dicit 'interrogationes' ad designandum quod haec consideratio est de arte dialectica uel sophistica, in qua proprium est opponenti interrogare.

Secunda clausula describit interrogationem, et tertia ponit conuenientiam et differentiam inter propositionem et interrogationem, et ex hoc infertur quod ita interrogatio potest diuidi in unam et plures sicut propositio. Et haec sunt manifesta.

Quarta clausula dat unam diuisionem propositionis unius, et declarat quid intelligimus per 'propositionem communiter dictam unam' et quid per 'propositionem plures', prout 'propositionem plures' contraponimus propositioni communiter dictae uni', et ostendit quod propositio sic dicta plures non est propositio, iuxta illud dictum, primo Elenchorum, quod eadem est definitio unius rei et simpliciter rei, ut definitio 'hominis' et 'unius hominis'; similiter etiam de aliis.

Quinta clausula ostendit quid intelligimus per 'propositionem proprie unam' et quid per 'propositionem plures', contraponendo eam propositioni proprie uni.

Sexta et septima clausulae distinguunt septem modos propositionum plures, distinguendo 'propositionem plures' contra 'propositionem communiter dictam unam'. Unde quattuor primi modi, in sexta clausula positi, non distinguuntur contra propositionem communiter dictam unam, sed alii tres modi, positi in septima clausula, distinguuntur tam contra propositionem communiter dictam unam quam proprie dictam unam. Et apparet quod omnia dicta in his clausulis sunt satis manifesta.

Octaua clausula infert quod tot modis dici potest interrogatio plures quot modis hoc dictum fuit de propositione; et hoc patet ex tertia clausula. Nona clausula manifestat in quibus modis interrogationum plures danda est interrogationi una responsio et in quibus non. Decima clausula ostendit quid uocamus 'sumere interrogationem plures ut unam'. Et haec omnia sunt satis manifesta.

Undecima clausula describit istam fallaciam, et duodecima assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Et est totum manifestum ex dictis.

Ultima clausula dat modum sumendi et distinguendi modos huius fallaciae. Unde primus modus est de propositione proprie dicta una si sumatur ut plures. Verbi gratia, fiat interrogatio 'utrum homo est animal?'; respondens dicat quod sic; opponens arguet contra "quia pro omni animali quod non est homo potest 'animal' uere negari de 'homine', et pro omni etiam animali quod est homo potest uere affirmari de 'homine' (et haec sit maior); sed multo plura sunt animalia quae non sunt homines quam quae sunt homines; ergo aeque uel magis tu debes istam negare 'homo est animal' sicut affirmare, uel concedere, uel saltem tu debes distinguendo respondere, scilicet quod pro talibus conceditur et pro talibus negatur".

Respondens autem solum dicit quod nihil oportet distinguere, cum interrogatio sit una, nec pluribus responsionibus respondere, sed simpliciter concedenda est propositio de qua est interrogatio, scilicet quod homo est animal. Et tunc ad maiorem quam ponit opponens, scilicet quod pro omni quod non est homo potest 'animal' uere negari de 'homine' et pro omni quod est homo uere affirmari, dicetur quod haec est concedenda secundum plures interrogationes, sed non secundum unam, sicut est in proposito. Verbi gratia, secundum istam interrogationem, 'utrum homo est animal' non debet negari 'animal' de 'homine', sed simpliciter concedi; sed secundum istam aliam interrogationem 'utrum homo est animal brutum' debet 'animal' negari de 'homine', et pro pluribus animalibus negatur uere ista 'homo est animal brutum' quam uere affirmatur ista 'homo est animal'.

Secundus modus est in propositione dicta plures ex eo quod est subiecti uel praedicati uel utriusque pluralis numeri, scilicet si credamus simpliciter seu proportionaliter esse praedicationes ueras uel definitiones terminorum singularis numeri et terminorum pluralis numeri, sicut nos uidemus quod si isti homines sunt caeci, quilibet eorum est caecus, si sunt albi, quilibet eorum est albus, et e conuerso. Si ergo credamus ita esse in omnibus, decipimur in multis.

Primo quidem ubi aliquis terminus sumitur collectiue, uel est collectiuus, ut si quaeratur de omnibus hominibus unius ciuitatis uel duorum utrum ipsi sint populus et respondeatur quod sic, si inferatur 'ergo quilibet eorum est populus', peccatur per secundum modum huius fallaciae. Ita etiam peccatur 'omnes apostoli sunt duodecim; ergo Petrus est duodecim', uel etiam 'ergo Petrus et Paulus sunt duodecim'; similiter 'isti equi ualent decem libras; ergo quilibet eorum ualet decem libras', uel 'omnes partes sunt suum totum; ergo quaelibet pars est suum totum', uel 'intelligentiae sunt multae; ergo intelligentia est multa'.

Similiter etiam decipimur per istum modum in terminis non collectiuis nec collectiue sumptis si credamus in omnibus proportionaliter dici pluraliter et singulariter in praedicationibus negatiuis. Ut si demonstratis duobus, uno bono et altero malo, uel uno caeco et altero uidente, quaeratur an isti sint boni, uel an isti sint caeci, et dicatur quod non sunt boni, uel non sunt caeci, non potest inferri 'ergo neuter est bonus', uel 'ergo neuter est caecus', immo etiam de nullo eorum per se sumpto potest concludi quod ipse non est bonus uel quod ipse non est caecus.

Et secundum istum modum procedit istud sophisma: posito quod hic sint decem homines quorum unus est caecus et alii nouem uidentes, an ergo sint plures qui non uident quam qui uident, uel e conuerso? Et ego respondeo quod plures sunt qui non uident: quia decem sunt qui non uident et solum sunt nouem qui uident. Sed tu argues contra: quia unus est qui non uidet et nouem sunt qui uident, et nouem sunt plures quam unus; ergo ... et caetera. Ego dico quod maior tua et etiam minor sunt uerae; ideo bene sequitur 'ergo plures sunt uidentes quam ille qui non uidet', sed non sequitur 'ergo plures sunt uidentes quam illi qui non uident'. Si autem ponatur casus quod duo sunt caeci et alii octo uidentes, tunc de duobus tantum erit uerum dicere quod quilibet eorum non uidet et de octo erit uerum dicere quod quilibet eorum uidet; non ergo sunt plures qui uident quam qui non uident. Et ego dico quod non, sed sunt plures quorum quilibet uidet quam quorum quilibet non uidet.

Sed adhuc circa hoc tu quaeres incidentaliter utrum in praedicto casu plures sint uidentes quam non uidentes. Et ego dico quod non, immo plures sunt uidentes, quia solum duo sunt non uidentes, licet sint decem qui non uident. Differt enim dicere 'qui non uident' et 'qui sunt non uidentes', quia haec est affirmatiua et illa negatiua.

Et notandum est etiam, ut Aristoteles innuit, quod non semper oportet proportionaliter describere terminum singularis numeri et terminum pluralis. Ut si omne quod est aptum natum habere uisum et non habet uisum est caecum, non sequitur quod quaecumque sunt apta nata habere uisum et non habent sunt caeca, sed sic concludendo est ista fallacia; sequeretur enim quod Socrates et Plato essent caeci si unus eorum haberet uisum et alter non haberet. Sed apparet mihi quod bene sequitur, si omne quod est aptum natum habere uisum et est non habens uisum est caecum, quod etiam omnia quae sunt apta nata habere uisum et sunt non habentia uisum sunt caeca.

Quidam autem dicunt quod in casu praedicto, scilicet si unus est caecus et alter uidens, si sumitur interrogatio sic 'utrum isti sunt caeci?', quia est interrogatio plures, non debet dari responsio una, scilicet dicendo quod sic aut dicendo quod non, sed danda est responsio plures, scilicet dicendo quod unus est caecus et alter est uidens. Tamen hoc non reputo bene dictum; propositio enim est una, licet non propriissime dicta una, nec quaerebatur ista quaestio, scilicet 'utrum unus est uidens et alter est caecus', ideo nec debet ad illam responderi. Et si quis dicat quod talem responsionem innuebat Aristoteles ad istam quaestionem 'utrum isti sunt caeci', dico quod non, sed bene poterat innuere quod data solutione una, scilicet quod non sunt caeci, potest ad manifestationem illius solutionis assignari causam quare non dicuntur caeci; haec enim est quia licet unus sit caecus, tamen alter non est caecus, sed uidens.

Tertius modus potest assignari de propositione quae est subiecti uel praedicati plurium terminorum coniunctorum per modum determinationis et determinabilis, ut si sit interrogatio 'utrum homo est animal irrationale?'. "Si enim dico quod sic, sequitur quod homo est animal et quod est irrationalis, quia utrumque affirmabatur de homine, et si dico quod non, sequitur quod homo nec est animal nec irrationalis; sicut enim respondens affirmatiue affirmat utrumque, sic respondens negatiue negat utrumque. Et ego dico quod simpliciter debeo respondere quod non; et sic respondendo nego ambo, scilicet 'animal' et 'irrationale', non tamen tamquam duo praedicata, sed tamquam unum praedicatum. Sed tu arguis ac si negarentur ea de homine tamquam duo praedicata; ideo peccas per istam fallaciam, arguendo de interrogatione et responsione una ac si esset interrogatio et responsio plures.

Quartus modus est de propositione subiecti uel praedicati hypothetici, ut si sit interrogatio 'utrum Socrates est homo uel asinus', aut etiam 'utrum Socrates est homo et asinus'. "Nam si dicis quod sic, tu affirmas utrumque de Socrate; qua enim ratione tu affirmas unum, tu affirmas alterum; et tunc sequitur quod Socrates est homo et est asinus; et si dicis quod non, tu negas utrumque de Socrates, quia qua ratione unum, eadem ratione alterum, ideo sequitur quod Socrates nec est homo nec asinus." Respondeo, ut prius, quod affirmando affirmo ambo et utrumque, sed non seorsum, tamquam duo praedicata, sed coniunctim utrumque cum alio, tamquam unum praedicatum, et sic etiam negando; et tu arguis ac si affirmarem uel negarem ea tamquam plura praedicata. Si ergo quaeras de copulato praedicato, negabo simpliciter, et si quaeras de disiuncto, dicam simpliciter quod sic: quia copulatum falsum pro una parte est falsum simpliciter et disiunctum uerum pro una parte est uerum simpliciter

Circa hoc est magna dubitatio quo modo respondendum sit ad istam interrogationem 'utrum chimaera est ens uel non?'. Et uidetur mihi quod hic non est interrogatio perfecta nisi ponatur esse interrogatio categorica. Tunc oportet dicere quod sit de praedicato disiuncto; sed haec dictio 'non' significatiue sumpta, cum sit pure syncategorematica, non potest esse pars praedicati disiunctiui, disiuncta contra istum terminum 'ens', nisi apponatur ultra alius terminus categorematicus, ut dicendo 'utrum chimaera est ens uel non ens?', aut aliquo alio modo.

Et ideo uidetur mihi quod haec interrogatio potest multipliciter suppleri, uel exponi. Uno modo quod negatio in supplemento non praecedat copulam, sed solum istum terminum 'ens', quem infinitet, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens uel non ens?'; et responsio erit quod non, quia nec est ens nec non ens, ideo non est ens uel non ens. Secundo modo potest suppleri quod negatio in supplemento praecedat copulam, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens uel non est ens?'. Et dicendum est quod sic, quia sic est de ista propositione 'chimaera est ens uel non est ens', quae est uera et concedenda. Prima ergo quaestio erat de disiuncto praedicato solum et secunda erat de disiunctis praedicato et copula. Tertio modo potest suppleri per unam propositionem disiunctiuam ad aliam propositionem, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens uel chimaera non est ens?'. Et dico quod sic, quia quaestio est de una disiunctiua quae est uera. Vel etiam in isto tertio modo posset negatio praeponi toti secundae categoricae, ita quod secunda categorica esset contradictoria primae, ut 'utrum chimaera est ens uel nulla chimaera est ens?', et dicendum est quod sic, ut prius.

Quarto modo potest suppleri quod disiunctio disiungat interrogationem ad interrogationem, scilicet sic 'utrum chimaera est ens uel utrum chimaera non est ens?'. Et esset tunc duae interrogationes, de duabus categoricis, licet disiunctiue propositae. Et posset copulatiue proponi, dicendo 'utrum chimaera est ens et utrum chimaera non est ens?'. Et si ad ambas uellemus respondere, oporteret ad quamlibet quaestionem dare suam responsionem, scilicet ad primam quod non et ad secundam quod sic; prima enim quaerit de ista categorica 'chimaera est ens', quae est falsa, et secunda quaerit de ista 'chimaera non est ens', quae est uera, et ideo concedenda. Et notandum est quod differt illas duas quaestiones disiunctiue proponere et copulatiue, quia disiunctiue proponendo eas, sufficit quod respondens ad unam respondeat, quam uoluerit, sed proponendo copulatiue, oportet, si satisfaciat quaerenti, quod respondeat ad utramque.

Adhuc, quinto modo, potest exponi praedicta interrogatio quod sit de ista categorica solum 'chimaera est ens' et apponatur ista clausula 'uel non' ad denotandum quod respondens determinate respondeat aut 'sic' aut 'non'. Et apparet mihi quod opponentes sic communiter formantes suas quaestiones intendunt istum ultimum modum.

! Etiam iste modus est de propositione categorica praedicati uel

subiecti hypothetici, ut si sit interrogatio 'utrum Socrates est homo et asinus?', uel 'utrum Socrates est homo uel asinus'. "Si respondeas quod sic, tu affirmas utrumque, ut dictum est in principio istius modi, ideo affirmas quod Socrates est asinus; et si dicas quod non, tu negas utrumque, ideo tu negas quod Socrates sit homo". Respondeo quod concludendo tu deficis per istam fallaciam; tu enim concludis ac si affirmarem uel negarem 'hominem' et 'asinum' de Socrates inconiuncte, tamquam duo praedicata; non autem sic facio, sed affirmo uel nego coniuncte, tamquam unicum praedicatum disiunctum uel copulatum; si ergo interrogatio fiat de disiuncto praedicato, dicam simpliciter quod sic, et si fiat de copulato praedicato, dicam simpliciter quod non. Et sic concludens peccat per istam fallaciam. !

Quintus modus est de propositione hypothetica, ut si quaeratur 'utrum tu es asinus uel deus est?', uel etiam 'utrum tu es asinus et deus est?'. "Si dicas quod sic, arguitur ut prius quod tu concedis te esse asinum, et si dicas quod non, negas deum esse". Tu debes respondere proportionaliter prioribus, scilicet quod tu concedis uel negas ambas non inconiuncte, tamquam duas propositiones, sed coniuncte, tamquam unam propositionem hypotheticam; ideo non sequitur quod concludebatur.

Sextus modus esset de propositione plures secundum aequiuocationem uel amphiboliam si istam fallaciam extenderemus ad fallacias in dictione, sicut fecimus de fallacia ignorantiae elenchi. Et tunc de hoc dicunt quidam quod ista propositio 'omnis canis est substantia' est simpliciter concedenda, licet 'canem' capiamus secundum suam triplicem significationem, et ista est simpliciter neganda 'omnis canis est latrabilis'. Sed isti male dicunt, quia illa oratio non esset propositio, nec esset de ea interrogatio, sed nihil proponeretur uel interrogaretur, aut esset plures propositiones et interrogationes se habentes inconiuncte, propter quod oporteret ad quamlibet seorsum respondere, quamuis omnes essent concedendae, uel dicere aequiualenter, scilicet " domine, dico quod ibi sunt tres propositiones, seu interrogationes, et quamlibet concedo", uel "nego". Istum autem modum dimitto tamquam pertinentem ad fallaciam aequiuocationis uel amphiboliae.

Septimus modus esset de propositione plures ex inconiunctione plurium praedicatorum uel subiectorum, ut si quaeratur 'utrum Socrates est homo asinus?' uel 'utrum homo lapis est animal?'. Si enim respondeatur quod sic, non bene respondetur, neque etiam si respondeatur quod non. Quia uel ibi nulla est interrogatio, propter inconiunctionem orationis, uel etiam, supplendo, erunt duae interrogationes et propositiones inconiunctae, scilicet 'utrum Socrates est homo?', 'utrum Socrates est asinus?'; et si oporteat respondere, oportebit respondere seorsum ad utramque. Nam si simpliciter diceres quod sic aut quod non, uel tu ambas concederes aut negares, aut nullam, quia qua ratione unam eadem ratione alteram, et si ambas concederes aut negares, hoc non esset coniuncte, tamquam unam propositionem, quia sic non quaeruntur, sed hoc esset inconiuncte, tamquam duas propositiones; ideo sequeretur quod quaelibet seorsum affirmanda uel neganda esset, quod ponere esset falsum.

Ultimus modus est de propositione plures uno ultimorum modorum, in septima clausula distinctorum, ut si quaeratur 'utrum tu es homo, tu es asinus?', uel etiam 'utrum homo est asinus, deus non est?'. Non enim respondendum est simpliciter quod sic uel quod non, sed debes dicere sicut dicebatur de modo praecedente.

Sed tu diceres quod ibi non est nisi una interrogatio, cum ibi ponatur unica nota interrogatiua, scilicet unicum 'utrum'. Respondeo quod si sit ibi unicum 'utrum' tam secundum intentionem quam secundum uocem, tunc illa congeries uocum nec erit interrogatio nec interrogationes, propter defectum constructionis ex inconexione dictionum. Nam unica nota interrogationis non potest secundum constructionem conecti cum pluribus propositionibus inconiunctis; oportet ergo si debeat ibi esse aliqua interrogatio, ut utraque interrogatio habeat suum 'utrum'. Et erunt tunc duae interrogationes inconexae, ac si sic quaeramus 'utrum tu es homo? utrum tu es asinus?'; ideo utrique oportet dare suam propriam responsionem, uel sequeretur inconueniens, ut dictum est.

SDD 7.4.8

(1) Ex determinatis manifestum est quod sub hoc nomine generali 'fallacia' contentae sunt tredecim species fallaciarum. (2) Quae, uel aliquae earum, si concurrant in eadem argumentatione sophistica, non tamen concurrunt secundum eandem causam apparentiae et eandem causam defectus. (3) Et non sunt illae species specialissimae, sed subalternae, diuisibiles in plures alias species; igitur etiam possunt dici tredecim genera fallaciarum, scilicet subalterna. (4) Et possent poni plures aut pauciores species fallaciarum, significantes omnes fallacias et non concurrentes, secundum quod staretur in prioribus diuisionibus aut quod ultra procederetur ad posteriores.

Ista octaua ac ultima pars huius capituli infert ex praedeterminatis numerum fallaciarum, quia sunt tredecim secundum speciem, et illas species per prius nominamus. Et hoc est quod dicit prima clausula in hac parte.

Modus autem sumendi istum numerum secundum praedeterminata esset ponendo quod sophista intendens principaliter fallaciam respondentis, ut inde appareat sapiens cum non sit, intendit contra respondentem facere elenchum non uerum, sed apparentem. Est autem elenchus syllogismus contradictionis, uel, largius sumendo 'elenchum', elenchus est argumentatio contradictionis. Cum ergo fiat fallacia ex defectu elenchi cum apparentia, hoc potest esse dupliciter: uno modo ex defectu contradictionis, alio modo ex defectu argumentationis. Et secundum primum membrum huius diuisionis fit fallacia ignorantiae elenchi, et hoc membrum remanet indiuisum in hac enumeratione, licet posset subdiuidi, quia secundum ipsum posset fieri fallacia in dictione uel extra dictionem.

Et iterum modus fallendi in dictione diuiditur in sex fallacias, sicut prius apparuit. Modus autem fallendi extra dictionem ex parte argumentationis fit aut proprie ex defectu probationis, propter ignorantiam antecedentis, licet sit bona consequentia, et est fallacia petitionis principii, uel ex defectu consequentiae. Et tunc illa consequentia defectuosa uel est ad similitudinem syllogismi uel non; et si sic, uel ad similitudinem syllogismi ostensiui, et uocatur fallacia accidentis, uel syllogismi ad falsum uel ad impossibile, et uocatur 'fallacia secundum non causam ut causa. Et si non fit consequentia ad similitudinem syllogismi, uel fit secundum habitudinem apparentem termini ad terminum, pro quo membro ponitur fallacia secundum quid et simpliciter, uel propositionis ad propositionem, pro quo ponitur fallacia secundum plures interrogationes ut unam, uel consequentiae ad consequentiam, pro quo ponitur fallacia consequentis. Et haec omnia dicta sunt prius; unde non est hic nisi congregatio et recapitulatio praedeterminatorum.

In secunda autem clausula huius partis notatur quod aliquando aliquae harum fallaciarum bene concurrunt in eodem paralogismo, sed tamen in eodem distinguuntur formaliter ex diuersis causis apparentiarum uel defectuum. Propter quod dicit Aristoteles, secundo Elenchorum, quod nihil prohibet eandem orationem plures fallendi occasiones habere.

Tertia clausula ponit quod istae tredecim fallaciae, uel species fallaciarum, non sunt species specialissimae. Et quarta ostendit quod posset dari maior uel minor numerus specierum fallaciarum.

Et haec omnia manifesta sunt ex praedeterminatis.

      SDD 7.5: DE FALLACIIS PROUT INNATAE SUNT DUCERE AD METAS

SDD 7.5.1

(1) Praedeterminatarum autem fallaciarum aliae sunt ad alias metas aptiores. (2) Sed tamen nulla probatiue ducit ad metam; esset enim non argumentatio sophistica, sed argumentatio uere probabilis aut demonstratiua. Sed quaelibet innata est ducere apparenter imperitum ad aliquam quinque metarum praedictarum. (3) Omnis autem fallacia est apta nata ducere apparenter ad redargutionem, scilicet si conclusio quam opponens uere uel apparenter concludit contradicat aut appareat contradicere positioni respondentis.

Istud quintum capitulum determinat de fallaciis prout innatae sunt ducere ad metas quas sophistae intendunt. Et habet sex partes: prima ostendit quid in hoc conueniat omnibus fallaciis, secunda manifestat cuius fallaciae sit magis proprium ducere apparenter ad redargutionem, tertia cuius ad falsum, quarta cuius ad inopinabile, quinta cuius ad soloecismum et sexta cuius ad nugationem. Secunda incipit ibi "propriissime autem", tertia ibi "fallacia autem", quarta ibi "fallacia autem", quinta ibi "maxime autem", sexta ibi "sed ad nugationem".

Prima pars proponit primo quod aliquae fallaciae ad aliquas metas sunt aptiores ducere, quod in aliis partibus declarabitur. Et accipitur hic 'meta' prout descripta fuit in primo capitulo.

Secunda clausula declarat quod nulla fallacia uere et probatiue ducit ad metam. Quia ad hoc requireretur quod argumentatio uere inferret et probaret suam conclusionem, et ultra, si duceretur ad redargutionem, requireretur quod illa conclusio, uere illata et probata, contradiceret positioni respondentis; et nulla dictarum fallaciarum est quae non deficiat ab aliquo istorum.

Tertia clausula ponit quod quaelibet fallacia innata est ducere ad redargutionem, et declarat satis quo modo hoc sit uerum.

SDD 7.5.2

Propriissime autem fallacia ignorantiae elenchi apparet ducere ad metam redargutionis. Quia ipsa, si non concurrat alia fallacia, probat sufficienter suam conclusionem, quae apparet contradicere positioni respondentis, sed non contradicit ei. Et in hoc consistit ratio huius fallaciae, sicut prius apparuit. Et haec est apparens redargutio donec respondens ostenderit quod non contradicit.

Ista secunda pars manifeste ostendit quod proprietas huius fallaciae ignorantiae elenchi est ducere apparenter respondentem ad redargutionem. Et notat quo modo respondens possit cauere sibi ne appareat redargutus; hoc enim faciet si manifeste ostendat quod conclusio opponentis non contradicit sibi, et si hoc non sciat manifeste ostendere, tamen debet asserere quod non contradicit, et si quaeratur ab eo "quae ergo est eius contradictoria?", dicet quod praeponendo negationem toti propositioni; in multis enim non potest dari aliter contradictio.

SDD 7.5.3

Fallacia autem secundum non causam ut causam propriissime apparet ducere ad metam falsi uel impossibilis, quia directe sumit positionem respondentis, ex qua cum alia praemissa apparenter uera uel possibili, aut cum aliis praemissis apparentibus ueris uel possibilibus, concludit conclusionem manifeste falsam uel impossibilem, et postea ex huius conclusionis falsitate uel impossibilitate reuertitur expresse ad concludendam illam positionem respondentis esse falsam uel impossibilem.

Haec tertia pars similiter ostendit quod proprietas fallaciae secundum non causam ut causam est apparenter ducere respondentem ad metam. Dicitur autem meta uel falsi solum, uel falsi et impossibilis. Quia si concluditur conclusio manifeste falsa, non tamen impossibilis non infertur inde quod antecedens sit impossibile, sed solum quod est falsum, nec ille syllogismus debet uocari 'syllogismus ad impossibile', sed 'syllogismus ad falsum'. Sed si concludatur conclusio manifeste impossibilis, infertur inde quod antecedens non solum est falsum, sed etiam impossibile; et sic uocatur ille syllogismus 'ad impossibile'.

Et apparet quod quasi dupliciter ista fallacia ducit ad falsum uel impossibile. Quia qui concedit antecedens tenetur concedere consequens; cum ergo ex positione cum aliquo uero infertur manifeste falsum, respondens cogitur concedere manifeste falsum, et ultra etiam, in reuersione, inferetur quod positio sua erat falsa.

SDD 7.5.4

Fallacia autem petitionis principii magis quam aliae proprietatem habet ducendi apparenter ad metam inopinabilis. Cum enim opponens non habeat contra respondentem argumentum ex notioribus, respondens potest negare rationabiliter hoc quod opponens capit contra eum, nisi opponens fulciat auctoritate communi, uel famosorum doctorum, aut doctoris in loco in quo disputatur communiter approbati, aut quem respondens solet ita sequi. Si ergo respondens illud negauerit, tunc uidetur esse ductus ad inopinabile si non habeat sufficientem excusationem.

Ista quarta pars ponit et declarat fallaciam petitionis principii habere proprietatem ducendi apparenter ad metam inopinabilis magis quam aliae fallaciae. Dicitur autem "magis quam aliae fallaciae": quia cum dicimus fallaciam ignorantiae elenchi habere proprietatem ducendi ad redargutionem apparentem, non uolumus excludere quin aliae fallaciae sint quae possint etiam ducere ad redargutionem, sed uolumus dicere quod illa aptius et manifestius ducit, et proportionaliter uolumus dicere de non causa ut causa quantum ad falsum et de petitione principii quantum ad inopinabile.

Respondens autem potest auferre apparentem inconuenientiam huius metae dicendo a principio quod illam positionem ponit non obstante quod tales uel tales doctores sint opinionis contrariae. Tunc enim non uidetur duci ad illa inopinabilia ui argumentationis opponentis, quod requiritur ad metam. Vel si hoc non praedixit, quia forte hoc non percipiebat, debet contra auctoritates opponentis adducere alias auctoritates aliorum doctorum si habeat; auctoritates enim contra auctoritates extinguunt inopinabilitatem, uel debet laborare in expositione illarum auctoritatum, trahendo eas ad sensum qui non sit contra ipsum. Et si non potest aliter, debet dicere quod illam positionem dedit sciens quod magni doctores erant de contraria opinione, ut sic opponens ostenderet sibi si posset quo modo illi poterant suam demonstrare et opinionem quam dedit destruere; in tali enim casu non essent recipiendae auctoritates illorum.

SDD 7.5.5

Maxime autem fallacia figurae dictionis solet apparenter ducere ad metam soloecismi. Quia soloecismus est uitium contra regulas grammaticales, et grammatica maxime studiosa est circa similitudines uel dissimilitudines uocum significatiuarum, secundum quas similitudines fit fallacia figurae dictionis.

Ista quinta pars ponit quod maxime per fallaciam figurae dictionis possumus apparenter ducere ad metam soloecismi, et assignat super hoc causam manifestam. Et hoc est manifestum, specialiter quantum ad primum modum huius fallaciae. Cum enim quod est masculini generis credimus esse feminini generis, uel e conuerso, loquimur incongrue. Unde sic saepe decipiuntur ignorantes regulas grammaticae et earum exceptiones. Ignorans enim istam regulam 'nomina fluuiorum sunt masculini generis' dicet quod Sequana est humida, sicut hoc dicimus de aqua, et ignorans illam regulam nominis arborei dicet quod quercus est magnus, et si sciuerit illam regulam et ignorauerit exceptiones, peccabit iterum, quia dicet quod +d/riiiiius+ est spissa, uel grossa, et sic de aliis.

Ab hac ergo meta non potest aliquis praecauere sibi si fuerit regularum grammaticalium imperitus. Et Aristoteles, secundo Elenchorum, ubi agit de soloecismis uidetur tangere unum modum istius fallaciae ducentem apparenter ad soloecismum, scilicet ex eo quod in plurimis syllogismis uidemus terminos sumi in casibus similibus, credimus ita debere fieri in omnibus. Hoc enim concesso inferetur iste soloecismus, ut 'cuius habes scientiam est durum, lapidis habes scientiam; ergo lapis est durum'.

SDD 7.5.6

Sed ad nugationem uidetur maxime ducere apparenter fallacia secundum quid et simpliciter. Quia in terminis relatiuis aut connotatiuis uidetur idem significare terminus simpliciter sumptus et ipse sumptus secundum quid, id est cum additione alicuius alterius termini explicante correlatiuum uel connotationem. Qui ergo propter hoc credit quod in quacumque oratione ille terminus acceptus fuerit liceat loco eius ponere ipsum cum additione explicante suam connotationem decipitur, et non potest se defendere a uitio nugationis.

In ista sexta parte declaratur quo modo fallacia secundum quid et simpliciter habeat proprietatem ducendi apparenter ad metam nugationis. Et est textus manifestus si solum apponatur modica declaratio exemplorum.

Sit ergo exemplum quod iste terminus 'impar' definiatur quod est numerus habens mediam unitatem et 'simum' quod est nasus cauus. Et concedas mihi quod in quacumque propositione ponitur definitum potest loco eius commode poni sua definitio, et non mutabitur sententia nisi quod erit inde magis explicita et manifesta. Hoc ergo concesso, si dicas quod ternarius est numerus impar, ducam te ad nugationem, scilicet ponendo loco huius termini 'impar' suam definitionem, retento residuo; tunc enim habeo quod ternarius est numerus numerus habens mediam unitatem'. Similiter si dicas quod Socrates habet nasum simum, ego loco istius termini 'simum' capiam suam definitionem, scilicet 'nasum cauum', retento residuo, et concludam quod Socrates habet nasum nasum cauum. Similiter in grammatica dicimus idem ualere 'lego' et 'ego lego'; si ergo dicis 'ego lego', tu committis nugationem: nam pone loco huius termini 'lego' orationem sibi aequiualentem, scilicet 'ego lego', tu habebis 'ego ego lego'.

Ita etiam, in relatiuis, tu non potes in mente habere conceptum unius relatiui sine conceptu correlatiui, propter quod de necessitate unum correlatiuum connotat reliquum. Idcirco idem nobis significat 'duplum' et 'duplum dimidii'; ergo si dicis quod duplum est dimidii duplum, tu incurris nugationem, quia in praedicato loco huius termini 'duplum' possum ponere hanc orationem aequiualentem 'dimidii duplum', et sic habebo quod duplum est dimidii dimidii duplum'.

Quo modo autem debeat euitari apparentia huius inconuenientis et quo

modo saluandae sint tales rationes inuenietur declaratum in octauo tractatu, in glossa quartae partis secundi capituli, quod intitulatur 'de Definitionibus'.

SDD 7.6: DE SOLUTIONIBUS PARALOGISMORUM

SDD 7.6.1

(1) Ultimo determinandum est quodam generali modo de solutionibus paralogismorum, seu argumentationum sophisticarum, in singulis fallaciarum praedeterminatarum. (2) Est ergo solutio argumentationis sophisticae manifestatio falsitatis eius, id est defectus secundum quem deficit ab elencho. (3) Ideo si perfecta debeat esse solutio, oportet non solum quod est falsum interimere, sed etiam causam interemptionis ostendere.

Istud capitulum est sextum et ultimum huius tractatus, in quod docentur generaliter modi soluendi argumentationes sophisticas in unaquaque fallacia. Dico autem "generaliter" quia descensus ad singulares defectus diuersarum argumentationum, aut in consequendo aut in contradicendo, pertinet ad tractatum de Practica Sophismatum.

Et continebit hoc capitulum undecim partes, quarum prima ostendit in quo consistit omnis sophisticae argumentationis perfecta solutio, aliae partes sigillatim sunt de diuersis fallaciis. Secunda pars incipit ibi "ad paralogismos ergo", tertia ibi "et modo etiam", quarta ibi "in fallacia autem", quinta ibi "ad paralogismos", sexta ibi "similiter ad paralogismos", septima ibi "paralogismi autem", octaua ibi "paralogismi autem", nona ibi "deinde", decima ibi "in fallacia etiam", undecima ibi "paralogismi etiam".

Prima pars continet tres clausulas, quarum prima proponit intentionem capituli, sicut iam dictum est.

Secunda describit solutionem argumentationis sophisticae; et est manifesta, nisi quod aliqui dubitant, quia duplices sunt syllogismi sophistici, alii quidem peccantes in materia (et isti sunt qui continent falsitatem in praemissis suis uel aliqua earum), alii peccantes in forma (qui nullam praemissam habent falsam), propter quod descriptio solutionis hic data non uidetur conuenire nisi solutionibus peccantium in materia. Quod iterum confirmatur per istud dictum Aristotelis, secundo Elenchorum, "quare accidit orationes sophisticas quidem interimere, apparentes autem diuidendo soluere", quasi Aristoteles dicat duplicem esse solutionem, scilicet unam per interemptionem falsitatis, aliam per distinctionem, et syllogismos peccantes in materia, quos uocat 'orationes syllogisticas', dicit soluendos esse per interemptionem, peccantes in forma, quos uocat 'apparentes', per disiunctionem. Et sic uidetur quod interemptio et manifestatio falsitatis non pertineant nisi ad solutiones argumentationum peccantium in materia.

Et ego respondeo quod omnis argumentatio sophistica soluenda est per interemptionem et manifestationem alicuius falsitatis. Sed bene sunt aliae falsitates quam praemissarum; est enim aliquando falsa consequentia, aliquando falsa probatio, aliquando falsa contradictio. Nam sicut apparet quinto Metaphysicae, entia dicuntur uno modo falsa quia apta nata sunt uideri qualia non sunt aut quae non sunt; ergo quae apparet esse contradictio et non est dicitur falsa contradictio, et quae apparet esse bona consequentia et non est dicitur falsa consequentia, et quae apparet esse probatio et non est dicitur falsa probatio. Soluitur ergo sophistica argumentatio manifestando quod sit falsa consequentia et interimenda, ut in fallacia accidentis, uel falsa probatio, ut in petitione principii, uel falsa contradictio, ut in ignorantia elenchi.

Quod ergo dicebat Aristoteles de solutione per interemptionem et per distinctionem non intendebat de omnibus sophisticis syllogismis, uel sophisticis argumentationibus, sed de peccantibus ex parte praemissarum. Peccat autem praemissa aut quia falsa, et est interimenda, aut quia multiplex, et est distinguenda. Et etiam potest aliter exponi illa auctoritas, scilicet quod orationes syllogisticas, id est syllogismos peccantes in materia, oportet interimere quantum ad praemissam falsam, apparentes autem, id est peccantes in forma, oportet apparenter soluere, id est diuisim et seorsum diuersos modos solutionum declarare secundum diuersitatem fallaciarum, tamquam non reperiatur in eis idem modus solutionis.

Tertia clausula concludit ex secunda duo requisita ad hoc quod solutio sit perfecta. Non enim sufficit interimere falsum si appareat uerum nisi manifestetur falsitas. Credunt enim audientes quod ille non uere sed false interimat propositionem uel consequentiam uel contradictionem et quod hoc faciat nesciens soluere argumentum.

SDD 7.6.2

Ad paralogismos ergo fallaciarum aequiuocationis et amphiboliae soluendos oportet multiplicitatem distinguere. Si ergo conclusio sit multiplex, cum ipsa posita fuerit, respondens debet dicere sensum secundum quem posuit suam positionem, et ostendere quod argumentum opponentis non concludit contra illum sensum, sed contra alium; si autem non conclusio, sed praemissa fuerit multiplex, quod secundum sensum secundum quem argumentum concludit contra eum est falsa et secundum alium sensum non ualet consequentia.

Ista secunda pars manifeste ostendit quo modo sint soluendi paralogismi aequiuocationis et amphiboliae, et non oportet nisi exempla ponere. Ponit ergo Aristoteles de conclusione multiplici tale exemplum. Respondens dicat quod non est possibile tacentem dicere, intendens quod haec non est possibilis 'tacens dicit'; opponens arguat contra eum sic 'possibile est hoc dicere quod iste dicit, sed iste dicit tacentem; ergo possibile est tacentem dicere'; soluet ergo respondens distinguendo: "ista oratio quam concludis, scilicet 'possibile est tacentem dicere', est duorum sensuum; unus sensus est quod 'tacentem' construatur cum 'dicere' a parte ante, et tunc significat quod possibile est quod tacens dicat, alius sensus est quod construatur a parte post, et tunc significat possibile esse quod aliquis dicat 'tacentem'"; et tunc dicet etiam respondens "domine, ego posui positionem meam secundum primum sensum, scilicet quod impossibile est quod tacens dicat, et uos arguitis ad alium sensum, scilicet quod possibile est quod aliquis dicat 'tacentem', et hoc non repugnat".

De praemissa autem multiplici ponit Aristoteles hoc exemplum 'quidquid Socrates ignorat, hoc non scit; sed ipse ignorat scientem; ergo sciens non scit'. Dicet respondens quod maior est duplex: unus sensus est quod ista dictio 'hoc' sit nominatiui casus, et sic est falsa, alius sensus est quod sit accusatiui casus, et sic est uera, sed conclusio non sequitur ex praemissis.

Et apparet quod semper aliqua falsitas interimitur, scilicet uel falsitas contradictionis (in primo exemplo), uel falsitas praemissae secundum unum sensum (in secundo) et falsitas consequentiae secundum alium sensum.

Sed adhuc possibile est quod terminus multiplex ponatur in utraque praemissa et quod utraque praemissa sit distinguenda, et maior neganda secundum unum sensum et minor secundum alium, et si maior et minor sumerentur utraque secundum sensum secundum quem est uera, tunc non ualeret consequentia, ut in isto paralogismo 'omnis canis est animal latrabile, quidam piscis est canis; ergo ille est animal latrabile'.

SDD 7.6.3

Et modo etiam consimili soluendi sunt paralogismi fallaciarum compositionis et diuisionis et accentus nisi quod in eis non est propositio simpliciter eadem secundum uocem habens diuersos sensus, sicut est aequiuocatione et amphibolia. Ideo non est ibi, loquendo proprie, aliqua propositio distinguenda, sed manifestandum est quo modo sub eadem materia secundum uocem sunt diuersae propositiones uel dictiones secundum formam, et diuersas habentes uel facientes sententias.

Quod ibi dicitur de solutionibus paralogismorum compositionis et diuisionis et accentus est satis manifestum uolentibus considerare praedeterminata. Si enim ex parte conclusionis sit sub identitate materiali uocis diuersitas formalis, secundum quam sint diuersae propositiones, etiam secundum uocem, hoc debet manifestari. Et debet dicere respondens "compositam concessi et tu improbas diuisam", uel e conuerso, aut "secundum talem accentum concessi conclusionem et tu improbas eam secundum alium". Et si multiplicitas potentialis fuerit ex parte praemissae, debet dicere compositam esse falsam et ex diuisa non sequi conclusionem contra eum, uel e conuerso, et proportionaliter de accentu.

SDD 7.6.4

In fallacia autem figurae dictionis soluendum est dicendo quod non oportet dictionibus secundum uocem similibus correspondere similes modos significandi, sed quod in hoc oportet sequi regulas grammaticales et exceptiones ab eis, nec oportet similes dictiones secundum uocem aut secundum modos significandi grammaticales habere similes figuras praedicationum (hoc est esse de eodem praedicamento), et quod sub distributiuo unius praedicamenti non licet accipere terminos de alio praedicamento. Et sic oportet bene secundum diuersos modos huius fallaciae assignare diuersos defectus, nec debemus omnino attendere ad similitudines uocales dictionum uel orationum, quia uoces impositae sunt ad significandum ad placitum, aliquando similes dissimilia, aliquando dissimiles similia.

Haec quarta pars agit de solutionibus paralogismorum figurae dictionis. Et sicut difficile est modos huius fallaciae sufficienter assignare et distinguere, ita difficile est in omnibus modis eius solutiones proprias assignare. In radice tamen hoc est ostendendum quod non oportet dictiones similes secundum uocem habere similes modos significandi grammaticales, nec similes figuras praedicamentales. Habent enim multam similitudinem secundum uocem isti termini 'simus' et 'sidus', qui tamen sunt diuersorum generum et diuersarum declinationum, et diuersorum praedicamentorum; et similiter 'secare', 'amare', 'substare'.

Habentes ergo sufficientem scientiam de modis significandi secundum regulas grammaticales et sufficientem scientiam de distinctione praedicamentorum et distributiuorum sibi appropriatorum, et terminorum etiam sub eis contentorum possunt perfecte soluere paralogismos huius fallaciae et defectus eorum manifestare.

SDD 7.6.5

Ad paralogismos autem fallaciae accidentis communis solutio est dicere quod non sequitur conclusio ex praemissis, ut dicit Aristoteles. Sed ultra oportet in unoquoque paralogismo manifestare quare cum uideatur sequi non sequitur, sicut notauimus in principio huius capituli.

Haec quinta pars, docens soluere paralogismos fallaciae accidentis, sic est manifesta quod non indiget declaratione. Non enim oportet hic descendere ad particulares paralogismos huius fallaciae, quia quasi infiniti sunt et quasi infinitos habentes diuersos defectus, sed ad industriam respondentis spectat illos in paralogismis sibi occurrentibus assignare.

SDD 7.6.6

Similiter ad paralogismos fallaciae secundum quid et simpliciter oportet communiter negare consequentiam et causam falsitatis consequentiae assignare ex habitudine additionis ad dictum simpliciter cui additur. Aliae enim sunt consequentiae uerae et falsae si illa additio sit pure contrahens, aliae si amplians, aliae si suppositionem alienans et aliae si sit in pluribus harum condicionum participans. Ideo oportet respondentem hoc monstrare secundum exigentiam paralogismorum sibi factorum.

Hoc quod hic dicitur de paralogismis secundum quid et simpliciter fuit satis manifestum in declaratione quattuor modorum huius fallaciae distinctorum et positorum in secunda parte quarti capituli. Et debemus considerare quod in illis quattuor modis potest conuenienter addi quintus, qui specialiter est ducens ad metam nugationis, de quo determinatum fuit in sexta parte capituli praecedentis, et ibidem remissum ad locum ubi declarata est solutio paralogismorum.

SDD 7.6.7

Paralogismi autem fallaciae ignorantiae elenchi soluendi sunt interimendo contradictionem conclusionis opponentis ad positionem respondentis. Et manifestandum est defectus propter quem non est contradictio cum appareat esse contradictio. Illos autem defectus particulariter declarare secundum diuersitatem argumentationum sophisticarum spectat ad Practicam Sophismatum.

Totum quod in hac septima parte dicitur est manifestum. Et est notandum quod ad solutionem huius fallaciae reducendae sunt solutiones omnium argumentationum sophisticarum quae in probationibus uel improbationibus sophismatum uidentur tenere per locum a contradictoriis, uidelicet arguendo sic 'contradictoria sophismatis est uera; ergo sophisma est falsum', uel 'contradictoria sophismatis est falsa; ergo sophisma est uerum'; consequentia enim est necessaria. Sed oportet uidere an bene sumatur contradictoria, et si non, hoc est manifestandum, et solutum est argumentum.

SDD 7.6.8

Paralogismi autem fallaciae petitionis principii soluendi sunt per interemptionem praemissarum aut alicuius earum, non tamen quia sint uel credantur esse falsae. Saepe enim respondens scit uel credit eas esse ueras et conclusionem quae inferunt contra ipsum esse ueram, et suam positionem esse falsam, sed tamen eam posuit ut appareret sibi quo modo conclusio posita posset contra uolentem resistere demonstrari, in quo casu licitum est ei negare omnem propositionem contra ipsum acceptam aeque uel magis dubiam quam esset conclusio contra ipsum demonstranda tamquam nihil ualens ad illius conclusionis demonstrationem.

Omnia quae in hac octaua parte dicuntur fuerunt satis declarata in expositione quartae partis quarti capituli. Et certum est quod non solum est licitum, immo bonum et expediens, etiam in disputatione demonstratiua, respondentem, seu tenentem locum discipuli, exponere se ad sustinendum contradictoriam conclusionis demonstrandae et ad cauillandum pro posse suo contra demonstratorem, ut appareat quo modo poterunt illae cauillationes remoueri, quia per earum manifestam remotionem fiet demonstratio principalis firmior et euidentior.

SDD 7.6.9

Deinde etiam paralogismi fallaciae consequentis soluendi sunt negando conuertibilitatem consequentiae et assignando causam interemptionis, scilicet quia nec est necesse nisi in terminis conuertibilibus ex consequente bonae consequentiae sequi antecedens, nec ex opposito antecedentis sequi oppositum consequentis; et hoc manifestare non est difficile.

Ista sunt facilia et non indigent glossa.

SDD 7.6.10

In fallacia autem secundum non causam ut causam, ut paralogismi manifeste soluantur, considerandum est primitus si conclusio sequatur de necessitate ex praemissis. Et si non, hoc est manifestandum, et non ualet ulterior processus. Et si sic, considerandum est an conclusio est falsa uel impossibilis: quia si non, tunc nihil ualet reuersio super illas praemissas ad concludendum falsitatem uel impossibilitatem alicuius earum; si autem conclusio sit falsa uel impossibilis, considerandum est an remota praemissa quae reuertendo concluditur esse falsa uel impossibilis, conclusio primi syllogismi sequatur adhuc ex residuis praemissis aut non. Quia si sic, tunc non ualet reuersio super illam praemissam, eo quod ipsa est non causa illationis conclusionis; si autem sine illa praemissa non sequitur conclusio ex aliis praemissis, uidendum est an aliqua illarum praemissarum sit falsa uel impossibilis. Quia si sic, tunc non erat bona consequentia de praemissa qua inferebatur quod ipsa esset falsa uel impossibilis; si autem nulla aliarum sit falsa uel impossibilis, tunc adhuc uidendum est an illae praemissae sint incompossibiles, licet utraque sit possibilis. Quia si sic, non ualet reuersio ad concludendum aliquam praemissarum esse impossibilem; si uero nulla aliarum praemissarum est falsa uel impossibilis, nec praemissae sunt incompossibiles, argumentatio est demonstratiua, nec solui potest, nisi forte obstet petitio principii.

Ista decima pars docet soluere paralogismos fallaciae secundum non causam ut causam. Et plane positum est quidquid ibi dicitur supposito hoc quod ante dictum fuit, scilicet quod ista fallacia fit in syllogismis, uel apparentibus syllogismis, ad impossibilem uel ad falsum. Et cum dicitur "uidendum est an aliqua aliarum praemissarum ..." et caetera, hoc intelligitur si sint plures praemissae quam duae, sed si sint duae tantum, tunc uidendum est an alia praemissa ... et caetera.

SDD 7.6.11

Paralogismi etiam fallaciae secundum plures interrogationes ut unam soluuntur considerando in qua specie interrogationis unius uel interrogationis plures sit interrogatio opponentis, et secundum exigentiam talis interrogationis respondendo aut una responsione aut pluribus, et hoc aut affirmando aut negando. Et si argumentum opponentis non concludat de illa specie interrogationis unius aut plures de qua responsum est, sed de alia species, hoc est manifestandum, et erit argumentum solutum.

Consideratis quae de ista fallacia dicta sunt prius, totum quod hic dicitur est manifestum.

Haec ergo dicta de fallaciis sufficiant pro iunioribus.

========================================================= recensere
    SDD 8: DE DIVISIONIBUS, DEFINITIONIBUS, ET DEMONSTRATIONIBUS

SDD 8.1: DE DIVISIONIBUS

SDD 8.1.1

Nunc restat tractare de demonstrationibus. Hae autem supponunt definitiones, ideo etiam tractandum est de definitionibus, ad quas inuestigandas ualet ars diuidendi, ideo etiam tractandum est de diuisionibus, de quibus auctor noster non tractauit, quamuis tamen de eis sit pars logicae magis notabilis et finalis.

Secundum dicta a principio, iste est octauus tractatus huius operis, qui continet tres materias principales, scilicet primam de diuisionibus, secundam de definitionibus et tertiam de demonstrationibus. Prima materia continet unum capitulum, quod est de diuisionibus, et habet octo partes: in prima proponit intentionem huius tractatus, in secunda describit compositionem et diuisionem, in tertia ostendit quae componuntur et diuiduntur, et quae componunt et diuidunt, quarta distinguit diuersos modos totorum et partium, quinta distinguit diuersos modos diuisionum, sexta diuidit, uel distinguit, totum praedicabile, septima assignat omnes communitates perfectae diuisionis et eius uirtutes, et octaua apponit praedictis modis quosdam alios modos diuisionum metaphysice dictos. Secunda ibi "prout ergo", tertia ibi "ab his autem nominibus", quarta ibi "duobus quidem", quinta ibi "totorum uero", sexta ibi "multis autem", septima ibi "diuisionum autem", octaua ibi "adhuc quidem".

SDD 8.1.2

Prout igitur magis communiter describenda est diuisio et sibi opposita compositio, diuisio est multorum in unum collectorum separatio, compositio autem est multorum in unum collectio, et uocatur illud unum 'totum' et illa multa uocantur 'partes' eius.

Ista secunda pars describit communiter diuisionem et compositionem. Et sunt nomina in descriptionibus posita et nomina descriptorum satis multiplicia, prout in sequentibus apparebit. Et notabitur in fine quod diuisio est totius in partes et compositio est partium in totum, tamquam in diuisione sit processus ab uno, quod uocamus 'totum', uelut a termino a quo, ad plura, quae uocamus partes, tamquam ad terminum ad quem, et in compositione e conuerso.

SDD 8.1.3

Ab his autem nominibus 'compositio' et 'diuisio' plura denominantur componi uel diuidi, aut etiam componere uel diuidere. Partes enim quandoque dicuntur componi quasi simul in unum poni, aut etiam utraque dicitur alteri componi; quandoque etiam, et saepius, dicimus totum componi ex pluribus partibus. Et proportionaliter etiam partes dicimus ab inuicem diuidi, et totum etiam diuidi in partes; sed etiam partes quandoque dicimus componere totum et partes quandoque diuidere totum.

Haec tertia pars ostendit quae dicuntur componi uel diuidi, aut etiam componere uel diuidere; et est textus planus. Sed quamuis huius modi locutiones admittantur, tamen non omnes sunt propriae. Magis enim proprie dictum est quod pars unae parti alteri componitur, id est cum ea ponitur, uel quod partes componuntur, id est simul ponuntur; et similiter proprie dictum est quod pars a parte diuiditur, siue separatur, uel quod partes ab inuicem diuiduntur. Cum autem dicimus totum componi ex partibus, hoc significat quod ex compositione partium resultat unum totum, et cum dicimus totum diuidi in partes, hoc significat quod ex diuisione partium resoluitur totum et cessat esse unum totum si sit proprie dicta diuisio, sicut lignum ante partium ab inuicem separationem dicitur totum et unum, et post non dicitur totum neque unum. Sed etiam cum dicimus partes componere aut diuidere totum, non est proprie dicta locutio. Immo domificator, uel etiam securis, diuidit partes ligni ab inuicem et facit eas non esse amplius unum lignum, et ipse est qui componit et ordinat partes domus et eas facit esse unam domum. Si igitur dicamus partes componere totum, sensus est quod ex compositione partium sit uel dicitur unum totum; similiter si dicamus partes diuidere totum, sensus est quod ex diuisione partium ab inuicem ipsa cessant esse unum totum uel dici unum totum.

SDD 8.1.4

Duobus quidem modis principalioribus dicuntur 'totum' et 'partes'.

Unde uno modo dicuntur totum integrale et partes integrales, alio modo totum praedicabile et partes eius subiicibiles. Differunt enim, quia omnes partes totius integralis collectiue sunt suum totum, nulla tamen earum est illud totum; partes autem totius praedicabilis non sunt illud totum, sed de unaquaque illarum partium uere praedicatur illud totum. Duae enim unitates sunt binarius, similiter binarius et ternarius non participantes sunt quinarius, anima et corpus sunt animal. Sed nec plures species sunt unum genus uel una species, tamen de unaquaque specierum praedicatur suum genus et de unoquoque singularium praedicatur sua species.

In hac quarta parte distinguitur duplex totum, scilicet integrale et praedicabile; et ponitur inter ea manifesta differentia.

Sed tamen notandum est quod aliquando totum integrale dicitur proprie unum aut informatione, ut animal, cuius partes sunt corpus et anima, aut continuatione, ut lignum, cuius partes quantitatiuae sunt ligna in inuicem continua. Aliquando autem totum integrale non proprie et simpliciter dicitur unum nec ens, sed cum additione, ut unus numerus, una domus, unus exercitus, unus populus. Et attenditur ibi unitas uel ex uno conceptu numerali quo plura simul numeraliter numeramus, ut quod unus homo, unus equus et una capra sunt unus ternarius, uel ex ordine plurium ad inuicem et ad unum primum propter aliquem unum finem, ut dux et multi alii ad ipsum et ad inuicem ordinati propter deuincere inimicos sunt unus exercitus, uel ex congregatione et ordinatione, ut una domus, uel ex sola plurium corporum simul aggregatione, ut unus cumulus, uel ex unitate loci, uidelicet regni uel ciuitatis, ut populus, et sic de aliis plurimis.

Et quia omne totum ab unitate quadam dicitur et partes a multitudine, idcirco terminum unum de multis aliis praedicabile dicimus 'totum praedicabile', et illos plures de quibus praedicatur totum praedicabile dicimus 'partes' eius, et maxime si ille terminus unus significat multa confuse quae illi plures termini significant seorsum et distincte.

SDD 8.1.5

Totorum uero praedictorum diuersas dicimus esse diuisiones. Quandoque enim totius in suas partes fit diuisio per solam animae considerationem, aliquando autem per realem in ipsis totis uel partibus mutationem. Cum enim diuidimus mundum in corpora caelestia et corpora terrestria, leuia et grauia, aut zodiacum in duodecim signa, nullam facimus in illis partibus mutationem, sed sic haec diuidimus secundum rationem quia quae primo intelligimus esse unum, consequenter intelligimus esse plura.

Haec quinta pars manifeste assignat diuersos modos diuisionis totius in suas partes. Et est modus principalis et proprie dictus qui fit per realem in partibus uel etiam in aliqua earum mutationem, secundum quam pars a parte remouetur, ita ut partes quae antea dicebantur esse aliquo modo unum totum non amplius dicantur sic esse illud totum. Et ille modus adhuc habet plures modos speciales, quorum primus est continui per discontinuationem partium prius in inuicem continuatarum, ipsis saluatis, ut si festucam rumpimus uel lignum in plures partes secamus.

Secundus modus est compositi ex materia et forma per separationem formae a materia. Et haec mutatio est corruptio compositi et formae si forma sit naturalis, uel est solum desinentia inhaerentiae formae ad materiam, sine eius corruptione, si forma sit innaturalis, ut in morte hominis.

Tertius modus est diuisio mixti in elementa. Et est mixtum totum non proprie integrale ad elementa, sed uirtuale, quia habens uirtutes quodam modo similes uirtutibus elementorum. Vocatur autem haec diuisio 'resolutio mixti in elementa', quae uocamus 'corpora simplicia'; et fit haec diuisio per substantialem mixti corruptionem et elementorum ex eo generationem.

Quartus modus est totorum quorum nullum dicitur simpliciter aliquod unum, sed unum aggregatione uel colligatione uel ordine, aut huius modi, per motus locales partium, secundum quos partes desinunt dici taliter unum, ut si de domo auferatur tectum a parietibus, et parietes a fundamento, et ligna et lapides ab inuicem, aut si ex cumulo lapides dispergantur, aut si ex exercitu unusquisque reuertatur ad domum suam.

Alius autem modus diuisionis totius in suas partes est minus proprie dictus, qui fit per solam animae considerationem, sicut si haec secundum unum conceptum numeralem dicimus esse sex, et secundum plures alios conceptus numerales dicimus aliqua earum esse duo et aliqua esse quattuor, uel aliqua esse tria et aliqua etiam tria; sic enim senarium in binarium et quaternarium, uel in duos ternarios. Et totalem zodiacum considerantes secundum unum conceptum uocamus ipsum unum circulum, deinde considerantes seorsum ab inuicem duodecim partes aequales uocamus unamquamque unum 'signum'; et hanc considerationem uoco 'diuisionem zodiaci in duodecim signa', cui tamen considerationi et diuisioni correspondent a parte rei unitas zodiaci et diuersitas partium eius ab inuicem. Et haec sunt exempla in diuisionibus totorum integralium.

Simili autem modo possumus dicere de totis praedicabilibus. Nam plura uno conceptu concipientes, ea omnia uocamus 'animalia' et quodlibet eorum 'animal'. Duobus autem conceptibus ea considerantes, quaedam eorum secundum unum conceptum uocamus 'homines' et alia secundum alium 'bruta', et haec est diuisio animalium in homines et bruta. Sic etiam, sine exteriori mutatione, consideratione diuidimus animal in corpus et animam, uel mixtum in quattuor elementa, mundum in grauia et leuia, et caelestia et terrestria, et libros nostros in capitula et partes.

SDD 8.1.6

(1) Multis et diuersis modis dicuntur tota praedicabilia et partes eorum; ideo solent assignari multiplices diuisiones ipsorum. Est enim unum totum praedicabile quod de suis partibus praedicatur aequiuoce, et eius diuisionem uocamus 'diuisionem uocis in suas significationes'. (2) Et est aliud praedicabile de suis partibus uniuoce, quod est genus uel species; et sic est una diuisio generis in suas species per differentias specificas, et alia est diuisio speciei in sua singularia. (3) Et est aliud praedicabile de suis partibus denominatiue, et eius diuisio potest uocari 'diuisio totius in modo in suas partes', uel reducibilis in huius modi diuisionem. Sunt autem termini de se inuicem praedicabiles denominatiue, se habentes ad inuicem uel sicut subiectum et passio, uel sicut plures passiones eiusdem subiecti, siue dicantur passiones per se uel per accidens. Et sic Boethius, uocans 'passiones' accidentia, ponit triplicem diuisionem totorum denominatiue de suis partibus praedicabilium, scilicet subiecti in accidentia, accidentis in subiecta et accidentis in accidentia.

Ista sexta pars habet tres clausulas, quarum prima est de diuisione termini aequiuoci in suas significationes. Terminus autem aequiuocus est terminus significatiuus uocalis aut scriptus, et non terminus mentalis, prout alibi dictum fuit. Et est terminus uocalis aequiuocus cui secundum omnes suas significationes uel omnia sua significata non correspondet in mente unus conceptus, sed diuersi, secundum diuersas eius significationes. Et est eius diuisio in alios terminos uel orationes quorum uel quarum unicuique correspondet unus conceptuum illi termino aequiuoco correspondentium. Et non est aliud haec diuisio quam distincta explicatio significationum termini aequiuoci per terminos alios uel orationes illis significationibus diuersis appropriatos uel appropriatas, ut si dicamus hoc nomen 'canis' secundum unum eius conceptum significare idem quod 'animal latrabile', et secundum aliam eius significationem idem quod 'sidus caeleste', et secundum aliam idem quod 'piscis marinus'.

Terminorum autem aequiuocorum alium uocamus pure aequiuocum, et ille est cui non est imposita una significatio secundum attributionem ad aliam. Alium uocamus 'analogum', cuius est una significatio prima et alia, uel aliae, secundum attributionem ad illam; et tunc in rationibus significationum posteriorum semper includitur ratio primae significationis.

Secunda clausula erit de diuisione termini uniuoci. Et capio hic 'uniuocum' prout distinguitur contra 'aequiuocum' et 'denominatiuum', de quibus alias dictum fuit. Sunt autem illi termini genus et species. Et est uno modo diuisio generis in differentias, ut 'animalis' in 'rationale' et 'irrationale' sic 'animalium alia rationalia, alia irrationalia', uel sic 'omne animal est rationale uel irrationale'. Alio modo est diuisio generis in species, ut 'omne animal aut est homo aut est brutum'.

Dicimus autem genus primo diuidi per differentias in species quia prior est secundum rationem diuisio generis in differentias quam in species, eo quod differentiae sunt priores secundum rationem speciebus, cum ponantur in definitionibus quidditatiuis specierum et cum, additae generi, constituant definitiones specierum. Species autem immediate diuiduntur in sua singularia, et non per differentias priores essentiales, quia eiusdem speciei singularia non percipiuntur ab inuicem distingui nisi per accidentia uel per extranea, prout uideri debet septimo Metaphysicae; et ob hoc etiam, una cum quibusdam aliis causis, dicimus singularia non esse definibilia.

Tertia clausula est de praedicabili denominatiue in qua fit mentio de toto in modo. Est autem totum in modo, sicut alias dictum est, terminus communis respectu sui ipsius sumpti cum accidentali determinatione. Ideo diuisio totius in modo in suas partes est ut si dicamus 'equorum alii sunt equi albi, alii sunt equi nigri, alii sunt mediis coloribus colorati', uel si dicamus omnem numerum esse numerum parem uel numerum imparem. Quandoque autem in huius modi diuisionibus totorum denominatiue praedicabilium non coniungimus passionem subiecto, sed ponimus diuisionem sine determinatione et determinabili.

Et sic proueniunt tres modi diuisionum quos ponit Boethius, scilicet subiecti in passiones, seu accidentia, ut 'equorum alii albi, alii nigri, alii coloribus mediis colorati', uel 'numerorum alii pares, alii impares', aut accidentis, seu passionis, in subiecta, ut 'masculorum alii homines, alii bruta', uel 'corporum grauium et leuium alia elementaria, alia ex eis mixta', aut accidentis in accidentia, seu passionis in passiones, ut 'grauium alia sicca, alia humida', uel 'humidorum alia calida, alia frigida'.

Et hae denominationes, seu praedicationes, reducuntur ad totum in modo et ad partes eius. Accidentia enim sunt tamquam partes in modo suorum subiectorum; est enim aliquid secundum se non quia album uel nigrum, sed non est album nisi quia est aliquid album, nec nigrum nisi quia est aliquid nigrum, prout haec dicuntur in septimo Metaphysicae et etiam in primo Posteriorum; reducit enim Aristoteles praedicationem subiecti de accidente uel accidentis de accidente ad praedicationem accidentis de subiecto, tamquam ad priorem et directam.

SDD 8.1.7

Diuisionum autem quaedam dicuntur 'perfectae', aliae 'imperfectae'. 'Perfecta' dicitur quae obseruat duas proprietates, scilicet quod sit sufficiens et quod non sit superflua; 'imperfecta' autem dicitur si deficiat ei aliqua harum proprietatum. Est autem diuisio totius integralis in partes eius sufficiens si illae partes sunt ipsum totum, et est deficiens si non sunt illud totum. Diuisio autem totius praedicabilis est sufficiens in illas partes quas disiunctim praedicantur de isto toto uniuersaliter sumpto, et si non, non est sufficiens. Diuisio autem dicitur 'superflua' si partes totius in quas est diuisio participant in aliqua parte illius totius, et si non, non est superflua.

Ista septima pars manifestabitur per assignationem exemplorum. Sufficiens ergo est diuisio huius propositionis 'homo est animal' in subiectum et praedicatum et copulam, quia haec sunt illa propositio. Sed huius propositionis 'omnis homo est animal' non est sufficiens diuisio in subiectum, praedicatum et copulam, quia in assignatione huius diuisionis deficit ista pars 'omnis', sine qua aliae partes non sunt illa propositio. Ideo non est sufficiens diuisio totius quantitatiui in eius duos ternarios, sed in ternarios non participantes. Ita est sufficiens diuisio 'animalis' per 'rationale' et 'irrationale', quia omne animal est rationale uel irrationale, sed non est sufficiens diuisio 'animalis' per 'uolatile' et 'gressibile', quia non omne animal est uolatile uel gressibile.

Deinde diuisio 'animalis', quamuis non esset superflua per 'rationale' et 'irrationale', tamen esset superflua per 'rationale' et 'irrationale' et 'mortale', quia 'mortale' coincidit in aliquibus suppositis cum 'rationali', et etiam in aliquibus cum 'irrationali'. Ita esset diuisio superflua grauium et leuium in calida et grauia et humida et sicca, quamuis non esset superflua in calida et frigida, uel etiam in humida et sicca; coincidunt enim 'calidum' et 'frigidum' cum 'humido' et 'sicco'.

Similiter, de toto integrali, superflua esset diuisio huius propositionis 'homo currit' in nomen et uerbum et copulam, quia in uerbo implicatur copula. Esset etiam superflua diuisio senarii in tria et quattuor, quia quamuis tam ternarius quam quaternarius sint partes senarii, tamen non sunt in senario ternarius et quaternarius sic quin in aliqua unitate participent. Sed non esset superflua diuisio senarii in duos ternarios, uel in binarium et quaternarium, non participantes. Ita esset superflua diuisio lineae in eius medietatem et tertiam et quartam, sed non in eius medietatem et tertiam et sextam non participantes. Sic ergo uolunt dicere auctores quod bonae diuisionis membra diuidentia debent euacuare totum ambitum diuisi, quantum ad sufficientiam, et non debent coincidere, quantum ad superfluitatem.

Sed contra haec dicta est magna dubitatio, de diuisionibus quorundam generum in suas species uel differentias, quia omnino uidetur quod membra coincidant. Verbi gratia, 'quantitatis' in 'quantitatem continuam' et 'quantitatem discretam'; quoniam omnis quantitas continua est numerus (est enim binarius, quia est suae duae medietates), et tamen omnis numerus est quantitas discreta; item, quia magnitudo diuiditur in corpus, superficiem et lineam, cum omnis linea et superficies sit corpus; et quoniam diuiditur, in secundo Ethicorum, bonum in honestum, delectabile et utile, cum omne simpliciter utile uel delectabile sit honestum, et etiam omne utile sit delectabile, et e conuerso. Et sic de multis aliis diuisionibus.

Respondeo, quantum spectat ad propositum, quod ad hoc quod aliqui termini sint diuersae species in quas aliquod genus immediate diuiditur non oportet semper quod non supponant pro eisdem rebus, sed sufficit in multis quod sint diuersae rationes a quibus illi termini sumuntur contentae sub ratione generali et non una sub alia. Unde, quinto Metaphysicae, dicitur quod illa dicuntur unum specie quorum ratio est una, et diuersa specie quorum rationes sunt diuersae. Isti enim termini 'dulce' et 'album' sunt diuersi specie, quamuis pro eodem supponant, ut pro lacte.

In talibus ergo non debet poni diuisio generis in species per talem modum 'quantitatum aliae sunt continuae, aliae discretae', uel 'magnitudinum aliae corpora, aliae superficies, aliae lineae', uel 'bonorum alia delectabilia, alia utilia, alia honesta', sed per talem modum 'rationum secundum quas aliqua dicuntur quantitates aliae sunt secundum quas dicuntur continuae, aliae secundum quas dicuntur discretae', et 'rationum secundum quas aliqua dicuntur magnitudo aliae sunt secundum quas dicuntur corpus, aliae secundum quas dicuntur linea, aliae secundum quas dicuntur superficies', et 'rationum secundum quas aliqua dicuntur bona, aliae sunt secundum quas dicuntur utilia, aliae secundum quas dicuntur delectabilia, aliae secundum quas dicuntur honesta', et sic de aliis singulis. Sunt enim in huius modi diuisionibus separationes sine coincidentia, non rerum a rebus pro quibus termini supponunt, sed rationum a rationibus secundum quas nomina diuersa pro eisdem rebus supponunt.

Et si uolumus aliqualiter disgregationem facere, manifestum est quod non omne genus ad quamlibet suarum specierum est superius secundum praedicationem, terminis personaliter sumptis. Omnis enim quantitas est numerus et omnis numerus est quantitas, et omnis magnitudo est corpus et omne corpus est magnitudo. Tamen uerum est quod in terminis substantialibus et in terminis non connotatiuis genus est superius secundum praedicationem et pro pluribus supponit quam aliqua suarum specierum, et nullae species siue differentiae in terminis substantialibus immediate diuidentes aliquod genus coincidunt in supponendo pro aliquo eodem uel pro aliquibus eisdem. Nec enim omne animal est homo, nec omne animal est brutum, nec brutum est homo, uel e conuerso, sicut nec omnis color est albedo, nec omnis color est nigredo aut rubedo, nec aliqua albedo est nigredo uel rubedo, nec e conuerso. Sed non in omnibus generibus et speciebus denominatiuis oportet sic esse, immo omnis linea est superficies et corpus, et omnis magnitudo est numerus.

Sed tunc statim dubitatur quo modo et quare in talibus erit genus totum ad speciem magis quam e conuerso, et quo modo erit species pars subiectiua generis.

Respondeo quod licet non sit superioritas subiectiue quo ad hoc quod est pro pluribus aut pro paucoribus supponere, tamen est superioritas et non conuertibilitas quantum ad intelligi sub tali uel tali ratione. Verbi gratia, hoc nomen 'quantitas', pro quibuscumque supponat, connotat diuisibilitatem et mensurabilitatem. Dico "diuisibilitatem" quia dicitur, quinto Metaphysicae, describendo 'quantum', quod "quantum dicitur quod est diuisibile in ea quae ..." et caetera, et dico "mensurabilitatem" quia dicitur ibidem "multitudo ergo quantum aliquid dicitur si numerabile fuerit, magnitudo si mensurabile fuerit". Ratio ergo generalis quantitatis est ratio plurium mensurabilium, ratio uero quantitatis continuae est ratio plurium mensurabilium quantum ipsa sunt secundum extensionem, et ratio quantitatis discretae est ratio plurium mensurabilium quot ipsa sunt secundum multitudinem. Est ergo sic superioritas et inconuertibilitas quia quaecumque intelliguntur esse plura mensurabilia quantum ipsa sunt, illa intelliguntur esse plura mensurabilia, et non e conuerso; similiter quaecumque intelliguntur esse plura mensurabilia quot ipsa sunt, illa intelliguntur esse plura mensurabilia, et non e conuerso. Similiter est de magnitudine et de speciebus eius; sic enim magnitudo dicitur ut est mensurabilis quanta sit extensiue, et linea ut est mensurabilis extensiue quanta sit secundum unam diametrum, non considerando de ductione eius in alias diametros, et superficies secundum ductionem unius diametri in aliam, non considerando de tertia diametro, et corpus secundum ductionem tertiae diametri in se.

Et tunc apparet manifeste quod superioritas et inconuertibilitas generis est secundum unamquamque illarum specierum. Nam omne quod intelligitur esse mensurabile quantum ipsum est extensiue secundum unam diametrum et sine ductione in aliam intelligitur esse mensurabile quantum est extensiue, et non e conuerso, et simili modo de ratione 'superficiei' et 'corporis'. Igitur haec Aristoteles intendebat, quinto Metaphysicae, dicens "magnitudinis uero quae ad unum continua longitudo", id est linea, "quae uero ad duo latitudo", id est superficies, "quae autem ad tria profunditas", id est corpus, "horum autem pluralitas quidem numerus ..." et caetera. Et haec debent manifestari in quinto Metaphysicae et in sexto Physicorum.

Nunc ergo reuertor ad dicendum alias differentias inter diuersos modos diuisionum praeenumeratos. In hoc ergo differunt diuisio generis et speciei in species et speciei in indiuidua quia non potest dari sufficiens diuisio speciei in indiuidua propter infinitatem indiuiduorum. Ideo descendentem a generalissimis ad specialissima per diuisiones iubet Plato quiescere in specialissimis, ut dicit Porphyrius. Sed potest esse diuisio sufficiens generis in suas species, non tamen omnis generis, quoniam infinitae sunt species quorundam generum, ut figurarum et numerorum.

Differt etiam diuisio generis in species a diuisione subiecti in accidentia uel e conuerso, uel etiam accidentis in accidentia, primo quia cum species diuidant genus, genus non diuidit aliquam suarum specierum. Sed in accidentibus potest utrobique unum diuidere reliquum; sicut enim omnis homo est masculus uel femella, ita omnis masculus est homo uel brutum, et sicut omne calidum est siccum uel humidum, ita omne humidum est calidum uel frigidum.

Secundo differunt quia si est diuisio sufficiens generis in species, tunc species disiunctiue acceptae conuertuntur cum genere, ut quod omne animal est homo uel brutum et quod omne quod est homo uel brutum est animal. Non sic autem in accidentibus; licet enim omnis homo sit masculus uel femella, non tamen, e conuerso, omnis masculus uel femella est homo, et licet omne dulce sit calidum uel frigidum, tamen non omne calidum uel frigidum est dulce.

SDD 8.1.8

(1) Adhuc quidam alii ponuntur diuisionum modi minus proprie dicti. Unus est diuisio termini praedicabilis per alium terminum finite et infinite sumptum, ut quod omne animal est homo uel non homo, rationale uel non rationale, album uel non album. (2) Et alius modus est secundum quem oratio eadem secundum materiam dicitur composita uel diuisa prout est alia et alia secundum formam. (3) Alius adhuc est modus prout propositionem disiunctiuam uocamus 'diuisionem', ut si dicamus 'aliquis homo currit uel nullus homo currit'; talem enim propositionem dicimus esse manifestam per sufficientem diuisionem.

In ista octaua parte apponuntur praedeterminatis tres modi diuisionum. Et primus eorum est reducibilis ad modos superius declaratos. Nam si terminus diuidens et terminus diuisus se habeant ad inuicem secundum praedicationem uniuocam, tunc unum eorum erit genus et alterum species eius uel differentia, uel unum erit species et alterum indiuiduum. Terminus autem infinitus capietur pro alia specie aut aliis speciebus, aut pro alia differentia aut aliis differentiis, aut pro alio indiuiduo aut aliis indiuiduis.

Et hoc fit quandoque ex eo quod species aliqua uel differentia non habet nomen positiuum sibi impositum, ut cum dicimus 'sonorum alius uox, alius non uox'. Et contingit aliquando nomen non esse impositum propter ignorantiam speciei uel differentiae. Et propter istum modum diuisionis contingit aliquando speciem aliquam definire per genus et per negationem alterius speciei, uel aliarum specierum, uel differentiarum suarum, sicut dicit Porphyrius accidens esse praedicabile quod nec est genus nec species nec differentia nec proprium, uel sicut diceremus brutum esse animal non rationale. Saepe etiam in talibus diuisionibus utimur termino priuatiuo loco termini infiniti, ut cum dicimus 'substantiarum alia corporea, alia incorporea', et 'substantiarum corporearum alia animata, alia inanimata'.

Si autem terminus diuidens finitus et terminus diuisus se habeant secundum praedicationem denominatiuam, tunc est reductio ad diuisionem subiecti in accidentia uel e conuerso, uel accidentis in accidentia, ut si dicamus 'substantiarum aliae mobiles, aliae immobiles', uel 'non mobiles', uel 'corporum alia colorata, alia non colorata', et 'coloratorum alia sonorosa, alia non sonorosa'. Et est notandum quod ille modus diuisionis est ualde conueniens. Quia omnis terminus supponens pro aliquibus aut pro pluribus hoc modo diuisionis diuidi potest per quemcumque terminum alium supponentem pro aliquo uel aliquibus illorum plurium, non tamen pro illis omnibus, ut 'hominum alii albi, alii non albi', et 'alborum alii homines, alii non homines', uel 'entium alia equi, alia non equi', uel quod omne ens est Socrates uel non Socrates.

Et est omnis talis diuisio sufficiens et non superflua. Dico "sufficiens" quia de omni termino pro aliquo uel aliquibus supponente et uniuersaliter sumpto, si sit terminus communis, praedicatur uere omnis alter terminus sumptus finite et infinite sub disiunctione, ut 'omne ens est album uel non album', 'domus uel non domus', immo 'chimaera uel non chimaera'. Dico autem "non superflua" qui pro nullo eodem supponit terminus finite sumptus et ipse infinite sumptus; nulla enim domus est non domus, et nullum album est non album, et caetera.

Notandum est etiam quod iste modus diuisionis sic est communis quod ualet ad examinandum cuiuslibet alterius termini praedicabilis diuisionem an sit superflua uel non superflua. Quoniam si quodlibet membrum diuisionis praedicetur uere et uniuersaliter de alio membro infinito, diuisio est sufficiens, et si non, non est sufficiens. Verbi gratia, haec est sufficiens diuisio 'animalium aliud rationale, aliud irrationale', quia omne animal non rationale est irrationale et omne etiam animal non irrationale est rationale'; sed haec non est sufficiens 'animalium aliud uolatile, aliud gressibile', quia non omne non uolatile est gressibile nec omne non gressibile est uolatile.

Et ex hoc apparet quo modo debeamus intelligere illas proprietates quae solent attribui bonis diuisionibus, scilicet quod omnis bona diuisio debet dari per opposita et debet esse bimembris uel reducibilis ad bimembrem. Sic enim debet dari per opposita quia de quolibet membro bonae diuisionis debet uere praedicari oppositum alterius membri. Dico "oppositum" penes finitatem et infinitatem, ut quod si est bona diuisio 'animalis' per 'hominem' et 'brutum', oportet hominem esse non brutum et brutum esse non hominem.

Si autem diuisio est per tria uel quattuor membra, reducibilis est ad duo membra: quia accepto uno membro oppositum eius uere dicetur de quolibet aliorum membrorum. Verbi gratia, ut si dico quod omnis quantitas ad omnem quantitatem suae speciei est maior uel minor uel aequalis, hoc est quia tam maior quam minor non est aequalis; et tunc est diuisio per duo membra sic quia aut est aequalis aut non aequalis, et si non aequalis, tunc est maior et minor. Similiter triangulorum alius isosceles, alius isopleurus, alius gradatus, siue scalenon, quia omnis triangulus est isosceles uel non isosceles, et si non isosceles, tunc est isopleurus uel gradatus.

Hoc igitur sit dictum de primo modo diuisionis in hac parte posito.

De secundo autem modo sufficit quod dictum fuit de eodem in septimo tractatu, ubi agebatur de fallaciis compositionis et diuisionis.

Sed de tertio modo dicendum est quod ille non est proprie dicta diuisio. Quia si dico quod deus est uel deus non est, nihil est quod diuidatur in deum esse et deum non esse; nihil enim est deum non esse. Sed talis propositio solet aliquando uocari 'diuisio' similitudinarie. Quia si sit bona diuisio termini praedicabilis, necesse est de quolibet supposito termini diuisi uere affirmari aliquod terminorum diuidentium, et non utrumque nisi sub disiunctione; ita necesse est propositionis diuisiuae uerae alteram partem esse ueram, sed non utramque.

Ita etiam si quis uocet propositionem categoricam de disiuncto praedicato 'diuisionem', hoc non erit proprie, sed solum similitudinarie, sicut dictum est de propositione disiunctiua. Verbi gratia, si dico quod omnis homo est asinus uel non asinus, aut quod omne ens est chimaera uel non chimaera, tunc nihil ibi proprie diuiditur, quia iste terminus 'asinus' non est pars subiicibilis huius termini 'homo', uel 'chimaera' 'entis'. Ubi tamen subiectum est uere praedicabile de utroque disiunctorum, prima propositio posset implicare diuisionem, ut si dico 'omne animal est album uel non album', posset resolui in hanc propositionem diuisiuam 'animalium alia sunt alba, alia non alba'.

Haec ergo dicta sint de diuisionibus breuiter et finaliter.

SDD 8.2: DE DEFINITIONIBUS

SDD 8.2.1

(1) Sequitur agere de definitionibus. Sunt autem octo communes proprietates omnium definitorum, uel etiam omnium definitionum. Et est prima proprietas quod definitio et definitum dicuntur ad conuertentiam per modum relatiuorum; omne enim definitum est definitionis definitum et omnis definitio definiti definitio. (2) Secunda proprietas est quod definitio et definitum dicuntur ad inuicem conuertibiliter, ut quod omnis homo est animal rationale mortale et omne animal rationale mortale est homo; ex quo sequitur illud commune dictum quod definitio debet competere omni contento sub definito per exclusionem aliorum, quae non continentur sub eo, et semper et per se et primo, et, per consequens, de omni est praedicabile definitum de quo praedicabilis est definitio; et omne praedicatum quidditatiuum solet uocari 'quod quid est'. (3) Tertia proprietas est quod omnis definitio explicite est notificatiua definiti. (4) Quarta est quod omnis definitio est oratio et omne definitum est terminus incomplexus, uel saltem est oratio minoris complexionis quam sit sua definitio. (5) Quinta proprietas est quod nullum singulare est definitum uel definitio. (6) Sexta est quod nulla etiam propositio est definitum uel definitio. (7) Septima est quod nulla definitio debet dari parabolice uel transsumptiue. (8) Octaua est quod nulla definitio debet esse superflua uel diminuta.

Istud capitulum secundum tractabit de definitionibus. Et habebit septem partes, quarum prima enumerat communes proprietates definitorum et definitionum, secunda distinguit diuersos modos definitionum, tertia agit de definitione dicente quid nominis, quarta de definitione quidditatiua, quinta de definitione causali, sexta de definitione descriptiua, quae solet uocari 'descriptio', septima de compositione harum definitionum. Secunda incipit ibi "definitionum quaedam", tertia ibi "definitio dicens", quarta ibi "definitio quidditatiua", quinta ibi "definitio causalis", sexta ibi "descriptio", septima ibi "saepe autem".

Prima pars continet octo clausulas, scilicet octo proprietates communes definitionum et definitorum, quarum prima est satis manifesta.

Secunda ponit quod omnis definitio est praedicabilis de suo definito uere, affirmatiue et uniuersaliter; sed hanc proprietatem oportet moderare quantum ad definitiones dicentes quid nominis, sicut post dicetur.

Tertia etiam proprietas est supponenda ex quid nominis; non enim propter aliud quaeritur definitio nisi ut explicite sciatur quid est illud pro quo definitum supponit, aut quid uel quae significat terminus definitus, uel quid uel quae connotat.

Deinde etiam sequitur quarta proprietas. Non enim potest esse definitio talis explicite notificatiua definiti nisi sit oratio et definitum terminus incomplexus, et si utrumque sit oratio, nisi definitio sit plurium dictionum. Quod autem definitum aliquando sit oratio dicit Aristoteles, primo Topicorum, loquens de definitione; dicit sic "assignatur autem oratio pro nomine aut oratio pro oratione". Et hoc fit cum est aliqua oratio quae continet aliquem terminum definibilem, ut si ponamus orationem complexam ex istis terminis A et B, quae uocetur 'G', et sit A definibile, tunc in alia oratione definitio ipsius A ponatur cum B, et sit illa oratio secunda H, ego dico quod tunc H erit definitio G. Verbi gratia, sit oratio G 'animal rationale', et cum 'animal rationale' ponatur definitio 'animalis', tunc oratio H erit 'substantia animata sensibilis rationalis', et haec oratio erit definitio istius orationis 'animal rationale'; est enim praedicatio definitionis de definito dicendo 'animal rationale est substantia animata sensibilis rationalis'. Et ita etiam definitio 'animalis albi' erit haec oratio 'substantia animata sensibilis alba'.

Ex quo uidetur apparenter quod si haec oratio H sit definitio orationis G, hoc non est ratione totarum orationum, sed ea ratione qua pars orationis A est definitio partis orationis G, scilicet 'animalis'. Nam ex parte 'albi' uel 'rationalis' non est differentia orationis definientis ad orationem definitam; ideo non uidetur per se et primo esse definitio definiti nisi oratio termini incomplexi. Ideo sic bene intelligitur famosa propositio, scilicet quod solius incomplexi est definitio.

Et ita etiam si orationis complexae ex duobus terminis uterque terminus fuerit definibilis, oratio complexa ex definitionibus illorum erit definitio illius orationis, ut si definitio 'simi' esset 'habens nasum cauum' et definitio 'animalis' esset 'substantia animata sensibilis', definitio 'animalis simi' esset ista 'substantia animata sensibilis habens nasum cauum'; sed iterum hoc non esset per se et primo, sed ex eo quod haec esset definitio huius termini et illa illius.

Quinta autem proprietas est magis dubitabilis, et eius demonstratiua manifestatio pertinet ad septimum Metaphysicae; et ibi ponit Aristoteles rationes quas breuiter ego tangam. Una ratio est quod res significatae per terminos singulares eiusdem speciei non possunt cognosci differre nisi per extranea illis singularibus, quibus circumscriptis nihilo minus illi termini significarent quae significant; ergo oporteret in definitione singularium ad differentiam alterius ponere extranea quibus ablatis non auferretur terminus singularis nec eius significatio.

Alia ratio est quia non possunt res singulariter cognosci nisi cognoscantur per modum exsistentis in prospectu cognoscentis. Ideo si non sensi Socratem, tu non potes mihi dicere quid debeam intelligere per 'Socratem' nisi per terminos communes, quorum congregatio, seu significatio, ita bene conueniret alteri sicut Socrati si alter crearetur similis in omnibus circumstantiis Socrati; ideo non esset haec definitio 'Socratis', quia non esset sibi propria nec conuertibilis.

Alia ratio est quia si plura nomina singulariter imponas eidem, uel simul uel successiue, dicens quod hoc uocetur proprio nomine 'Socrates', uel hoc uocetur proprio nomine 'B', uel 'C' uel 'D', illa nomina erunt synonyma, et synonymorum unum non definitur per aliud. Et si in definitione singularis non ponitur aliquod nomen singulare, tunc non erit nisi congregatio communium, quae poterit alteri conuenire, ut dicebatur.

Alia ratio est quia cum tale singulariter apprehensum recedit a sensu, nescimus utrum est eius definitio dicens quia est uel quod est, et definitio debet supponere quia est. Sed haec ratio non arguit de definitione dicente quid nominis, quia non oportet illa praesupponere quia est. Et illae rationes habent profundas difficultates, quae manifestandae sunt in altiori philosophia.

Sexta autem proprietas ex hoc uidetur tenere quia definitio debet praedicari uere de definito, ipsis significatiue sumptis; propositio autem significatiue sumpta non praedicatur nec subiicitur. Et haec ratio non arguit de definitione dicente quid nominis, quia non oportet illam significatiue sumptam praedicari affirmatiue de definito. Ideo manifestum est ex hoc quod haec proprietas non conuenit omni definitioni dicenti quid nominis; sed de hoc dicetur post.

Iterum oratio infinitiui modi gerens propositionis similitudinem in eo quod habet nomen et uerbum, uel etiam subiectum, praedicatum et copulam, ut si dico 'hominem currere' uel 'hominem esse album', talis oratio bene est definibilis, non per se et primo, sed ratione termini uel terminorum; est enim praedicatio definitionis de definito dicendo 'hominem currere est animal rationale mortale currere'. Sed hoc non obstat proprietati, quia proprie loquendo talis oratio non est propositio, licet aliquando, materialiter sumpta, supponat pro propositione, ut si dico 'hominem esse asinum est falsum'.

Septimam proprietatem ponit Aristoteles sexto Topicorum, quam probat: quia definitio non quaeritur nisi ad explicitam manifestationem definiti; ideo non debet esse obscura, sed quantum possibile est debet esse clara; omnis autem transsumptiua, metaphorica uel parabolica locutio habet obscuritatem.

Octaua proprietas apparet, quia in omnibus peccata dicuntur superfluitas et defectus.

SDD 8.2.2

Definitionum quaedam est dicens quid nominis, alia quidditatiua, alia causalis, alia descriptiua.

Ista secunda pars enumerat quattuor modos definitionum, qui seorsum manifestabuntur in sequentibus. Et haec diuisio definitionum est capiendo 'definitionem' communiter. Sed si proprie uellemus sumere hoc nomen 'definitio', tunc cum definitionis sit indicare quid est, sola quidditatiua definitio dicetur 'definitio'; ideo sic nec aliorum diceremus esse definitiones nisi eorum quibus conueniunt definitiones quidditatiuae, quamuis eorum bene sint alii modi definitionum. Et tu potes uidere ea quae de istis quattuor modis definitionum dicta sunt in tractatu de Locis Dialecticis, ubi agitur de locis a substantia.

SDD 8.2.3

(1) Definitio explicans quid nominis est oratio explicans conuertibiliter quid uel quae definitum significat uel connotat, et nomine proprio uocatur 'interpretatio'. (2) Et conuenit terminis complexis uocalibus quibus non correspondent in mente conceptus simplices, sed complexi, siue illi termini pro aliquo uel aliquibus siue nec pro aliquo uel pro aliquibus supponant. (3) Conuenit etiam propositionibus categoricis quibus in mente correspondent non propositiones categoricae, sed hypotheticae copulatiuae, (4) propter quod non oportet eas significatiue sumptas esse praedicabiles de suis definitis, sed solum secundum suppositionem materialem, nec etiam mediante hoc uerbo 'est', sed mediante hoc uerbo 'significat'.

Ista tertia pars, quae est de definitione dicente quid nominis, habet quattuor clausulas. Prima describit definitionem dicentem quid nominis, dicens etiam quo modo proprio nomine nominatur; hic enim accipio 'interpretationem' pro explicita expositione significationis dictionis interpretatae. Et ideo quando dico 'definitio dicens quid nominis', ego non accipio ibi hanc dictionem 'nominis', uel 'nomen', pro parte orationis quae distinguitur a Donato contra pronomen et uerbum, sed largius, pro uoce significatiua, siue complexa siue incomplexa, indigente explicita expositione.

In secunda clausula manifestatur quorum terminorum sunt tales definitiones. Propter quod sciendum est quod dictiones uocales impositae sunt ad significandum conceptus immediate, et mediantibus eis res conceptas significant. Sunt autem conceptus nostri aliqui simplices, aliqui ex pluribus simplicibus complexi, prout alias dictum est. Si ergo imponatur dictio aliqua ad significandum conceptum simplicem, siue incomplexum, tunc talis dictio non est interpretabilis, sed si alicui sit ignota eius significatio, notificabitur sibi aliquando per aliam dictionem synonymam, sicut puero gallico per idioma gallicum docetur idioma latinum, aliquando docetur hoc per ostensionem rei significatae et uocis expressionem, sicut infanti a matre docetur suum idioma, aliquando etiam docetur hoc per dictionis descriptionem uel quidditatiuam definitionem.

Sed si dictio imposita fuerit ad significandum conceptum ex pluribus simplicibus conceptibus complexum, tunc indiget interpretatione per plures dictiones significantes seorsum illos conceptus simplices ex quibus est in mente complexio. Sic enim 'philosophus' interpretatur 'amator sapientiae' (dicitur enim 'philosophus' a 'philos' graece, quod est 'amator' latine, et 'sophos', quod est 'sapientia', quasi 'amator sapientiae'), et ideo nihil plus uel nihil aliud debet nobis significare ista dictio 'philosophus' quam ista oratio 'amator sapientiae', et e conuerso.

Notandum est autem quod aliquando conceptum complexum ex pluribus simplicibus imponimus ad significandum per unam simplicem dictionem uocalem, sicut possumus facere ad placitum nostrum, et expedit saepe ad breuius loquendum. Et aliquando conceptus complexus ex determinatione et determinabili pro aliquo supponit, et aliquando pro nullo, sicut dictum est alias, sicut 'animal album' pro aliquo supponit, aut etiam 'animal non album', sed 'homo hinnibilis' pro nullo supponit, uel etiam 'equus non hinnibilis'. Si ergo conceptum complexum significatum complexe per hanc orationem uocalem 'animal album' ego uolo significare per dictionem incomplexam, ut per hanc uocem 'A', et similiter conceptum 'hominis hinnibilis' per hanc uocem 'B', tunc haec dictio 'A' pro aliquo supponit, sicut 'animal album', et haec dictio 'B' pro nullo supponit, sicut nec 'homo hinnibilis'. Et utraque dictio habet definitionem dicentem quid nominis; nam haec oratio 'animal album' est definitio huius dictionis 'A' et haec oratio 'homo hinnibilis' huius dictionis 'B'.

Tertia clausula ponit quod etiam definitio dicens quid nominis, seu interpretatio, conuenit propositionibus categoricis. Constat enim quod per quaedam syncategoremata quibusdam propositionibus categoricis apposita uel in aliquibus terminis earum inclusa nos designamus propositiones mentales copulatiuas. Et sunt inuenta et imposita illa syncategoremata ad breuius loquendum, ut si dico 'tantum homo est risibilis', haec significat idem sicut ista copulatiua 'homo est risibilis et nihil aliud ab homine est risibile', et ideo haec propositio copulatiua est interpretatio, siue definitio dicens quid nominis, illius propositionis 'tantum homo est risibilis'. Immo etiam una propositio, uel categorica uel hypothetica, potest esse definitio dicens quid nominis unius simplicis dictionis, ut si aliquis uellet imponere istam uocem 'D' significandum praecise conceptum quem significat ista propositio 'homo currit', tunc haec propositio uocalis 'homo currit' esset interpretatio huius dictionis 'D'. Sic enim circulus pendens ante tabernam est signum impositum ad placitum ad significandum, cuius interpretatio est haec propositio 'uinum inuenitur in hac domo'.

Quarta clausula ostendit modum praedicationis interpretationis de interpretato, et illa clausula manifesta est. Sed dubitatur dupliciter. Primo quia dictum est quod una propositio potest esse interpretatio alterius propositionis, uel etiam alicuius dictionis, et tamen propositio significatiue sumpta non potest esse subiectum uel praedicatum propositionis. Secundo, quia aliquando terminus interpretatus pro nullo supponit, neque etiam interpretatio, ut iste terminus 'uacuum', uel iste terminus 'chimaera' pro nullo supponit, neque etiam, per consequens, eorum interpretationes, puta haec oratio 'locus non repletus corpore' uel haec oratio 'animal compositum ex membris ex quibus impossibile est aliquod animal componi'; propositio autem categorica et affirmatiua est falsa si subiectum uel praedicatum pro nullo supponat; et ideo haec est falsa 'uacuum est locus non repletus corpore', et etiam haec est falsa 'chimaera est animal compositum ex membris ex quibus impossibile est aliquod animal componi', quamuis ibi praedicentur definitiones dicentes quid nominis de suis definitis. <HIC DEFICIUNT ALIQUA>

Si tamen interpretatum pro aliquo supponeret, tunc uere et affirmatiue et uniuersaliter praedicaretur interpretatio de interpretato, et e conuerso. Sed improprie est uera et conuertibilis praedicatio interpretationis de interpretato, uidelicet si hoc nomen uacuum omne illud significat et connotat haec oratio 'locus non repletus corpore', et e conuerso; et ita de hoc nomine 'chimaera' et eius interpretatione. Similiter uerum est quod haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' omne illud significat uel connotat quod significat uel connotat haec propositio 'Socrates est homo et Socrates non currit et omnis homo alius a Socrates currit', et e conuerso.

Et ideo circa hoc notandum est quod hoc nomen 'chimaera' non significat chimaera, nec uacuum significatur per hoc nomen 'uacuum' si impossibile est esse uacuum, sicut uidebatur opinari Aristoteles. Immo omnia corpora et omnia loca significantur per hoc nomen 'uacuum', sicut per hanc orationem 'locus non repletus corpore'; et sic de 'chimaera' et de animalibus et membris. Et haec dicta fuerunt magis alibi pertractata.

SDD 8.2.4

(1) Definitio quidditatiua est oratio indicans quid est esse rei praecise per praedicata essentialia, (2) quae sunt genus definiti et differentia uel differentiae essentiales donec definitio sit conuertibilis cum definito. (3) Et haec definitio respondetur propriissime et praecise ad quaestionem 'quid est?'. (4) Et praesupponit esse rei si debeat responderi ad 'quid est?'. (5) Et non datur de termino connotatiuo nisi ampliando nomen 'definitionis quidditatiuae', sed solum de terminis substantialibus, aut de aliis si sint forte alii non connotatiui. (6) Sed nullum etiam sumit in se terminum connotatiuum. (7) Et possibile est eam significare multo plura quam significet definitum.

Haec quarta pars est de definitione quidditatiua, quae habet septem clausulas. Prima est descriptio definitionis quidditatiuae, in qua ponitur "oratio" tamquam genus, ad differentiam termini definiti aut cuiuslibet alterius termini incomplexi, quia nullus talis potest esse definitio.

Et ponitur "indicans" quia hoc est commune omni modo definitionis, scilicet indicare, seu notificare, definitum, et sic ponitur ad differentiam cuiuslibet orationis quae non est notificatiua alicuius definiti.

Et ponitur "quid est esse rei" ad differentiam definitionis dicentis quid nominis, quia illa non notificat quid est esse rei, sed quid nomen significat. Per hoc autem quod dico "rei" ego possum intelligere rem pro qua definitum supponit. Si enim definio istum terminum 'homo', definitio debet indicare quae res est homo; hoc enim indico cum dico quod est animal rationale.

Sed apponitur "praecise" ad notificandum conuertibilitatem; esset enim definitio diminuta si remaneret in plus quam definitum, ut si definirem 'animal' quod ipsum est substantia animata, et esset superflua si definitum esset in plus, ut si diceretur quod animal est substantia animata sensitiua rationalis, et neutra esset definitio istius termini 'animal'. Et etiam dicitur 'praecise' ad differentiam definitionis causalis, quae non solum indicat quid est res, immo etiam propter quid ipsa est.

Et ponitur "per praedicata essentialia" ad differentiam descriptionis, quae assumit praedicata denominatiua de termino definito.

In secunda clausula ostenditur quae sint illa praedicata essentialia sumenda in definitione quidditatiua. Quia primum ponendum est genus definiti, secundo addenda est illi generi differentia, non accidentalis, seu connotatiua extrinsecae dispositionis, sed essentialis, conueniens illi definito. Et illa differentia debet sumi ex prima diuisione et immediata illius generis; et si compositum ex illo genere et illa differentia fuerit conuertibile, illud erit definitio eius; si autem non, tunc oportet subdiuidere illud compositum et apponere aliam differentiam, donec oratio composita ex genere et differentiis sit conuertibilis cum termino definiendo. Sic enim debemus intelligere dictum Porphyrii quod species est composita ex genere et differentia, quod non est proprie uerum, sed ad istum sensum quod species, id est definitio speciei, est composita ex genere et differentia.

Verum est quod aliquando, propter ignorantiam differentiae essentialis aut quia non est ei nomen uocale impositum, nos loco eius utimur in definitione termino infinito uel priuatiue opposito alteri differentiae generis nobis notae, ut dixi prius. Aliquando etiam loco eius utimur aliqua circumscriptione aut circumlocutione, uel alia proprietate; et tales propositiones exeunt a definitionibus quidditatiuis et descendunt ad condiciones descriptionum.

Aliae clausulae assignant quattuor proprietates definitionis quidditatiuae. Tertia ergo clausula ponit istam proprietatem quod inter diuersos modos definitionum sola quidditatiua definitio praedicatur proprie et praecise in quid. Cum enim de definito significatiue sumpto quaerimus quid est, definitio dicens quid nominis non respondetur, quia nec de eo sic sumpto praedicatur nisi accidentaliter, sed praedicatur de eo sumpto materialiter, non indicando quid est, sed quid uel quae significat, ut dictum fuit. Definitio autem causalis non praecise indicat quid est, sed etiam propter quid est, uel ex quo, uel a quo, uel per quid, uel cuius gratia. Descriptio etiam, cum accipiat praedicata denominatiua, seu connotatiua, extraneas, seu accidentales, dispositiones, non significat praecise quid res est, sed etiam qualis est, aut quanta, aut quando, aut ubi, et caetera.

Sed definitio quidditatiua significat praecise quid res est. Quod patet primo quantum ad genus: quia si dico quod homo est animal, dico quid homo est, quia ipse est animal, et nihil dico plus de homine, scilicet nec quantus, nec qualis sit, et caetera; immo circumscribendo omnia extranea uel accidentia, hoc solo relicto quod homo est, adhuc ipse est animal si animal uere sit genus hominis.

Sed uerum est quod differentia praedicatur in quale. Quia cum dictum est quod homo est animal et quaeritur quale animal homo est, respondemus quod est animal rationale. Sed hoc respondentes, nihil intendimus assignare homini accidentale uel extraneum, sed solum intendimus communitatem generis determinare ad speciem. Unde omnibus circumscriptis quae non sunt de quidditate et essentia hominis, hoc solo relicto quod homo est, adhuc homo est animal rationale; et ideo dicimus quod 'rationale' non praedicatur in quale accidentale, sicut 'album', sed in quale essentiale, sine aliqua aliena connotatione. Propter quod ipsa differentia, addita generi, constituit hoc praedicatum quidditatiuum et substantiale, scilicet speciem. Ideo etiam congregatum ex ea et genere nihil significat nisi essentiam pro qua species supponit; ideo totum simul, quod est ipsa definitio, praedicatur de specie in quid; nihil enim significat aliud 'animal rationale' nisi hoc quod homo est.

Quartam clausulam apponit istam proprietatem quod definitio quidditatiua supponit esse rei, id est non est definitio quidditatiua, nec quaeri debet, nisi definiti pro aliquo supponentis, ita quod de ipso significatiue sumpto uere praedicetur hoc uerbum 'est', et quod hoc etiam praesciatur antequam quaeratur quid est; nam de eo quod nihil est non potest uere dici quid ipsum sit. Sicut ergo nihil est quaerere quale A est nisi praesuppponatur esse aliquale, nec quantum est nisi praesupponatur esse aliquantum, nisi cuius est pater aut dominus nisi praesupponatur alicuius esse pater aut dominus, et sic de aliis, ita nihil est quaerere quid A est nisi praesupponatur esse aliquid. Si dubito igitur an A est, oportet de hoc inquirere; inuento autem quod ipsum est, tunc est bene quaerendum quid ipsum est. Sic enim dicit Aristoteles, primo Posteriorum, "cognoscentes autem si est, quid est quaerimus", iterum etiam post subdit "quaerere autem quid est non habentes quia est nihil est quaerere".

In hac autem proprietate differt definitio quidditatiua a definitione dicente quid nominis, ut patet ex ante dictis. Et sic non oportet ad sciendum uel ad quaerendum quid nominis prius cognoscere de definito quia est; immo in omni processu, siue dialectico siue demonstratiuo, necesse est de omni termino quo in illo processu utimur, praecognoscere quid nominis, sicut bene dicit Aristoteles, primo Posteriorum.

Quinta clausula apponit etiam istam aliam proprietatem, scilicet quod termini connotatiui, sicut sunt termini accidentales concreti et multi tales abstracti, non habent definitiones proprie dictas quidditatiuas, licet concedantur habere capiendo communius 'definitionem quidditatiuam'.

Primum autem horum sic declaratur. Quia terminus connotatiuus uel pro nullo supponit uel pro aliquo. Si pro nullo, tunc non potest dici de eo significatiue sumpto quid est, ut quid est chimaera, quia nihil est; non ergo debetur sibi definitio quidditatiua, ut dictum est prius. Si autem supponit pro aliquo, ut 'album' uel 'simum', tunc circa illud pro quo supponit appellat aliud, uel aliam dispositionem, ut albedinem uel simitatem. Nunc autem ego pono quod nihil sit album nisi lapis; tunc ergo album est lapis et non est aliud quam lapis, nec est albedo, nec est congregatum ex lapide et albedine, si loquimur proprie, sed est solum illud cui inest albedo, scilicet lapis, sicut diues non est diuitiae, nec est congregatum ex homine et diuitiis, sed solum est homo cui adiacent diuitiae. Quando autem ego praecise quaero "quid est album?", ego non quaero quod respondeatur quod est albedo, uel quod est congregatum ex lapide et albedine, nec quaero qua dispositione album est album, sed solum quaero quid est illud quod est album, et hoc non est nisi lapis. Ergo in dicto casu sufficienter respondeo dictae quaestioni si dico quod album est lapis, et si aliud appono quod significet uel connotet aliud a lapide, ego plus respondeo quam quaeritur. Cum ergo definitio pure quidditatiua debeat praecise indicare quid est, necesse est si iste terminus 'album' habeat definitionem quidditatiuam quod illa sit iste terminus 'lapis', uel eius quidditatiua definitio, uel omnino quod sit oratio constituta praecise ex terminis substantialibus, et hoc est impossibile: quia remota albedine et relicta substantia sibi subiecta, definitum, scilicet 'album', non supponeret pro aliquo, quia nihil esset album, et definitio adhuc supponeret pro aliquo, scilicet pro quo ante supponebat, et sic non conuerteretur cum definito, nec uere praedicaretur affirmatiue de eo, quod est impossibile; igitur impossibile est album habere definitionem pure et proprie quidditatiuam.

Iterum, si 'album' debeat habere definitionem pure quidditatiuam, pono quod illa sit haec 'album est res alba', uel 'album est coloratum albedine', aut huius modi; sic enim oporteret dicere, ex quo dictum est quod congregatio praedicatorum substantialium non sufficeret. Tunc manifestum est quod illa definitio non solum diceret quid album est, sed cum hoc diceret quale album est. Nam esse album uel esse coloratum non solum significat esse aliquid (quod quaerimus quaerendo quid est), sed etiam significat esse aliquale aliqua dispositione adiacente ei quod est album. Ergo illa definitio non est pure quidditatiua, quia talis non debet dicere nisi quid est et ista non solum dicit quid est, immo etiam quale est qualitate adiacente ei quod est album.

Secundum autem in ista clausula contentum est quod terminus connotatiuus potest habere definitionem quidditatiuam minus proprie et magis communiter dicta. Nam per subiecta definiuntur per se passiones eorum, sicut habetur primo Posteriorum et septimo Metaphysicae. Definitio autem termini connotatiui dicitur quidditatiua quia indicat quid est non solum de supposito, sed etiam de connotato. Verbi gratia, definitio 'simi' sit 'nasus cauus'; per hoc quod dico 'nasus' ego indico quid est pro quo ille terminus supponit, quia hoc est nasus (simum enim est nasus, et non aliud), sed tamen addendo 'cauus', per hoc ego indico quid est quod ille terminus appellat, quia hoc est illud idem, et non aliud, quod iste terminus 'cauus' significat, scilicet cauitatem. Et similiter si definio 'simitatem', ego dico quod simitas est cauitas nasi, et cum dico 'cauitas', ego indico quid est pro quo cauitas supponit, quia est cauitas (simitas enim est cauitas, et non aliud), sed cum addo nasi, ego indico quid est quod 'simitas' appellat, quia est nasus; unde cauitas non esset simitas nisi esset in naso.

Unde circa hoc notandum est quod in terminis connotatiuis genus non praedicatur in quid de sua specie propriissime loquendo, sed communiter loquendo praedicatur de ea in quid. Ut si dico 'album est coloratum', ego non dico praecise quid album est, sed etiam quale est, sicut dixi prius; ideo non est propriissime praedicatio quidditatiua, sed communius loquendo conceditur esse quidditatiua, quia indicat quid est pro quo album supponit, quia illud est idem pro quo 'coloratum' supponit, et indico cum hoc quid est quod 'album' appellat, quia est illud idem quod 'coloratum' appellat. Hanc sententiam intendit plane Aristoteles, septimo Metaphysicae, ubi dicit quod 'definitio', sicut etiam 'quod quid est', multipliciter dicitur; "et re quod quid est uno quidem modo significat substantiam et hoc aliquid, alio uero modo quodcumque aliorum praedicamentorum". Dicit etiam "post illud autem palam quia quae primo et simpliciter sumpsit, et primo definitio, et quod erat esse substantiarum est non solum, sed etiam aliorum similiter est uerum". Et tandem, in fine capituli, concludit quod "quaedam igitur est definitio quae ipsius quod erat esse aut solum substantiarum aut maxime et primum et simpliciter palam".

Sexta clausula addit hanc proprietatem definitionis quidditatiuae propriissime dictae quod sicut ipsa non est termini connotatiui, ita non capit in se terminum connotatiuum, uel significantem connotationem. Quoniam si definitum sit non connotatiuum et in definitione caperetur terminus connotatiuus, illa iam non praedicaretur uniuoce et pure quidditatiue, sed denominatiue, quantum ad terminum denominatiuum, seu connotatiuum, quam reciperet in se. Si autem terminus definitus sit connotatiuus, tum definitio eius quidditatiua communiter dicta capiet terminum connotatiuum, uel significantem connotationem quam connotabat terminus definitus, et non recipiet terminum significantem connotationem circa illud pro quo terminus definitus supponit nisi illam quam connotabat terminus definitus; ut si dico 'simum est nasus cauus', 'cauus' non significat circa nasum nisi illud quod circa illud connotabat 'simum'. Si autem definitio plus connotaret quam definitum circa illud pro quo supponit, non esset amplius definitio quidditatiua, neque proprie neque communiter dicta, sed esset descriptio tamquam subiecti per passionem; sicut enim in terminis supponentibus pro eisdem terminus connotatiuus dicitur passio termini connotatiui, ita terminus magis connotatiuus dicitur passio termini minus connotatiui.

Ultima clausula apponit hanc aliam proprietatem, scilicet quod definitio proprie quidditatiua plura significat quam definitum, quod est quia significat quidquid genus et differentia eam constituentes significant. Genus autem in terminis non connotatiuis semper plura significat quam sua species, ut 'homo' non significat nisi homines et 'animal' significat homines et bruta. Sed tamen definitio non supponit pro pluribus quam definitum, quia genus per differentiam appositam restringitur ad supponendum solum pro his pro quibus supponit definitum.

Et in hac etiam proprietate differt definitio quidditatiua a definitione dicente quid nominis, quoniam illa definitio uel plus uel aliud debet significare quam definitum. Et hoc prouenit ex hac alia differentia quod definito definitionis dicentis quid nominis oportet correspondere conceptum complexum, et species quidditatiue definita habet conceptum incomplexum; non enim species est, sed definitio speciei, quae componitur ex genere et differentia, siue secundum uocem siue secundum conceptum.

Circa iam dicta de definitionibus oriuntur tres dubitationes difficiles, quas modicum disgrediendo expedit uidere. Prima est utrum definitio passionis per suum subiectum implicet nugationem, uel saltem additio passionis ad subiectum per modum determinationis et determinabilis, ut dicendo 'nasus simus', 'numerus par', 'animal masculum', et caetera; hanc enim dubitationem mouet Aristoteles, septimo Metaphysicae. Secunda dubitatio est utrum talis definitio debeat dici definitio dicens quid nominis, ut cum dico 'simum est nasus cauus'. Tertia dubitatio est utrum omnis passio sit definienda per suum subiectum.

De prima dubitatione uidetur quod sit nugatio dicendo 'nasus simus' uel dicendo 'numerus par'. Quia in omni oratione licet loco termini definiti ponere eius definitionem; non enim ex hoc debet sequi inconueniens, immo inde oratio redditur manifestior et magis explicita. Ergo si tu dicis quod Socrates habet nasum simum, ego loco 'simi' ponam 'nasum cauum', scilicet definitionem pro definito, et habebo quod Socrates habet nasum nasum cauum, et est ibi manifesta nugatio; ergo similiter erat nugatio, licet implicita, dicendo quod Socrates habet nasum simum. Et consimiliter uidetur esse nugatio dicendo 'simitas nasi', ut si quis dicat quod simitas nasi est turpis dispositio. Nam pono loco huius termini 'simitas' suam definitionem, quae est 'cauitas nasi', et habebis istam orationem 'cauitas nasi nasi est turpis dispositio', et est ibi explicita nugatio, quare etiam erat prius, tamquam implicita. Ita etiam si 'impar' describitur quod est numerus mediam habens unitatem, tu nugabis si dicas quod ternarius est numerus impar, quia ponens pro 'impar' suam definitionem, tunc tu habebis quod ternarius est numerus numerus mediam habens unitatem. Et sic de aliis.

Oppositum tamen apparet. Quia omnes sic communiter loquuntur, et quia conueniens est addere adiectiuam determinationem suo substantiuo; 'simus' autem est adiectiua determinatio 'nasi'; ergo conueniens est dicere 'nasus simus'. Et sic de aliis.

Ad hanc dubitationem credo esse respondendum quod nomen adiectiuum adiectiue sumptum sicut non reddit suppositum uerbo secundum grammaticos, ita, proprie loquendo, non supponit secundum logicos. Sed si sit substantiuatum in neutro genere, tunc potest reddere suppositum uerbo secundum grammaticam et supponere secundum logicam. Et ideo non bene dico grammatice 'albus currit' uel 'simus est nasus', quoniam oratio est incongrua, uel imperfecta, sed bene dico grammatice 'album currit', 'simum est nasus'. Et resoluitur tale adiectiuum in neutro genere substantiuatum in subiectum et adiectiuum adiectiue sumptum, ut 'album' id est 'res alba', uel 'ens album', et 'simum' id est 'res sima', uel 'nasus simus'. Si ergo ego dico 'homo albus currit', non credo quod 'albus' pro aliquo supponat, sed uel hoc totum 'homo albus' supponit, uel 'homo' solum supponit et 'albus' determinat et restringit eius suppositionem. Si autem dico 'album currit', ego credo quod album ibi significat substantiam pro qua supponit et albedinem quam appellat, uel si proprie loquendo non significat substantiam et albedinem, tamen substantiam et albedinem significat. Sed cum dico 'homo albus currit', ego credo quod 'albus' nullam substantiam significat, sed albedinem tantum. Et ita nihil plus uel aliud, nisi quantum ad modos significandi grammaticales, significat iste terminus 'albus' quam iste terminus 'albedo', sed idem diuersimode significant, scilicet albedinem; nam 'albedo' significat ipsam per modum subsistentis et 'albus' per modum alteri adiacentis.

Et sic puto debere intelligi quod bene dicit Aristoteles in Praedicamentis, scilicet quod 'album' nihil aliud significat quam qualitatem, quod credo esse uerum accipiendo 'album' adiectiue, ut dicendo 'lignum album'. Puto ergo quod 'album' in neutro genere substantiuatum et supponit et appellat; 'albus' autem non supponit, sed solum appellat, et illud appellat quod significat. Ita etiam ego credo quod nomen substantiuum obliquum non supponit, sed solum, et appellat illud quod significat, et appellando bene determinat suppositionem substantiui cui adiungitur. Et idem, et non aliud, significat rectus et eius obliquus, sed diuersis modis quantum ad diuersos modos significandi grammaticales; quia rectus significat secundum modum subsistentis et obliquus per modum adiacentis, seu habentis se aliquo modo ad rem quem rectus cum quo construitur significat uel pro qua supponit.

Igitur ad dubitationem motam ego respondeo quod bene licet loco definiti ponere definitionem, et quod etiam bene dicimus 'nasus simus', ut quod Socrates habet nasum simum. Et concedo quod definitio huius termini 'simum' substantiuati est 'nasus simus'. Sed iste terminus 'simus' per se sumptus non habet definitionem, neque iste terminus 'albus', et huius modi, quia definitio non posset praedicari de definito; esset enim oratio incongrua, uel imperfecta, dicere 'simus est nasus cauus', uel dicere 'albus est coloratus albedine', et huius modi. Si ergo ego dico 'Socrates habet simum nasum', ego capio 'simum' adiectiue, et sic non definitur per 'nasum'; ideo non licet loco eius accipere 'nasum cauum'. Ita si dico 'simitas est cauitas nasi', ego bene

definio 'simitatem'. Utrum ergo possem conuenienter dicere 'simitas

nasi est turpis dispositio', ego puto quod non: quia quantum 'nasi' appellat, tantum 'simitas' appellat sine additione 'nasi', et ideo frustra apponeretur 'nasi', sed debet dici 'simitas est turpis dispositio', uel 'cauitas nasi est turpis dispositio'. Sic etiam licet bene dicere 'nasus simus est turpis', tamen non bene diceremus 'nasum simum est turpis', uel 'turpe', quia 'simum' substantiuatum significat nasum, quem non significat 'simus'.

Secunda etiam dubitatio est bene difficilis, scilicet si dico 'album est res alba' uel 'simum est nasus cauus', utrum istae orationes 'res alba' et 'nasus cauus' sint definitiones dicentes quid nominis horum terminorum 'album' et 'simum'. Et ego statim respondeo, condicionaliter, quod si isti nomini 'simum' correspondet in mente conceptus complexus qui correspondet huic orationi 'nasus cauus', et similiter si huic nomini 'album' correspondet in mente conceptus complexus qui correspondet huic orationi 'res alba', tunc indubitanter dictae definitiones sunt solum dicentes quid nominis. Sed si huic termino 'album', aut 'simum', correspondet in mente conceptus incomplexus quo confuse et indistincte substantiam et albedinem, uel nasum et cauitatem, concipimus, et non substantiam uno conceptu et albedinem alio, nec nasum uno conceptu et cauitatem alio, tunc illae definitiones non sunt dicentes quid nominis, sed quid rei.

Sed rationabiliter tu quaereres quid horum debeat dici categorice. Et ego dico quod huius profunda perscrutatio pertinet ad Metaphysicam, uel aliqualiter ad librum de Anima. Tamen, quia iam digressus sum a logica consideratione, ego uolo tangere aliqualiter uiam inueniendi de hoc ueritatem, et est talis. Visus, prout dixi secundo de Anima, nullam albedinem cognoscit distincte a subiecto, scilicet secundum conceptum secundum quem dicitur albedo, nec etiam cognoscit hominem, lapidem uel lignum distincte ab accidentibus, scilicet secundum conceptus secundum quos dicuntur homo, lapis uel lignum, sed hoc simul cognoscit iudicando album, magnum, rotundum, motum uel quiescens. Et sic uideretur alicui quod istis terminis 'album', 'magnum', et caetera corresponderent in sensu conceptus incomplexi, et etiam, consequenter, in intellectu.

Sed tamen si ponimus quod sensus non cognoscit nisi singulariter, tunc debet corrigi quod dictum est, scilicet quod sensus non cognoscit album uel magnum secundum conceptum secundum quem dicitur album uel magnum, quia hoc esset cognoscere uniuersaliter, sed cognoscit singulariter hoc album ut hoc album et hoc magnum ut hoc magnum. Et uidetur iste esse complexus conceptus, quia cognoscit hoc et cognoscit ipsum album, et iudicat esse hoc album. Est enim conceptus complexus eius ex conceptu rei per modum subsistentis secundum quem iudicamus hoc et conceptu rei per modum adiacentis secundum quem apponimus 'album', iudicantes hoc album. Et est opinandum, ut puto, quod sicut non possum formare conceptum pure syncategorematicum sine categorematico, licet bene e conuerso, ita etiam non possum bene formare conceptum adiectiuum sine conceptu substantiuo.

Et secundum haec dicta uideretur alicui quod huic nomini substantiuato 'album' corresponderet conceptus complexus in intellectu. Quia ex adiectiua sensatione intellectus format adiectiuam intellectionem et ex substantiua substantiuam; sed intellectus abstrahit a singularitate, ita quod quod sensus iudicat singulariter hoc, illud idem intellectus iudicat uniuersaliter aliquid, uel ens uel rem. Sensus ergo iudicat hoc album singulariter et intellectus uniuersaliter iudicat rem albam; et, ad breuius loquendum, nos conceptui complexo correspondenti huic orationi 'res alba' utimur hoc nomine 'album' substantiuato. Considera ergo, si uis, per altiorem scientiam, puta philosophiam, quid horum sit uerum et quid falsum.

Et si teneamus dictam complexionem in sensu, et nos cum hoc teneamus conceptum correspondentem huic termino 'hoc' esse substantialem, scilicet indiuidualem in praedicamento substantiae, sicut bene est opinabile, tunc dicetur quod sensus bene iudicat substantiam secundum conceptum substantialem et accidens secundum conceptum accidentalem, iudicando hoc album, aut hoc motum uel magnum. Unde canis, qui non habet intellectum, si dominus suum uocat eum et canis uidet eum, canis iudicabit de eo quem uidet quod hic est uocans eum, et ibit ad ipsum; et si non uidet dominum suum uocantem, sed alium, tunc de illo quem uidet iudicabit quod hic non est uocans eum, nec ibit ad illum, sed quaeret uocantem, scilicet dominum.

Quod autem dicitur secundo de Anima, scilicet quod sensus non cognoscit substantiam nisi per accidens, diceretur quod hoc debet intelligi quantum ad conceptus substantiales specificos. Non enim sensus, sed intellectus distinguit inter hominem et asinum uel capram, uel lignum et lapidem, secundum conceptus eorum substantiales, scilicet secundum quos dicuntur hoc lignum uel hic lapis. Sed inter ea distinguit secundum conceptum accidentales, ut quod hoc album illud nigrum, hoc magnum illud paruum, uel illud quiescens illud motum, uel etiam, eliciendo ulteriores conceptus per sensum communem, quod hoc est sibi amicum et illud inimicum. Et haec magis uideantur in secundo de Anima.

De tertia dubitatione oportet supponere quod subiectum et passio sunt termini significatiui, et quod passio est uere et affirmatiue praedicabilis de subiecto, non essentialiter, seu quidditatiue, sed accidentaliter, seu denominatiue. Sed quod denominatiue prouenit ex parte passionis, scilicet quia passio appellat dispositionem aliam ultra significationem subiecti. Et tunc distinguitur triplex passio, una substantiua, alia adiectiua adiectiue sumpta et tertia adiectiua in neutro genere substantiuata.

De primo modo dicimus 'tempus' esse passionem 'motus' et 'simitatem' 'cauitatis': nam ultra significationem 'cauitatis' 'simitas' appellat nasum; est ergo praedicatio passionis de subiecto 'motus est tempus' uel 'cauitas est simitas'. De secundo autem modo, 'simum' est passio 'nasi' et 'album' 'hominis', uel 'lapidis', uel 'entis'; et est praedicatio passionis de subiecto dicere 'nasus est simus', 'homo est albus', uel 'res est alba', et caetera. De tertio modo, est praedicatio passionis de subiecto dicere 'nasus est simum', 'homo est album'.

In primo autem modo et in tertio conuertitur praedicatio passionis de subiecto in praedicationem subiecti de passione, ut 'cauitas est simitas; ergo simitas est cauitas', similiter 'homo est album; ergo album est homo'. Sed in secundo modo non sic fit conuersio; dicimus enim 'nasus est simus', sed non dicimus 'simus est nasus', quia oratio esset incongrua, uel imperfecta, sicut dictum est prius, sed conuertendo oportet adiectiuum substantiuare ut 'homo est albus; ergo album est homo'.

Et ex his statim manifestum est quod passiones de secundo dictorum modorum non sunt per se acceptae definibiles definitione praedicabili de definito significatiue sumpto, quia non possunt per se subiici in propositione categorica, ut dictum est. Tamen aliquae possunt definiri definitione dicente quid nominis, ut si dico quod hoc nomen 'inuidus' idem significat quod haec oratio 'tristis de bono alterius'. Si autem fieret praedicatio mediante hoc uerbo 'est', et terminis significatiue sumptis, ut dicendo quod inuidus est tristis de bono alterius, non ualeret praedicatio, ut dictum est, nisi uirtute subiecti appositi uel subintellecti, ut quod homo inuidus est homo tristis de bono alterius. Sed tamen nec talis definitio talis passionis est per suum subiectum, quia talis passio, ut dictum est, non implicat in sua significatione subiectum uel significationem subiecti, sed solum dispositionem appellatam circa significationem subiecti.

De tertio autem modo dictarum passionum uidetur mihi quod omnes definiri possunt per sua subiecta. Quia implicant in se subiectum et passionem secundi modi; ideo per haec definiendae sunt, ut quod album est res alba, et simum est res sima, uel nasus simus, uel nasus cauus. Et melius est dicere quod simum est nasus cauus quam quod simum est res sima uel nasus simus, licet quodlibet eorum dici possit. Dico ergo quod melius est dicere quod simum est nasus cauus quam quod simum est nasus simus, licet aequiualeant in significatione, quia 'simitas' definitur per 'cauitatem', ut dicebatur; ideo etiam rationabile est quod concretum definiatur per concretum, ut 'simum' per 'cauum' uel 'cauus'. Videtur enim esse euidentior resolutio propter hoc quod abstracta proportionaliter resoluuntur. Dico etiam quod melius est dicere 'simum est nasus cauus' quam 'simum est res sima', quoniam talis passio substantiuata in neutro genere implicans conceptu suo subiectum est duplex.

Quaedam enim implicat manifeste et determinat sibi subiectum speciale, uerbi gratia, ut hoc nomen 'simum' implicat 'nasum', et 'masculum' 'animal', et 'impar' 'numerum', et 'aequale' 'quantitatem'; et sic est rationabile quod talis passio per tale subiectum definiatur. Alia est passio non determinans sibi subiectum speciale, uel quod ad illud non est uulgariter notum, ut 'album', 'unum', 'aliquale', 'diuersum' et huius modi, et tunc sufficit definitio et resolutio in subiectum commune, ut 'album est res alba', 'unum est res una', 'aliquale est res aliqualis', 'diuersum est res diuersa', et sic de aliis.

Notandum est etiam quod talis passio si habeat genus, possibile est quod

definiatur per illud genus et suam differentiam, uel per illud genus

et suum abstractum loco differentiae, ut 'album est coloratum disgregatiuum uisus' uel 'album est coloratum albedine', similiter 'alterabile est mobile secundum qualitatem' uel 'alterabile est mobile alteratione'. Sed iterum illud genus est

definibile per suum subiectum, ut quod coloratum est res colorata et

alterabile est res alterabilis.

Deinde etiam passiones de primo praedictorum modorum definiendae sunt per subiecta sua, quoniam illae sunt duplices. Quaedam enim non pro alio supponunt quam sua concreta, ut quod idem est figura quod figuratum, et priuatio idem quod priuatum, et unitas idem quod unum. Et tunc tales passiones in abstracto sumptae definiendae sunt sicut sua concreta, ut quod figura est res figurata, uel magnitudo figurata, et priuatio res priuata, et unitas res una. Aliae autem pro aliis supponunt quam sua concreta et appellant ea pro quibus sua concreta supponunt, ut 'simitas supponit pro cauitate et appellat nasum. Et tunc sicut iste terminus 'simum' habebat 'nasum' pro subiecto et cauitatem pro appellato, ita, e conuerso, iste terminus 'simitas' habet 'cauitatem' pro subiecto et nasum pro appellato. Et utrobique definitur passio per subiectum suum loco generis et per appellatum loco differentiae. Ideo sicut dicimus 'simum est nasus cauus', ita dicimus 'simitas est cauitas nasi'.

His ergo in hac digressione sic dubitatis, reuertamur ad propositum et consequenter dicamus.

SDD 8.2.5

(1) Definitio causalis est oratio indicans conuertibiliter quid est esse rei et propter quid est. (2) Et datur talis definitio per terminum uel per terminos qui in recto supponerent pro causa uel causis eius uel eorum pro quibus definitum supponit. (3) Et ponuntur illi termini in huius modi definitionibus in obliquo. (4) Et dantur hae definitiones aliquae per causam formalem, aliquae per causam materialem, aliquae per causam efficientem, aliquae per causam finalem et aliquae per plures harum. (5) Et ualent maxime tales definitiones ad demonstrationes propter quid. (6) Et saepe demonstratur una talium definitionum per aliam, aut quia aut propter quid. (7) Solet etiam Aristoteles definitionem quidditatiuam uel etiam definitionem datam per causam finalem uocare 'formalem', tamquam si esset data per causam formalem, sed est impropria locutio.

Ista quinta pars est de definitione causali, quae continet septem clausulas. Prima est descriptio definitionis causalis. Solet autem prima pars talis definitionis poni in recto et esse genus uel subiectum termini definiti, ut indicet aliquo modo quid est esse rei, et subsequuntur termini causales in obliquo, determinantes communitatem primae partis donec definitio causalis reddatur conuertibilis cum definito. Et ideo si termini causales additi primae partis sunt adhuc communiores, oportet eis apponere differentias contrahentes, donec totum sit proprium definito.

Verbi gratia, definitio 'demonstrationis' per causam materialem datur, primo Posteriorum, quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ueris, primis et immediatis, notioribus, prioribus et causis conclusionis. Et ponitur ibi ergo "syllogismus" per modum generis uel subiecti ad istum terminum 'demonstratio', et ponitur "ex praemissis" ad exprimendum materiam demonstrationis. Sec quia hoc adhuc ita bene conuenit syllogismo dialectico sicut demonstratiuo, ideo ad hoc demonstrandum uel remouendum oportet apponere "ueris, primis, ..." et caetera. Haec ergo definitio indicat quid est demonstratio, quia est syllogismus, et indicat propter quid est in genere causae materialis, ostendens ex quibus materialiter integratur, quia ex praemissis primis, ... et caetera.

Secunda clausula indicat quos terminos debeat accipere definitio causalis ad hoc quod indicet propter quid, scilicet quod illi termini supponant pro causa uel pro causis si ponerentur in recto. Ut cum dico quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ... et caetera, iste terminus 'praemissis' supponit pro causis materialibus demonstrationis; praemissae enim sunt causae demonstrationis ex quibus demonstratio materialiter componitur. Dico autem "si ponerentur in recto" quia ponuntur in obliquo, et obliquus, proprie loquendo, non supponit, sicut dicebatur prius.

Tertia ergo clausula dicit quod illi termini causales ponuntur in huius modi definitionibus causalibus in obliquo, et non in recto, cuius est ratio quia si unus terminus praedicatur uere et affirmatiue de altero termino in recto, oportet quod illi termini supponant pro eodem. Terminus autem definitus et terminus causalis in eius definitione positus non supponunt pro eodem, quia idem non est causa sui ipsius. Ideo ille terminus causalis non potest poni in definitione in recto.

Quarta clausula distinguit diuersas definitiones causales secundum diuersa genera causarum. Possunt autem faciliter dari exempla definiendi: per causam formalem, ut si dico 'album est coloratum albedine', uel 'homo est animal habens animam rationalem', uel 'intellectiuam'; per causam autem materialem si dico quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ueris, uel si dico quod simitas est cauitas nasi, uel quod motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia uel mobilis secundum quod mobile; per causam autem efficientem, ut si dico quod scire est per demonstrationem intelligere uel quod motus est actus motiui secundum quod motiuum; per causam autem finalem, ut si dico quod ira est appetitus uindictae, uel quod somnus est requies sensuum exteriorum propter salutem animalis, uel, ut solet dici, quod demonstratio est syllogismus faciens scire (scire enim est finis ad quem ordinatur et cuius gratia quaeritur demonstratio).

Aliqui tamen dicunt quod haec descriptio demonstrationis est descriptio per effectum; scire enim est effectus demonstrationis, cum demonstratio faciat scire. Et aliquibus uidetur quod utroque modo debeamus dicere, cum causae sint sibi inuicem causae, ut habetur secundo Physicorum. Demonstratio enim est causa effectiua scientiae, uel scire, et scientia, uel scire, est causa finalis demonstrationis. Tamen mihi uidetur quod in dicta descriptione demonstrationis 'scire' accipiatur per modum effectus et 'demonstratio' per modum causae efficientis, quia dicitur "syllogismus faciens scire". Sed forte si diceretur quod demonstratio est syllogismus ad sciendum, siue gratia sciendi, factus, tunc magis uideretur esse definitio per causam finalem. Et non est uis in proposito, quia exemplorum non requiritur uerificatio.

Sed etiam in ista quarta clausula apponitur quod saepe definitio causalis datur per plura genera causarum, quod est uerum in habentibus plura genera causarum. Et est definitio perfectior et utilior ad demonstrandum quam si daretur per solum genus causae. Et est exemplum quod demonstratio est syllogismus gratia sciendi constitutus ex primis, ueris et immediatis, ... et caetera, uel quod ira est appetitus ad recontristandum in furore calidi circa cor, uel quod nutritio est conuersio alimenti in corpus animatum per potentiam uegetatiuam propter salutem ipsius corporis animati.

Quinta clausula dicit definitiones causales ualere ad demonstrandum propter quid. Hoc est quia medium in demonstratione propter quid debet significare causam eius uel eorum quae significantur per terminos conclusionis, prout hoc uidebitur in aliis capitulis. Et hoc fit si definitio causalis fiat ibi medium, et non si aliae definitiones fiant ibi media, sicut postea dicetur.

Sexta clausula ponit quod saepe una definitio demonstratur de definito per aliam, uel quia uel propter quid. Cum enim definitio dicens quid nominis sit notissima de definito et supponenda, ipsa conuenienter potest fieri medium ad demonstrandum alias, immo quaecumque alia praedicata demonstrabilia de definito, sed non oportet quod hoc sit propter quid. Descriptio etiam per effectus posteriores bene est medium ad demonstrandum definitionem uel causalem uel quidditatiuam, sed non propter quid; unde in prooemio libri de Anima scriptum est quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. E conuerso autem definitio causalis est principium demonstrandi definitionem de descripto et passiones de subiecto propter quid.

Sed etiam, cum in diuersis generibus causarum causae sint sibi inuicem causae, sequitur quod definitio per unam causam fit bene medium ad demonstrandum definitionem per aliam causam. Ego enim bene demonstro propter quid in genere causae finalis si concludo oportere demonstrationem esse syllogismum ex primis, ueris et immediatis propter hoc quod ipsa demonstratio est syllogismus faciens scire, siue ordinatus per se ad sciendum; et ita etiam est si concludo domum debere esse ex lignis et lapidibus sic positis ex eo quod ipsa est aedificium ad defendendum homines a nocimentis innatis prouenire a uentis, caumatibus et pluuiis. Et haec magis dicentur post.

De ultima autem clausula dicendum est quod quia forma, finis, et efficiens aliquando coincidunt, eo modo quo debet uideri in secundo Physicorum, consequenter uoluerunt multi definitiones per causas finales uel efficientes uocare 'formales', distinguendo eas contra materiales, quia materia non sic coincidit cum aliis causis. Sed etiam definitiones quidditatiuas, datas per genera et differentias, uocant multi 'formales', secundum illum sensum secundum quem dicit Aristoteles, in secundo Physicorum, quod partes definitionis sunt formae, scilicet genus et differentia. Dicuntur autem formae secundum impropriam locutionem, uel sequendo modum loquendi Platonis, qui putauit praedicata quidditatiua esse formas ideales singularium, uel quia formae significatae per genera et differentias de praedicamento substantiae differunt specifice non ex parte materiae, sed potius ex parte formae, sicut definitum differt ab aliis per genus et suas differentias.

SDD 8.2.6

(1) Descriptio solet sic definiri quod descriptio est oratio indicans quid est esse rei per accidentalia seu per effectus simpliciter posteriores. (2) In descriptione igitur definitur subiectum per suam passionem uel per suas passiones et causae per suum effectum uel per suos effectus. (3) Et est descriptio ex prioribus et notioribus quo ad nos, sed non simpliciter. (4) Ideo per descriptiones demonstrantur aliquando definitiones quidditatiuae uel definitiones causales de suis definitis, non propter quid, sed quia est solum.

Haec sexta pars est de descriptione, quae continet quattuor clausulas. Prima clausula est definitio 'descriptionis'. Et apparet mihi quod prima pars in descriptione debet sumi in recto, ut dicat quid est, et debet esse communior descripto, ut sit genus uel quodam modo se habeat per modum generis ad descriptum. Non tamen oportet quod sit uerum genus, sed potest esse passio, communior tamen eo, ut si dicam 'ignis est elementum leuissimum' uel 'deus est causa omnium aliorum entium'; isti enim termini 'elementum' et 'causa', cum sint ad aliquid, non sunt genera ad istos terminos 'ignis' et 'deus'. Consequenter autem oportet quod illi primae parti apponantur termini contrahentes eam, donec fiat descriptio conuertibilis cum descripto, uel subiecto, siue illi termini sint passiones descripti, siue sint termini obliqui qui in recto supponerent pro effectu uel effectibus eius pro quo descriptum supponit.

Secunda clausula exponit quid in descriptione definiatur. Quia uno modo subiectum per passionem uel passiones, ut si dico 'homo est animal risibile' uel 'ignis est elementum leuissimum', alio autem modo causa per effectum, id est terminus supponens pro causa uel causis per terminos qui in recto sumpti supponerent pro effectibus illarum causarum, ut si dico quod domificator est artifex domorum, uel quod materia est principium praesuppositum ex quo fit aliquid cum insit, uel quod demonstratio est syllogismus faciens scire, uel quod natura est principium motus uel quietis. Aliquando etiam descriptio eadem datur per passiones et terminos effectuales simul, ut si dico deum esse causam primam entium, uel animam esse principium formale corporis uiuentis, aut etiam ipsam esse actum primum corporis physici, et caetera.

Tertia clausula ponit quod descriptio est ex prioribus et notioribus quo ad nos, sed non simpliciter. Quod enim sit ex prioribus et notioribus nobis patet ex eo quod dicebatur in prima parte huius capituli quod omnis definitio non datur nisi ad notificandum definitum, et non ad notificandum ipsum deo uel angelis, aut naturis inanimatis, sed nobis, et definitio non notificaret nobis definitum nisi esset nobis notior.

Sed quod non sit notior simpliciter apparet de definitione per effectum. Quia omnis causa est simpliciter notior causato, prout debet uideri in prooemio Physicorum (et debet ibidem uideri quo modo debeant haec intelligi). Sed hoc solum dico pro nunc quod illud dicitur altero notius simpliciter si per eius notitiam et non sine eius notitiam innati sumus scire propter quid illud alterum est secundum tale genus uel talem speciem causae. Sic enim omnis causa per se est notior suo causato, etiam nobis. Sed causatum alio modo fit notius, etiam nobis. Sic igitur causa dicitur notior simpliciter suo causato et causatum minus notum.

Sed difficilius est de definitionibus subiectorum per passiones quo modo possint esse ex nobis notioribus. Quamuis enim in causis et causatis sit duplex notius, siue duplex modus notioritatis, scilicet unus quantum ad propter quid et alius quantum ad quia, ideo causa est uno modo notior causato, et sic potest

definire causatum, et alio modo effectus est notior causa, et sic

potest

definire causam, tamen hoc non uidetur posse dici de subiecto et

passione, quia in multis non sunt causa et causatum. Unde licet isti termini 'magnitudo' et 'figura' sint subiectum et passio, tamen nec magnitudo est causa figurae nec figura est causa magnitudinis, sed sunt idem magnitudo et figura. Si ergo subiectum est notius passione ut per ipsum definiatur passio, quo modo poterit passio esse notior subiecto ut subiectum definiatur per passionem?

Et aliqui respondent quod conceptus confusus passionis, quo confuse simul concipiuntur suppositum et appellatum, est prior conceptu subiecti, quo suppositum concipitur sine appellato; sed comparando ad inuicem conceptus quibus distincte concipiuntur suppositum et appellatum, conceptus suppositi, qui uocatur 'subiectum', est prior conceptu appellati, qui uocatur 'passio'. Vel potest dici probabiliter, prout tactum fuit in quarta parte huius capituli, in digressione, quod omnis passio est suo subiecto uel communior uel proprie posterior secundum conceptum. Quia si sit passio substantia uel in neutro genere substantiuata, tunc ipsa habet conceptum complexum ex conceptu compositi et conceptu appellati, et complexum est naturaliter posterius eis ex quibus complectitur. Si autem passio sit adiectiua adiectiue sumpta, tunc habet conceptum rei appellatae per modum adiacentis alteri, et talis conceptum semper supponit conceptum substantiuum, quia non intelligitur adiacere quod non intelligitur adiacere alicui. Ideo rationabiliter ponitur quod omnis passio per suum subiectum definitur tamquam per terminum priorem secundum conceptum si ipsa sit definibilis per se.

Sed tamen, hoc non obstante, uerum est quod non quodlibet subiectum est

definibile qualibet passione sibi attributa prius secundum conceptum.

Verbi gratia, sensu concipio album, et sic percipio hanc rem uel hoc ens et ipsum album, et quamuis illud album sit argentum, tamen non oportet quod iudicem hoc argentum, sed forte iudico hoc plumbum. Unde licet forte aliquis numquam habuisset conceptum substantialem argenti, tamen iudicaret hoc album, licet 'album' sit passio et 'argentum' subiectum. Ita etiam in terminis uniuersalibus, ego concipiendo aliquod album, concipio album uel rem albam, sed non oportet quod tunc ego concipiam niuem albam uel cygnum album secundum tales conceptus speciales. Ideo possum habere conceptum talis passionis sine conceptu talis subiecti specialis. Sic ergo passio potest esse prior secundum conceptum aliquo tali subiecto eius, et sic potest definire subiectum. Verbi gratia, scito aliquid esse calidissimum uel leuissimum, nescio tamen ignem esse calidissimum uel leuissimum, sed forte puto caelum uel uacuum esse leuius aut solem esse calidiorem. Cum ergo inquisiuero quod non est uacuum, et quod caelum nec est calidum nec est frigidum, nec graue nec leue, et quod nullum aliorum elementorum est calidius uel leuius igne, ego concludo hanc esse descriptionem 'ignis' quod ignis est corpus calidissimum uel quod ignis est elementum leuissimum. Et sic de multis aliis. Sed non describerem istum terminum 'nasum' per 'simum', nec etiam istum terminum 'ens', uel 'aliquid', per aliam passionem, quia describerem notius per minus notum.

Quarta autem clausula est unum correlarium, quod sequitur manifeste ex clausula praecedente et eius declaratione.

SDD 8.2.7

Saepe autem plures praedictorum modorum definitionum complectuntur simul, et est inde definitio perfectior. Et inde prouenit ista diuisio definitionum quam in pluribus locis ponit Aristoteles, scilicet quod definitionum eiusdem definiti una aliquando est sicut principium demonstrationis, alia sicut conclusio, et alia est sicut tota demonstratio positione differens.

Ista ultima pars est de definitionibus complexis ex pluribus definitionibus. Et est satis manifesta si ponantur exempla. Una ergo definitio 'animae' est quod anima est principium principale intrinsecum mouendi, sentiendi et intelligendi, ut patet secundo de Anima, et alia est quod anima est actus primus substantialis corporis organici, physici ... et caetera. Et demonstratur secunda per primam sic 'omne principium principale intrinsecum uiuendi ... et caetera est actus primus corporis ... et caetera, et omnis anima est huius modi; ergo ... et caetera'. Et definitio composita esset quod anima est principium uidendi tamquam actus primus corporis uiuentis ... et caetera. Ita etiam est una definitio 'demonstrationis' quod demonstratio est syllogismus faciens scire, per quam concluditur alia, scilicet quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ueris ... et caetera. Et definitio complexa est quod demonstratio est syllogismus faciens scire constitutus ex praemissis ueris, primis et immediatis ... et caetera. Ita etiam ex eo quod domus est aedificium defendens nos a uentis et a pluuiis infertur quod oportet domum esse constitutam ex fundamentis, parietibus et tecto. Et est definitio complexa quod domus est aedificium constitutum ex fundamentis, parietibus et tecto propter defensionem hominum a uentis et a pluuiis.

Una ergo harum definitionum dicitur principium demonstrationis quia fit medium ad demonstrandum aliam definitionem de definito. Alia dicitur tamquam conclusio demonstrationis quia praedicatur de definito in conclusione, et non quod ipsa sit conclusio. Tertia autem, complexa ex eis, dicitur tota demonstratio quia congregatum ex ipsa et definito continet medium et extremitates demonstrationis. Sed dicitur "positione differens" quia aliter ordinantur huius modi medium et extremitates in demonstratione, scilicet in duabus praemissis et conclusione, et aliter in praedicatione illius definitione de definito, quia unica est ibi propositio.

Haec sint dicta finaliter de definitionibus, quia demonstratiua perscrutatio profunda de eis est primae philosophiae.

    SDD 8.3: DE QUAESTIONIBUS SCIBILIBUS ET DE PRAECOGNITIONIBUS

SDD 8.3.1

Sequitur tractare de demonstrationibus; haec enim erit tertia materia huius tractatus. Tractabo autem primo de quaestionibus scibilibus et de praecognitionibus, secundo de conuenientia et differentia demonstrationum ad argumentationes dialecticas et scientiae ad opinionem, tertio de principiis demonstrationis in demonstrabilibus, quarto de dici de omni et per se, et de uniuersali, siue secundum quod ipsum, quinto de pluribus definitionibus demonstrationum, sexto de demonstratione propter quid in speciali, septimo de demonstratione quia et an contingat demonstrare circulariter, octauo de demonstratione ad impossibile et quibusdam aliis, nono de quibusdam comparationibus demonstrationum; decima ostendit per quem modum terminari possit unaquaeque quaestionum scibilium.

Expeditis duabus materiis huius octaui tractatus, scilicet de diuisionibus et de definitionibus, sequitur tertia materia, scilicet de demonstrationibus. Et continet ista materia decem capitula, quae manifeste nominata sunt in hac prima parte huius tertii capituli. Hoc ergo tertium capitulum erit de quaestionibus scibilibus et de praecognoscendis materiis necessario praeuiis ipsis demonstrationibus. Continebit autem istud capitulum septem partes principales. Prima proponit dicenda in hac materia tota secundum distinctionem capitulorum, et est plana de se, secunda enarrabit quaestiones scibiles quadam generali enarratione et enumeratione, et declarabit sufficientiam huius enarrationis et enumerationis, tertia declarabit quo modo omnes illae quaestiones sunt quaestiones medii, quarta distinguet ea ex quibus necessarium est demonstrationem integrari, quinta ostendet quid aut quae oportebit de illis praecognoscere, sexta manifestabit ex cuius illorum unitate scientia dicatur una, septima declarabit an praemissae sciantur prius tempore quam conclusio uel simul. Secunda ibi "Aristoteles ergo", tertia ibi "omnis autem", quarta ibi "uolentes autem", quinta ibi "dicamus ergo", sexta ibi "cum ergo", septima ibi "quibusdam autem". Prima ergo pars patet, sicut dictum fuit.

SDD 8.3.2

(1) Aristoteles ergo enumerat quattuor quaestiones scibiles, scilicet si est, quid est, quia est et propter quid est, quae sic possunt distingui. (2) Quia quaestio quaerit uel de esse uel de quidditate, et quaerens de esse uel quaerit de esse secundo adiacente, ut 'utrum deus est?' uel 'utrum uacuum est?', et hanc uocamus 'quaestionem si est', capiendo 'si' pro 'utrum', uel quaerit de esse tertio adiacente, ut 'utrum deus est infinitus?' uel 'utrum motus est res distincta a mobili?', et hanc uocamus 'quaestionem quia est'. Quaestio autem quaerens de quidditate rei uel quaerit de quidditate rei expressae in quaestione, ut si quaeramus 'quid est homo?' uel 'quid est deus?', et hanc uocamus 'quaestionem quid est', uel quaerit de quidditate causae rei expressae in quaestione, et hanc uocamus 'quaestionem propter quid', ut si quaero 'propter quid homo est?' uel 'propter quid est homo risibilis?', ego non quaero quid homo est uel quid est hominem esse risibilem, sed quaero quae sit causa essendi hominem uel essendi hominem risibilem. (3) Aliter etiam possunt distingui dictae quaestiones per ponere in numerum uel non ponere in numerum, sicut tangit Aristoteles in secundo Posteriorum.

Haec autem secunda pars est de numero et distinctione quaestionum scibilium, et habet tres clausulas. Prima proponit numerum quaestionum scibilium et nomina consueta earum. Et apparet quod nomina sunt satis proprie posita, praeter unum. Quaerimus enim si est, capiendo 'si' pro 'utrum', ut 'utrum homo est?' uel 'utrum infinitum est?', et quaerimus quid est, ut 'quid homo est?' uel 'quid infinitum est?', et quaerimus propter quid est, ut 'propter quid somnus est?', aut 'caelum'; sed uidetur quod non quaerimus 'quia homo est?', uel 'quia homo risibilis est?', sed 'utrum homo est?', uel 'utrum homo risibilis est?'.

Et potest ad hoc responderi multipliciter. Primo, quia nomina significant ad placitum, ideo Aristoteles, uel translator eius, ad placitum usus fuit hoc nomine 'quia est' pro quaestione de 'est' tertio adiacente, siue hoc consonet usui communi siue non, sicut etiam aliquando lineam uocamus 'B'.

Secundo modo respondetur quod, loquendo proprie, nos quaerimus illud quod inuenire uolumus. Nos autem uolumus inuenire scientiam non huius orationis formatae ad modum dubii, scilicet 'utrum triangulum habet tres ... et caetera uel non habet?', quia nec ipsa est scibilis (immo indifferens est ad partem scibilem et ad partem non scibilem), sed nos uolumus inuenire scientiam propositionis uerae, ut quod triangulus habet tres ... et caetera. Ideo non quaerimus scire utrum triangulus habet tres ... et caetera, sed quod triangulus habet tres ... et caetera. Et ad hoc notandum Aristoteles sic uocauit istam quaestionem, et Lincolniensis, in sua expositione, bene notat istam sententiam.

Tertio modo dicitur quod differenter dialecticus quaerit et demonstrator. Dialecticus enim quaerit sub disiunctione de utraque parte contradictionis, dans electionem respondenti; ideo quaerit utrum sit uel non sit. Demonstrator autem proponit assertiue propositionem demonstrandam, et illa tunc est quaestio, quia est dubitabilis propositio, et eadem post demonstrationem est conclusio. Et ad hoc notandum uocauit Aristoteles hanc quaestionem 'quia est', tamquam propositam modo assertiuo.

Sed de numero quaestionum, secundum quem ponuntur quattuor et non ponuntur plures quam quattuor, apparet statim quod hoc non est intelligendum de numero quaestionum simpliciter contra inuicem distinctarum. Sic enim aliae sunt in me, aliae sunt in te, aliae in geometria, aliae in arithmetica. Nec est hoc intelligendum de numero specialissimarum quaestionum. Patet, quia sic etiam sunt aliae in arithmetica, aliae in geometria, et in geometria ualde multae; omnes enim conclusiones demonstratae in geometria erant quaestiones, scilicet antequam demonstrarentur, cum proponebantur demonstrandae. Sed sic dicuntur quattuor secundum quattuor communes rationes supponentes pro omnibus quaestionibus demonstrabilibus et non coincidentes in supponendo pro eadem uel pro eisdem quaestione uel quaestionibus. Sunt autem illae quattuor rationes quibus correspondent ista quattuor nomina 'si est', 'quia est', 'quid est' et 'propter quid est'.

Secunda autem clausula declarat quae sint illae quattuor rationes. Prima enim est quae significat, siue cui subordinatur, haec oratio 'quaestio quaerens de suo subiecto hoc uerbum 'est' secundum adiacens', ut 'utrum deus est?' uel 'utrum uacuum est?'. Et hanc rationem, uel quaestionem pro qua haec oratio supponit, uocamus ad placitum 'si est'.

Secunda ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens de suo subiecto praedicatum mediante hoc uerbo 'est' tertio adiacente per modum simplicis inhaerentiae', ut 'utrum homo est substantia?' uel 'utrum omnis triangulus habet tres ...' et caetera; nam 'habet' resoluitur in 'est habens', iuxta illud, in quinto Metaphysicae, quod idem significat 'uadere' et 'esse uadens', 'secare' et 'esse secans'. Et hanc rationem, uel quaestionem pro qua ipsa supponit, uocamus ad placitum nostrum 'quia est'.

Tertia ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens mediante hoc uerbo 'est' tertio adiacente praedicatum de suo subiecto per modum praedicati quidditatiui'. Quod enim quaeratur praedicatum de 'est' tertio adiacente apparet, quia si conuenienter respondeas quaerenti quid est homo, respondebis quod homo est animal uel quod homo est animal rationale, et haec responsio est de 'est' tertio adiacente. Hanc autem rationem uel quaestionem pro qua ipsa supponit uocamus 'quid est'.

Quarta ratio est quam significat haec oratio 'quaestio quaerens praedicatum causale', scilicet significans causam essendi illud de quo quaeritur, siue hoc sit essendi simpliciter, quantum ad 'est' secundum adiacens, ut 'propter quid homo est?' uel 'propter quid somnus est?', siue hoc sit essendi cum addito, quantum ad 'est' tertium adiacens, ut 'propter quid luna eclipsatur?' uel 'propter quid graue mouetur deorsum?. Et hanc rationem uel quaestionem pro qua ipsa supponit placet nobis uocare 'propter quid'. Unde non oportet semper hanc quaestionem formare sub hac uoce 'propter quid', sed possumus quaerere a quo est homo, effectiue, uel efficienter, uel ex quo, materialiter, uel propter quid, formaliter, uel cuius gratia, finaliter.

Tales autem quaestiones 'qualis est homo?', uel 'quantus?', uel 'ubi?', uel 'quo modo se habet?', et huius modi, pertinent ad illam quaestionem quam uocamus 'quia est'. Unaquaeque enim talium quaestionum quaerit de subiecto suo praedicatum accidentale, quod non habet modum praedicati quidditatiui, sed denominatiui.

Alii autem has quattuor quaestiones distinguunt faciliter sic. Quaestio 'si est' quaerit 'est' secundum adiacens; quaestio 'quid est' quaerit praedicatum quidditatiuum, ideo dicetur quod ad hanc quaestionem pertinet utrum homo est animal; quaestio quia est quaerit praedicatum denominatiuum; et quaestio propter quid quaerit causam uel praedicatum causale, ut dictum est.

Quaestiones autem de praeterito uel futuro reducendae sunt ad quaestiones de praesenti et quaestiones de possibili ad quaestiones de inesse.

In tertia autem clausula notatur quod adhuc illae quaestiones possunt distingui secundum alias rationes. Quaestio enim uel est ponens in numerum uel non ponens in numerum. Quod sic debet intelligi: omnis quaestio quaerit aliquid de aliquo; si ergo quod quaerit significat aliud uel connotat aliquam aliam dispositionem circa illud subiectum de quo quaeritur, tunc talem quaestionem placet nobis hic uocare 'quaestionem ponentem in numerum', et si non, tunc uocamus eam 'non ponentem in numerum'. Duplex ergo est quaestio ponens in numerum: una quaerens de subiecto suo praedicatum accidentale, seu denominatiuum, et uocatur 'quia est', aliam quaerens causam de causato, uel quaerens praedicatum causale de eo quod supponit pro causato, et uocatur 'propter quid'.

Similiter illa non ponens in numero est duplex, scilicet si est, quae quaerit 'est' secundum adiacens, et quid est, quae quaerit praedicatum quidditatiuum. Praedicatum enim quidditatiuum, licet bene significet plura quam subiectum, ut 'animal' plura significat quam 'homo', tamen circa homines 'animal' nihil plus significat uel connotat quam 'homo', nec etiam plus significat uel connotat hominem esse quam 'homo', nisi quantum ad modos significandi grammaticales. Unde si non esset nisi A, tunc omne A esset A esse et omne A esse esset A. Et haec uidenda sunt in Metaphysica.

Sed etiam sciendum est quod membra praedictarum diuisionum quaestionum possunt subdiuidi, et augmentabitur numerus. Possum enim quaerere 'est' secundum adiacens, uel etiam quid est aut de termino incomplexo, ut 'quid est homo?', 'quid est simum?', uel etiam 'utrum homo est?', 'utrum simum est?', aut de complexione distante, ut 'quid est somnum esse?', uel 'quid est hominem dormire?'. Similiter, quantum ad quia est, possum quaerere praedicatum quantitatis, uel qualitatis, uel ad aliquid, et sic de aliis praedicamentis. Similiter, quantum ad propter quid, possum quaerere causam efficientem, uel materialem, et caetera, et hoc iterum quantum ad 'est' secundum adiacens uel tertium adiacens, ut 'propter quid somnus est?' uel 'propter quid luna eclipsatur?'.

Iterum possunt aliis modis diuidi quaestiones sicut problemata diuiduntur in secundo Topicorum, quia alia uniuersalis affirmatiua, alia uniuersalis negatiua, alia particularis affirmatiua, alia particularis negatiua. Quaestiones autem de hypotheticis reducendae sunt ad quaestiones de suis categoricis, quia propositio hypothetica componitur ex categoricis, uel illae non comprehenduntur in his diuisionibus et enumerationibus. Quod autem dicit Aristoteles "quaestiones sunt aequales numero his quae uere scimus" debet sic intelligi quod in omnibus modis generalibus praedictis quaestionum aliquae inueniuntur quaestiones scibiles; uel sic quod omnis quaestio demonstrabilis potest fieri conclusio scita et omnis conclusio scita uel scibilis potest esse quaestio demonstrabilis ei qui nondum sciuit eam.

SDD 8.3.3

(1) Omnes autem dictas quaestiones dicit Aristoteles esse quaestiones medii. (2) Quia cum quaerimus si est uel quia est, quaerimus si medium est, cum autem quaerimus quid est, quaerimus quid medium est. Quod autem in quaestione propter quid quaeramus medium quid est, hoc probat Aristoteles: (3) primo, quia in omni quaestione propter quid quaerimus causam essendi, aut simpliciter aut secundum quid, et causa est medium dicens quid est, etiam uel simpliciter uel secundum quid; (4) secundo, quia in omni quaestione propter quid quaeritur medium propter quid est, et omne medium propter quid est est medium quid est, ideo in omni quaestione propter quid est quaeritur medium quid est.

Verba huius tertiae partis et sententia habent obscuritatem et summam difficultatem. Et haec pars habet tres clausulas. In prima ponitur haec conclusio quod omnis quaestio est quaestio medii. Et haec conclusio est satis manifesta si uolumus hic loqui de conclusionibus demonstrabilibus, de quibus in hoc tractatu intendimus; quaestio enim est dubitabilis propositio, quae per demonstrationem efficitur conclusio certa et scita. Talis autem propositio est mediata, cuius medio inuento et conuenienter in demonstratione extremitatibus applicato, ipsa cessat esse quaestio et efficitur conclusio scita. Constat autem quod in omni quaestione illud quaeritur quo inuento cessat esse quaestio, siue dubitatio. Ergo omni quaestione demonstrabili medium illud quaeritur uel eius applicatio ad extremitates; ideo omnis quaestio demonstrabilis est quaestio medii.

Adhuc illa conclusio declaratur sic. Supponamus primo quod propositiones indemonstrabiles non sunt quaestiones proprie, licet uoce per modum quaestionis proferri possint; non enim quaerimus mente quod manifeste habemus. Secundo supponimus, sicut habetur in fine septimi Metaphysicae, quod necesse est in omni nostra quaestione esse nobis aliquid notum et aliquid dubium (non enim quaereres cultellum si nullum haberes de eo conceptum), et per illud quod scimus nitimur inuenire illud quod dubitamus. Tertio supponimus quod si ea quae tu scis et eo modo quo tu ea scis sufficeret ad sciendum quaesitum finaliter, tunc statim, sine mora, sequeretur scientia illius quaesiti finalis, et tunc statim cessaret tibi illa quaestio. Ergo quam diu quaeris quaesitum aliquod finale et tibi possibile inuenire, tam diu inter ea quae tu scis et quaesitum finale manet tibi adhuc aliquid non scitum, quod tamen oportet scire et inuenire ad inueniendum finale quaesitum, et hoc uocatur 'medium', quod oportet quaerere et inuenire uolentem inuenire finale quaesitum. Et hoc medium inueniendum ad finalis quaesiti inuentionem est causa uel causatum, uel terminus significatiuus, uel alicuius horum applicatio ad terminos in quaestione positos. Ergo apparet quod quaerentem aliquid tamquam quaesitum finale oportet etiam quaerere aliquod medium per quod inueniatur illud quaesitum finale.

Secunda clausula exponit quot media quaeramus in dictis quattuor quaestionibus. Et est haec clausula manifesta si consideremus quod dicit Aristoteles. Et nos ad placitum uocamus quaestionem de 'est' secundo adiacente 'quaestionem si est' et illam de 'est' tertio adiacente 'quaestionem quia est'. Tamen aliquando Aristoteles utramque uocat 'si est' et aliquando utramque 'quia est'. Et bene utraque uocatur 'si est' (capiendo 'si' pro 'utrum'), quia quaerimus 'utrum tempus est?' et 'utrum tempus est motus?'. Bene etiam utraque uocatur 'quia est', quoniam proponendo quod intendimus demonstrare proponimus quod tempus est et quod tempus est motus. Manifestum est ergo quod quaerens si est quaerit medium si est, id est quaerit medium faciens scire si est, et quaerens quia est quaerit medium quia est, id est medium faciens scire quia est, et, per consequens, ipse quaerit medium si est, ex quo diximus quod quaestio quia est conuenienter uocatur 'si est'.

Sed iterum etiam manifestum est quod quaestio quid est quaerit medium quid est, id est quaerit medium faciens scire quid est, et quaestio propter quid quaerit medium propter quid, id est medium faciens scire propter quid. Sed tamen plus dicitur in ista clausula, quia dicitur quod quaestio propter quid quaerit non solum medium propter quid, sed etiam medium quid est. Et hoc est dubitabile; ideo ad hoc probandum ponuntur aliae duae clausulae, quae sunt duae rationes hoc probantes.

Et propter primam illarum rationum, quae ponitur in tertia clausula, notandum est quod cum dico "causam essendi aut simpliciter aut secundum quid", per 'esse simpliciter' intelligo 'esse secundum adiacens' in proposito, et per 'esse secundum quid' intelligo 'esse tertium adiacens'. Cum ergo quaero propter quid homo est risibilis, quaero causam essendi hominem non simpliciter, sed essendi ipsum risibilem; et sic patet satis maior illius rationis. Sed cum dicitur in minore quod illa causa est medium dicens quid est homo, sic intelligo quod hic, large loquendo, uocamus 'definitionem dicentem quid est' non solum definitionem pure quidditatiuam, sed etiam definitionem causalem, et omnis causa in unaquaque demonstratione propter quid pertinere potest et debet ad definitionem causalem eius de quo quaeritur, quae quidem definitio causalis est conueniens medium in demonstratione propter quid. Et addebatur "uel simpliciter uel secundum quid", quia si definio 'hominem' uel 'triangulum' simpliciter definitione causali, illa est conueniens definitio ad demonstrandum propter quid homo est, sine additione; sed si definitione tali

definio illos non simpliciter, sed cum additione, ut definiendo

'hominem' per esse risibilem, uel 'triangulum' per habere tres ... et caetera, illa definitio est conueniens ad demonstrandum propter quid homo est risibilis, uel propter quid triangulus habet tres ... et caetera.

Et ex his etiam dictis potest esse manifesta secunda ratio, quae ponitur in quarta clausula. Et Aristoteles etiam ad eius manifestationem ponit istam propositionem "in omnibus enim his manifestum est quod idem est quod quid est et propter quid est", et hoc est dictum quod omnis definitio causalis significat causam propter quam est quod significatur per definitum.

SDD 8.3.4

(1) Volentes autem dicere de praecognoscendis ante demonstratiuam scientiam conclusionis, ostendimus primo ex quot et ex quibus necesse est constitui demonstrationem passionis de subiecto. (2) Et manifestum est quod primo necessarium est in ea esse subiectum et passionem et medium. (3) Secundo oportet in ea esse conclusionem constitutam ex subiecto et passione, quae si ante proponebatur erat quaestio. (4) Tertio oportet in ea esse duas praemissas, unam constitutam ex medio et passione, aliam ex subiecto et medio. (5) Quarto necesse est illas praemissas esse ordinatas in figura et in debito modo syllogistico, ut de necessitate sequatur conclusio ex praemissis. (6) Hae autem praemissae et termini earum solent dici 'materia' demonstrationis, ordinatio autem in figura syllogistica et debito modo solet uocari 'forma' eius.

In ista quarta parte distinguuntur ea ex quibus demonstratio integratur. Et sunt in ea sex clausulae. Prima proponit intentionem partis et causam intentionis; et est satis manifesta. Proponitur autem in speciali de demonstratione passionis de subiecto. Quia saepe quaerimus tales demonstrationes in scientiis demonstratiuis propter quid et per ea quae dicuntur de tali demonstratione poterunt apparere illa quae essent dicenda de aliis.

Secunda clausula distinguit terminos in tali demonstratione subiicibiles et praedicabiles. Et est totum manifestum per hoc quod demonstratio est syllogismus. In aliis autem demonstrationibus sunt termini subiectum et praedicatum conclusionis cum medio, sed illud praedicatum non se habet ad illud subiectum tamquam passio ad suum subiectum.

Tertia etiam clausula et quarta distinguunt propositiones demonstrationem integrantes, quae sunt conclusio et duae praemissae, constitutae ex terminis praedictis. Et illud totum est manifestum.

Quinta clausula ponit quod illos terminos oportet ordinari in syllogismo. Et hoc est quod oportet omnem demonstrationem esse syllogismum, ut post patebit.

Sexta clausula ostendit quid praedictorum se habeat in constitutione demonstrationis per modum materiae. Et est ista clausula satis manifesta. Non enim oportet hic disputare de distinctione reali uel non reali dictae formae et dictae materiae ad inuicem. Sed finaliter potest dici sicut diceremus materiam domus esse lapides, ligna et lateres, formam autem horum compositionem uel ordinationem. Vel potest dici quod sicut in propositione subiectum et praedicatum se habent per modum materiae et copula per modum formae, si propositio sit categorica, ita in demonstratione (quae est propositio hypothetica, ut alias de syllogismo dictum est), praemissae et conclusio se habent per modum materiae, et coniunctio coniungens eas in faciendo propositionem hypotheticam se habet per modum formae, ut haec dictio 'ergo', uel huius modi, in demonstratione uocali, et conceptus correspondens illi dictioni in demonstrationi mentali.

SDD 8.3.5

(1) Dicamus ergo secundum Aristotelem quod omnis doctrina et omnis disciplina intellectiua fit ex praeexsistenti cognitione. (2) Dupliciter autem necessarium est praecognoscere in doctrinis demonstratiuis: alia namque quia sunt, ut dignitates, alia uero quid est quod dicitur per nomen, ut passiones, et alia utraque, scilicet quid est et quia est, ut subiecta. (3) Sed non oportet in omni syllogismo demonstratiuo praecognoscere de subiecto conclusionis quia est (immo hoc in quaestione si est docetur per demonstrationem), (4) sed oportet hoc praecognoscere in omni scientia totali de subiecto primo illius scientiae.

Haec quinta pars ostendit quae debeamus praecognoscere de praedictis

demonstrationem constituentibus antequam habeamus scientiam conclusionis per demonstrationem. Et habet quattuor clausulas.

Prima praemittit unam proprietatem communem omni doctrinae et disciplinae. Et notandum est quod idem habitus uocatur 'doctrina' et 'disciplina', sed nomina differunt secundum rationem. Quia uocatur 'doctrina' secundum quod per doctorem acquiritur et dicitur 'disciplina' secundum quod a discipulo recipitur, sicut idem motus dicitur 'actio' ut ab agente producitur et 'passio' ut in passo recipitur, prout habetur tertio Physicorum. Dicitur etiam 'doctrina', multum communiter, de omni notitia quam aliquis acquirit ab alio, et est quaedam sensitiua, quaedam intellectiua. Sensitiua sicut ioculator docet canem suum sedere uel ballare, uel sicut mater loquendo saepe cum puero docet ipsum suum idioma; de hac autem doctrina non intendebat Aristoteles, neque nos in hac arte demonstratiua, ideo dicebatur "omnis doctrina et omnis disciplina intellectiua". Et quia omnis talis fit ex cognitione sensitiua praeuia, ideo sic posset esse probata propositio illa quae in prima clausula proponebatur.

Sed adhuc Aristoteles in hac propositione intendebat loqui magis proprie de doctrina et disciplina; ideo non pro omni notitia intellectiua, sed pro notitia ueritatis alicuius propositionis, quae cum primo nobis proponitur est nobis dubia uel apparet falsa, et post per doctorem manifestatur nobis eius ueritas; et hoc non potest facere doctor nisi per probationem ex praemissa uel praemissis eam concludentibus, et oportet illas praemissas esse prius notas antequam conclusio fiat per eas nota; ideo sic omnem doctrinam necesse est fieri ex praeexsistente cognitione, scilicet praemissae uel praemissarum.

Et iterum talis propositio quae sic est dubia cum proponitur et cuius post manifestatur ueritas non uocatur proprie 'quaestio', ut dictum fuit in tertia parte huius capituli: quia in omni nostra quaestione aliquid est nobis notum et aliquid dubium, et per illud quod praescimus nitimur inuenire ac demonstrare illud quod dubitamus, et hoc cum inuentum est per adiutorium doctoris ostendentis nobis medium per quod inuenitur et applicationem eius ad extremitates generatur doctrina; ideo etiam sic doctrina fit ex praeexsistente cognitione.

Secunda clausula distinguit praecognitiones in scientiis demonstratiuis. Et dicitur communiter, secundum Aristoteles, quod necessario in scientiis demonstratiuis sunt duae praecognitiones ante scientiam conclusionis per demonstrationem, scilicet quid est et quia est. Et in hoc dicendo tu debes accipere 'quid est' et 'quia est' non in recto casu sed in genitiuo. Ipsorum enim quid est et quia est sunt praecognitiones, et ipsa sunt praecognita de subiecto, dignitate et passione; quod enim oportet ante praecognoscere, hoc praecognoscitur et eius est praecognitio. Et cum dicit Aristoteles "dupliciter autem necessarium est praecognoscere, alia namque quia sunt ..." et caetera, cum autem sic enumerantur duae praecognitiones, debet hoc poni proportionaliter sicut prius posuimus demonstrationem quattuor quaestionum, in secunda parte huius capituli.

Cum etiam dicimus necessario praecognoscendum esse quid est de subiecto et passione, non debemus per 'quid est' intelligere definitionem quidditatiuam aut definitionem causalem. Illae enim saepe dubitantur et quaeruntur et demonstrantur; ideo sic dictum fuit quid est esse quaestionem. Sed per 'quid est' debemus intelligere quid est quod dicitur per nomen, et hoc non solum est praecognoscendum de subiecto et passione, immo uniuersaliter de omni termino significatiuo quo uolumus uti in demonstratione. Si enim discipulus non nouerit significationes nominum, non poterit intelligere doctorem sibi demonstrare uolentem.

Cum etiam dicimus praecognoscendum esse de dignitate quia est, nos intelligimus hic per 'dignitatem' praemissam demonstrationis indemonstrabilem. Et extendendo hoc nomen 'dignitatis', nos hic possumus omnes propositiones quae fiunt praemissae in demonstrationibus aliarum conclusionum uocare 'dignitates' in respectu illarum conclusionum, licet non dicantur simpliciter et proprie dignitates nisi sint indemonstrabiles. Cum ergo praemissae debeant manifestare conclusionem in sua ueritate, et hoc non possint nisi fuerint ante nobis manifestae, ideo necesse est ante notitiam ueritatis conclusionis sic praecognoscere et scire dignitates. Et hoc intendimus quod necesse est praecognoscere dignitatem quia est, id est quia est uera, uel quod ita est sicut per eam significatur, ad sensum alias expositum.

Deinde cum dicitur quod de subiecto oportet praecognoscere quia est, uolumus dicere, cum illud subiectum sit unus terminus significatiuus, quod de illo termino significatiue sumpto oportet praecognoscere hoc uerbum 'est' secundum adiacens, ut si 'magnitudo' sit primum subiectum in geometria, oportet praecognoscere magnitudinem esse et scire quod ita est antequam habeamus scientiam demonstratiuam alicuius conclusionis geometricae. Nam, ut dicitur sexto Metaphysicae, nullius scientiae est demonstrare si est aut non est genus circa quod uersatur, neque etiam quid est, sed haec accipiunt scientiae tamquam nota sensu uel supponentes ea ex superiori scientia.

Tertia autem clausula et quarta exponunt de quo subiecto oporteat praecognoscere quia est et de quo non. Et innuunt duplex dici 'subiectum' quantum spectat ad propositum; unum enim dicitur subiectum propositionis, scilicet de quo dicitur praedicatum, alterum dicitur subiectum scientiae. Et tunc tertia clausula bene manifeste ostendit quod loquendo de subiecto propositionis non oportet in omni demonstratione praecognoscere quia est de subiecto conclusionis, immo hoc quaeritur et demonstratur in quaestione si est, quo modo manifestabitur post.

Sed de subiecto scientiae notandum est quod hic non intendimus loqui de subiecto cui scientia inhaeret. Nam omnis scientiae humanae tale subiectum est anima, de qua nihil oportet praecognoscere uel considerare in geometria. Sed 'subiectum' scientiae hic uocamus genus circa quod primo uersatur intentio considerantis in illa scientia. Et sic dico "primo" quia de nullis aliis considerat nisi prout habent attributionem ad ipsum, scilicet uel sicut partes, uel sicut passiones, uel sicut principia, uel sicut opposita, aut sicut passiones partium uel passionum, et caetera. Et hoc solet nominari 'subiectum obiectum' et 'genus obiectum' et 'materia obiecta', scilicet respectu intellectus de ipso principaliter considerantis quantum ad illam scientiam, et 'subiectum' respectu primarum et principalium passionum ad illam scientiam pertinentium.

Et solet uocari 'genus' altero duorum modorum, quorum unus est quia communiter tale subiectum habet plures species sub se de quibus illa scientia considerat, ut 'magnitudo', quae sic ponitur subiectum geometriae, habet sub se 'corpus', 'superficiem' et 'lineam', de quibus est consideratio in geometria. Alius modus est prout subiectum solet uocari 'genus' suarum passionum. Hos enim duos modos sumendi 'genus' exprimit Aristoteles quinto Metaphysicae, cum aliis duobus modis prioribus, dicens "amplius autem dicitur genus ut superficies figurarum genus superficialium et solidum solidarum, et caetera, amplius ut in rationibus, id est in definitionibus quidditatiuis, quod primum inest quod dicitur in eo quod quid est ...", et caetera. Et tale subiectum uocat Aristoteles 'genus' quarto Metaphysicae, capitulo primo, uersus finem, ubi dicit quod omnis sensus unus et omnis scientia una unius generis est, ut grammatica, una ens, omnes speculatur uoces, et etiam in primo Posteriorum ubi dicit "una autem scientia est quae est unius generis ..." et caetera.

Quod autem in omni tali scientia una oporteat tale subiectum primum et unicum assignare dicetur in alia parte. Quod etiam de tali subiecto oporteat in illa scientia praesupponere quia est posset sciri per inductionem: nec enim metaphysica demonstrat ens esse, nec physica ens mobile esse, nec geometria magnitudinem, nec arithmetica numerum, et caetera.

Iterum tale subiectum est de quo primo et principaliter considerat talis scientia, et nullus ualeret laborare ad inueniendum unam talem scientiam magnam de eo quod non crederet esse, uel saltem fuisse uel fore.

Iterum oportet omnia alia considerare secundum quod reducuntur ad tale subiectum, et nullus ualet reducere entia ad non ens, nec terminos pro aliquo supponentes ad terminum quem crederet pro nullo supponere.

Sed tu diceres "nonne possum ego habere unam talem scientiam magnam de uacuo, seu de isto termino 'uacuum', licet uacuum non sit? ", et iterum "talem scientiam posset aliquis habere de rosa et de eius partibus et passionibus, et non perderet eam licet modo nulla esset rosa, sicut non amittimus scientiam nostram de eclipsibus lunae licet pro infinito tempore nulla sit eclipsis lunae".

Respondetur breuiter ad primam instantiam quod nulla scientia potest considerare de isto termino 'uacuum' significatiue sumpto tamquam de primo et principali considerato, sed oportet prius et principalius considerare de loco. Quia non potest haberi conceptum uacui, nec quid nominis 'uacui', nisi habendo conceptum loci; est enim conceptus uacui complexus ex conceptu loci et corporis, ut alias dictum est.

Ad secundam instantiam dicendum est quod in demonstrationibus non utimur hoc uerbo 'est' pro tempore restricto ad hanc horam uel diem, sed pro infinito, seu quantocumque, tempore praesenti. Sed de hoc dicetur magis in quinto capitulo huius tractatus.

Sed adhuc dubitatur an oporteat praecognoscere de passione quia est, sicut de subiecto. Et ego dico quod de aliquibus hoc praecognoscitur tamquam sensu manifestum, sed non de omnibus. Quia licet sciamus continuum esse, cuius passio est esse in infinitum diuisibile, tamen quaestio est dubitabilis an in infinitum sit diuisibile. Immo etiam nec de omnibus partibus subiectiuis primi subiecti oportet praesupponere quia est. Quamuis enim et 'motus' et 'tempus' et 'infinitum' sint partes subiectiuae 'entis', quod est primum subiectum metaphysicae, tamen posset aliquis dubitare an motus est, an infinitum est aut an tempus est, et habet demonstrare metaphysica quod sic.

Non oportet autem dubitare circa praedicta propter dicta Aristotelis, in primo Physicorum, dicentis quod quasdam scientias nihil prohibet quaedam horum despicere, ut genus non supponere esse si sit manifestum quoniam est, et passiones non accipere quid significent, quoniam notum est. Aristoteles enim in his uerbis uult dicere quod si praedicta non fuerunt manifesta et communiter apud omnes concessa, expedit ea in initiis librorum supponere non solum mente, sed etiam in scribendo aut narrando, aut etiam declarando si aliqua indigeant declaratione. Si tamen fuerunt communiter apud omnes euidentia, tunc licet mente praecognoscantur, nihil inconueniens est ea despicere, et non supponere, quantum ad eorum narratiuam praeordinationem in initiis librorum ante demonstrationes quaestionum.

SDD 8.3.6

(1) Cum ergo scientiam magnam ex multis processibus, diuisionibus, definitionibus, demonstrationibus et conclusionibus aggregatam dicamus unam scientiam, ut metaphysicam, physicam uel geometriam, et cum etiam talia multa non dicantur unum propter continuitatem uel inhaerentiam unius ad alterum, nec propter unitatem subiecti in quo aggregantur, necesse est talem magnam scientiam dici unam propter unitatem alicuius eorum de quibus illa scientia considerat, ad quod alia, prout in illa scientia considerantur, habent ordinationem et attributionem, sicut exercitus dicitur unus ex ordinatione omnium aliorum in unum principem, uel ducem, (2) ideo uidendum est quid sit illud unum ex cuius unitate talis scientia dicitur una. (3) Hoc autem non est aliquod principium complexum, ut dignitas, quia multae sunt in eadem scientia et non reducibiles ad inuicem, (4) nec hoc est medium demonstratiuum, pari ratione, (5) nec conclusio, nec aliqua passio, quia plures sunt et posteriores praemissis. (6) Oportet ergo hoc esse unum primum genus, scilicet subiectum, illi scientiae proprium et adaequatum. Haec est determinatio Aristotelis, primo Posteriorum, in isto capitulo "una autem scientia".

Quia scientiae diuersae dicuntur distingui ex distinctione aliquorum consideratorum, cum enumerata sint plura de quibus scientiae demonstratiuae principaliter considerant, expedire uidetur in hac sexta parte etiam ponere sermonem de unitate et pluritate scientiarum. Habet autem haec pars sex clausulas.

Prima, quae est magna, probat istam conclusionem quod necesse est scientiam unam continentem multas demonstrationes et conclusiones dici unam ex unitate alicuius eorum de quibus illa scientia considerat. Ad cuius euidentiam notandum est quod non intendimus hic agere de unitate simplicis scientiae demonstratiuae, cuius modi dicimus esse scientiam unitate conclusionis demonstratae, sed de unitate scientiae ex multis simplicibus aggregatae, sicut esset totalis geometria, composita ex partialibus scientiis omnium uel plurium conclusionum geometricalium. Cum ergo unaquaeque harum scientiarum simplicium sit actu una scientia et sit alterius conclusionis altera, quo modo poterit geometria, ex omnibus illis partialibus scientiis aggregata, esse una? Non enim dicitur una quia sit aliquod unum proprie loquendo, sicut nec domus nec exercitus dicitur proprie aliquod unum; multa enim non dicuntur simpliciter et proprie aliquod unum nisi uel propter continuitatem, si sint innata continuari, ut partes lineae sunt una linea, et plures partes aquae una aqua, et plures gradus caliditatis una caliditas (imaginantur enim habere continuitatem intensionis, sicut partes magnitudinis habent continuitatem extensionis), uel propter commixtionem graduum formarum contrariarum, sicut aliqui gradus caliditatis et aliqui gradus frigiditatis essent una tepiditas, et gradus albedinis et nigredinis unus medius color, uel propter inhaerentiam unius ad alterum, ut forma et materia sunt una substantia per se subsistens, scilicet unum animal, unus lapis, unus aer.

Nullo autem istorum modorum duae scientiae partiales, siue simplices, duarum diuersarum conclusionum sunt unum et una scientia. Sed nec talis scientia, sicut totalis geometria, dicitur una solum per modum accumulationis et congregationis in eodem loco uel subiecto, quia isto modo non magis sunt unum duae conclusiones geometricales quam una geometricalis et una moralis uel medicinalis; ideo non esset magis dicendum quod illae duae geometricales essent una scientia quam una geometricalis et una moralis uel medicinalis, quod est falsum. Nec apparet colligatio siue conglutinatio uel alius modus rationalis quare omnes conclusiones geometricales dicuntur esse de una scientia de qua non sunt morales uel medicinales, et e conuerso, nisi quia omnes conclusiones geometricales habent ordinem et attributionem in earum consideratione ad unum aliquid ad quod non sic habent attributionem in sua consideratione conclusiones morales uel medicinales, et e conuerso. Ideo conclusio proposita bene concluditur in hac clausula.

Secunda ergo clausula proponit considerandum esse quid sit illud unum ex cuius unitate propter attributionem aliorum ad ipsum talis scientia dicitur esse una.

Tertia clausula remouet unam opinionem, scilicet dicentem quod illud unum sit aliquod unum principium complexum, proprium illi scientiae et primum, a quo alia dependent: tota enim congregatio debet sumere unitatem magis a primo quam ab aliquo alio et attributio debet esse magis posteriorum ad priora quam e conuerso; subiectum autem uel passio non est primum, sed principia prima sunt priora; ergo ... et caetera. Haec autem opinio non est uera. Non enim in tali scientia est unicum principium complexum primum et indemonstrabile ad quod omnia alia reducuntur, sed tot sunt quot sunt conclusiones, sicut dicetur post. Nec etiam aliquid illorum in aliud illorum reducitur, nisi forte haec omnia in aliquod aliud reducantur; nullum enim eorum probatur per alterum. Et iterum principia communissima, scilicet metaphysicalia, descendunt in scientias speciales propter diuersas appropriationes. Non ergo ex diuersitate illorum principiorum dicuntur illae scientiae diuersae, sed potius ex aliis principiis distinctis illarum scientiarum; apponuntur enim illis principiis diuersae appropriationes illa principia diuersificantes.

Sed nec illa principia complexa sunt prima inter considerata; immo priores sunt termini ex quibus componuntur. Et ideo quantum ad unitatem scientiae reducit Aristoteles, primo Posteriorum, principia complexa ad genus subiectum, dicens "altera autem scientia est ab altera quarumcumque principia neque ex eisdem neque ex alteris sunt; huius autem signum est cum in indemonstrabilia ueniant; oportet enim ipsa esse in eodem genere his quae demonstrantur", scilicet si debeant esse una scientia. Et in fine capituli dicit "principia enim sunt duplicia, ex quibus et circa quae", ex quibus, scilicet dignitates, et circa quae, scilicet genera subiecta, "ex quibus igitur communia sunt, quae autem circa quae propria, ut numerus et magnitudo", scilicet numerus in arithmetica et magnitudo in geometria.

Quarta clausula remouet aliam opinionem, scilicet dicentem quod talis scientia dicitur una ex unitate primi medii demonstratiui, scilicet primae demonstrationis. Et haec opinio habet quandam apparentiam, ex eo quod eadem conclusio, quae scilicet est eiusdem subiecti et eiusdem passionis, ut quod terra est sphaerica, pertinet ad diuersas scientias, scilicet naturalem et astrologicam, secundum quod demonstratur per diuersa media, ut apparet secundo Caeli et in tractatu de Sphaera. Et iterum dicitur, primo Posteriorum, quod demonstrationes augentur non per media sed in post assumendo aut in latus, quasi in una scientia exsistente unico primo medio, licet sint in ea multae demonstrationes et conclusiones.

Sed tamen nec ista opinio est tenenda: licet enim sub uno medio multae possint capi minores extremitates et sub illis aliae, et sic possint multiplicari demonstrationes ortum habentes ex uno medio et una praemissa constituta ex illo medio et maiori extremitate primae demonstrationis in illo ordine, tamen non omnes demonstrationes unius talis scientiae dependent sic ex uno medio et una praemissa. Verbi gratia, in nullam praemissam unam et in nullum medium unum resoluuntur demonstrationes primae conclusionis quam posuit Euclides et istius conclusionis quod quattuor quantitates proportionales sunt proportionaliter commutabiles; et sic de multis aliis.

Et iterum primum ad quod debet esse omnium aliorum reductio debet esse praecognitum; medium autem demonstratiuum non est de primis cognitis; immo cognitis subiecto et passione quantum ad quid nominis, et subiectum etiam quantum ad quia est, adhuc saepe deficit nobis et quaerimus ipsum medium, et saepe difficulter inuenimus, secundum quod dictum est prius quod omnis quaestio est quaestio medii.

Nec prosunt persuasiones illius opinionis. Quia si eadem conclusio, ut quod terra est sphaerica, probatur in diuersis scientiis, hoc non est primo propter diuersitatem mediorum, sed propter reductionem terrae secundum eius diuersas considerationes in primo subiecto illarum diuersarum scientiarum. Terra enim uno modo consideratur ut simpliciter grauis et naturaliter mobilis ad medium mundi, et sic reducitur ad primum subiectum naturalis philosophiae, quod est ens mobile uel motus; et sic pertinet eius consideratio ad naturalem, et conuenit sibi medium naturale per quod probatur esse sphaerica. Alio modo consideratur secundum habitudinem situalem ad caelum, prout est in medio eius sicut centrum, et sic reducitur ad primum subiectum astrologiae, quod est magnitudo caelestis uel aliquod tale; ideo sic pertinet ad astrologiam, et conuenit sibi medium astrologicum per quod probatur esse sphaerica.

Non enim est inconueniens quod idem terminus secundum eius diuersas considerationes pertineat ad diuersas scientias propter reductionem eius ad diuersa prima subiecta illarum, et quod sit subiectum primum in una et pars uel passio subiecti in alia. Ut 'quantitas' considerata secundum rationem mensurae uel mensurabilis non resoluitur in subiectum superioris uel aliud, sed est subiectum primum mathematicae scientiae, considerata tamen secundum quod ens et aliquid pertinet ad metaphysicam, quia reducitur ut sic ad subiectum primum metaphysicae, quod est ens. Ideo metaphysicus non habet scire quae res est quantitas, magnitudo uel numerus, sed hoc considerat solus mathematicus. Si autem quantitas, numerus, magnitudo uel figura considerentur prout diuersae magnitudines, figurae ... et caetera conueniunt diuersis motibus uel operationibus naturalibus, tunc pertinent ad physicam, quia sic considerantur in attributione ad motum uel ens mobile, quod ponitur primum subiectum scientiae naturalis.

De alia autem obiectione, quae est de augmentatione demonstrationum, dictum est aliqualiter, et magis dicetur post.

Sed restat dubitatio quo modo tale genus subiectum potest dici proprium et adaequatum illi totali scientiae, cum non appareat sumi in qualibet demonstratione uel conclusione illius scientiae. Et ego respondeo quod non dicitur proprium illi scientiae per conuertibilem praedicationem uel quia formaliter sumatur in qualibet demonstratione uel conclusione illius scientiae. Sed sic dicitur proprium et adaequatum illi scientiae quia illa scientia non excedit considerationem illius subiecti et sibi attributorum secundum rationem secundum quam ponitur in illa scientia primum subiectum, nec deficit a consideratione eorum; considerat enim de illo subiecto et de eius partibus et passionibus et principiis, et omnibus aliis quae ad ipsum habent per se attributionem secundum illam rationem secundum quam ponitur ibi primum subiectum, et de nullis aliis.

Unde si Aristoteles, primo Physicorum, considerat de termino superiori ad motum uel ad ens mobile, uel de multitudine entium, contra Melissum et Parmenidem, hoc non est per naturalem scientiam, sed per metaphysicam, ut ibidem confitetur; et si etiam, secundo de Anima, definimus animam quod ipsa est actus primus substantialis corporis physici, hoc facimus induentes habitum primae philosophiae, de qua sunt illi termini, et non de physica. Unde notandum est quod nulla scientia potest definire suum subiectum nisi induendo habitum superioris scientiae, cum oporteat primam partem definitionis excedere definitum.

Quinta clausula remouet alia duo quae forte cauillatores possunt dicere, unum scilicet quod ab unitate passionis et aliud quod ab unitate conclusionis scientia diceretur una. Hoc enim non est rationabile, cum nullum illorum sit de quo primo intendit consideratio scientiae, et quia subiecto manente uno et scientia una multiplicantur conclusiones non reducibiles una in aliam, ut diximus prius, et etiam passiones, ut quod 'entis' in quantum ens sunt passiones, etiam proprie conuertibiles, plures, ut 'idem', 'diuersum', 'prius' uel 'posterius', 'causa' uel 'causatum', 'contingens' uel 'necessarium'. Tamen hoc est bene concedendum quod ad unitatem simplicis scientiae requiritur unitas conclusionis.

Sexta clausula infert ex praedictis quod talis scientia dicitur una ex unitate primi generis subiecti illius scientiae. Propter quod debiliter considerantes et ad pauca inspicientes de facili enuntiant quidam modernorum dicentes in tali magna scientia una non esse quaerendum unum subiectum proprium, sed tot quot sunt conclusiones in ea diuersorum subiectorum. Tales enim non possunt artificialiter distinguere scientias, nec dicere quare tales conclusiones sunt de geometria et tales non, sed de medicina, et deficiunt non distinguentes etiam inter subiectum propositionis et subiectum scientiae et subiectum passionis.

SDD 8.3.7

Quibusdam autem uisum est quod non prius sciremus praemissas quam conclusionem, prout hoc imponitur Platoni. Nos autem hanc opinionem non tenemus, sed dicimus necessario nos prius scire praemissas quam sciamus conclusionem. Fit enim in nobis scientia conclusionis per scientiam praemissarum et illud per quod aliquid fit prius est naturaliter eo quod fit. Maiorem autem scimus prius tempore quam conclusionem, sed minorem addentes maiori scitae scimus simul tempore conclusionem, licet sit prius natura.

Haec ultima pars ostendit quo modo praecognoscimus praemissas ante conclusionem. Et circa hoc notandum est quod propositio formata in mente est quaedam notitia complexa, de qua non loquimur hic, quia conclusionem demonstrandam possumus habere in mente formatam antequam habeamus in mente aliquam praemissarum. Immo sic communiter doctores proponunt suas conclusiones demonstrandas antequam demonstrant eas. Sed haec notitia non est scientia, immo scientia est assensus certus et euidens superueniens propositioni mentali, quo illi cum certitudine et euidentia assentimus. Cum ergo propositio in mente formata sit nobis dubia et intellectus non sit ex sua natura determinatus ad assentiendum ei, necesse est si debeat ei assentire cum certitudine et euidentia quod ad hoc determinetur per alias propositiones illam concludentes quibus sic assentiat. Et sic oportet intellectus prius assentire illis praemissis quam illi conclusioni; et hoc est prius scire praemissas quam conclusionem.

Haec igitur ultima pars habet tres clausulas. Prima proponit opinionem nobis contrariam, cuius opinionis narrantur quattuor rationes, quae uel quarum aliquae solent Platoni attribui. Prima est quia Plato dicit (sicut et nos) deum in generatione hominis creare intellectum humanum; deus autem, cum sit agens perfectissimum, omnipotens et optimum, cuius potentiae nihil est quod possit resistere, rationabile est quod agat effectum perfectum si per se agit et creat illum. Intellectus autem humanus non crearetur perfectus nisi crearetur repletus uirtutibus simul et scientiis. Ergo sic est intellectus ab instanti suae creationis, propter quod non prius sciuit principia quam conclusiones. Et cum quaereretur a Platone "quare ergo indigemus addiscere et studere?", dicebat quod intellectus mole carnis oppressus et sepultus non poterat exercere opera scientiarum propter quod obliuiscebatur eas et non poterat prius illis scientiis uti nisi per studium et demonstrationes esset exercitatus et ad memoriam, seu reminiscentiam, reductus.

Secunda ratio eius erat quia si intellectus non praecognouisset conclusionem ante demonstrationem sequeretur quod praesentata, uel oblata, sibi conclusione in demonstratione, ipse non magis caperet eam in assentiendo ei quam oppositam si sibi offerretur, quod falsum est. Et probabat consequentiam per exemplum de seruo fugitiuo quem dominus quaerens si numquam cognouit eum, non magis capiet eum si sibi occurrat quam quemlibet alium, etiam sibi prius ignotum.

Tertia ratio erat quia non sunt causae sufficientes alicuius effectus sine illo effectu; positis enim causis sufficientibus, ponitur effectus. Causae autem sufficientes scientiae conclusionis sunt scientiae praemissarum una cum intellectu agente et possibili, et huius modi, quae posita sunt. Ergo positis scientiis praemissarum, ponitur simul scientia conclusionis, et non posterius.

Quarta ratio fuit quia fiat tale argumentum 'omnis binarius est numerus par, denarii in bursa mea exsistentes sunt binarius' (quod probo per ostensionem eorum); 'ergo denarii in bursa mea exsistentes sunt numerus par'. Ostendo ergo quod tu sciebas illam conclusionem antequam tibi demonstraretur per praedictam rationem: quia omnem binarium praesciebas esse numerum parem, et denarii in bursa mea sunt binarius, ut probatur per ostensionem; ergo denarios in bursa mea praesciebas esse numerum parem. Et iste processus est manifestus, quia est syllogismus in prima figura.

De his autem rationibus pertranseundeum est superficialiter, quia non sunt de logica, nisi quarta. De prima ergo ratione manifestum est quod non est loqui naturaliter dicere quod corpus humanum, quod est proprium et conueniens subiectum animae humanae, debeat ipsam impedire ab eius operatione. Sed tamen, loquendo supernaturaliter, concedimus deum creare intellectum humanum non modo naturali, sed uoluntarie et libere, et non oportet tale agens producere effectum quantumcumque potest perfectum, sed quantum uult. Immo repugnat infinitae potentiae diuinae facere effectum sic perfectissimum quin possit facere perfectiorem, quia sequeretur quod eius potentia esset finita. Negatur ergo quod deus creet intellectum scientiis repletum, sed potius nudum, potentem tamen per se perfici, sicut habetur tertio de Anima.

Ad secundam rationem dicitur quod sicut ignis est ex sua natura determinatus ad calefaciendum, uel comburendum si sibi apponatur combustibile, sic intellectus, ex sua naturali inclinatione ad ueritatem, est determinatus ad assentiendum primis principiis, scilicet indemonstrabilibus, uel ad hoc determinatur per aliqualem praecedentem declarationem, ut dicetur post. Sed sic non est per suam naturam determinatus ad assentiendum conclusionibus, sed indiget determinari ad hoc per praemissas eas concludentes, quibus ex sua natura praeassentit. Quare ergo non ita bene assentit oppositis illarum conclusionum si sibi occurrant?. Dico quod hoc est quia illa opposita non sic concluduntur sibi per praemissas quibus prius naturaliter assentiat; ideo nec ex sua natura nec per aliud determinatur ad assentiendum illis. Et sic uidetis quod similitudo prima non ualebat.

Ad tertiam rationem dicendum est quod ad esse causarum sufficientium et eo modo quo sunt sufficientes ad esse effectus sequitur effectum esse; et similiter ad esse causarum sufficientium et eo modo quo sunt sufficientes ad facere effectum sequitur illum effectum fieri, sed non oportet sequi ipsum esse. Excipiamus tamen agentia libera, quae non est necesse effectus suos ad quos libere se habent producere, quamuis nihil deficiat requisitum ad producendum. Sed quando dicitur quod causae sufficientes scientiae conclusionis sunt scientiae praemissarum, una cum intellectu ... et caetera, ego dico quod non, sicut dicetur post. Sed quamuis concederentur esse sufficientes simul sumptae et in manifesta consequentia ordinatae, forte quod haec essent sufficientia ad facere scientiam conclusionis, non ad eam esse, et si sufficeret ad eam esse, tamen essent priores natura, ut dicitur in Praedicamentis, quia essent causae eius. Et iterum maior non sufficit sine minore; ideo potest scientia maioris longo tempore praecedere scientiam conclusionis.

Sed hic dubitant aliqui bonam dubitationem."Si enim ex causis sufficientibus sequitur effectus de necessitate, uidetur quod sciens principia supponenda in principio geometriae debet statim uel cito scire conclusiones geometriae, etiam sine aliquo doctore, quod est falsum. Consequentia ex hoc patet quia scientia illorum principiorum cum intellectu ... et caetera sunt causae sufficientes ad scientiam primae conclusionis; ideo statim sequitur scientia primae conclusionis. Si autem dicas quod illa non sunt causae sufficientes, sed requiritur ordinatio illorum principiorum in debita et manifesta consequentia, tunc ego dicam quod saltem scientiae illorum principiorum cum intellectu ... et caetera sunt causae sufficientes ad faciendum illam ordinationem; et sic debet statim sequi illa ordinatio, et consequenter scientiam primae conclusionis. Cum autem haec sufficiant ad scientiam secundae conclusionis, uel ad ordinationem pro secunda conclusione, ergo debet statim sequi ordinatio pro tertia conclusione et scientia tertiae conclusionis, et sic deinceps".

Et ego respondeo quod cum intellectus ... et caetera, et scientiae praemissarum, non solum secundum habitum, sed etiam secundum actualem considerationem, et conclusio formata in mente, et ordinatio earum in consequentia necessaria, et actualis scientia quod illa consequentia sit necessaria bene sint causae sufficientes ad scientiam conclusionis, ideo necesse est his stantibus esse uel sequi statim scientia conclusionis, sed aliquo horum deficiente, reliqua non sunt adhuc causae sufficientes. Deficit autem saepe illa ordinatio in consequentia, uel etiam deficit euidentia consequentiae.

Nec est facile aliquando ordinare illas praemissas in consequentia ad illam conclusionem, cuius causa est quia quamuis intellectus possit ualde multas propositiones scire in habitu, tamen non sic multas potest simul scire per actualem considerationem. Sciat ergo actuali consideratione haec prima principia A, B, C, D, E, F, quorum duo sola ualent ad demonstrandum conclusionem G, quam uolumus demonstrare, et sint illa C, D, sed nesciat quod sunt illa. Intellectus ergo non potest omnes combinationes illorum principiorum facere simul; et credam forte quod ad illam conclusionem ualeat A, et combinabo A cum B, et deinde cum C, et caetera, et non inueniam bonam consequentiam. Deinde uoluntas libera determinabit ad considerandum de principio B, et putabit intellectus quod ualeat, et faciet multas combinationes, et nihil proficiet. Et intellectus ex tali consideratione occupatus cadet ab actuali consideratione principiorum C et D, et non erit eorum scientia nisi habitualis, propter quod intellectus non poterit inuenire suam demonstrationem, et ex adtaediatione, uel propter aliam causam, uoluntas trahet intellectum ad considerandum de aliis, uel phantasia circa alia sensibilia occupata cessabit monstrare intellectui phantasmata necessaria ad considerandum de illis geometricis, et sic potest contingere quod numquam perueniam ad demonstrationem illius primae conclusionis.

Ad quartam rationem dicit Aristoteles quod quodam modo scitur conclusio antequam demonstratur et quodam modo non scitur. Scitur enim uirtualiter in scientia praemissarum, quia habent uirtutem faciendi formalem scientiam conclusionis (sicut dicimus solem esse calidum uirtualiter, quia habet uirtutem calefaciendi), sed non scimus eam in propria forma eius. Vel dicamus, respondendo ad formam rationis, quod differt dicere 'scio omnem binarium esse numerum parem' et dicere 'omnem binarium scio esse numerum parem'. Prima enim uocatur 'composita' et secunda 'diuisa'. Est autem bonus syllogismus sic 'omnem binarium scio esse numerum parem, denarii in bursa tua sunt binarius; ergo denarii in bursa tua scio esse numerum parem'. Sed non ualet syllogismus sic 'scio omnem binarium esse numerum parem et denarii in bursa tua sunt binarius; ergo scio denarios in bursa tua esse numerum parem'. Nam sensus maioris est quod ego scio hanc propositionem 'omnis binarius est numerus par', ad quam non sequitur quod ego scio istam propositionem 'denarii in bursa tua sunt numerus par', immo illam addiscam per istam demonstrationem 'omnis binarius est numerus par et denarii in bursa tua sunt binarius; ergo denarii in bursa tua sunt numerus par'. Dico ergo quod in proposito denarios bursae tuae scio esse numerum parem, sed nescio eos esse numerum parem donec demonstraueris. Hoc dictum sit de illa opinione et de eius rationibus.

Secunda clausula satis ostendit, opinione praedicta remota, quod oportet praemissas esse prius scitas, saltem secundum naturam, quam conclusionem.

Tertia clausula ponit quod maiorem scimus prius tempore quam conclusionem, sed minorem simul cum conclusione. Sed hoc indiget expositione et moderatione. Dico enim primo quod utraque praemissa potest sciri prius tempore conclusione et sine scientia conclusionis, quia potest sciri sine alia praemissa, sine qua non scitur conclusio. Immo possibile est scire minorem praemissam ante maiorem et sine scientia maioris, quia neutrius praemissae scientia dependet ex scientia alterius praemissae.

Secundo dico quod impossibile est scire primitus conclusionem demonstrabilem non scitis ambabus praemissis simul et secundum actualem considerationem. Quia scientia unius praemissae non sufficit ad faciendum primo scientiam conclusionis, nec sufficiunt scientiae ambarum praemissarum in habitu, sed requiruntur in actu, et tamen oportet causas agentes et actuales esse simul cum effectu, ut habetur secundo Physicorum. Iterum scientiae praemissarum non habent potestatem faciendi scientiam conclusionis nisi sciamus, etiam secundum actualem considerationem, conclusionem sequi ex illis praemissis, quod non scimus sine actuali consideratione illarum.

Tertio dico quod possibile est me scire ambas praemissas simul et in syllogismo ordinatas et quod tamen nesciam conclusionem. Quia possibile est cum hoc me dubitare quod non sit bonus syllogismus.

Sed quarto ego dico, ad intentionem huius clausulae et Aristotelis sic loquentis, quod procedendo in demonstratione conuenientissimo ordine, ego debeo prius tempore scire maiorem quam minorem, et, per consequens, quam conclusionem, secundum actualem considerationem. Quia non formo simul ambas praemissas, immo unam post aliam, licet postea remaneant simul formatae. Conuenientissimo igitur ordine formo prius maiorem et eius ueritatem considero et ei assentio, et consequenter minorem, licet, ordine minus conuenienti, possim facere ordine conuerso. Formata autem et scita maiore, et consequenter minore, et manentibus eis simul scitis, et cum hoc considerata consequentia conclusionis ex illis praemissis et scita, necesse est simul tempore, id est sine tempore intermedio, esse uel fieri scientiam illius conclusionis per scientias illarum praemissarum. Dico "esse" si scientia illius conclusionis generatur instantanee, scilicet tota simul, et dico "fieri" si generatur successiue, sicut forma gradualis. Et credendum est quod simul cum scientia illius conclusionis maneant aliquo tempore scientiae praemissarum.

     SDD 8.4: DE CONVENIENTIA ET DIFFERENTIA DEMONSTRATIONUM AD
              ARGUMENTATIONES DIALECTICAS ET SCIENTIAE AD OPINIONEM

SDD 8.4.1

(1) Nunc expedit uidere de conuenientia et differentia demonstrationum ad argumentationes dialecticas. Conueniunt igitur demonstratio et argumentatio dialectica (2) primo quia oportet utramque esse argumentum ex praemissa uel praemissis inferens conclusionem necessario uel probabiliter; (3) secundo quia oportet praemissas esse notiores in sua ueritate uel magis creditas esse ueras quam conclusionem, ut non sit petitio principii; (4) tertio quia possibile est utramque esse syllogismum necessario et formaliter concludentem; (5) quarto conueniunt in proportione, quia sicut argumentatio dialectica est generatiua opinionis, ita demonstratio scientiae; (6) quinto, ut aliquibus uidetur, conueniunt in alia proportione, quia nec est necesse omnem habentem argumentationem dialecticam et considerantem quantum potest circa illam habere opinionem per illam, sed forte habet opinionem contrariam, nec est necesse omnem habentem demonstrationem scire per illam, sed forte putat oppositum conclusionis esse uerum.

Hoc est quartum capitulum huius tractatus, et habet quattuor partes. Prima ostendit quasdam conuenientias inter demonstrationem et dialecticam argumentationem, secunda ostendit differentias inter eas, tertia ostendit conuenientias inter scientiam et opinionem, et quarta differentias earum. Secunda ibi "differunt autem", tertia ibi "scientia autem", quarta ibi "nunc autem uolentes".

Prima pars continet sex clausulas, quarum prima manifeste proponit intentionem huius capituli; et in aliis quinque assignantur quinque conuenientiae inter demonstrationem et dialecticam argumentationem.

Secunda igitur ponit istam conuenientiam demonstrationis et dialecticae argumentationis quod utraque est argumentum ex praemissa, ut enthymema et aliquando exemplum, uel ex praemissis, ut syllogismus et inductio, inferens conclusionem necessaria aut probabili illatione. Requiritur enim ad demonstrationem necessaria illatio, ut dicetur; sed non requiritur necessaria illatio ad argumentationem dialecticam, immo sufficit probabilis: argumentum enim ab auctoritate non de necessitate concludit, nec exemplum, immo nec inductio nec enthymema, propria uirtute; et communiter loci dialectici non concludunt gratia formae.

Tertia clausula ponit quod oportet praemissas esse notiores conclusione, et est manifesta, quia per suam notitiam debent notificare conclusionem. Sed dico "notiores in sua ueritate", quia quantum ad formationem praemissarum non oportet eas esse notiores. Sed addo "uel magis creditas esse ueras", quia possibile est praemissas syllogismi dialectici esse ueras, tamen dicit Aristoteles quod nihil prohibet quaedam falsa esse quibusdam ueris probabiliora; falsa autem propositio non potest esse nota in sua ueritate; ergo oportet, disiunctiue, uel praemissas esse notiores in sua ueritate, si sint uerae, uel saltem ex sua probabilitate esse credibiliores conclusione.

Quarta clausula non est de esse, sed de possibili. Quia aliquae argumentationes dialecticae sunt tales syllogismi, sed non omnes; omnes tamen demonstrationes sunt tales syllogismi.

Quinta clausula est una proportio argumentationis dialecticae ad opinionem sicut demonstrationis ad scientiam. Et debet supponi quod ex definitione argumentationis habetur quod sit ratio rei dubiae faciens fidem, id est innata facere. Haec autem fides supponitur esse opinio si argumentatio sit solum dialectica et scientia si sit demonstratiua.

Sexta clausula est alia proportio argumentationis dialecticae ad opinionem sicut demonstrationis ad scientiam, quae est magis occulta. Sed tamen satis manifestum est illud quod dicitur de argumentatione dialectica. Nam saepe nos habemus de eadem conclusione rationes probabiles ad utramque partem, in tantum quod magnorum philosophorum utrasque rationes habentium et diligenter de eis considerantium unus, propter probabilitatem rationum unius partis, opinatur illam partem et alter, propter probabilitatem rationum de alia parte, opinatur aliam partem. Utraeque igitur rationes sunt dialecticae et probabiles quando possunt sic mouere magnos philosophos; et tamen cui rationes affirmatiuae faciunt opinionem rationes negatiuae nullam faciunt opinionem, et e conuerso, propter hoc quod opiniones essent contrariae, quae non possunt simul esse in eodem, sicut de hoc habetur quarto Metaphysicae. Verum est tamen quod opinio per rationes unius partis bene possibile est debilitari et remitti per rationes partis oppositae.

Sed quod ibi dicitur de demonstratione et scientia est minus concessum. Unde contra hoc uidetur Aristoteles ponere unam proprietatem uel descriptionem ipsius scientiae, uel etiam ipsius demonstrationis, primo Posteriorum, dicens "dicimus autem scire per demonstrationem intelligere", iterum "demonstrationem autem dico syllogismum facientem scire, uel etiam syllogismum secundum quem in habendo ipsum scimus", et iterum postea "quoniam autem oportet et credere et scire rem in huius modi habendo syllogismum quem uocamus demonstrationem". Videtur igitur uelle Aristoteles quod haec conuertuntur ad inuicem, scire conclusionem et habere eius demonstrationem.

SDD 8.4.2

(1) Differunt autem primo quia necesse est omnem habentem demonstrationem scire conclusionem et non est necesse omnem habentem dialecticam argumentationem scire conclusionem, immo nec opinari. (2) Inde sequitur alia differentia, scilicet quod necesse est in omni demonstratione sequi conclusionem ex praemissis necessario et gratia formae, quod non requiritur ad argumentationem dialecticam. (3) Ex quo iterum sequitur quod necesse est omnem demonstrationem esse syllogismum; unaquaeque autem aliarum specierum argumentationis potest esse dialectica argumentatio. (4) Quarto differunt quia necesse est omnem demonstrationem esse uerae conclusionis et ex ueris praemissis, quod non requirit argumentatio dialectica. (5) Quinto necesse est omnem demonstrationem esse ex praemissis primis et immediatis, aut ex eis quae per primas et immediatas principium suae cognitionis sumpserunt, quod etiam non requiritur ad dialecticam argumentationem. Et adhuc ex hic differentiis sequuntur multae aliae, quae post dicentur.

In hac secunda parte ponuntur differentiae inter demonstrationem et dialecticam argumentationem. Et sunt ibi quinque clausulae. Prima est haec differentia quod necesse est omnem habentem demonstrationem scire conclusionem et non necesse est ... et caetera.

Prima pars ergo huius differentiae apparet si uolumus acquiescere Aristoteli; dicit enim, primo huius, "dicimus autem scire per demonstrationem intelligere"et iterum "demonstrationem autem dico syllogismum facientem scire", unde dicimus hanc esse unam descriptionem demonstrationis, scilicet 'demonstratio est syllogismus faciens scire'. Dicit etiam demonstrationem, siue syllogismum facientem scire, esse syllogismum secundum quem in habendo ipsum scimus; et iterum dicit "postea quoniam autem oportet et credere et scire rem in habendo huius modi syllogismum quem uocamus demonstrationem".

Et omnino hoc uidetur significare interpretatio huius nominis 'demonstratio'; dicitur enim demonstratio quasi conclusionis monstratio. Et non fit monstratio conclusionis quantum ad eius formationem, quia sic bene praecognita est ante demonstrationem, ut dictum est prius, igitur monstratio quantum ad scientiam eius. Et non monstraret illam scientiam nisi faceret scire illam conclusionem. Si igitur habens eam non sciret ipsam, non monstraret scientiam conclusionis; igitur non conueniret sibi nomen uel natura demonstrationis. Hoc debet ergo praesupponi tamquam praecognitio quid nominis. Ideo Aristoteles ex hac suppositione concludit multas proprietates, quas postea attribuit demonstrationi.

Et tamen, his non obstantibus, aliqui bene de hoc dubitant. Quia possibile est quod aliquis habeat syllogismum ex praemissis ueris et primis, necessario et euidenter inferentibus conclusionem, quae uere faciunt scientiam conclusionis (et ita ille syllogismus uere est demonstratio), et tamen ille sic habens talem syllogismum est impeditus a credulitate praemissarum, ita quod non credat eis, propter quod nec per eas credat conclusioni. Quod autem aliquis sic possit esse impeditus a credulitate principiorum primorum et indemonstrabilium apparet sexto Ethicorum, ubi dicitur "peruertit enim malitia eorum et mentiri facit circa principia practica". Quamuis igitur malus habeat totam demonstrationem practicam in uoce et in mente, tamen nec credit principiis nec credit conclusioni; ideo nec scit principia nec scit conclusionem.

Iterum, multa sunt principia demonstrationum prima et indemonstrabilia, quae tamen indigent experientia ad hoc quod sint sine formidine credita, ut dicetur postea. Multi autem sunt inexperti, aut quia iuuenes, aut propter aliam causam. Ideo talia principia, quamuis in demonstratione optime formata sint posita, non essent ab illis firmiter concessa nec credita, propter quod tales demonstrationes non facerent illos scire.

Iterum, uoluntas libera potest hominem determinare ad credendum minime euidentia, ut articulos fidei, et potest etiam, pari ratione, determinare intellectum ad non credendum quae magni philosophi putarent esse principia per se nota et euidentia. Unde Aristoteles putauit hanc formam syllogismi expositorii esse consequentiam necessariam formalem et per se euidentem, scilicet 'hoc C est A et hoc idem C est B; ergo B est A', et similiter istam, in primo modo primae figurae, 'omne B est A et omne C est B; ergo omne C est A'; et tamen uoluntas, propter articulum de trinitate sustinere, potest facere non credere illis consequentiis.

Et sic etiam dicunt Aristoteles et Commentator de consuetudine, scilicet quod consuetudo audiendi falsa a pueritia est causa negandi multa principia demonstrationum, quantamcumque uim habeant. Quod consuetudo et leges ostendunt, in quibus fabularia et puerilia magis quidem ualent cognitione de his, scilicet demonstratiua, propter consuetudinem. Unde subdit quod multi multas demonstrationes non recipiunt, scilicet assentiendo eis. Quidam enim si non mathematice quis dicat, non recipiunt dicentes, alii si non exemplariter, alii si non adducatur auctoritas poetae aut alterius doctoris, unde de principiis per se notis peterent bene uersus.

Haec igitur, et similia, uidentur posse impedire ne habens demonstrationem habeat scientiam conclusionis, aut etiam praemissarum.

Ista sunt difficilia. Et uidetur mihi dicendum alterum duorum modorum, scilicet uel quod aliquis habens demonstratione totam, non solum in uoce, sed etiam in mente formatam, non habet conclusionis scientiam, aut etiam forte neque praemissarum, uel quod omnino consimilis syllogismus in me et in te est in me demonstratio et non in te (dico "omnino consimilis" quantum ad formam syllogisticam, et quantum ad propositiones, quo ad formam earum, et quantum ad terminos), quia, ultra haec omnia, hoc nomen 'demonstratio' connotat quod praemissae sint scitae, scilicet cum certitudine et euidentia creditae, quod forte est mihi ita et non tibi, sicut arguunt rationes prius factae; et hanc partem ego teneo.

Sed de secunda parte primae clausulae manifestum est satis quod saepe nos habemus de eadem conclusione rationes plures probabiles ad utramque partem, et quas concedimus esse difficiles et probabiles in tantum quod utriusque partis rationes, si non perciperemus rationes partis oppositae, facerent nos opinari intense illam partem. Sed nos, habentes utriusque rationes, saepe ad neutram partem opinandum nos determinamus, propter apparentem probabilitatem rationum alterius partis; et si ad unam nos determinamus, tunc habemus opinionem debilem et uacillantem, ab hac probabilitate rationum partis oppositae.

Secunda clausula est haec differentia quod in omni demonstratione infertur conclusio ex praemissis necessario et gratia formae, quod non requiritur ad argumentationem dialecticam. Proprium enim est demonstrationi facere scientiam conclusionis per scientiam praemissarum, et hoc non facit nisi ex eo quod ex praemissis scitis scitur sequi conclusio. Sic igitur oportet praemissas esse primas uel ex primis probatas, ut dicetur, et euidentes, et scitas, et non solum apparentes. Consequentia autem licet sit forte apparens, tamen non est euidens neque scita nisi sit formalis uel ad formalem reducta, immo etiam nisi sit prima et indemonstrabilis uel probata per primam et indemonstrabilem, sicut syllogismi secundae et tertiae figurae probantur per primam figuram. Ideo contingit quod multi credunt multa scire, qui tamen, ex defectu logicae, pauca sciunt, quia quamuis sciant praemissas, tamen non sciunt conclusionem sequi ex praemissis.

Verum est quod aliqui dicunt quod scire consequentiam non requiritur ad scire conclusionem, sed bene requiritur ad scire se scire conclusionem. Sed mihi uidetur quod requiratur ad scire conclusionem. Quia pono quod Socrates scit praemissas, quia sunt principia per se nota, et habet syllogismum necessariae consequentiae, sed, ex defectu logicae, dubitat quod non sit necessaria consequentia, ipse consequenter dubitabit conclusionem; et si credit non esse bonam consequentiam, dicet conclusionem non esse concedendam propter illas praemissas. Si igitur ex dubitatione consequentiae sequitur non scire conclusionem per tales praemissas, necesse est scire consequentiam ad sciendum conclusionem per tales praemissas.

Iterum, si in casu praedicto aliquis dicat quod Socrates antequam dubitaret de illa consequentia sciebat illam conclusionem, sed quando, per rationem sophisticam sibi adductam, incepit dubitare de consequentia illa, tunc et potuit dubitare de conclusione et non scire illam, uidetur mihi quod sic dicere est inconueniens. Scientia enim per demonstrationem esset ualde infirma si remanente tota demonstratione amitteretur per unam sophisticam disputationem. Quod autem dialectici et rhetores utantur plurimis rationibus quae non sunt necessariae et formales consequentiae est per se manifestum.

Tertia clausula est ista tertia differentia, scilicet quod omnis demonstratio est syllogismus ... et caetera. Et hoc est quia nulla aliarum specierum argumentationis est necessaria et formalis consequentia, sicut dictum fuit in principio tractatus de Locis Dialecticis.

Quarta clausula est ista quarta differentia quod necesse est praemissas demonstrationis esse scitas ... et caetera. Et manifestum est quod non oportet praemissas argumentationis dialecticae esse scitas, quia possibile est quod sint falsae, et falsum non scitur. Sed necesse est eas esse probabiles et probabiliores conclusione, et etiam si faciant opinionem de conclusione, necesse est eas esse opinatas et magis opinatas quam conclusionem.

Sed quod necesse sit praemissas demonstrationis esse scitas apparet, quia aliter non facerent scientiam conclusionis. Quantumcumque enim ipsae essent notae quo ad formam suam, et uerae, et necessariae, si essent dubitatae quo ad ueritatem, uel creditae non cum certitudine et euidentia, numquam earum uirtute fieret scientia conclusionis euidens et certa.

Quinta clausula est haec quinta differentia quod necesse est praemissas et conclusionem demonstrationis esse ueras ... et caetera. Et hoc est quia oportet eas esse scitas, et non scitur falsum; sed bene contingit falsa esse probabilia et opinata.

Sexta clausula est quod necesse est praemissas demonstrationis esse primas et immediatas, uel ex primis et immediatis scitas, uel saltem unam esse primam et immediatam et alteram ex primis et immediatis scitam, quod non oportet de praemissis argumentationis dialecticae.Et hoc est per se manifestum de argumentatione dialectica.

Sed ad manifestationem eius quod dicitur de demonstratione, sciendum est, sicut de aliis superlatiuis, quod primum dicitur aut quia omni alio prius, aut quia nihil eo prius. In proposito autem propositio dicitur esse prior per quam alia est demonstrabilis, et dicitur posterior quae est per aliam demonstrabilis et scibilis. Harum autem quarum neutra est per aliam demonstrabilis neutra dicitur alia prior aut posterior; propter quod in proposito de demonstrationibus propositio falsa uel uera per accidens et contingens neque dicitur alia altera prior, neque dicitur alia altera posterior, quia neque demonstratiua neque demonstrabilis. Propositio igitur in proposito non dicitur prima quia sit omnium conclusionum uel aliarum propositionum scitarum aut scibilium demonstratiua, sed quia est alicuius uel aliquarum demonstratiua et non est per aliquas alias demonstrabilis.

Et hoc supposito quantum ad quid nominis 'primae propositionis' secundum intentionem praesentem, facile est uidere quod oportet quamlibet praemissarum demonstrationis esse primam uel ex primis scitam. Nam cum praedictis oportet supponere quod propositio demonstrabilis non est scita nisi sit demonstrata. Hoc manifeste dicit Aristoteles, et rationabiliter. Quia ad assentiendum cum certitudine et euidentia conclusioni demonstrabili non est intellectus ex sua natura determinatus; non enim esset conclusio, sed principium. Ergo oportet quod ad assentiendum ei cum certitudine et euidentia determinetur per alias praemissas, quibus tamen cum certitudine et euidentia assentit.

Tunc igitur ego arguam sic. Praemissa demonstrationis est demonstratiua conclusionis cuius est demonstratio, scilicet cum alia praemissa. Aut ergo ipsa est indemonstrabilis, aut ipsa est demonstrabilis. Et si sit indemonstrabilis, sequitur quod ipsa est prima, et habetur propositum. Si uero ipsa sit demonstrabilis, tunc uel est demonstrata per alias praemissas, uel non. Si non, sequitur quod non est scita; ideo nihil demonstrat. Si uero demonstrata sit, quaeritur, ut prius, de praemissis per quas ipsa est demonstrata utrum illae sint indemonstrabiles uel demonstrabiles. Si sunt indemonstrabiles, tunc sunt primae, et habetur propositum, scilicet quod praemissae demonstrationis a principio datae erant scitae ex primis. Si autem dicatur quod illae praemissae adhuc erant demonstrabiles, quaeretur de praemissis per quas ipsae sunt demonstrabiles, ut prius. Et oportebit uenire ad praemissas indemonstrabiles, et habebitur propositum, uel procedetur in infinitum. Sed procedere in infinitum, sic quod omnis propositio demonstratiua sit demonstrabilis, est impossibile. Quia uel hoc esset circulando, ut postea improbabitur, uel hoc esset in rectum procedendo, quod est impossibile, cum non sit procedere in infinitum in subiectis et praedicatis, sed fit status et sursum et deorsum et in medium, prout satis determinat Aristoteles in primo Posteriorum.

Sed iterum quod oporteat praemissas demonstrationis esse immediatas uel ex immediate scitas declaratur faciliter per hoc quod in proposito idem est conuertibiliter propositio prima et propositio immediata, licet nomina differant secundum rationem. Dicitur enim propositio 'immediata' quia caret medio per quod possit demonstrari, et talis dicta est esse prima, quia indemonstrabilis.

Ultima clausula proponit alias esse differentias, quae dicentur postea. Et patet.

SDD 8.4.3

(1) Scientia et opinio conueniunt primo quia neutra est propositio, sed est assensus propositioni additus, quo propositioni assentimus, (2) secundo quia utraque dicitur aliquando actualis, aliquando habitualis solum; (3) tertio conueniunt in proportione, quia opinio est propositionis opinabilis et scientia propositionis scibilis; (4) quarto conueniunt quia utraque, loquendo de eis proprie, est actus uel habitus intellectualis; (5) quinto etiam conueniunt in tali proportione quod nec omnis opinio est acquisita per argumentum dialecticum nec omnis scientia per demonstrationem, cum scientia sit finis et opus demonstrationis et opinio dialecticae argumentationis. Videndum de conuenientiis et de differentiis scientiae et opinionis, sicut hoc uisum est de argumentis dialecticis et demonstratiuis.

Haec tertia pars ponit in quinque clausulis quinque conuenientias scientiae et opinionis. Prima est quod neque scientia nec opinio est propositio, sed assensus additus quo propositioni assentimus. Quod enim sit assensus apparet, quia omnis scientia uel opinio est quaedam fides, seu credulitas, qua de propositione credimus uel putamus quod sit uera, uel quod ita sit sicut ipsa significat, ad sensum alias datum; et hanc fidem, seu credulitatem (a quocumque nomine uocetur) uocamus 'assensum'. Quod autem illi assensus non sint illae propositiones apparet, quia propositiones contradictoriae possunt simul esse in eodem subiecto, ut intellectu tuo, sed non possunt esse simul uerae; sed assensus, seu opiniones, de eis habent ad inuicem repugnantiam et contrarietatem in essendo simul in eodem, unde impossibile est eundem opinari contradictoria, ut habetur quarto Metaphysicae. Etiam est possibile quod ego et tu habeamus in mente propositiones omnino similes, et secundum materiam et secundum formam, et quod tu opinaris illam et non ego. Plus igitur habes, quia propositionem cum opinione, quam ego, et non plus secundum substantiam propositionis, igitur plus quantum ad hoc additum; uel saltem aliter te habes ad illam propositionem quam ego, et non aliter quantum ad substantiam propositionis, igitur aliter quantum ad additum. Et hoc magis debet considerari in tertio de Anima uel in metaphysica.

Secunda clausula est quod est dare scientiam uel opinionem actualem, scilicet quae est cum actuali consideratione et assensu, et est dare habitudinalem solum, quae remanet omni actu considerandi cessante. Et hoc satis habetur ab Aristotele in multis locis.

Tertia clausula est quod omnis opinio est propositionis opinabilis et omnis scientia est propositionis scibilis. Nullus enim dicit se scire uel opinari hominem uel asinum nisi quia opinatur aliquam propositionem formatam ex illis terminis 'homo' uel 'asinus', ut quod opinatur hominem esse probum aut asinum esse fortem, uel huius modi. Tamen non propter hoc debemus dicere quin habeamus scientias et opiniones de animalibus, et de lapidibus, et de corporibus caelestibus, quae tamen non sunt propositiones, et quin etiam habeamus scientias et opiniones de subiectis scientiarum et eorum passionibus, quae etiam non sunt propositiones, sed termini significatiui, sed forte omnino incomplexi. Sed debemus dicere quod illud cuius immediate est scientia uel opinio est propositio cui scientiae uel opinioni assentimus. De terminis autem significatiuis scientiam habere dicimur uel opinionem ex eo quod propositiones scimus uel opinamur ex illis terminis constitutas. Et iterum res alias, ut lapides aut ligna, dicimus esse scitas uel opinatas, uel de eis esse scientias uel opiniones, ex eo quod significantur per terminos ex quibus propositiones scitae uel opinatae componuntur. Et hoc modo, et non aliis duobus modis, habemus scientias de omnibus rebus.

Quarta clausula ponit omnem scientiam et omnem opinionem esse actus uel habitus intellectuales. Et cum nomina significant ad placitum, ego hanc clausulam non probo nisi per hoc quod auctores nomina scientiae et opinionis negant debere extendi ad notitias seu iudicia sensus, licet multis eorum acquiescamus et secundum ea multa agamus. Unde, tertio de Anima, dicit Aristoteles de opinione quod nulli bestiarum inest fides, neque, per consequens, opinio, scilicet quia intellectum non habent neque rationem. Et si non concedimus bestiis inesse opinionem, minus debemus concedere eis inesse scientiam. Et etiam, quia sensus non est nisi singularium, quorum tamen dicit Aristoteles, septimo Metaphysicae, nec esse definitionem nec demonstrationem nec scientiam. Volenti tamen nomina scientiae et opinionis largius accipere pro omni iudicio certo et adhaesiuo, quantum ad scientiam, uel adhaesiuo licet non certo, quantum ad opinionem, non esset inconueniens concedere brutales seu sensitiuas opiniones et scientias.

Quinta clausula ponit non omnem scientiam esse acquisitam per demonstrationem, nec omnem opinionem per dialecticam argumentationem. Hoc enim patet de scientia, quia necesse est magis scire et magis credere principia prima demonstrationum quam conclusiones, ut ostenditur primo Posteriorum; illa tamen non scimus per demonstrationem.

Iterum, etiam opiniones habemus de contingentibus; et si sine ratione praeuia, habeo intentum, et si per rationem praeuiam, tunc illa ratio non est ex antecedente necessario et per consequentiam necessariam, quod est contra positum; et tamen si illa ratio facit nobis opinionem, oportet etiam opinari et credere antecedens et consequentiam, si ad hoc uolumus attendere. Si igitur hoc opinatur sine aliqua ratione praeuia, habeo iterum intentum; et si dicas quod iterum per rationem praeuiam, procedam in infinitum, quod est inconueniens.

Sed tamen oportet notare quod, ad saluandum dicta philosophorum, oportet distinguere de hoc 'nomine scientia', sicut bene distinguit Lincolniensis, primo Posteriorum. Scientia namque, quantumcumque communiter accepta, in nobis est notitia propositionis adhaesiua, ut distinguatur ab opinione (ut dicetur postea), siue sit propositionis necessariae, siue contingentis. Et certum est quod non omnis talis scientia per demonstrationem acquiritur.

Sed proprie nomen 'scientiae' restringitur ad notitiam intellectualem necessariae propositionis; et ita scientia bene est non solum conclusionum, sed etiam principiorum indemonstrabilium, quae non est acquisita per demonstrationem.

Adhuc, magis proprie, nomen 'scientiae' restringitur ad notitiam intellectualem conclusionis demonstrabilis, excludendo notitiam principiorum indemonstrabilium. Et ita, sexto Ethicorum, distinguimus nomen 'scientiae' contra nomen 'intellectus', prout intellectum dicimus habitum principiorum. Et sic omnis scientia acquiritur per demonstrationem.

Et adhuc, propriissime, restringimus nomen scientiae ad notitiam intellectualem et adhaesiuam cum certitudine et euidentia conclusionis speculatiuae, necessariae et demonstrabilis. Et ita distinguimus, sexto Ethicorum, scientiam contra intellectum, artem et prudentiam. Unde sic omnis scientia habetur per demonstrationem, sed non omnis notitia conclusionis necessariae et euidenter demonstratae est scientia: sunt enim demonstrationes necessariae et euidentes in arte et prudentia, ut in moralibus et medicinalibus, et non est dicto modo scientia conclusionum demonstratarum, sed ars uel prudentia. Et Aristoteles in libro Posteriorum aliquando capit 'scientiam' in secundo praedictorum modorum et aliquando in tertio, non communissime, ut in primo modo, nec strictissime, ut in quarto modo.

SDD 8.4.4

(1) Nunc ergo, uolentes assignare differentias inter scientiam et opinionem, dicamus scientiam differre ab opinione primo quia oportet scientiam esse cum certitudine et euidentia, ut patet per quid nominis, sed non est possibile talem esse opinionem; (2) secundo, quia omnis scientia est uera et uerae propositionis, et non omnis opinio est talis; (3) tertio, quia non potest esse principiorum primorum scientia per demonstrationem, sed eorum potest esse opinio per dialecticam argumentationem.

Ista quarta pars est de differentiis scientiae et opinionis, quae continet tres clausulas. Prima clausula ponit hanc differentiam quod oportet scientiam esse cum certitudine et euidentia ... et caetera.

Dico igitur primo "cum certitudine". Certitudo autem requirit duo. Unum ex parte propositionis cui assentitur, scilicet quod sit uera; non enim est certa credulitas qua falso assentimus, sed est incerta et fallax; et manifestum est quod hoc modo certitudo requiritur ad scientiam, quia falsum non scimus. Aliud est ex parte nostra, scilicet quod assensus noster sit firmus, scilicet sine dubitatione seu formidine de opposito; et hoc etiam requiritur ad scientiam, quia assensus dubitatiuus et formidinalis non transcendit metas opinionis; si quis enim assentit propositioni cum formidine ad oppositum, numquam dicit se scire quod ita sit, sed quod credit uel putat ita esse.

Dico etiam "cum euidentia"ad differentiam illius credulitatis quam nos fideles demonstrare debemus de articulis fidei catholicae, ut quod deus est trinus et unus. Nam certissima est illa credulitas ex parte propositionis; est enim uerissima propositio quod deus est trinus et unus. Et debet etiam esse certissima, sine aliqua formidine, ex parte nostra, iuxta illud in symbolo "quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit saluus esse non poterit". Et tamen cum hac perfecta certitudine stat quod, propter ineuidentiam, non habemus proprie scientiam de illis articulis. Est autem euidentia ex eo quod uirtus cognoscitiua ex sua natura cum circumstantiis concurrentibus est determinata ad assentiendum ueritati.

Quod autem de ineuidentibus et non scitis homo habeat firmam credulitatem, scilicet sine ulla formidine, apparet per Aristotelem, septimo Ethicorum, dicentem "quidam credunt nihilo minus quibus opinantur quam aliter quibus sciunt". Prouenit autem in nobis talis firmitas assensus sine aliqua formidine de opposito tripliciter: uno modo per euidentiam et ille est assensus scientificus; alio modo ex uoluntate , cum auctoritate sacrae scripturae, et sic est de fide catholica in sanctis qui pro ea sustinenda eligunt mori; adhuc, tertio modo, ex apparentia falsa cum uoluntate ad hoc determinante, sicut est de pertinacibus haereticis, qui etiam eligunt mori pro sua falsa opinione sustinenda.

Verum est quod, propter requisitionem praedictorum ad rationem scientiae, quidam theologizare uolentes, negauerunt quod de naturalibus uel moralibus possemus habere scientias, quia hic non est euidentia. Deus enim potest illa annihilare, et non est tibi euidens utrum uult illa annihilare uel non uult; ideo non est tibi euidens utrum sint. Potest etiam deus quietare caelum et auferre lucem et caliditatem a sole et igne. Et tandem dicunt quod non est tibi euidens de lapide quem uides album quod ipse sit uel quod ipse non sit albus, quia sine lapide et albedine posset deus in oculo tuo creare speciem substantiae omnino similem ei quam nunc habes ab obiecto; et ita idem iudicares quod nunc, scilicet quod est hic lapis albus, et esset iudicium falsum et, per consequens, non esset certum neque euidens, et, per consequens, non est nunc euidens, cum non sit tibi euidens an deus ita uult uel non.

Sed haec dicta soluuntur ex secundo Metaphysicae, ubi dicit Aristoteles quod astrologia et mathematica non est in omnibus expetenda, sed in habentibus materiam, propter quod non est motus naturalis et communior. Dicit super hoc quod non oportet hominem quaerere ut motus fidei in demonstrationibus naturalibus sic sicut motus fidei in mathematicis.

Dicemus igitur quod multi sunt diuersi modi certitudinis et euidentiae. Est enim certitudo et euidentia sapientiae diuinae, ad quam nulla notitia creata potest attingere. Est autem in genere cognitionis humanae certitudo multiplex, et etiam euidentia. Quantum enim est ex parte nostra non debet dici certitudo scientiae, seu assensus, nisi sit firmus, scilicet sine ulla formidine. Sed ex parte propositionis certitudo una est quia est propositionis sic firmiter uerae quod ipsa uel talis per nullam potentiam potest fieri falsa; et sic bene concedendum est, sicut illi arguebant, quod impossibile est nos habere talem certitudinem de propositione affirmatiua categorica et de inesse nisi sit constituta ex terminis supponentibus pro ipso deo, uel forte nisi ponatur suppositio naturalis, de qua alias dictum est. Sed haec certitudo non requiritur ad scientias naturales uel mechanicas, uel etiam ad artes aut prudentias. Alia est certitudo humana ex parte propositionis quia propositio est uera et per nullam potentiam naturalem et modum agendi naturalem talis propositio potest fieri falsa, licet per potentiam supernaturalem et modo miraculoso posset fieri falsa. Et talis certitudo sufficit ad scientias naturales, et ita uere scio, scientia naturali, quod caelum mouetur et quod sol est lucidus.

Et secundum hoc uidetur mihi posse concludi correlarium quod

possibile est supernaturaliter scientiam meam, manente eadem, uerti in non scientiam. Quam diu enim sol et caelum manent secundum eius motus naturales, assensus quo firmiter et certe assentio huic propositioni 'sol est lucidus' est uera naturalis scientia euidens et certa, euidentia et certitudine requisitis ad scientiam naturalem. Pono igitur quod ille assensus qui nunc est scientia maneat mihi per totam diem et quod hora nona deus remoueat lucem a sole, me hoc nesciente; ille assensus meus post horam nonam non erit amplius scientia, quia nec uerus nec propositionis uerae.

Proportionabili modo distinguitur de euidentia sicut de certitudine. Nam euidentia quaedam humana est secundum quam uirtus cognoscitiua ex eius natura uel per rationem euidentem determinatur ad assentiendum ueritati, seu propositioni uerae, non possibili falsificari per aliquam potentiam, et illa non requiritur ad scientiam naturalem; alia secundum quam uirtus cognoscitiua determinatur ex natura sua uel etiam per rationem euidentem ad assentiendum ueritati, seu propositioni uerae, non possibili falsificari naturaliter, licet falsificari potest supernaturaliter. Et hoc requiritur ad scientiam naturalem. Sed quod nulla opinio est talis patet, quia hoc significat uel connotat 'opinio', scilicet defectum a scientia in aliquo illorum.

Sed tu quaereres "si ego manifeste uideo Socratem currere, an ego scio quod Socrates currit uel ego solum hoc opinor?". Et ego respondeo quod tunc non opinor, sed scio. Omnes enim sic loquuntur "scio bene quod hoc ferrum est calidum, quia manifeste sentio ipsum esse calidum", et "scio firmiter quod Socrates heri currebat, quia uidi eum currere". Sed haec scientia non est in secundo, uel in tertio uel in quarto modorum prius distinctorum, sed in in primo modo. Ille tamen primus modus bene uniuersaliter distinguitur contra opinionem, et si ille assensus quo ego assentio quod Socrates currit, uidens eum currere, remaneat recedente Socrate a sensu, ille amplius non erit scientia, sed opinio. Ideo talis modus scientiae cito et faciliter mutatur in opinionem.

Secunda clausula ponit quod omnis scientia est propositionis uerae et non omnis opinio. Quia falsum non scitur, sed bene opinatur.

Ultima clausula ponit quod primorum principiorum non potest esse scientia per demonstrationem, quia dictum est prius quod per 'primum' uel 'immediatum' intelligimus indemonstrabile, sed ipsorum potest esse opinio per dialecticam argumentationem. Quod est uerum de multis principiis quae a principio dubitata sunt donec facta fuerunt euidentia sensu, memoria et experientia. Haec enim possunt putari esse falsa et post, per insufficientem experientiam, possunt fieri opinata, et tandem euidenter scita, cum sufficienter fuerit expleta experientia.

Adhuc, ne propter quaedam uerba Aristotelis aliquis in hoc casu habeat occasionem errandi, quaeritur an possibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem. Et Aristoteles respondet quod hoc quodam modo est possibile et quodam modo impossibile. Et hoc, breuiter, debet sic intelligi quod quantum ad scibile uel opinabile immediatum, quod est propositio, impossibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem; non enim est possibile quod eidem propositioni assentias simul cum certitudine et euidentia et sine certitudine et euidentia, licet hoc sit possibile successiue. Sed loquendo de scibili uel opinabili remoto, quod est terminus ex quo propositio componitur uel res significata per illum terminum, sic est possibile me simul de eodem habere scientiam et opinionem, quia simul habeo de eodem propositionem ueram et necessariam, ut de homine quod omnis homo est animal, et propositionem impossibilem et contingentem, ut quod omnis homo est lapis uel quod omnis homo uigilat, et unam scio, aliam forte opinor. Sunt enim alia talia principia ??????????

SDD 8.5: DE PRlNCIPIIS DEMONSTRATIONUM PRlMIS ET INDEMONSTRABILIBUS

SDD 8.5.1

(1) Post haec iam determinandum est de principiis demonstrationum primis et indemonstrabilibus. (2) Sunt enim aliqua talia principia si non contingit circulariter demonstrare, prout dicetur postea, et si non sit processus in infinitum in praedicatis et subiectis, neque in sursum neque in deorsum neque in medium, sicut suppono ab Aristotele satis declaratum, in primo Posteriorum. Quia etiam nisi ad indemonstrabilia peruenire possemus, non posset de aliquo esse scientia per demonstrationem, quod haec ars supponit esse falsum.

Istud est quintum capitulum huius tractatus, quod est de primis principiis et indemonstrabilibus. Et continet quattuor partes: prima ostendit aliqua esse talia principia, secunda agit de numero seu multitudine eorum, tertia de necessitate uel contingentia, euidentia uel non euidentia ipsorum, quarta ostendit quo modo fiunt nobis cognita et euidentia. Secunda ibi "non autem est", tertia ibi "et non sunt", quarta ibi "euidens igitur".

Prima igitur pars habet primam clausulam quae clare proponit intentionem capituli. Et habet secundam clausulam quae ostendit aliqua esse principia demonstrationum prima et indemonstrabilia uel aliquod. Quia data conclusione demonstrabili, quae sit A, ipsa est demonstrabilis per duas praemissas, quae sint B et C. Quaero igitur de aliqua earum, ut de B, an ipsa est demonstrabilis aut non. Si non, tunc habeo propositum, quoniam ipsa est principium indemonstrabile. Si autem dicas quod est demonstrabilis, tunc non est scita nisi sit demonstrata, et si non est scita, non demonstrat conclusionem, nec facit scire eam. Si igitur sit demonstrata, hoc erit iterum per alias praemissas, de quibus quaeretur ut prius. Et ita uel procederetur in infinitum secundum rectum, quod est impossibile, et, per consequens, nihil sciretur demonstratiue, uel stabitur ad aliquid non amplius demonstrabile, et habetur intentum; uel fiet reuersio et circulatio in demonstrationibus, ut quod A demonstrabitur per B et B per C et iterum C per A, et hoc pro nunc supponimus esse impossibile.

SDD 8.5.2

(1) Non autem est unicum principium primum et indemonstrabile, sed sunt plura. (2) Immo non sunt conclusiones demonstrabiles multo plures quam principia indemonstrabilia.(3) Ideo infinita sunt talia principia, quia infinitae sunt conclusiones demonstrabiles.

Ista secunda pars est de multitudine principiorum indemonstrabilium, quae in tribus clausulis proponit tres propositiones probandas. Prima est quod non est unicum principium primum et indemonstrabile, uocando 'primum', ut ante dictum est, quod non habet praemissas priores se et notiores per quas ualeat demonstrari. Hoc igitur faciliter probatur. Quia sumatur conclusio demonstrata: illa est demonstrata per duas praemissas, cum omnis demonstratio sit syllogismus. Et si illae ambae praemissae sint indemonstrabiles, habeo propositum; si autem aliqua illarum sit demonstrabilis, hoc iterum erit per duas alias praemissas, et non est procedere in infinitum, ut dictum est, igitur ueniam ad propositionem demonstrabilem per ambas praemissas indemonstrabiles, et habetur intentum.

Nec obstat quod Aristoteles, quarto Metaphysicae, uidetur assignare unum principium notissimum et primum omnium aliorum, scilicet quod idem simul inesse et non inesse eidem est impossibile ... et caetera. Et si ipsum est omnium aliorum primum et euidentissimum et firmissimum, sequitur quod non sunt aliqua alia prima. Solutio enim ad hoc est quod non omnia demonstrationum principia indemonstrabilia sunt prima secundum communitatem ita quod sint communissima nec prima secundum euidentiam et firmitatem sic quod sint euidentissima et firmissima. Sed istis modis ponit Aristoteles illud principium esse primum, sed nos hic solum loquimur de primo per negationem prioris per quod ipsum possit demonstrari, non per carentiam communioris uel euidentioris.

Secunda clausula est quod non sunt conclusiones demonstrabiles multo plures quam principia indemonstrabilia; et non solum ista conclusio, immo etiam ista quod non sunt plures conclusiones demonstrabiles quam principia indemonstrabilia inferretur de necessitate per sequentem si illa esset probata. Quoniam si infinita essent principia, non essent tot conclusiones quin essent tot principia, immo et plura. Exponitur enim hoc nomen 'infinita' quia aliquot et non tot quin plura.

Sed etiam praesens conclusio per hoc probatur quia quot sunt media demonstrationum tot sunt principia indemonstrabilia, et plura, et tamen non sunt multo plures conclusiones quam media, igitur ... et caetera. Maior declaratur. Quia si est demonstratio per praemissas primas et indemonstrabiles, erit eius unicum medium et duo principia indemonstrabilia; si autem utraque praemissa sit demonstrabilis, fiat syllogismus 'omne B est A, omne C est B; ergo omne C est A'; hic igitur est unum medium et unum principium. Sed oportet prosyllogizare maiorem et minorem demonstrare; igitur maior sic 'omne D est A, omne B est D; ergo omne B est A', et minor sic 'omne E est B, omne C est E; ergo omne C est B'. Et ponamus quod ibi sit status, ita quod illa maior et illa minor sint prosyllogizatae ex primis; manifestum est quod ibi erunt tria media, scilicet 'B', 'D', 'E', et erunt ibi quattuor praemissae primae, duae ad probandum maiorem et duae ad probandum minorem. Unde uniuersaliter hoc est uerum quod si demonstratio sit per praemissas indemonstrabiles, principia erunt duo et medium unicum, et si praemissae demonstrationis indigeant prosyllogizationibus, necesse est illis prosyllogizationibus esse principia uno plura quam media.

Sed tunc minor rationis principalis, scilicet quod non sunt multo plures conclusiones quam media declaratur. Quia plurimas diuersas conclusiones uidemus demonstrari per diuersa media; et quia etiam, sicut contingit conclusiones plures per idem medium demonstrari, ita, e conuerso, contingit saepe eandem conclusionem per plura media demonstrari. Et ut propositum appareat de quo determinatur, uidendum est quibus modis possint conclusiones multiplicari ultra principia uel principia ultra conclusiones. Et, prima facie, uidetur quod conclusiones multiplicentur ultra principia per hoc quod idem syllogismus potest plura concludere, id est eaedem praemissae, et eodem modo dispositae, concludunt plures conclusiones, ut istae duae 'omne B est A' et 'omne C est B' concludunt quod omne C est A, et quod quoddam C est A, et quod quoddam A est C, et quod nullum C non est A, et quod non omne C non est A. Et sic ex duabus praemissis primis sciuntur omnes illae conclusiones et, per consequens, demonstrantur, quia pono quod prius erant dubiae.

Sed ego dico quod in harum conclusionum demonstrationibus non solum requiruntur duo principia prima, quae sunt illae duae praemissae, immo plura alia. Quia ad demonstrandum conclusionem non solum requiritur euidentia praemissarum, immo etiam euidentia consequentiae. Consequentia autem est una propositio, licet hypothetica, et ita si consequentia est de se euidens, ipsa est unum principium indemonstrabile, et si non est de se euidens, indiget quod demonstretur per principia euidentia. Igitur in hac demonstratione ex praemissis primis 'omne B est A et omne C est B; ergo omne C est A' sunt tria principia indemonstrabilia, scilicet duae praemissae et, ex parte consequentiae, ista propositio hypothetica, uel aequiualens, 'si omne B est A et omne C est B, tunc omne C est A'. Si autem ex dictis praemissis inferas hanc aliam conclusionem, scilicet 'quoddam A est C', tunc si consequentia est euidens , illa est unum aliud principium indemonstrabile quod exprimitur per illam demonstrationem uel per talem propositionem 'si omne B est A et omne C est B, quoddam A est C'. Et si illa consequentia non est euidens, tunc indiget quod probetur, et probatur per conuersionem conclusionis, quae iterum est consequentia uel de se euidens, et sic est principium indemonstrabile, uel probanda per euidentia. Et sic apparet quod in multitudine conclusionum ex eisdem praemissis oportet multiplicari principia indemonstrabilia ex parte consequentiarum.

Sed tunc, ultra, si loquamur solum de praemissis, dimittendo principia indemonstrabilia ex euidentia consequentiarum, tunc sunt quaedam demonstrationes simplices, quas Aristoteles, quinto Metaphysicae, uocat elementa aliarum demonstrationum, et aliae ex simplicibus compositae. Vocantur autem 'simplices' quia non sunt resolubiles in priores demonstrationes per syllogizationem suarum praemissarum uel alicuius earum. Et manifestum est quod tales sunt ex primis. Ideo in omnibus talibus sunt ad unam conclusionem duo principia indemonstrabilia, ideo plura principia quam conclusiones.

Demonstrationes autem 'compositae' dicuntur quae sunt resolubiles in priores per syllogizationem. Et in istis possibile est in aliquo casu quod multiplicentur conclusiones ultra multiplicitatem principiorum indemonstrabilium, scilicet si augmentantur in post assumendo continue ultra numerum quattuor terminorum. Nam in prima simplici demonstratione ex tribus terminis A, B, C, sunt duae propositiones primae, scilicet AB et BC, et una conclusio, scilicet AC. Sed sume quartum terminum post, scilicet 'D', sub C minori extremitate, erunt tres primae propositiones et tres conclusiones. Dico "tres primae propositione", scilicet AB, BC, CD, et dico "tres conclusiones", scilicet AC, per medium B, et BD, per medium C, et AD, per media B et C. Sed ultra si apponatur quintus terminus sub D, qui sit E, erunt iam quattuor primae propositiones, scilicet AB, BC, CD et DE, sed poterunt syllogizari sex conclusiones, scilicet AC, AD, AE, et iterum BD et BE, et iterum CE.

Sed in augmentatione demonstrationum sumendo terminos ad latus, scilicet non sub minori extremitate sed sub medio, hoc non contingit. Verbi gratia, sit maior extremitas 'A', et 'B' sit medium, sub quo sumas species eius plures, scilicet C, D, E, tunc igitur per B medium erunt tres conclusiones, scilicet 'omne C est A', 'omne D est A', 'omne E est A'; sed etiam cum prima maiore manente eadem erunt tres praemissae minores, scilicet 'omne C est B', 'omne D est B' et 'omne E est B'.

Tertia clausula est quod infinita sunt principia prima, quia infinitae sunt conclusiones demonstrabiles. Quod ergo infinitae sunt conclusiones apparet in geometria, propter infinitatem figurarum. Sicut enim triangulus habet propriam passionem, de ipso demonstrabilem, scilicet habere tres angulos aequales duobus rectis, sic quandrangulus, scilicet habere quattuor angulos aequales quattuor rectis, et pentagonus, scilicet habere quinque angulos aequales sex rectis, et sic in infinitum. Infinitae ergo sunt conclusiones demonstrabiles in geometria. Dico "infinitae sunt", id est possunt esse, ita quod de hoc non fiat uis in praesenti, et similiter de principiis. Et ita etiam est in arithmetica, propter infinitas species numerorum.

Sed quod ex hac infinitate conclusionum sequatur infinitas principiorum indemonstrabilium probatur. Quia omnes illae propositiones habent diuersa subiecta, et non subordinata inuicem secundum praedicationem, ut istos terminos 'triangulus', 'quadrangulus', 'pentagonus' et caetera, et etiam diuersa praedicata. Igitur infinita sunt subiecta conclusionum demonstrabilium; et tamen necesse est si A debeat demonstrari de B, cum oporteat resoluere ad immediata, quod una praemissa immediata constituatur ex A et aliquo medio, et alia ex B et aliquo medio. Ideo necesse, est si infinita sunt subiecta uel praedicata conclusionum demonstrabilium, infinitas esse praemissas indemonstrabiles.

Et haec infinitas non repugnat statui in praedicatis et subiectis quem intendit Aristoteles in primo Posteriorum. Status enim quem intendit et quem rationes eius probant est quod quocumque praedicato uel subiecto dato non est possibile infinita esse praedicata de illo, nec infinita subiecta de quibus praedicetur. Sed bene infinita sunt subiecta quorum nomen de aliquo alio est praedicabile, et sic de praedicatis.

Et ex his dictis manifestus est error quorundam nunc loquentium qui dicunt nullam posse esse euidentem probationem secundum quam probaretur per aliquid esse aliud esse, ut si per motum esse uolumus probare motorem esse uel per domum esse parietem esse. Dicunt enim non posse esse probationem euidentem nisi sit reducibilis in primum principium complexum quod ponit Aristoteles in quarto Metaphysicae; et hoc non potest fieri in proposito. Quia illud primum principium fundatur in contradictione, et numquam est contradictio de diuersis hoc esse et illud non esse, ut motum esse et motorem non esse; oportet enim contradictionem esse eiusdem de eodem, secundum rem et intentionem ... et caetera.

Isti igitur supponunt falsum, scilicet quod solum illud principium sit euidens et quod omne aliud principium possit uel indigeat probari per illud. Et haec sunt absurda et dicta ex ignorantia logicae. Nam, ut dicit Aristoteles in quarto Metaphysicae, ineruditio est, id est defectus logicae, non cognoscere quorum oportet quaerere demonstrationem et quorum non.

SDD 8.5.3

(1) Et non sunt omnia principia necessaria, sed multa contingentia, (2) nec omnia euidentia quando primo occurrunt consideranti uel ei proponuntur, sed aliqua dubia uel opinata esse falsa. (3) Alia tamen statim sunt euidentia quando proponuntur, notis terminis quantum ad significationes eorum, et notificata forma propositionis.

Ista tertia pars habet tres clausulas, quarum prima dicit non omnia principia prima esse necessaria. Et hoc statim uidetur contradicere Aristoteli, secundo Posteriorum, ubi Aristoteles habitum primorum principiorum uocat 'intellectum' et habitum conclusionum demonstratarum uocat 'scientiam' et dicit quod quidam habitus intellectuales possunt recipere falsitatem, ut opinio et ratio, sed uera sunt semper intellectus et scientia. Et idem patet sexto Ethicorum, ubi dicitur quod quinque sunt uirtutes intellectuales quibus non contingit falsum dicere, et una earum ponitur intellectus. Et tamen hoc est necessarium quod semper est uerum et non contingit esse falsum.

Sed statim hoc soluitur per dicta in praecedenti capitulo. Si enim 'scientia' capiatur primo modo illic distincto, ipsa bene est contingens, seu conclusionis contingentis, et principia eius demonstratiua bene sunt contingentia, uel aliquod eorum, et sic non semper sunt uera, sed possibilia esse falsa. Et ad hoc quod dicitur de prudentia dicetur postea.

Sed de scientia dicta in secundo modo uel in tertio, de qua intendit Aristoteles in libro Posteriorum, uerum est quod ipsa est semper uera et necessaria, et uerae et necessariae propositionis, seu conclusionis, et intellectus etiam talis conclusionis demonstratiuus est semper uerus et necessarius. Et de hoc magis postea dicetur.

Quod autem principium de se euidens et indemonstrabile sit contingens

apparet per ea quae de prudentia dicuntur sexto Ethicorum. Sunt enim multae conclusiones prudentiae contingentes; tamen sunt scientiae, et euidentes et scitae secundum primum modum sciendi, licet non in secundo modo uel tertio uel quarto. Et illae scientiae sunt euidentes et scitae per rationes quae etiam merentur dici 'demonstrationes' communiter, scilicet correspondenter scientiae primo modo dictae, scilicet communiter, quia sic faciunt scire suas conclusiones, licet non dicantur 'demonstrationes' correspondenter scientiae dictae in aliis modis, de qua loquitur Aristoteles in libro Posteriorum.

Harum igitur demonstrationum prudentialium praemissae sunt scitae cum certitudine et euidentia, cum sic faciant scire suas conclusiones et non procedant in infinitum in suis praemissis. Igitur perueniunt ad praemissas ex se euidentes et scitas, et non demonstrabiles, et sic illae dicendae sunt principia prima, immediata et indemonstrabilia. Et tamen, ex quo conclusio est contingens, oportet illas praemissas esse contingentes, uel saltem unam earum, quia si essent necessariae, oporteret conclusionem sequentem esse necessariam.

Secunda clausula est quod non omnia principia prima sunt euidentia quando primo occurrunt ... et caetera. Et hoc est uerum manifeste de principiis moralibus, cum circa ea mentiri contingat, scilicet negando ea uel assentiendo oppositis eorum; malitia namque, ut dicitur sexto Ethicorum, corrumpit et mentiri facit circa principia practica. Immo, etiam sine malitia, iuuenes passionati, prosecutiores propter passiones et inexperientiam, non concedunt ea; ideo non sunt scientiarum moralium habiles auditores, ut dicitur primo Ethicorum. Sed etiam hoc non solum est uerum in artibus et prudentia, immo etiam in scientia speculatiua dicta in secundo modo uel in tertio uel in quarto. Quam plura enim principia in scientia naturali prima et indemonstrabilia sunt nobis dubia donec habita fuerit de eis experientia, etiam multa et longa, sicut dicetur postea.

Tertia clausula ponit quaedam huius modi principia statim esse nobis euidentia quando proponuntur. Et ita est de illo principio primo communissimo et euidentissimo quod ponit Aristoteles, quarto Metaphysicae, et de principiis sibi suppositis, ut quod impossibile est eundem hominem currere et non currere simul, et impossibile est eandem lineam esse et non esse eidem lineae aequalem, et caetera. Impossibile enim est talibus principiis dissentire uel oppositis eorum assentire, propter euidentem contradictionis repugnantiam. Et multa etiam sunt talia propter euidentem rationum nominum inclusionem, ut quod omne uacuum est locus si uacuum est, et omne simum est nasus si aliquis est simum. Hoc enim necessario conceditur ex quid nominis, scita significatione terminorum.

Et multa etiam sunt talia ex eo quod sunt manifesta sensui uel sua singularia, ut quod aliquis est mutabile uel mobile, quod entia sunt multa et quod iste asinus comedit; est enim mihi euidens statim quando manifeste uideo eum comedere; et sic de multis aliis.

SDD 8.5.4

    (1) Euidens ergo notitia principiorum nec est nobis innata (2)
    nec per doctrinam proprie dictam acquisita, (3) sed per naturalem
    intellectus determinationem ad assentiendo eis, cum ministerio
    tamen praeuio sensus, memoriae uel experientiae. (4) Fiunt enim
    quaedam principia intellectui nostro euidentia per naturam
    intellectus praeuia sensatione solum, quaedam autem praeuia
    sensatione et memoria, sine experientia, et quaedam praeuia
    sensatione, memoria et experientia.  (5) Et sunt horum
    principiorum quaedam propositiones singulares, quaedam communes,
    et communium quaedam particulares uel indefinitae et quaedam
    uniuersales. (6) Et sunt singulares experientia manifestae per
    exemplum, et particulares uel indefinitae per abstractionem
    conceptus communis a conceptu singulari, et uniuersales per
    inductionem.

Haec quarta pars declarat quo modo principia prima sunt nobis euidentia, et habet sex clausulas. Prima ponit quod euidens notitia principiorum non est nobis innata, scilicet a natiuitate, uel etiam habitus eorum; et hoc determinat Aristoteles in tertio de Anima. Est enim a principio intellectus sicut tabula rasa, in qua nihil descriptum est, ut dicit; ideo nullus est in eo actus intelligendi, nec, per consequens, habitus, cum habitus ex actibus generetur. Sed etiam in secundo Posteriorum probat Aristoteles propositionem hic positam. Quoniam illa notitia sic euidens non lateret nos, cum experimur alias nostras notitias, non sic euidentes et certas, non latere nos.

Secunda clausula ponit quod illa principia non sunt nobis nota et euidentia per doctrinam proprie dictam. Voco autem 'doctrinam proprie dictam' cum de dubio fit nobis scientia per rationem ex notioribus et de necessitate ac euidenter et gratia formae concludentem. Si enim ex tali ratione ministrata nobis a doctore fiat nobis scientia euidens conclusionis, illa scientia meretur dici doctrina, quia ex uirtute illius rationis doctrinalis intellectus determinatur ad certam et euidentem adhaesionem illi conclusioni. Sed si non sit talis ratio et fiat nobis euidens notitia conclusionis, illa non meretur dici doctrina, quia non uirtute illius determinatur intellectus ad illam euidentiam, sed per suam naturam. Prima autem principia non per tales rationes sunt nobis euidentia, quia illae rationes essent demonstrationes et ipsa ponuntur indemonstrabilia.

Tertia clausula ponit quod ipsa principia fiunt nobis euidentia per naturalem intellectus determinationem ad assentiendum eis. Et hoc apparet ex duabus clausulis praecedentibus. Ex quo enim non est nobis innata talis euidentia, nec etiam facta nobis per rationem sufficienter determinantem intellectum ad talem euidentem assensum, cum non inferatur de necessitate et gratia formae, et quod etiam hoc scimus, scilicet non esse consequentiam necessariam et formalem, necesse est concedere quod haec determinatio fit ex natura principii et natura intellectus. Oportet enim hoc imaginari quo modo ignis ex sua natura est determinatus ad calefaciendum applicatus calefactibili et non occurrente impedimento, et herba frumenti ad facere spicam et florem et granum et paleam inuoluentem granum, et iterum hirundo ad faciendum talem nidum tempore positionis ouorum, licet non sine sensu hoc posset facere. Igitur oportet dicere quod ipse intellectus naturaliter est determinatus ad assentiendum cum certitudine et euidentia ipsis principiis. Et hoc intendit Commentator, secundo Metaphysicae, dicens quod prima principia cognita habita sunt naturaliter a nobis in quolibet genere entium. Verum est tamen quod intellectus ad formandum huius modi principiorum euidentem notitiam indiget ministerio sensus, quia omnis nostra notitia intellectiua in hac uita dependet ex sensitiua praeuia. Ideo necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari, ut habetur tertio de Anima.

Quarta clausula ponit tria:

Primo, quod quaedam principia fiunt intellectui euidentia sensatione solum praeuia; in homine enim bene disposito intellectus statim innatus est moueri a sensu, et quod est euidens sensui fit statim euidens intellectui. Verbi gratia, medico est euidens secundum sensum quod ille patiens est calidus, quod eius pulsus est multum uelox et quod urina eius est multum rubea, et statim, ex sensibus, haec etiam fiunt sibi euidentia secundum intellectum, et iam haec, intellectui sic euidentia et indemonstrabilia, sunt principia demonstrationis qua secundum artem concluditur quod ille est febricitans et quod non debet sibi dari uinum.

Secundo, haec clausula ponit quaedam principia fieri intellectui euidentia per sensum et memoriam, non per solum sensum. Nam, sicut dicit Seneca, "si prudens es, praesentia ordina, futura praeuide, praeterita recordare". Pono igitur casum quod Socrates uideat Platonem rapientem sibi bouem suum contra suam uoluntatem, sed non potest pro nunc recalcitrare; deinde, cras, Socrates uidit Platonem coram iudicem et memoratur quod Plato heri rapuit sibi bouem, et habet de hoc euidentiam per quam format in intellectu suo consequenter istam propositionem, sibi euidentem, licet indemonstrabilem, "Plato rapuit heri mihi bouem"; et illa iam est principium rationis prudentialis ad inferendum et probandum istam conclusionem "ego debeo nunc proponere quo modo Plato rapuit mihi bouem et petere a iudice quod faciat mihi illum reddere ..." et caetera. Et per prudentiam hoc facit.

Sed iterum haec tertia clausula ponit quod quaedam principia fiunt intellectui euidentia praeuia sensatione, memoria et experientia. Quod sic fit: puer uidit carbonem ignitum et rubeum, et ipsum manu tangit, et sentit caliditatem et laesionem; et iterum, cras, alium carbonem, etiam ignitum, tangit, et sentit caliditatem et laesionem; deinde, alia die, iterum uidet alium talem carbonem et, memorans de aliis, statim iudicat quod ille etiam est calidus et laesiuus, et fugit ab eo. Et non fit hoc per intellectum, quia sic faceret iuuenis catulus uel caniculus, licet non habens intellectum; sed hoc iudicat uirtus aestimatiua. Et non uocatur hoc proprie iudicium sensitiuum, quia ille numquam tetigit illum carbonem nec sensit quod erat calidus et laesiuus, nec etiam est iudicium memoratiuum quia non est de praeterito, sed de praesenti, scilicet , quod hoc est calidum et laesiuum. Sed uocatur hoc iudicium 'experimentale'; et cum aestimatio hoc iudicat, intellectus, in homine discreto, statim consequenter idem iudicat, et totiens homo potuit talia sensisse et de eis memoriam habere quod intellectus, ex inclinatione naturali, assentit cum certitudine et euidentia quod ille carbo est calidus et laesiuus, licet numquam tetigerit. Et hoc est indemonstrabile et principium prudentiae ad concludendum quod non est bonum tangere ipsum.

Quinta clausula ponit etiam duo. Primo quod horum principiorum sensu, memoria et experientia cognitorum quaedam sunt propositiones singulares, sicut sunt de quibus iam exemplificatum est, alia sunt propositiones communes. Nam intellectus ex propositione singulari sibi nota innatus est statim formare conclusionem sibi notam; statim enim quod haec est mihi nota 'hic carbo est calidus' fit etiam mihi notum quod carbo est calidus.

Ponit etiam, secundo, haec clausula, quod horum principiorum communium mediante experientia notorum, quaedam sunt propositiones particulares uel indefinitae, prout statim exemplificatum est quod carbo est calidus uel quod aliquis carbo est calidus, et aliae uniuersales, ut quod omnis carbo rubeus, ignitus et lucens est calidus. Intellectus enim per memoriam habet, cum certitudine et euidentia, quod plures carbones tales sciuit esse calidos mediante sensatione eorum et nullum tale sensatum percepit non esse calidum, et cum diligenti consideratione nullam percepit circumstantiam uel rationem quare non debeat ita esse de aliis. Quamuis igitur haec non concludant gratia formae illam uniuersalem propositionem, tamen intellectus format eam et assentit ei cum certitudine et euidentia; et ad hoc ex sua natura determinatur, et non per doctrinam demonstratiuam, praeuiis tamen, cum sensationibus, memoriis et experientiis. Ideo iam haec uniuersalis propositio est in scientia naturali principium doctrinae primum et indemonstrabile, quod tamen a principio fuisset homini dubium si numquam sensisset ignem uel tales carbones.

Sexta clausula ponit etiam tria. Primo quod singulare, per

experientiam uel mediante experientia notum, fit intellectui notum et euidens per exemplum; et hoc inuenies declaratum in Tractatu de Locis Dialecticis, in quarta parte primi capituli.

Secundo haec clausula ponit quod principium particulare uel indefinitum, sic mediante sensu uel experientia notum, fit intellectui notum per abstractionem; etiam hoc debet declarari in tertio de Anima. Intellectus enim mediante sensu format primo conceptum singularem, sicut et sensus, sed statim, ex natura sua, potest ex illo abstrahere et formare conceptum communem.

Deinde etiam, tertio, haec clausula ponit quod principium uniuersale, sic mediante experientia scitum, fit intellectui notum et euidens per inductionem, et hoc etiam bene fuit declaratum in Tractatu de Locis Dialecticis, in quarta parte primi capituli.

Sed tunc aliquis dubitaret an tale exemplum uel talis inductio debeat dici argumentum dialecticum uel demonstratiuum. Et ego dico quod non est demonstratiuum, cum non sit syllogismus, nec proprie debet dici dialecticum, quia dialecticum non facit scientiam certam et euidentem; sed est argumentum facientem scire non conclusionem demonstrationis, sed principium; excedit igitur naturam argumenti dialectici, quia non facit opinionem, sed scientiam certam et euidentem; et deficit ab argumento demonstratiuo quia non concludit necessario et gratia formae, et sic non est potens ex se determinare intellectum ad illam scientiam.

Verum est tamen quod si huius modi exemplum uel inductio non fuerit sufficienter in pluribus singularibus multiplicatum uel multiplicata, tunc ex hoc intellectus non consurgit ad assentiendum principio cum certitudine et euidentia, sed cum formidine. Ideo tunc tale exemplum uel talis inductio non excedit metas argumentorum dialecticorum, quia non faciunt nisi opinionem.

   SDD 8.6: DE DICI DE OMNI, DE PER SE ET DE SECUNDUM QUOD IPSUM

SDD 8.6.1

(1) Adhuc, antequam incipiamus tractare directe de demonstrationibus, expedit determinare de dici de omni, et de per se, et de secundum quod ipsum, siue de uniuersali. (2) Dico igitur quod dici de omni requisitum ad demonstrationem addit super dici de omni requisitum ad syllogismum, quoniam ad syllogismum sufficit quod propositio sit affirmatiua de subiecto distributo, sed ad dici de omni requisitum ad demonstrationem requiritur ultra quod propositio sit uera etiam in quocumque tempore proponatur.

Hoc sextum capitulum huius tractatus est de dici de omni, et de per se, et de uniuersali, siue de secundum quod ipsum. Et continet quattuor partes; prima est de dici de omni, secunda distinguit tres modos perseitatis pertinentes ad demonstrationes, tertia subdistinguit primum modum, et quarta est de uniuersali siue de secundum quod ipsum. Secunda incipit ibi "in demonstratione", tertia ibi "modum autem", quarta ibi "Aristoteles autem".

Prima pars habet duas clausulas, quarum prima manifeste proponit intentionem capituli et secunda agit de dici de omni requisito ad proprie dictas demonstrationes, scilicet facientes scientiam permansiuam, et de hoc agit in ordine ad dici de omni requisitum ad syllogismos affirmatiuos in terminis communibus formatos, de quo determinatum fuit in primo capitulo tractatus de Syllogismis. Et totum quod ibi dicitur est litteraliter manifestum.

Sed hic solet dubitari utrum secundum demonstratiuam scientiam ista sit dicenda de omni 'omnis eclipsis lunae est per interpositionem terrae inter solem et lunam' uel 'omnis eclipsis lunae fit luna exsistente in capite uel in cauda Draconis'. Et uidetur quod non, quia non est uera pro tempore pro quo nulla est eclipsis lunae. Similiter, posito quod hodie nullum sit tonitruum, utrum hoc non obstante haec sit concedenda de omni "omne tonitruum est sonus factus in nubibus". De hac igitur materia ego pluries locutus sum alias, et nunc iterum breuiter ego dico altero duorum modorum.

Primus modus est quod talis propositio in scientia demonstratiua non sumitur secundum sensum eius proprium, quia ipsa sic non est scibilis eo quod est contingens, et falsa quando nulla est eclipsis, uel saltem non est uera pro omni tempore. Sed tamen talis propositio bene, propter breuitatem, sumitur loco unius temporalis uerae et scibilis, scilicet loco istius "quandocumque eclipsis lunae est, omnis eclipsis lunae est propter terram ..." et caetera; et sic de tonitruo.

Alius modus dicendi est quod in simpliciter demonstratiuis non restringimus usum temporis consignificati per uerbum ad aliquod tempus determinatum, immo infinito seu omni tempore utimur tamquam praesente. Secundum autem talem usum tales praesentis temporis dictae propositiones, uel eis similes, quandocumque proponerentur, ipsae essent uerae, non tamen simpliciter pro quocumque tempore, sed pro quocumque tempore pro quo subiectum supponeret pro aliquo, et hoc sufficit ad dici de omni in demonstratiuis. Et hoc uisus est notare Aristoteles, primo Posteriorum, qui exemplificando dicit "ut de omni homine animal; si enim uerum est dicere hominem, uerum est dicere animal, et si nunc alterum, et alterum", id est 'quandocumque est homo, est animal'. Et si quis bene considerat, hi duo modi dicendi in eandem sententiam reuertuntur.

SDD 8.6.2

(1) In demonstratione propter quid, quae est potissima, sunt propositiones et termini et habitudo causae ad causatum. Quantum ad propositiones determinandum est de modis dicendi per se uel per accidens praedicatum de subiecto, quantum ad terminos dicendum est de modis essendi per se et per accidens, quantum uero ad habitudinem praemissarum dicendum est de modis causandi per se et per accidens. (2) Dicitur autem praedicatum per se de subiecto si propositio est necessaria et per accidens si est contingens. (3) Terminorum autem quidam sunt substantiales et non connotatiui, et hi dicuntur per se, alii accidentales siue connotatiui, et illi dicuntur per accidens. (4) Dicitur autem causa per se si necesse est omne tale causatum esse uel fieri a tali causa, et dicitur causa per accidens si hoc non est necesse, sed per accidens, uel dicitur causa per se si propositio causalis est necessaria, et causa per accidens si non est necessaria, sed contingens.

Ista secunda pars, tractans de per se, habet quattuor clausulas.

Prima distinguit tres modos perseitatis attributae his quae in demonstrationibus potissimis inueniuntur, et erit satis manifesta cum manifestae fuerunt tres clausulae sequentes.

Secunda igitur clausula ostendit quae propositio dicatur per se, scilicet quia necessaria, et quae per accidens, scilicet quia contingens, uel ostendit quid sit dici per se uel per accidens praedicatum de subiecto, quia hoc est constituere propositionem necessariam et illud constituere propositionem contingentem; hi enim modi loquendi in idem incidunt.

Quod igitur haec sit intentio Aristotelis manifestum est ex dictis suis. Dicit enim recapitulando "quae igitur in simpliciter scibilibus per se sic sunt praedicamentibus aut inesse propter ipsa quae sunt ex necessitate; non enim contingunt non inesse, aut simpliciter aut opposita ..." et caetera. Iterum postea dicit "quae non per se necessario insunt rebus", et subdit post "accidentia autem non sunt necessario".

Et hoc etiam ratione manifestum est. Sic enim ignis dicitur per se calidus quia per suam naturam determinat sibi quod sit calidus; aqua autem non per se dicitur calida, quia hoc sibi non determinatur per suam naturam. Ita propositio dicitur per se uera quia per suam et suorum terminorum significationem determinat sibi quod sit uera; ideo impossibile est illa significatione stante ipsam esse falsam, et hoc est ipsam esse necessariam. Propositio autem dicitur per accidens quia hoc sibi non determinat; ideo possibile est eam esse falsam, et hoc est ipsam esse contingentem.

Tertia clausula uocat 'terminos per se' terminos de praedicamento substantiae et uocat 'terminos per accidens' terminos de aliis praedicamentis, qui sunt denominatiui. Hoc enim intendit Aristoteles cum dicit "amplius, quae non de subiecto quodam alio dicuntur, scilicet modo denominatiuo, sicut passio de subiecto, hoc dico per se quamuis bene dicantur de suis inferioribus modo quidditatiuo; quae autem modo denominatiuo dicuntur de subiectis aliis, haec uoco per accidens, sicut sunt isti termini 'ambulans' aut 'albus" '. Et subdit Aristoteles "quaecumque quidem igitur non de subiecto sunt per se dico, quaecumque uero de subiecto per accidens". Et non debes intelligere per illud "quod non dicitur de subiecto" primam substantiam, scilicet terminum singularem de praedicamento substantiae, quoniam ille non pertinet ad demonstrationes, de quibus hic intendit Aristoteles, sed exponitur sicut dictum est. Et hoc dicit hic Aristoteles ponendo differentiam inter subiecta et passiones de eis demonstrabiles.

Termini enim accidentales sunt passiones terminorum substantialium, et si utrumque sit de praedicamento accidentis, scilicet tam subiectum quam passio, tamen subiectum dicitur per se respectu passionis, quia minus per accidens, eo quod passio addit connotationem super significationem subiecti. Dicitur autem pro tanto terminus substantialis per se quia dicitur quasi solitarie, eo quod non addit connotationem super illud pro quo subiectum supponit, quod facit terminus connotatiuus, uel quia hoc uerbum 'esse' attribuitur per se termino substantiali, quia non ratione subiecti prioris, sed non attribuitur termino accidentali nisi ratione subiecti cui per prius attribuitur. Et hoc determinat Aristoteles, septimo Metaphysicae, dicens quod album aut uadens non est nisi aliquid est quod est album aut uadens.

Quarta clausula distinguit inter causam per se et causam per accidens duobus modis. Primus modus directe pertinet ad res quae sunt causa et causatum et secundus pertinet magis ad propositiones causales. Primus igitur modus dicit manifeste quod illa dicitur causa per se alicuius effectus, siue quantum ad fieri siue quantum ad esse, si necesse est omnem talem effectum fieri a tali causa uel esse a tali causa; et si potest esse uel fieri sine tali causa, tunc dicitur causa talis effectus 'per accidens'. Sic enim domificator dicitur per se causa domus, quia necesse est quandocumque fit domus ipsam fieri a domificatore, et sic etiam lux est causa per se luminis, et homo et sperma humanum generationis hominis. Sed sic non est ignis causa per se generationis alterius ignis, sed per accidens, quia potest ignis esse et fieri non ab alio igne, sed forte a motu, uel lumine, uel percussione lapidis cum ferro, ut mollificatio cerae non est a sole tamquam per se causa, quia potest esse ab alio, sine actione solis.

Secundo modo dicitur causa per se si propositio causalis sit necessaria et per accidens si sit contingens. Voco autem propositionem causalem illam in qua terminus significans causam praedicatur de termino significante causatum cum dictione designante habitudinem causae ad causatum, ut si dico 'homo est' (uel 'fit') 'ex materia prima et anima intellectiua', uel si dico 'radius luminis est a luce', 'motus est a motore', 'uniuersum est a deo' (uel 'propter deum'), 'paries est albus per albedinem', 'domus est' (uel 'fit') 'ex lapidibus et lignis', uel 'fit' (aut 'est') 'propter defensionem hominum a uentis, caumatibus et pluuiis'. Si igitur talis propositio causalis sit necessaria, nos attribuimus termino significanti causam hoc praedicatum 'causa per se' et si non sit necessaria, attribuimus sibi hoc praedicatum 'causa per accidens'. Verbi gratia, si dico 'domus fit a domificatore', supposito quod domus fiat, illa est necessaria; ideo dicimus quod domificator est causa per se domus. Sed ponamus quod domificator sit musicus, tunc ista est uera 'domus fit a musico', sed non est necessaria, etiam supposito quod domus fiat; ideo dicimus quod musicus est causa per accidens, et non per se.

Et manifestum est quod hic non loquimur de terminis personaliter

sumptis, quia esset bonus syllogismus 'domificator est causa per se domus et ille domificator est musicus; igitur musicus est per se causa domus'; sed loquimur hic de terminis et propositionibus materialiter sumptis, ita quod est sensus 'domificator est per se causa domus' id est 'haec est per se uera 'domus fit a domificatore", et 'musicus est causa per accidens domus' id est 'haec est uera per accidens 'domus fit a musico".

Et rationabiliter potest concedi quod ita intendebat Aristoteles, in libro Posteriorum, et in secundo et quinto Physicorum, et in quinto Metaphysicae, de causis per se et de causis per accidens. Posuit enim statuae causam per se statuam facientem et causam per accidens Polycletum, quia accidit statuam facientem Polycletum esse, et domus causa per se est domificator, secundum accidens autem tibicen.

Et talis distinctio est ad propositum de demonstrationibus et scientiis demonstratiuis, quia sicut non est scientia proprie de conclusionibus contingentibus, ita nec est scientia uel demonstratio propter quid per praemissas causales contingentes, sed per necessarias. Ponit igitur hanc distinctionem ut a demonstrationibus excludantur causae per accidens, id est propositiones causales non necessariae. Sic enim dicit, quinto Physicorum, "secundum accidens quidem mutatio dimittatur", et etiam, in sexto Metaphysicae, dicit quod "circa ens per accidens nulla est speculatio artis uel scientiae, quia secundum accidens entium aut factorum causa est secundum accidens".

SDD 8.6.3

(1) Modum autem dicendi per se praedicatum de subiecto in duos modos speciales distinguimus. (2) Primus est propositionis quidditatiuae, uel etiam causalis necessariae; sic enim praedicantur per se definitiones quidditatiuae uel causales et partes earum de suis definitis, ut 'homo est animal' et 'triangulus est figura tribus lineis contenta'. (3) Secundus modus est propositionis denominatiuae quae non est causalis; sic enim passiones praedicantur de suis subiectis, de quibus necessario praedicantur, ut 'homo est risibilis' et 'numerus est par uel impar'. Et est iste secundus modus quodam modo conuersus primi, quia in primo praedicatum erat de definitione subiecti et in secundo e conuerso; passio enim definitur per subiectum, ut alias dictum est.

Ista tertia pars continet tres clausulas, quae litteraliter sunt satis manifestae, nisi quod exempli de triangulo non quaero uerificationem; sufficit enim mihi quod exemplum sumatur ac si iste terminus 'linea' esset praedicatum causale de triangulo.

Sed dubitationes occurrunt de multis propositionibus, primo an istae propositiones sint per se 'animal est homo', 'animal est rationale'. Et uidetur quod non, quia dicitur quod 'per se' supponit 'de omni', et istae non sunt de omni. Et similiter ista 'animal est homo', si est per se, non uidetur esse nisi in secundo modo, quia subiectum ponitur in definitione praedicati. Et istae duae 'animal est rationale' uel 'rationale est animal', et similiter 'homo est homo', in neutro modo esse uidentur, quia nec praedicatum ponitur in definitione subiecti, nec e conuerso. Similiter dubitatur de ista 'impar est numerus' an sit in primo modo uel in secundo. Dubitatur etiam de istis propositionibus 'homo est animal rationale', 'risibile est susceptibile disciplinae', omne corpus est in loco', 'omne pater est pater filii uel filiae', 'materia est causa formae', 'omnis creatura est a deo', 'omne quod fit fit ex aliquo', 'omnis actio est factio', 'nullus homo est equus', 'nullus homo est hinnibilis', 'nullum hinnibile est risibile', 'nullum corruptibile est perpetuum', 'nulla chimaera est chimaera', 'ex nihilo nihil fit', 'nullus pater est sine filio', 'omnem hominem possibile est dormire', 'omnem hominem dormire est possibile', 'hominem currere est possibile', 'si asinus uolat, asinus habet alas', 'omnis homo currit uel non currit', 'homo currit uel homo non currit', 'Socrates est homo', 'Socrates est Socrates', 'Aristoteles disputauit', et sic de plurimis aliis. Et ultimo dubitatur utrum quartus modus per se, quem uocamus 'modum causandi', sit distinctus a primo modo dicendi per se.

Respondeamus igitur quod istae sunt per se 'animal est homo', 'animal est rationale', 'homo est homo', 'impar est numerus', quia sunt necessariae. Et nego quod omne per se supponat de omni. Sed primus gradus, siue in primo modo siue in secundo, quos uocamus per se et primo, supponunt bene de omni.

Unde notandum est quod tam in primo modo quam in secundo sunt multi gradus. In primo enim modo primus gradus est quando definitio quidditatiua praedicatur de definito, secundus quando pars definitionis quidditatiuae, scilicet genus uel differentia, praedicatur de definito, scilicet de specie, tertius modus quando una pars definitionis quidditatiuae praedicatur de alia parte, ut genus de differentia uel e conuerso.

Postea indirectae, quantum ad suam perseitatem debent reduci ad suas directas. Ideo istae sunt in primo modo 'animal est homo', 'rationale est homo', et est quartus gradus primi modi. Sed ista 'impar est numerus' potest dici pertinere ad secundum modum, quia est indirecta istius 'quidam numerus est impar', quae est in secundo modo. Notandum est igitur quod cum dicimus in primo modo praedicatum poni in definitione et in secundo modo e conuerso, hoc non est intelligendum uniuersaliter, sed hoc est ita quantum ad primos gradus illorum modorum; non autem oportet ita esse quantum ad alios gradus, et maxime quantum ad gradus indirectos.

Ista autem propositio 'homo est homo' et tales, in quibus idem praedicatur de se ipso, sunt in primo modo. Quia nullum subiectum potest habere praedicatum magis quidditatiuum quam ipsummet. Unde iste posset poni omnino primus gradus, prout uidetur notare Aristoteles, quinto Metaphysicae. Sed non est hic cura de tali propositione, quia tali non utuntur demonstrationes.

Tali igitur propositione praetermissa, quintus gradus primi modi est prout definitio causalis praedicatur de definito.

Sextus gradus est quantum ad partem talis definitionis causalis, scilicet si praedicatum significans causam praedicatur in obliquo de subiecto significante causatum, scilicet in propositione causali, ut 'omnis creatura est a deo', 'omne quod fit fit ex aliquo', 'calidum est calidum per caliditatem', 'omnis ignis est calidus per caliditatem', et caetera.

Septimus gradus est conuersa quasi indirecta, scilicet si terminus significans causatum praedicatur in obliquo de termino significante causam in propositione effectuali, scilicet designante quod hoc sit effectus istius, ut dicendo 'ignis est factiuus caliditatis', 'materia est subiecta formae', 'forma est actus materiae', 'medicina est factiua sanitatis', 'sanitas est finis medicinae'; similiter 'ex lapidibus et lignis est domus', 'a motore est motus', et huius modi.

Et consimiliter ponendi sunt multi gradus in secundo modo. Primus enim gradus est quando passio praedicatur de suo subiecto proprio uel de eius definitione, ut 'homo est risibilis', 'animal rationale mortale est risibile', 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis', 'omnis numerus est par uel impar'.

Secundus est si passio praedicatur de subiecto suo, non conuertibili, sed superiori uel inferiori, dum tamen sit necessaria propositio, ut 'figura habet tres angulos aequales duobus rectis', 'omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis'.

Tertius gradus est si tales propositiones conuertuntur in indirectas, ut 'risibile est homo', uel 'risibile est animal'.

Quartus gradus est ratione tertii, scilicet si eiusdem subiecti una passio praedicatur de alia passione, ut 'actio est passio', 'susceptibile disciplinae est risibile'.

Quintus gradus potest esse si descriptio praedicatur de descripto, ut 'homo est animal risibile', uel e conuerso. Quamuis enim 'animal' per se sit praedicatum quidditatiuum de homine, tamen hoc totum simul 'animal risibile' non est quidditatiuum, sed denominatiuum de homine, quia connotat circa hominem dispositionem aliam ultra significationem 'hominis'.

Et adhuc possent poni alii gradus, ex eo quod oportet propositionem per se esse necessariam, quia sunt diuersi gradus necessitatis et, secundum hoc, etiam perseitatis. Est enim primus gradus necessitatis quia per nullam potentiam est possibile propositionem falsificari stante significatione, uel aliter habere quam significat.

Alius gradus est quia impossibile est falsificari uel aliter habere per naturalem potentiam, licet sit possibile supernaturaliter et miraculose, ut 'caelum mouetur', 'mundus est sphaericus', 'omnis locus est plenus'.

Tertius gradus est ex suppositione constantiae subiecti, ut 'eclipsis lunae est per interpositionem terrae inter solem et lunam', 'Socrates est homo', 'Socrates est risibilis'. Haec enim dicuntur necessariae sic quia necesse est quandocumque est Socrates ipsum esse hominem et risibilem, et necesse est quandocumque est eclipsis lunae ipsam esse per interpositionem ... et caetera.

Adhuc est quartus gradus, secundum restrictionem. Nam sicut 'possibile' dicitur aliquando ample, in ordine ad omne tempus praesens, praeteritum et futurum, et aliquando restricte, in ordine ad praesens uel futurum, iuxta illud quod dicitur in fine primi de Caelo quod non est uirtus siue potestas ad praeteritum, scilicet eius quod est factum secundum eius quod est factum esse uel futurum esse; quod enim fuit dicimus quod necesse est fuisse et impossibile est non fuisse. Ita et 'necesse' et 'impossibile' dicuntur secundum restrictionem uel ample.

Ample igitur dicimus Aristoteles posse ambulare quia potest nunc aut potuit aut poterit ambulare; ideo sic dicimus istam possibilem 'Aristoteles ambulat', et istam 'Aristoteles ambulauit' et istam 'Aristoteles ambulabit', quia quaelibet talium potest nunc uel potuit prius aut poterit posterius esse uera, et nulla istarum est necessaria uel impossibilis; sed istae essent necessariae secundum Aristotelem 'homo est animal', 'deus est iustus'. Restricte autem dicimus Aristotelem non posse ambulare, quia nec potest ambulare nunc, nec poterit ambulare in futuro; et sic dicimus hanc impossibilem 'Aristoteles ambulat', uel 'Aristoteles ambulabit', et hanc dicimus necessariam 'Aristoteles ambulauit', et hanc etiam 'Aristoteles non ambulat', uel 'Aristoteles non ambulabit'.

Quod autem sic ample sumant philosophi aliquando possibilitatem, impossibilitatem et necessitatem apparet per Aristotelem, primo Caeli, qui ponit quod generabile et corruptibile conuertuntur ad inuicem, et similiter ingenerabile et incorruptibile. Et hoc non est uerum secundum possibilitatem restrictam. Idem enim significat 'generabile' et 'possibile generari', et similiter 'corruptibile' et 'possibile corrumpi'; nunc igitur secundum restrictam possibilitatem ille equus qui generatus est non potest generari, et sic ipse non est generabilis, sed ingenerabilis, et tamen potest corrumpi, et sic est corruptibilis, et non incorruptibilis. Et sic non conuertuntur 'generabile' et 'corruptibile', cum ille equus sit corruptibilis et non generabilis, nec conuertuntur 'ingenerabile' et 'incorruptibile', cum ille equus sit ingenerabilis et non incorruptibilis. Oportebat igitur illas conuertibilitates intelligere secundum possibilitates ample sumptas.

Sic igitur uno modo dicitur propositio necessaria simpliciter et per se simpliciter quia non potest nec potuit nec poterit falsificari. Dicitur autem alia necessaria secundum quid et per se secundum quid, et improprie, quia non potest esse falsa nec poterit, quamuis potuit esse uel fuit falsa. Necessitas autem simpliciter et perseitas simpliciter pertinent ad demonstrationes proprie dictas, et non necessitas uel perseitas secundum quid. De necessitate enim uel possibilitate secundum quid propositio contingens et falsa uertitur in necessariam, et uera et contingens in impossibilem, ut haec, uel talis, fuit falsa 'Plato disputauit', quae modo est uera, et haec fuit uera 'Plato disputat', quae modo est impossibilis.

De istis autem propositionibus 'omne corpus est in loco', uel 'omnis actio est passio', apparet quod sunt in secundo modo.

De ista autem 'pater est pater filii' posset dici quod est in primo modo, tamquam quidditatiua: nam in conceptu huius nominis 'pater' implicatur et connotatur conceptus correlatiui, scilicet 'filii', et in hoc praedicato 'pater filii' explicatur, et sic uidetur esse quasi definitio dicens quid nominis. Sed hoc non assero modo, sed remitto ad ea quae dicta fuerunt in capitulo de Definitionibus, et magis ad ea quae dicta fuerunt in tractatu de Praedicamentis, in capitulo de Ad Aliquid. Tamen ad praesens hoc uolo dicere quod definitio dicens quid nominis, si uere praedicatur de definito praedicatur de eo quidditatiue, et sic in primo modo, quia est sicut praedicatio eiusdem de eodem secundum intentionem, licet non secundum uocem, cum nihil plus aut minus significet aut connotet definitum quam definitio, prout alias dictum est.

Ad alias autem dubitationes potest dici quod omnes propositiones necessariae sunt per se, ut dictum est, sed in dicta distinctione modorum dicendi per se Aristoteles, in primo Posteriorum, et nos hic non sumus locuti proprie nisi de propositionibus categoricis et affirmatiuis de inesse. Tamen de negatiuis possemus dicere quod si termini sint substantiales, et non connotatiui, illae propositiones reducendae sunt ad primum modum, tamquam indicantes quid non est, ut 'nullus homo est equus', 'nulla albedo est dulcedo'. Si autem termini sint denominatiui, reducendae sunt ad secundum modum, quia dicunt quale non est aut quantum non est, uel ubi, et caetera, ut 'nullus homo est hinnibilis', 'nullum hinnibile est risibile', 'nullum perpetuum est corruptibile', et caetera.

Et similiter fiat de illis de possibili; sicut enim istae sunt in secundo modo 'omnis homo potest dormire', 'hominem possibile est ridere', 'caelum necesse est mouere', 'equum impossibile est ridere', et istae sunt in primo modo 'hominem impossibile est esse asinum', 'caelum', aut 'deum', 'necesse est esse substantiam'.

Modales autem in sensu composito non sunt proprie modales, sed magis de inesse, et illi modi sunt passiones propositionem; dicere enim quod omnis propositio est necessaria uel contingens, uel impossibilis est sicut dicere 'omnis numerus est par uel impar', et ita haec ponendae sunt in secundo modo 'caelum mouere est necessarium', 'necessarium est hominem esse animal', 'contingit hominem currere', 'hominem esse asinum est impossibile'.

Propositiones autem hypotheticae non componuntur immediate ex subiecto et praedicato; ideo non oportet quod reducantur ad modos dicendi per se praedicatum de subiecto, sed unde dicuntur necessariae, inde dicantur per se.

Tales autem propositiones 'chimaera non est chimaera', 'uacuum non est uacuum', quae sunt uerae ex defectu suppositionis termini possunt dici de primo modo, cum idem praedicetur de se ipso et oppositae essent uerae et per se in primo modo si terminus supponeret pro aliquo. Tamen ista est de secundo modo 'nullus locus est uacuus', uel 'nullum uacuum est locus', quia 'uacuum', si supponeret pro aliquo, esset passio loci.

Ad ultimam dubitationem, uidetur mihi esse dicendum quod si dicamus causam per se uel per accidens ex habitudine causae ad causatum, non curando de propositionibus causalibus, prout dicimus omnis entis deum esse causam per se, hoc non esset reducendum ad modos dicendi praedicata de subiectis. Sed si attendamus illam distinctionem causarum in per se et per accidens ex necessitate uel contingentia propositionum causalium, tunc talis modus causae per se esset de primo modo dicendi per se, tamquam species contenta sub illo primo modo communiter sumpto, quam speciem inter alias species expressit hic Aristoteles quia requiritur ad demonstrationes propter quid, quae sunt potissimae et principalissimae aliarum.

SDD 8.6.4

Aristoteles autem describit 'uniuersale' in libro Posteriorum, et dicit primo quod propositio dicitur 'uniuersalis' quae cum sit de omni et per se est etiam secundum quod ipsum, secundo quod propositio est uniuersalis quae est de omni et per se et primo. Et sic idem quasi uidetur intendere in proposito per 'primo' et per 'secundum quod ipsum'.

Littera huius quartae partis est plana si uideamus quid in proposito debeamus intelligere per 'primo' et per 'secundum quod ipsum' et si uideamus quo modo diuersimode dicitur propositio 'uniuersalis' prout pertinet ad potissimam demonstrationem et prout sufficit ad formam syllogisticam tenentem per dici de omni uel per dici de nullo. Dico igitur quod propositio dicitur 'uniuersalis' prout requiritur ad formam syllogisticam si sit de subiecto communi distributo, ut 'omne B est A', 'omnis homo currit'. Sed ad hoc quod propositio sit uniuersalis prout de uniuersalitate hic loquimur requiritur quod propositio sit uera et necessaria, et ultra quod praedicatum dicatur de subiecto primo et secundum quod ipsum, ita quod uerificaretur de eo cum ista reduplicatione 'secundum quod', ut 'omnis homo est risibilis secundum quod homo'.

Nunc igitur uideamus quid debeamus intelligere per praedicatum dici primo de aliquo subiecto. Et apparet quod uno modo uocamus in propositionibus idem primum et immediatum; et sic diximus omne principium demonstrationis esse indemonstrabile et primum, siue propositionem primam, ex eo quod caret propositione priore per quam possit demonstrari. Et sic apparet quod nulla conclusio demonstrabilis esset prima, neque secundum quod ipsum si idem intelligamus per 'primum' et per 'secundum quod ipsum'.

Et tamen hoc dicere esset contra Aristotelem, qui ponit conclusionem potissimae demonstrationis esse de primo et esse uniuersalem. Dicit enim "uniuersale autem tunc est cum in quolibet et primo demonstratum est', et tamen quod demonstratum est est conclusio. Dicit etiam quod habere tres angulos aequales duobus rectis dicitur primo de triangulo, et tamen non est propositio indemonstrabilis quod triangulus habet tres ... et caetera. Videtur igitur quod per dici praedicatum primo de subiecto Aristoteles intendit conuertibilitatem, et hoc est manifestum quoniam ipse dicit quod ad primo et ad secundum quid requiritur de omni. Ideo ista non est primo et secundum quod ipsum 'figura habet tres angulos aequales duobus rectis'.

Deinde, supposito de omni, requiritur secundo quod ad remotionem subiecti remoueatur praedicatum. Ideo dicit quod haec non est de primo 'omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis', quia si nullus esset isosceles, adhuc esset habere tres ... et caetera, quia adhuc isopleurus haberet ... et caetera. Et sic, secundum istam determinationem Aristotelis, genus non dicitur primo et secundum quod ipsum de sua specie, uel de sua differentia uel de definitione speciei, quamuis talis propositio sit prima, id est indemonstrabilis. Quia licet non esset homo neque rationale neque animal rationale, tamen non propter hoc oporteret uniuersaliter remoueri 'animal'; esset enim adhuc equus aut asinus.

Et si quaerat aliquis quae est ratio primitatis in propositione conuertibili, ex quo ipsa non est immediata nec indemonstrabilis, ego respondeo quod Aristoteles in quinto, sexto et septimo Physicorum, et in ualde multis aliis locis, uocat 'primum' quod est ratione totius et secundum totum, et uocat 'non primum' quod est solum ratione partis, uel per accidens. Propositio igitur terminorum conuertibilium sic dicitur 'prima' quia ueritas eius est secundum totum eius subiectum et secundum totum eius praedicatum; aliae autem non sic. Verbi gratia, ista propositio 'omnis homo est risibilis' est uera ratione cuiuslibet hominis et cuiuslibet risibilis, et propter hoc etiam conuertitur in istam 'omne risibile est homo'; sed ista 'omnis homo est animal' bene est uera ratione totius subiecti, quia ratione omnis hominis, sed non est uera ratione totius praedicati, scilicet ratione omnis animalis, quia non ratione animalium quae non sunt homines; ideo etiam non conuertitur in istam 'omne animal est homo', sed in particularem.

Possemus tandem notare quod aliquis posset assignare tres gradus in 'primo', siue in 'secundum quod ipsum'. Primus esset prout 'primo' et 'secundum quod ipsum' ponerentur designare conuertibilitatem et immediationem simul, secundus prout ponerentur designare immediationem, siue esset conuertibilitas siue non, et tertius prout ponerentur designare conuertibilitatem, siue esset immediatio siue non. Et hoc ultimo modo intendimus hic de 'primo' et de 'secundum quod ipsum' secundum Aristotelem.

SDD 8.7: DE DIVISIONIBUS DEMONSTRATIONUM

SDD 8.7.1

(1) Demonstratio est syllogismus faciens scire, scilicet ex scientia praemissarum faciens scire conclusionem. (2) Sicut ergo scire conclusionem dici potest communiter, proprie et maxime proprie, sic et demonstratio. Dicitur enim communiter demonstratio quia communiter loquendo facit scire, et dicitur proprie demonstratio quia proprie loquendo facit scire, et dicitur propriissime demonstratio quia propriissime loquendo facit scire. (3) Secundum autem praedeterminata, scientiam conclusionis communiter dictam uocamus notitiam conclusionis adhaesiuam cum certitudine et euidentia, siue sit conclusio singularis siue uniuersalis, et siue sit contingens siue necessaria. (4) Scientiam autem conclusionis proprie dictam uocamus notitiam conclusionis adhaesiuam, mansiuam et doctrinalem, cum certitudine et euidentia, et talis non est conclusionis singularis uel contingentis. (5) Scientiam autem conclusionis propriissime dictam uocamus notitiam conclusionis adhaesiuam ... et caetera, non solum quia ita est, sed etiam propter quid ita est. (6) Demonstratio igitur communiter dicta describitur quod demonstratio est syllogismus faciens scire, et demonstratio proprie dicta quod est syllogismus faciens scire mansiue, et demonstratio propriissime dicta quod est syllogismus faciens scire mansiue et propter quid.

Hoc est septimum capitulum huius tractatus, in quo ponuntur plurimae diuersae distinctiones demonstrationum. Et habet decem partes, secundum decem distinctiones seu diuisiones demonstrationum. Secunda incipit ibi "demonstratio igitur", tertia ibi "aliter demonstratio", quarta ibi "item demonstrationum", quinta ibi "adhuc demonstrationes", sexta ibi "alio modo", septima ibi "item demonstrationum", octaua ibi "sunt etiam demonstrationum", nona ibi "sed adhuc demonstrationum", decima ibi "adhuc Aristoteles".

Prima pars habet sex clausulas. In prima ponitur communissima definitio demonstrationis, conueniens omni demonstrationi; et de hac definitione dictum fuit satis in secunda parte quarti capituli istius tractatus.

Secunda clausula iuxta hoc ponit tres modos sumendi nomen 'scientiae conclusionis' et nomen 'demonstrationis', scilicet communiter, proprie et propriissime; et hoc est manifestum.

Tertia clausula describit scientiam conclusionis communiter dictam; et fuit illa descriptio satis manifesta in quarto capitulo.

Quarta clausula describit scientiam conclusionis proprie dictam. Quamuis enim nomen 'scientiae' communiter sumptum extendat se ad omnem notitiam adhaesiuam cum certitudine et euidentia, tamen philosophi nomen 'scientiae' proprie sumptum restringunt ad scientiam mansiuam et doctrinalem, sicut dicetur postea. Et adhuc, propriissime sumentes nomen 'scientiae', restringunt ipsum ad scientiam mansiuam et propter quid. Et illae acceptiones non ex opposito distinguuntur contra inuicem, sed una est superior ad aliam. Omnis enim scientia mansiua et doctrinalis est scientia, et non e conuerso, et omnis scientia mansiua propter quid est scientia mansiua, et non e conuerso.

Ex quibus etiam dictis apparet manifeste quod quinta clausula describit scientiam conclusionis propriissime dictam. Quo modo autem hae acceptiones sint uel non sint contingentium et singularium dicetur postea.

Sexta autem clausula manifeste describit demonstrationem communiter dictam per facere scire communiter. Hoc enim dicimus communiter quod sine additione contrahente dicimus. Ideo capiendo communiter nomen 'demonstrationis' dictum est quod est syllogismus faciens scire. Demonstratio autem proprie dicta describitur per facere scire mansiue. Et sic suo modo de demonstratione propriissime dicta.

Sed tamen dubitatur rationabiliter utrum ista definitio, scilicet "syllogismus faciens scire conclusionem suam" conueniat omni demonstrationi. Et uidetur quod non. Quia ad eandem conclusionem demonstrandam quia est possunt fieri, et fiunt saepe, plures demonstrationes. Pono igitur quod haec conclusio 'omne C est A' est demonstrabilis per plures demonstrationes et quod iam est demonstrata per meliorem earum, ut per 'B' medium, et sic est scita cum certitudine et euidentia sine aliqua formidine. Apponatur igitur alia demonstratio, per 'D' medium. Illa non facit scientiam illius conclusionis, quia iam est et iam est scita, et agens non facit illud quod iam factum est, licet forte conseruet illud quod iam est et factum est; ergo et caetera. Et ego possum per istam rationem procedere et exponere definitionem, scilicet quod omnis demonstratio est syllogismus faciens scire suam conclusionem si non sit iam scita per aliam demonstrationem.

SDD 8.7.2

Demonstratio igitur communiter dicta multipliciter diuiditur; alia enim uocatur categorica, alia hypothetica. Categorica est quae est conclusionis categoricae et ex praemissis pure categoricis; 'hypothetica' autem dicitur quae habet conclusionem uel aliquam praemissarum hypotheticam, ut 'si eclipsis lunae est, luna est in capite uel cauda Draconis; sed est; igitur ... et caetera.

Haec secunda pars ponit unam diuisionem demonstrationum manifestam per expositionem membrorum. Unde notandum est quod nulla demonstratio et nullus syllogismus est propositio categorica, sed hypothetica, ut alias dictum est. Sed ad placitum uocamus syllogismum 'categoricum' secundum expositionem nunc positam.

De demonstrationibus hypotheticis non oportet multa dicere. Quibus enim modis fiunt syllogismi hypothetici, illis modis possunt fieri demonstrationes hypotheticae, scilicet si praemissae sunt certae et euidentes, et non conclusio antequam demonstretur, licet proponatur. Fit igitur demonstratio condicionalis, ut exemplificatum est, uel ex ambabus condicionalibus, ut 'si omne B est A, omne C est A et si omne C est A, omne D est A; ergo si omne B est A, omne D est A'. Fit etiam demonstratio ex disiunctiua, ut 'omnis homo est rationalis uel quidam homo est irrationalis, sed nullus homo est irrationalis; ergo omnis homo est rationalis'. Similiter ex copulatiua, ut 'omnis numerus est par uel impar, sed ternarius est numerus et ipse non est par; ergo est impar'. Similiter ex temporali, ut 'quandocumque terra est diametraliter inter solem et lunam, luna eclipsatur; sed quandocumque in oppositione solis et lunae luna est in capite uel cauda Draconis, terra est diametraliter inter solem et lunam; ergo quandocumque ...' et caetera. Et ita potest dici de 'ubicumque', 'quotiescumque', 'qualecumque', 'quantumcumque' et 'quicumque', et caetera.

SDD 8.7.3

Aliter demonstratio diuiditur in ostensiuam et ad impossibile. Demonstratio ostensiua dicitur syllogismus ex praemissis scitis faciens scientiam conclusionis. Demonstratio ad impossibile est syllogismus ex una praemissa scita et alia praemissa quae est opposita conclusionis demonstrandae, concludens conclusionem euidenter falsam uel impossibilem, ex cuius euidenti falsitate uel impossibilitate concluditur praemissa opposita propositioni probandae esse falsa uel impossibilis, et, per consequens, conclusio probanda esse uera.

Diuisio secunda demonstrationis communiter dicta ponitur in hac tertia parte, quae etiam est manifesta ex expositione membrorum. Et si quid restat dicendum de demonstratione ad impossibile, hoc dicetur postea.

SDD 8.7.4

Item, demonstrationum alia uocatur 'affirmatiua', alia 'negatiua'. Affirmatiua dicitur cuius conclusio est affirmatiua et negatiua cuius conclusio est negatiua. Et manifestum est ex libro Priorum quod si demonstratio sit pure categorica, ex terminis finitis et ostensiua, tunc demonstratio affirmatiua est ex praemissis affirmatiuis et negatiua ex una praemissa affirmatiua et alia negatiua.

Haec quarta pars ponit diuisionem demonstrationum in affirmatiuas et negatiuas, et est diuisio manifesta per diuisionem membrorum.

Sed apponitur quod omnis demonstratio affirmatiua est ex praemissis affirmatiuis et negatiua ex una affirmatiua et alia negatiua, tribus tamen condicionibus obseruatis. Prima est quod demonstratio sit pure categorica. Dico autem 'pure categorica' sic quod nec habeat aliquam praemissam hypotheticam nec aliquam de hypothetico extremo; aliter enim esset instantia arguendo sic 'omnis magnitudo est finita uel infinita, nulla magnitudo est infinita; ergo omnis magnitudo est finita'. Secunda condicio est si sit demonstratio ex terminis finitis, quia ostensum est in tractatu de Syllogismis quod terminis uariatis penes finitum et infinitum sequitur bene negatiua ex ambabus negatiuis. Tertia condicio est si demonstratio sit ostensiua, quia syllogismus ad impossibile demonstrans finaliter negatiuam est ex affirmatiuis et habet conclusionem syllogistice conclusam affirmatiuam, et demonstrans affirmatiuam est ex una affirmatiua et alia negatiua ad conclusionem syllogisticam negatiuam. Sed de his magis dicetur postea.

SDD 8.7.5

Adhuc demonstrationes diuiduntur secundum quantitatem conclusionis, scilicet quod aliae dicuntur uniuersales, quia faciunt scire conclusionem uniuersalem, aliae particulares uel indefinitae, quia faciunt scire conclusiones particulares uel indefinitas, et non uniuersales, aliae singulares, quia faciunt scire conclusiones singulares.

Ista etiam quinta pars ponit diuisionem manifestam per expositionem membrorum. Sed in hac diuisione non capio 'uniuersale' prout significat idem quod 'primo' uel 'secundum quod ipsum', sed prout propositionem uocamus 'uniuersalem' si sit de subiecto communi distributo, ut 'omne B est A' uel 'omne album est coloratum'. Ex libro autem Priorum manifestum est in quibus modis syllogisticis potest inferri conclusio uniuersalis et, per consequens, etiam demonstrari si praemissae fuerunt euidentes, et in quibus etiam non potest inferri nisi particularis uel indefinita. Singularis autem conclusio indiget quod una praemissarum sit singularis, ut 'omnis febricitans debet abstinere a uino, iste est febricitans; ergo iste debet abstinere a uino'.

Sed dubitatur de hoc quod dicimus demonstrationes esse singularium conclusionum, quia hoc negat Aristoteles manifeste septimo Metaphysicae, specialiter si res significatae per terminos singulares sint corruptibiles. Dicit enim ipsorum nec esse demonstrationem nec definitionem nec scientiam, quia ipsis corruptis scientia uerteretur in ignorantiam, uel in errorem et inscitiam, et scientiam, ut dicit, non contingit esse quandoque scientiam et quandoque ignorantiam. Et Porphyrius etiam, auctoritate Platonis, dicit singularia esse relinquenda ab arte, nec eorum posse esse disciplina, quia sunt infinita.

Sed ego dico quod bene sunt principia immediata et indemonstrabilia, uere scita cum certitudine et euidentia, quae sunt propositiones singulares, sicut ante dictum fuit, et ex illis cum aliis praemissis uniuersalibus et euidentibus possunt euidenter concludi syllogistice conclusiones singulares prius dubiae, et sic per talem syllogismum intellectus determinatur ad assentiendum illis conclusionibus cum certitudine et euidentia; ergo illae conclusiones uere sciuntur et illi syllogismi uere sunt demonstrationes. Et hoc iterum apparet per determinationem Aristotelis sexto Ethicorum, ubi dicit quod prudentia et ars sunt uirtutes intellectuales quibus non contingit dicere falsum; et tamen, prout ibidem apparet, plures conclusiones artis uel prudentiae sunt singulares et contingentes. Illae autem conclusiones non sunt solum opinatae, quia opinioni contingit falsum dicere, maxime in contingenti materia; ergo sunt scitae; sunt enim notae adhaesiue cum certitudine et euidentia, quia si non, nihil prohiberet interuenire falsitatem plus quam in opinione.

Sed tamen haec dicta uidentur mirabilia. Quia si conclusio prudentiae est singularis et contingens et uera, nonne statim ex corruptione uel mutatione rei potest fieri falsa? Quare ergo non contingeret prudentiam falsum dicere? Et ego respondeo quod numquam prudentia uel ars habet conclusionem falsam. Ad quod manifestandum pono de eis exempla. Medicus enim per artem medicinae arguit sic: 'omnis febricitans febre acuta debet abstinere a uino, Socrates' (uel 'iste homo') 'acute febricitat; igitur ...' et caetera. Licet ergo maior ponatur necessaria et uniuersalis, tamen minor et conclusio sunt singulares et contingentes, et oportet, cum iste sit syllogismus artis praemissas et conclusionem esse ueras et euidentes et certas. Et ita est pro tunc quando ars sic arguit; sed illo forte sanato syllogismus ex eisdem praemissis et in eadem forma syllogistica non amplius esset syllogismus artis, et si quis adhuc assentiret praemissis et conclusioni, ipse non arte assentiret eis, sed falsa opinione.

Similiter, in prudentia, iudex prudens audit Socratem petentem a Platone decem libras, quas dicit Platonem sibi debere ex mutuo. Et ponamus tamen quod Plato numquam habuit aliquid a Socrate; ideo uere et iuste negat debitum. Socrates tamen adducit duos uel tres testes falsos contra Platonem, quos tamen iudex prudens audit. Et pars aduersa, diligentia sibi possibili adhibita, nescit aliquid opponere, quoniam illi sunt bonae famae et communiter reputati fide digni. Illi manifeste ferunt testimonium pro Socrate et contra Platonem, et inde iudex per prudentiam condemnat Platonem in petitione cum expensis. Nonne ergo conclusio est falsa et nonne in praemissis committuntur falsitates? Et ego dico quod non. Iudex enim non concludit quod Socrates habuit a Platone decem libras, nec in syllogismo prudentiali capit quod testes sint boni homines, nec quod uerum dixerunt, sed arguit per prudentiam sic: 'contra quemcumque reum actor in tali casu probat intentum per duos uel tres testes reputatos fide dignos et non reprobatos, iudex condemnare debet reum in petitione actoris et expensis, et cogere eum ad haec soluenda; sed sic est probatum contra Platonem et ego sum iudex; ideo te reum condemno ...' et caetera. Constat autem quod haec omnia, et praemissae et conclusio, uera sunt; et iudex iuste et meritorie condemnat illum, quamuis ille in nullo fuisset culpabilis. Possibile enim est rem iniustam facere iuste et iustam iniuste, prout hoc uidendum est in moralibus.

Et ideo manifestum est in exemplo prius dicto de arte medicinae quod si ille assensus quo medicus assentit illi conclusioni et illi praemissae, scilicet quod Socrates febricitat et debet abstinere a uino, maneat in illo medico Socrate sanato, ille assensus, qui erat scientia uera cum certitudine et euidentia, uertitur in opinionem falsam. Et ita potest esse in prudentia. Ideo concederem quod prudentiam possibile est esse falsam opinionem, sed impossibile est prudentiam esse opinionem. Et sic etiam uidetur mihi quod arti uel prudentiae contingit falsum dicere, sed non contingit arti uel prudentiae falsum dicere, sicut album possibile est esse nigrum, sed impossibile est album esse nigrum.

Auctoritates autem Aristotelis et Porphyrii ponuntur non de scientia et demonstratione communiter dictis, sed de proprie dictis. Et hoc magis apparebit postea.

SDD 8.7.6

Alio modo diuiduntur demonstrationes per 'uniuersale' et 'particulare' prout 'uniuersale' significat idem quod 'primo' siue 'secundum quod ipsum'. Et uocatur 'uniuersalis' demonstratio cuius praemissae et conclusio sunt secundum quod ipsum, et uocatur 'particularis' si aliqua praemissarum uel conclusio non fuerit secundum quod ipsum.

Haec diuisio demonstrationum in hac sexta parte posita est satis manifesta consideratis praecedentibus.

SDD 8.7.7

(1) Item, demonstrationum alia est necessariae conclusionis, alia est contingentis; (2) et omnis quae est necessariae conclusionis est ex necessariis praemissis, prout Aristoteles dicere uidetur, (3) et omnis quae est contingentis habet saltem unam praemissam contingentem.

Ista septima pars habet tres clausulas. Prima est una diuisio demonstrationum quae est per se manifesta si concedatur posse esse scientiam et demonstrationem conclusionis contingentis. Sed Aristoteles hoc omnino negare uidetur. Ponit enim in definitione 'scire' istam clausulam "et quoniam impossibile est aliter se habere cuius est scientia simpliciter, necessarium utique erit quod est scibile secundum demonstratiuam scientiam"; et inde concludit dicens "ex necessariis itaque syllogismus est demonstratio". Et idem determinat in sexto Ethicorum, ubi dicit "omnes enim suspicamur quod scimus non contingere aliter se habere; contingentia autem aliter se habere, ut extra speculari fiant, id est cum assensu recedunt, latent si sint uel non sint", et concludit dicens "ex necessitate igitur est scibile". Et idem etiam determinat in septimo Metaphysicae expresse, et ducit ad hoc inconueniens quod si esset scientia singularium, corruptibilium et contingentium sequeretur quod contingeret scientiam aliquando esse scientiam, aliquando ignorantiam seu deceptionem: non enim sunt manifesta corrupta scientiam habentibus cum a sensu abcesserunt.

Sed his auctoritatibus non obstantibus, tenendum est quod sunt demonstrationes et uerae scientiae contingentium conclusionum, quo modo hoc satis declaratum fuit in quinta parte huius capituli et quo modo hoc intendit Aristoteles in secundo Posteriorum. Immo horum sunt demonstrationes propter quid. Ideo ipse determinat ibi de eorum mediis causalibus demonstratiuis, et dicit quod eorum quae non semper, sed ut frequenter fiunt necesse est etiam esse medium ut frequenter. Et exemplificat manifeste de scientia et demonstratione propter quid in effectu contingenti, et quantum ad esse, et quantum ad factum esse, et quantum ad futurum esse. Scit enim bonus astrologus quod hodie luna eclipsatur propter hoc quod hodie terra diametraliter est inter eam et solem, et scit etiam per hoc quod hodie scit esse oppositionem solis et lunae et lunam esse in capite Draconis; ita etiam scit quod tali die erit eclipsis lunae propter hoc quod tunc erit terra inter solem et lunam ... et caetera. Et haec astrologorum scientia et eius demonstrationes sunt cum certitudine et euidentia requisitis ad scientias naturales, licet haec possit falsificari per potentiam supernaturalem.

Dicendum est ergo ad auctoritates allegatas in contrarium quod illae non sunt intelligendae de scientiis et demonstrationibus communiter dictis, sed de proprie dictis, de quibus postea dicemus.

Secunda clausula huius partis ponit quod omnis demonstratio necessariae conclusionis est ex necessariis praemissis, prout Aristoteles dicere uidetur, ut ibi dictum est. Sed non credo hanc conclusionem simpliciter positam esse ueram, scilicet quod oporteat omnem demonstrationem necessariae conclusionis esse ex necessariis praemissis, nec hoc puto Aristotelem intendisse ubi posuit illam conclusionem. Sed uera est conclusio de demonstratione propter quid, de qua ibi tractabat Aristoteles, uel etiam de demonstratione et scientia proprie dicta et permansiua, sicut dicetur post.

Quod autem conclusio necessaria prius dubia potest per praemissam contingentem demonstrari et sciri cum certitudine et euidentia potest sic declarari. Multi possunt dubitare, quamuis sciant solem calefacere, utrum ipse sit generatiuus ignis per suum lumen, quia hoc non uiderunt nec imaginantur modum per quem hoc fieret. Et tunc hoc eis demonstrabitur et fiet scitum sic: omne comburens est inflammans combustibile et inflammabile est generatiuum ignis, sol comburit et inflammat; ergo est generatiuus ignis. Praemissae sunt euidentes ad sensum ex speculo concauo, et consequentia etiam est euidens; ergo ille syllogismus facit scire conclusionem, et est demonstratio, cum tamen conclusio sit necessaria et minor sit contingens.

Tertia clausula dicit quod omnis demonstratio contingentis conclusionis habet aliquam praemissam contingentem. Et est manifesta, quia si essent ambae praemissae necessariae, oporteret conclusionem esse necessariam; non enim sequitur ex necessariis nisi necessarium, sicut ex ueris nisi uerum.

SDD 8.7.8

Sunt etiam demonstrationum quaedam de praesenti, quaedam de praeterito, quaedam de futuro, et quaedam de inesse, et quaedam modales.

Hae duae diuisiones demonstrationum quae in hac octaua parte ponuntur sunt manifestae. Quia his modis contingit syllogizare et necessario et gratia formae conclusionem inferre, ergo et demonstrare si ad conclusionem dubiam ponantur praemissae scitae.

SDD 8.7.9

(1) Sed adhuc demonstrationem diuidimus. Quandam mansiuam dicimus, quia facit scire mansiue, non obstantibus mutationibus rerum et fluxum temporis, saluata ratione. Aliam dicimus 'non mansiuam', quae sic non facit scire mansiue. (2) Et iterum aliam uocamus 'doctrinalem' et aliam 'non doctrinalem'. Doctrinales dicuntur secundum quas possumus in scolis docere conuenienter discipulos scientes uocum significationes usitatas absque praesentia rerum significatarum, et etiam, per scripturas earum in libris, docere eorum successores esdem conclusiones. Vocamus autem illas 'non doctrinales' secundum quas hoc facere non possumus. Et diximus nomen 'demonstrationis' dici proprie prout restringitur ad tales demonstrationes mansiuas et doctrinales.

Ista nona pars ponit duas diuisiones demonstrationum et describit membra earum. Et dicit nomen 'demonstrationis' uel 'scientiae' proprie sumptum non dici nisi de demonstrationibus et scientiis mansiuis et doctrinalibus. Et hoc est quia ita restricte et proprie loquitur Aristoteles ubicumque dicit non esse demonstrationem uel scientiam contingentium uel singularium, sed omnem esse uniuersalium et impossibilium aliter se habere, siue necessariorum, perpetuorum et incorruptibilium. Est ergo demonstratio mansiua syllogismus per quem scimus conclusionem, et quamdiu habemus et nihil obliti sumus, nos per eum scimus conclusionem. Sic enim et per tales demonstrationes scimus conclusiones in Geometria Euclidis.

Sic autem non sciuntur conclusiones contingentes, ut quod hodie luna eclipsatur quia hodie terra est diametraliter inter solem et lunam, nec tali demonstratione demonstrantur. Verbi gratia, sit tibi demonstratio quod hodie luna eclipsatur quia hodie terra diametraliter ponitur inter solem et lunam, et maneat tibi haec ratio usque cras, uel facias cras omnino consimilem, ex eisdem terminis et propositionibus, et in forma simili omnino, et nihil sis oblitus, et consideres de illa ratione diligenter, ipsa non faciet te scire conclusionem, immo scies et conclusionem esse falsam et praemissam esse falsam.

Dicitur ergo demonstratio mansiua quam omni tempore habens, uel similem, esset innatus scire conclusionem per ipsam et sciret eam si debite se haberet ad praemissas et consequentiam. Sed demonstratio non mansiua dicitur syllogismus faciens scire aliquo tempore determinato suam conclusionem, sed aliquo alio tempore non posset aliquis talis facere scientiam suae conclusionis. Est ergo scientia mansiua quam facit demonstratio mansiua et scientia non mansiua quam facit demonstratio non mansiua. Est ergo proprietas demonstrationis mansiuae et scientiae mansiuae quod numquam demonstratio mansiua mutatur propter transitum temporis uel rei subiectae mutationem in syllogismum non demonstratiuum, nec scientia mansiua in ignorantiam uel opinionem falsam non interueniente aliqua obliuione. Sic autem syllogismum qui est demonstratio non mansiua contingit uerti in syllogismum non demonstratiuum et scientiam in falsam opinionem, sicut dixi prius.

Et aliqui demonstrationem et scientiam mansiuas uocant 'demonstrationem' et 'scientiam simpliciter'; demonstrationem uero et scientiam non mansiuas uocant 'demonstrationem' et 'scientiam ut nunc'; et concedo quod bene, quia nomina significant ad placitum.

De alia autem diuisione, quae est demonstrationum in doctrinales et non doctrinales, manifestum est quod non potest esse demonstratio doctrinalis, secundum datum quid nominis, de singularibus conclusionibus, neque per singulares praemissas, propter hoc quod non portamus res ad scolas de quibus disputamus et docemus scolares, nec eas ponimus in libris nostris, et tamen non possumus cognoscere singulariter rem aliquam quam non habemus uel habuimus in prospectu nostro. Et ideo uoces doctorum et scripturae non faciunt discipulis conceptus singulares, sed communes; et hoc debet manifestari in septimo Metaphysicae, et fuit etiam de hoc dictum in prima parte secundi capituli huius tractatus.

Et hoc etiam apparet manifeste si quis diligenter attendit in legibus et decretalibus nobis datis per libros, quae prima facie dari uidentur in singularibus casibus, et quaestionibus et conclusionibus. Verbi gratia, ponamus quod in libro pro lege uel decretali scribatur quod Titius et Bertha contraxerunt per uerba de futuro et secuta est carnalis copula; postea Robertus et Bertha ita contrahunt per uerba de praesenti et mittuntur prosequi suum matrimonium per ecclesiam cum sollemnitatibus consuetis; et Titius repetat Bertham. Quaeritur ergo an Bertha adiudicabitur Titio. Et scribit lex quod sic. Nonne haec doctrina legalis data nobis per libros est conclusionis singularis, et de singulari quaestione, et per praemissas singulares?

Et ego respondeo quod forte quondam casus singularis singulariter proponebatur coram iudice de Titio et Bertha coram eo comparentibus et singulariter adiudicauit sic "tu, Bertha, remanebis Titio". Sed nunc ego dico quod scolaris audiens et magister legens illam legem uel decretalem nullos habent de illis conceptus singulares. Non enim cognouerunt Titium neque Bertham, sed bene concipiunt quod uir quidam uocabatur tali nomine 'Titius' et quaedam mulier tali nomine 'Bertha', non adhuc quod uocarentur istis nominibus quae nunc uocifero, sed talibus. Bene etiam concipiunt quod ille uir et illa mulier talibus nominibus uocati talem coram tali iudice habuerunt actionem et quod ille iudex talem protulit sententiam, dicens non haec uerba quae dico nunc, sed talia "ego iudico quod tu, Bertha, remanebis Titio". Et intendit lex talem conclusionem quod in omni tali casu iudex debet proferre talem sententiam.

Et manifestum est quod omnium narratorum, propositorum, quaesitorum et conclusorum propositiones sunt in terminis communibus; et ob hoc omnes conceptus doctorum et discipulorum sunt conceptus communes. Immo circa hoc ego pono unum in legibus apparens insolubile. Sint duo uiri quorum uterque uocatur 'Iohannes Martini', Atrebatensis dioecesis; sint in omnibus similes, ita quod nullus sciat inter eos dicere dissimilitudinem. Henricus Roberti unum illorum trahit ad iudicium, petens ab eo decem libras quas sibi concessit, et bene contra eum probat intentionem; et assignatur eis dies ad audiendum sententiam definitiuam. Ille ergo Iohannes timens sententiam cogitat "certe, ego ducam mecum illum alterum, qui similis est mihi et simili nomine nominatur", et sic facit. Vocatur ergo Henricus Roberti, actor; dicit "domine, assum". Vocatur Iohannes Martini; uterque dicit "domine, quid uultis mihi?". Dicet iudex "uos habetis diem nunc ad audiendum sententiam". Uterque admiratissime dicet "uere, domine, ego numquam alias fui coram uobis, ego numquam litigaui contra hunc hominem". Dicet iudex Henrico "quis istorum est contra quem egisti?". Ille nullatenus habebit uiam ad dicendum magis quod iste quam ille, quia nullam inter eos uidet differentiam nisi quod iste sedet hic et ille ibi, quod non est ad propositum. An ergo iudex condemnabit utrumque horum, aut in tota petitione aut in medietate, uel nullum condemnabit, uel istum et non alterum? Non ultimo modo, quia non habet rationem quare magis istum quam alterum, nec condemnabit utrumque in toto aut in medietate, quia scit unum esse innocentem nec pars aduersa dicit umquam concessisse pecuniam nisi uni. Si autem nullum condemnet, tunc ille qui est malus istorum et malitiosus faciet multas iniustitias et, pari ratione sicut prius, numquam condemnabitur. Soluat hoc iurista.

Sed ista pro tanto dixi ut appareat quod omnia uerba nostra faciunt audientibus de rebus significatis conceptus communes nisi res illae fuerint uel sint in prospectu illorum, ita quod pronomine demonstratiuo possit dici 'ego', 'tu' uel 'iste'. Et Aristoteles bene sciuit istam sententiam et notauit, in primo Rhetoricae, differentiam inter scientiam, artem et prudentiam doctrinales et non doctrinales, et quo modo leges sunt uniuersales, dicens "iudicium legislatoris non secundum partem est, sed de futuris et uniuersalibus; praefectus autem et iudex iam de praesentibus et determinatis iudicant". Et etiam in prooemio Metaphysicae uocauit Aristoteles scientiam et demonstrationes artis et prudentiae 'doctrinales', cum dixit "experientia quidem singularium est cognitio, ars uero uniuersalium ..." et caetera. Et in sexto Ethicorum uocauit scientias et demonstrationes artis et prudentiae 'usuales' quibus artifex et prudens exigunt in opus exterius, dicens quod illae sunt uniuersalium et singularium, et magis singularium.

SDD 8.7.10

(1) Adhuc Aristoteles ponit diuisionem demonstrationum quod alia dicitur 'propter quid', alia 'quia'. (2) Demonstrationem autem 'propter quid' uocat, satis stricte, illam quae facit scire conclusionem propter quid ita est, etiam appropriate, et oportet talem esse per causam propriam. (3) Demonstrationem autem quia contraponit dictae demonstrationi propter quid, ut omnis dicatur demonstratio 'quia' quae non est propter quid secundum dictam descriptionem. (4) Ideo sequitur duplicem esse demonstrationem quia, unam si non sit per causam, aliam si sit per causam sed non propriam.

Ista decima pars habet quattuor clausulas. Prima ponit diuisionem unam quae est manifesta per clausulas sequentes, declarantes membra eius.

Secunda exponit quid Aristoteles uocat 'demonstrationem propter quid', secundum locutionem bene restrictam, quoniam res est non solum propter suam causam immediatam et propriam, siue in genere causae efficientis, uel finalis, uel alterius; immo etiam propter causam suam communem et remotam. Ideo demonstratio per causam communem, seu remotam, non facit solum scire quia ita est, sed etiam, quodam modo, propter quid ita est. Ideo conueniens esset uocare talem demonstrationem 'propter quid' et diuidere demonstrationem propter quid in illam quae est per causam propriam et illam quae est per causam non propriam. Sed tamen, quia nominibus possumus uti ad placitum, transeat quod illam solam uocemus 'propter quid' quae est per causam propriam.

Tertia clausula describit uel declarat acceptionem secundi membri, scilicet quod, hoc etiam ad placitum, omnem demonstrationem uolumus uocare 'demonstrationem quia' quae non est propter quid secundum prius dictam acceptionem.

Et ideo quarta clausula manifeste concludit duplicem esse demonstrationem quia. Et manifestum est quod triplex in proposito est demonstratio: una per causam propriam, alia per causam non propriam, et tertia per non causam.

SDD 8.8: DE DEMONSTRATIONE PROPTER QUID

SDD 8.8.1

(1) De demonstratione autem propter quid multae sunt dubitationes. Una est, cum scire propter quid sit scire per causam, quo modo et quae et cuius modi debeat esse illa causa. (2) Et dicendum est quod non est demonstratio propter quid ex eo quod praemissae sunt causae conclusionis, (3) nec sufficit quod scientia praemissarum sit causa scientiae conclusionis, (4) sed requiritur quod terminus causalis positus in praemissis et conclusione significet causam essendi ita sicut per residuum conclusionis significatur uel quod medium significet ita esse sicut per conclusionem significatur.

In isto octauo capitulo determinatur specialiter de demonstratione propter quid. Et continet sex partes: duae primae sunt de duabus dubitationibus, tertia infert correlarium, aliae tres sunt de aliis tribus dubitationibus. Secunda incipit ibi "secundo dubitatur", tertia ibi "ex hac definitione", quarta ibi "deinde etiam dubitatur", quinta ibi "dubitatur iterum", sexta ibi "et iuxta dicta"; partes aliae patebunt in processu.

Prima pars habet quattuor clausulas. In prima mouetur ista dubitatio quo modo in demonstratione propter quid oporteat esse causam et causatum magis quam in demonstratione quia, qua solum scitur quia ita est, et quid dicamus ibi esse causam et quid causatum. Et aliae tres clausulae determinant dubitationem.

Secunda ergo clausula remouet unum falsum modum respondendi, ponens hanc conclusionem negatiuam quod non dicitur demonstratio propter quid ex eo quod praemissae sint causae conclusionis, quia nec in syllogismo nec, per consequens, in demonstratione, praemissae sunt causae eius: potest enim conclusio formari ante praemissas et esse sine eis. Et si cauillator dicat quod licet propositio quae erit conclusio uel sibi similis possit esse, uel formari, sine praemissis, et sic in nullo genere causae dependeat ex praemissis uel in esse uel in fieri, tamen non est conclusio donec ex praemissis infertur et probatur, ego dico quod sic cauillans non dicit quare dicatur demonstratio propter quid, quia hoc ita bene est in demonstratione quia. Deinde etiam si quis dicit quod praemissae sunt causae materiales conclusionis, quia ex maiori extremitate et minori componitur conclusio, ego iterum dicam quod in hoc non est differentia inter demonstrationem quia et demonstrationem propter quid; ideo hoc nihil est ad propositum. Ergo etiam uidetur quod sic dicendo non minus posset dici quod conclusio sit materia praemissarum quam e conuerso.

Tertia clausula remouet alium falsum modum respondendi, ponens istam conclusionem negatiuam quod non sufficit ad hoc quod sit demonstratio propter quid quod scientia praemissarum sit causa scientiae conclusionis, quoniam hoc etiam est ita in demonstratione quia est: omnis enim demonstratio, eo ipso quod est demonstratio, facit scire suam conclusionem per scientiam suarum praemissarum.

Quarta clausula ex remotione illorum duorum modorum respondendi infert unum modum, quia illis remotis non apparet restare alius modus. Sed tamen bene expedit declarare magis istum modum. Ille enim modus est disiunctiuus, et quantum ad primam partem disiunctiuae supponit quod tam in conclusione quam etiam in altera praemissarum sit terminus causalis, scilicet reddens propositionem causalem. Et hoc apparet mihi manifestum ex ui uerborum. Demonstratio enim propter quid de eclipsi lunae non solum facit scire quod luna eclipsatur; non enim faceret scire nisi quod ita est, et hoc forte sciebam ante demonstrationem quia uidebam eam esse eclipsatam. Et tamen demonstratio non plus facit scire de conclusione quam concluditur; ergo non solum concluditur quod luna eclipsatur, sed plus, scilicet propter quid eclipsatur, et hoc est apponendo praedicatum causale cum nota causalitatis.

Verbi gratia, si arguo sic 'quandocumque est defectus luminis in medietate lunae uersa ad solem, luna eclipsatur, et quandocumque terra est diametraliter inter solem et lunam, est defectus luminis in medietate lunae uersa ad solem; ergo quandocumque terra est diametraliter inter solem et lunam, luna eclipsatur', hic arguo a priori ad posterius; sed etiam arguo e conuerso, a posteriori ad prius, sic 'quandocumque est defectus luminis in medietate lunae uersa ad solem, terra est interposita diametraliter inter solem et lunam, et quandocumque est eclipsis, est defectus luminis in medietate lunae uersa ad solem; ergo quandocumque est eclipsis, terra est interposita diametraliter inter solem et lunam'. Constat ergo quod utrobique arguendo, ego non concludo nisi quod ita est. Ideo uirtute talium syllogismorum non plus scio nisi quod quandocumque ita est, etiam ita est. Ideo nihil scio quod hoc est propter illud magis quam e conuerso, nisi aliud superueniat, expressum uel subintellectum.

Sed ego concludo propter quid, et scio de conclusione propter quid ita est, arguendo sic 'omnis defectus luminis in medietate lunae conuersa ad solem, quandocumque est, est propter terram interpositam; sed omnis eclipsis lunae est defectus luminis in medietate lunae conuersa ad solem; ergo omnis eclipsis lunae, quandocumque est, est propter terram interpositam inter solem et lunam'. Hic ergo ego non concludo solum, neque scio, quod eclipsis lunae est quandocumque terra est interposita, sed concludo et scio quod eclipsis lunae, quandocumque est, est propter terram interpositam. Et apparet ergo quod haec conclusio est manifeste propositio causalis secundum descriptionem prius datam de propositione causali, scilicet in secunda parte sexti capituli huius tractatus. Et maior etiam est propositio causalis, quae si non poneretur causalis, non sequeretur conclusio causalis.

Similiter, si dico 'omne aedificium defendens nos homines a uentis, caumatibus et pluuiis est ex fundamento, parietibus et tecto, omnis domus est aedificium tale; ergo omnis domus est ex fundamento, parietibus et tecto', haec demonstratio concludit et ostendit propter quid in genere causae materialis. Et apparet quod conclusio et maior sunt propositiones causales: haec enim dictio 'ex' in eis notat causalitatem materiae, 'a' uel 'ab' notat efficientem. Sed si arguerem sic 'omne aedificium defendens a uentis, caumatibus et pluuiis est fundamentum, parietes et tectum, omnis domus est tale aedificium; ergo omnis domus est fundamentum, parietes et tectum', tunc nec conclusio nec praemissa diceret expresse quod hoc est propter illud; ideo nec de uirtute sermonis sciremus per tale argumentum quod hoc esset propter illud.

Alia autem pars disiunctiuae ponit ualde alium modum, scilicet quod nec oporteat conclusionem esse propositionem causalem, nec aliquam praemissam, sed quod medium significet appropriate causam essendi ita sicut per conclusionem significatur. Verbi gratia, arguamus sic 'quandocumque terra est diametraliter inter solem et lunam, luna eclipsatur, sed quandocumque in oppositione lunae ad solem luna est in capite uel cauda Draconis, terra est diametraliter inter solem et lunam; ergo quandocumque luna in oppositione eius ad solem est in capite uel cauda Draconis, ipsa eclipsatur'. Haec ergo demonstratio diceretur propter quid quia esse terram diametraliter inter solem et lunam, quod significatur per medium huius argumenti, est causa propria propter quod luna eclipsatur in oppositione eius ad solem, ipsa exsistente in capite uel cauda Draconis. Similiter, si arguatur sic 'omnis extinctio ignis in nube est sonus in nube, omne tonitruum est extinctio ignis in nube; ergo omne tonitruum est sonus in nube', ista est demonstratio propter quid, quia extinctio ignis in nube, quae per medium argumenti significatur, est causa essendi tonitruum sonum in nube, quod per conclusionem significatur.

Et si quaeras quam partem illius disiunctiuae debeamus tenere, statim uidetur mihi quod Aristoteles tenet hanc secundam partem. Unde exemplificando dicit hanc esse propter quid 'quandocumque stellae sunt prope exsistentes, non scintillant, sed planetae sunt stellae prope exsistentes; ergo planetae non scintillant', quia stellas esse prope est causa quod ipsae non scintillant. Et ideo dicit Aristoteles quod, conuerso syllogismo, fit ex demonstratione propter quid demonstratio quia, et e conuerso, sic arguendo 'quaecumque stellae non scintillant, illae sunt prope, planetae non scintillant; ergo sunt prope'. Et iste modus dicendi uidetur rationabilis, quia omnes communiter dicunt quod demonstrationes propter quid debent procedere a causis ad causata; sic autem manifeste proceditur a causis ad causata si medium quod ponitur in ambabus praemissis significet causam eius quod per conclusionem significatur, sed in alio modo non sic proceditur ex causa ad causatum, sed forte ex causa ad causam, quia sicut terminus causalis ponitur in maiore, ita ponitur in conclusione.

His tamen non obstantibus, apparet mihi quod primus modus formaliter concludit et facit scire quod hoc est propter illud; ideo formaliter et proprie facit conclusionem scire propter quid. Secundus autem modus non, nisi nota causalitatis subintelligatur uel exprimatur, quia ego possum scire quod planetae sunt prope et stellae fixae longe, et quod planetae non scintillant et stellae fixae scintillant (et sic scirem maiorem et minorem et conclusionem), et tamen adhuc multum dubitare utrum planetae propter hoc non scintillant quia sunt prope uel propter aliam causam; immo de facto multi dubitant de hoc, licet praedicta sciant. Et est adhuc exemplum: quia sicut ad demonstrandum conclusionem reduplicatiuam oportet in maiori propositione ponere reduplicationem in maiori extremitate, ut illa maior extremitas cum illa reduplicatione concludatur et formaliter sciatur de minori extremitate, ita oportet ad demonstrandum et sciendum propter quid in conclusione ponere ad maiorem extremitatem in maiori propositione illud propter quid, scilicet praedicatum causale cum nota causalitatis, ut ita possit inferri in conclusione.

Sed tunc quare Aristoteles posuit illum secundum modum? Potest dici quod illum posuit non quia ille formaliter et expresse dicat et concludat hoc esse propter illud, nec, per consequens, faciat scire propter quid, sed quia ex pura mutatione uel additione fieret expresse et formaliter propter quid, scilicet mutando praemissam de inesse in causales. Verbi gratia, in exemplo de planetis, dicendo 'stellae prope exsistentes non scintillant propter hoc quod prope sunt, planetae sunt stellae prope exsistentes; ergo planetae non scintillant propter hoc quod prope sunt'. Et si per talem mutationem, uel additionem, non possit fieri reductio ad praemissam et conclusionem causales, non debet dici quod demonstratio sit propter quid.

Sed ultra uidetur mihi esse dicendum quod tunc est propriissime et perfectissime demonstratio propter quid in qua simul congregantur illi duo modi. Et propter hoc Aristoteles et alii ponunt illum secundum modum, quia statim per dictam additionem potest fieri modus propter quid propriissime dictus. Primus autem modus, in quo medium non significaret causam eius quod per conclusionem significatur, non posset sic fieri modus propriissime dictus, licet formaliter demonstraret propter quid.

SDD 8.8.2

(1) Secundo dubitatur an definitio ipsius scire quam ponit Aristoteles primo Posteriorum sit bona definitio ipsius scire quod facit demonstratio propter quid, scilicet "scire est causam rei cognoscere, et quoniam illius est causa, et quod non est possibile aliter se habere". (2) Et dicendum est quod sic si exponatur "non possibile aliter se habere" id est quod impossibile est talem effectum esse, uel euenire, sine tali causa et quod impossibile est talem causam esse, uel euenire, quin sit, uel eueniat, talis effectus.

Haec secunda pars mouet primo unam dubitationem et secundo subiungit solutionem. Et statim dubitatio supponit quod haec definitio non datur de omni scire, siue de scire communiter dicto. Non enim conuenit illi scire quod fit nobis per demonstrationem quia est, quae non est per causam, prout de se notum est. Ideo uidetur quod Aristoteles intendebat hanc definitionem dare solum de scire propter quid, quod fit nobis per demonstrationem propter quid. Ideo dubitatio dubitat an de illo scire sit haec definitio bene data, et secunda clausula respondet quod sic "si exponatur ..." et caetera.

Et hoc potest esse manifestum ex dictis in parte praecedenti. Si enim conclusio demonstratur et scitur formaliter propter quid, oportet quod ipsa sit propositio causalis. In quantum ergo ipsa continet terminum causalem, oportet quod scire eam sit causam rei cognoscere. Dico "causam rei" id est causam ita se habendi sicut per residuum conclusionis significatur. Sed non sufficit cognoscere illam causam et cognoscere etiam quod ita est, sed oportet cognoscere quod ita est propter illam causam, et hoc non sciretur nisi sciretur quod illa causa est causa ita se habendi; ideo oportet apponere "et quoniam illius est causa". Verbi gratia, si ego scio formaliter propter quid luna eclipsatur, ego non solum scio quod terra est interposita et quod luna eclipsatur, sed scio quod ipsa eclipsatur propter illam interpositionem, et hoc est scire quod illa interpositio est causa eclipsis.

Sed ultra dictum fuit, in ultima parte praecedentis capituli, quod hic Aristoteles ualde stricte sumit 'scire propter quid', scilicet prout restringitur ad demonstrationem et ad scire per causam propriam, immo etiam ad scientiam et demonstrationem mansiuam, quia dictum fuit prius quod scire proprie est scire mansiue; ergo, cum scientia mansiua non sit contingentium, oportet bene apponere quod "non est possibile aliter se habere". Sed etiam, ut designetur appropriatio causae ad causatum requisita ad demonstrationem propter quid propriissime dictam, oportet exponere "non possibile aliter se habere" sicut in hac secunda clausula dicebatur. Verbi gratia, si ego scio quod omnis nutritio est propter animam, ego quodam modo scio propter quid nutritio est, sed non propter quid appropriate; sed si ego scio quod omnis nutritio est propter animam conuertentem alimentum in substantiam corporis uiuentis cuius ipsa est actus, ego scio propter quid nutritio est appropriate, quia et impossibile est esse nutritionem sine anima sic se habente et impossibile est esse animam sic se habentem quin ab ea sit nutritio. Et ita apparet mihi quod ista clausula "et non est possibile aliter se habere" ponitur in dicta descriptione ad designandum mansiuitatem scientiae propter quid et ad designandum appropriationem.

SDD 8.8.3

(1) Ex hac definitione ipsius 'scire' sequitur quod non est demonstratio perfecte faciens scire propter quid, quamuis medium significet causam eius quod per conclusionem significatur, nisi una praemissa et conclusio fiant propositiones causales, aut expresse aut quod intellectus hoc suppleat. (2) Et sequitur etiam quod licet sint eiusdem rei plures causae propriae secundum diuersa genera causarum, tamen non sunt eiusdem conclusionis plures demonstrationes propter quid in quibus propositiones causales non sint secundum eandem causam uel easdem causas, (3) et tamen bene essent illarum plurium demonstrationum eaedem conclusiones circumscriptis terminis causalibus earum.

Ista tertia pars infert tria correlaria in tribus clausulis. Et primum correlarium apparet ex dictis super partem praecedentem et ex hoc quod in definitione ipsius scire ponitur "et quoniam illius est causa". Hoc autem in demonstratione non exprimitur in conclusione nisi conclusio sit causalis, et non sequitur conclusio causalis gratia formae nisi etiam sit praemissa causalis, sicut non infertur reduplicatio in conclusione nisi posita sit in praemissa.

Secundum correlarium sequitur ex primo. Quoniam cum sint causae diuersae, licet eiusdem rei, necesse est quod sint diuersa praedicata causalia significantia appropriate illas causas, et illa praedicata causalia ponuntur in conclusionibus causalibus, ut dictum est; ergo oportet quod ex diuersitate illorum conclusiones fiant diuersae.

Tertium etiam correlarium patet. Quia sicut terminus causalis debet significare causam, ita residuum conclusionis debet significare causatum; et tamen ponitur quod sit idem causatum, quia ponebatur quod essent diuersae causae eiusdem rei; ergo remotis praedicatis causalibus, residua conclusionum debent esse eadem. Verbi gratia, ponamus quod causa efficiens somnii est euaporatio ex digestione nutrimenti ascendens ad caput, obstruans et obtinens uias sensitiuas, et causa finalis eius est restauratio sensuum. Et arguamus sic 'omnis naturalis requies sensuum est propter euaporationem ...' et caetera, 'et omnis somnus est naturalis requies sensuum; ergo omnis somnus est propter euaporationem ...' et caetera; hic scio propter quid somnus est efficienter. Sed arguendo sic 'omnis naturalis requies sensuum est propter restaurationem sensuum, et omnis somnus est naturalis requies sensuum; ergo omnis somnus est propter restaurationem sensuum', hic scio propter quid somnus est finaliter. Et manifestum est quod conclusiones sunt diuersae; et si ab eis remouerentur termini causales, scilicet 'propter euaporationem ...' et caetera, et 'propter restaurationem ...' et caetera, residuum remaneret utrobique idem, quia non remaneret nisi quod somnus est.

Et ex eisdem exemplis apparet quod bene est idem medium in diuersis demonstrationibus, demonstrantibus diuersas conclusiones propter quid secundum diuersa genera causarum, si demonstrationes dicantur propter quid ex eo solo quod inferunt conclusiones causales. Si tamen dicantur propter quid ex eo solo quod media significant appropriate causam essendi ita sicut per conclusionem significatur, tunc si sint diuersa genera causarum eiusdem rei, manifestum est quod bene sunt earum conclusiones eaedem et oportet media esse diuersa.

SDD 8.8.4

(1) Deinde etiam dubitatur an sit bona definitio demonstrationis propter quid quam ponit Aristoteles, scilicet quod demonstratio est ex ueris praemissis et immediatis, notioribus, prioribus et causis conclusionis. (2) Et dicendum est quod sic, secundum debitam expositionem, quia, ut dicit Aristoteles, sic erunt principia propria ei quod demonstratur.

Ista quarta pars iterum primo mouet unam dubitationem et secundo soluit eam. Et prima clausula, in qua illa dubitatio mouetur, est per se manifesta, uel erit per manifestationem secundae, quae bene indiget manifestatione. Et apparet quod Aristoteles ibi intendit loqui de demonstratione propter quid proprie dicta, scilicet quae est per causam propriam: propter hoc enim dicit Aristoteles quod "sic erunt principia propria ei quod demonstratur". Et non curemus ad praesens de demonstratione per impossibile, quia de illa dicemus post, sed solum dicemus de demonstratione ostensiua propter quid.

Et apparet etiam quod haec non est definitio quidditatiua, nec dicit solum quid nominis, sed est definitio causalis in genere causae materialis; praemissae enim et conclusio sunt materia syllogismi et, per consequens, demonstrationis, cum omnis demonstratio sit syllogismus. Et est supplendum quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ueris, primis ... et caetera. Et ita patet quod si haec sit definitio demonstrationis, ipsa est per causam materialem.

Sed tunc, quia necesse est definitionem esse propriam et conuertibilem cum definito, ideo terminum principalem, significantem causam in definitione causali, si non sit proprius definito, oportet appropriare per differentias ei appositas. Iste autem terminus 'ex praemissis', significans materiam demonstrationis non est proprius isti termino 'demonstratio'; sunt enim alii syllogismi etiam ex praemissis. Ideo, ad appropriandum, ponuntur hae differentiae "ueris, primis ..." et caetera.

Oportet enim praemissas demonstrationis esse ueras: quia haec est proprietas demonstrationis, scilicet facere scire conclusionem per scientiam suarum praemissarum; ideo oportet praemissas esse scitas, et non est possibile scire propositionem falsam; ergo oportet praemissas esse ueras. Et hoc ponitur ad differentiam multorum syllogismorum qui ex praemissis falsis concludunt conclusionem, siue ueram siue falsam.

Deinde dicitur "primis". Propositio autem dicitur 'prima' aut per non habere priorem per quam sit demonstrabilis, et sic dictum fuit quod principia demonstrationum indemonstrabilia dicuntur 'prima', aut dicitur 'prima' per appropriationem et conuertibilitatem terminorum, ut dictum fuit in fine sexti capituli huius tractatus. Et sic accipitur ibi 'primis' ad differentiam demonstrationis quae esset per causam communem et remotam, quia talem uocamus 'demonstrationem quia', et non 'propter quid'. Et ideo, ratione huius differentiae, dicebat Aristoteles quod "sic erunt principia propria ei quod demonstratur".

Deinde apponitur "immediatis", id est 'indemonstrabilibus', ita quod sint immediatae per carentiam medii per quod possint demonstrari. Sed tunc supplendum est 'aut ex talibus quae per immediatas principium suae cognitionis sumpserunt', sicut dictum fuit in secunda parte quarti capituli huius tractatus. Si enim non apponeremus istam disiunctionem, ualde paucae essent demonstrationes propter quid. Non enim essent in scientiis subalternatis, quarum principia tenent per conclusiones subalternantium, immo nec in geometria nisi ualde paucae, scilicet nisi illae solae quae non tenent in uirtute conclusionum prius demonstratarum.

Postea dicitur "prioribus et notioribus", quia non sufficit praemissas esse primas, scilicet in terminis conuertibilibus, et immediatis, scilicet indemonstrabilibus, sed etiam oportet quod respectu conclusionis demonstrandae per eas habeant habitudinem prioritatis et notioritatis. Oportet enim quod sint priores, id est prius scitae, quia omnis doctrina et omnis disciplina intellectiua fit ex praeexsistenti cognitione, ut dictum est prius, et oportet quod sint notiores, id est magis et euidentius scitae, quam conclusio; aliter esset petitio principii.

Sed adhuc haec omnia non sufficiunt. Quia potest esse demonstratio quia per non causam, ex primis et indemonstrabilibus, et prioribus et notioribus conclusione, id est prius scitis, et tamen non esse demonstratio propter quid. Ideo ad huius modi differentiam apponitur "et causis conclusionis", id est quod oportet demonstrationem esse ex terminis significantibus causas uel causam conclusionis, id est se habendi ita sicut per conclusionem significatur, aut, termino causali in conclusione posito circumscripto, sicut per residuum conclusionis significatur, ita quod hoc diuersimode exponatur secundum quod diuersimode uolumus de illis duobus modis dicere qui disiunctiue positi fuerunt in prima parte huius capituli.

Videtur ergo quod haec esset bona definitio materialis demonstrationis propter quid sic exposita, quia propria et conuertibilis est; nam omnis talis demonstratio est syllogismus ex talibus praemissis, et e conuerso. Tamen ego dubito de isto "e conuerso". Quia demonstratio propter quid propriissime dicta requirit mansiuitatem, ut non sit contingentium. Ideo oportet apponere istam clausulam, in definitione scire positam, scilicet "impossibilibus aliter se habere". Et sic oportet etiam notare "et quoniam illius est causa", ita quod addatur ex causis conclusionis scitis esse causas illius. Et tunc bene conuerteretur haec definitio cum 'demonstratione' propriissime dicta. Si autem hoc non apponeretur, tunc diceretur quod illam propositionem non posuit Aristoteles tamquam definitionem de definito, sed tamquam dicentem plures proprietates conuenientes omni propriissime dictae demonstrationi, licet etiam aliae requirantur. Et omnes istae proprietates demonstrantur de demonstratione per definitionem demonstrationis supra positam, scilicet quod demonstratio propriissime dicta est syllogismus faciens scire propriissime, secundum definitionem prius datam ipsius scire. Nam omnis syllogismus sic faciens scire est ex ueris, primis ... et caetera praemissis, et omnis demonstratio propriissime dicta est syllogismus sic faciens scire.

SDD 8.8.5

(1) Dubitatur iterum an per omne genus causae contingat demonstrare causatum propter quid. (2) Et uidetur quod non, quia causa materialis nulli effectui suo est propria, cum eius natura sit esse in potentia ad aliud. (3) Oppositum tamen apparet dicere Aristoteles, secundo Physicorum, ubi, cum determinauit de quattuor generibus causarum, dicit "quae autem sint causae et quod tot sint in numero quot diximus manifestum; tot enim secundum numerum propter quid comprehendit; aut enim in quod quid est reducitur propter quid ultimum, ut in mathematicis (in definitione enim 'recti' aut 'commensurati' aut alicuius cuiusdam reducitur ultimum), aut in mouens primum, ut 'propter quid certauerunt? quia furati sunt', aut 'cuius gratia? ut dominent', aut in his quae fiunt materia". (4) Haec sunt uerba Aristotelis, et hoc est concedendum.

Haec quinta pars est etiam de quadam alia dubitatione, in quattuor clausulis, quarum prima mouet dubitationem, et est manifesta, secunda arguit ad partem negatiuam ex eo quod demonstratio propter quid debet esse per propriam causam, ut dictum fuit, et materia non est propria causa, tertia arguit ad partem affirmatiuam auctoritate Aristotelis, et quarta ponit illam partem affirmatiuam esse tenendam, scilicet quod per omne genus causae contingit demonstrare causatum propter quid. Et oportet uidere quo modo hoc fiat.

Dico ergo quod cum dicimus quod oportet demonstrationem propter quid esse per causam propriam, non intelligimus hoc capiendo istos terminos 'causa' et 'causatum' significatiue et personaliter, quia sic 'causa' et 'causatum' non intrant demonstrationem, sed istos terminos accipimus materialiter, ita quod terminus significans causam et terminus significans causatum positi in demonstratione sint sibi inuicem proprii et conuertibiles. Licet ergo nulla materia alicuius elementi sit causa propria quin possit esse et fieri causa alterius elementi, quia est in potentia ad aliud, tamen sic et cum talibus circumstantiis possumus significare materiam et sua causata quod terminus circumstantiatus significans materiam conuertatur cum termino circumstantiato significante causata; et tunc ex propriis, scilicet illis terminis, possumus per causam demonstrare causatum propter quid.

Verbi gratia, sit unus terminus 'habens materiam', sit alius 'graue uel leue', sit tertius 'generabile uel corruptibile'; isti termini sunt sibi inuicem proprii et conuertibiles; ideo possumus sic arguere 'omne habens materiam est corruptibile et omne graue aut leue habet materiam; ergo ...' et caetera. Et si uolumus quod demonstratio concludat expresse et formaliter propter quid, apponamus in maiori propositione et in conclusione terminum causalem, dicentes 'omne habens materiam est corruptibile propter materiam exsistentem in potentia ad aliud, omne graue aut leue est habens materiam ...' et caetera; ergo omne graue aut leue est corruptibile propter materiam exsistentem in potentia ad aliud'.

Et ita possumus dicere de aliis causis. Verbi gratia, de causa efficiente, 'omne habens contrarium est corruptibile a suo contrario, omne graue aut leue habet contrarium; ergo omne graue aut leue est corruptibile a suo contrario'. Item, per causam formalem, sic 'omne exsistens per formam determinantem sibi certam complexionem qualitatum primarum tangibilium est corruptibile propter formam suam determinantem sibi talem complexionem, omne graue aut leue exsistit per formam determinantem ...' et caetera; ergo omne graue aut leue est corruptibile propter formam suam determinantem sibi talem complexionem ...' et caetera. Similiter, per causam finalem, sic 'omne habens materiam appetentem sibi naturaliter aliam formam est corruptibile propter generationem alterius formae uel substantiae, omne graue aut leue habet materiam appetentem ...' et caetera; ergo omne graue aut leue est corruptibile propter generationem ...' et caetera.

SDD 8.8.6

(1) Et iuxta praedicta ab Aristotele de mathematicis dubitatur an ut plurimum demonstrationes mathematicae debeant dici propter quid et per causam formalem, sicut dici consuetum est. (2) Et uidetur esse dicendum quod si hoc teneatur, oportet minus proprie accipere 'demonstrationem propter quid' et minus proprie etiam accipere 'causam formalem'.

In hac sexta parte ponuntur adhuc duae dubitationes, et statim innuuntur earum solutiones. Est igitur prima dubitatio an demonstrationes mathematicae ut plurimum sint demonstrationes propter quid. Et apparet quod Aristoteles et alii communiter dicunt quod sic.

Tamen uidetur mihi quod hoc non est proprie loquendo. Quia licet in eis scientia praemissarum sit bene causa scientiae conclusionis, tamen dictum fuit quod hoc non sufficit, quia hoc non distinguit inter demonstrationem quia et demonstrationem propter quid; sed oportet quod sint causa et causatum ex parte rerum significatarum per propositiones uel terminos et quod hoc uere sit propter illud, et hoc non inuenitur in mathematicis.

Verbi gratia, de prima conclusione geometriae, scilicet quod super omnem datam lineam contingit triangulum aequilaterum collocare, supponuntur esse uel fieri duo circuli, quorum utriusque linea data est semidiameter et puncta eius extrema sunt centra illorum circulorum, a quibus ad punctum intersectionis illorum circulorum ducuntur duae lineae constituentes cum linea data triangulum. Et tunc demonstratur quod ille triangulus est aequilaterus, scilicet quod quaelibet linearum inuentarum sit aequalis lineae primo datae, per hoc quod omnes lineae ductae a centro circuli ad circumferentiam sunt aequales, et illae sunt huius modi, igitur ... et caetera. Nunc autem manifestum est quod illas lineas esse ductas a centro circuli ad circumferentiam non est causa essendi eas aequales. Quia posito quod ante fuisset ille triangulus et numquam facti fuissent illi circuli, nihilominus adhuc essent illae lineae sibi inuicem aequales; uel etiam si, manente illo triangulo, annihilata esset tota superficies exterior per potentiam diuinam, tunc non amplius essent illi circuli nec circumferentiae eorum, et tamen non minus illae lineae essent aequales sibi inuicem; uel si illae lineae, non abbreuiatae neque prolongatae, separarentur ab inuicem et una esset Romae et alia Parisius, ipsae non amplius essent ductae a centro circuli ad circumferentiam, et tamen adhuc essent aequales sicut prius. Ergo illae lineae, uel eas esse aequales, in nullo genere causae dependent ab illis circulis uel a circumferentiis eorum, uel a ductione earum a centro ad circumferentiam; nec est hoc propter illud, quia etiam esset sine illo.

Similiter, sit demonstratio quod omnis triangulus habet tres angulos intrinsecos aequales duobus rectis per hoc quod unus angulus extrinsecus est aequalis duobus angulis intrinsecis sibi oppositis. Non est ibi causalitas ex parte rerum, quoniam angulus extrinsecus nullam habet causalitatem super illum triangulum, nec super illos angulos eius intrinsecos, nec super aequalitatem eorum ad duos rectos, quia nihilominus haec omnia essent destructo illo angulo extrinseco et omni magnitudine extrinseca illi triangulo annihilata.

Sed uerum est quod scientia praemissarum uere est causa scientiae conclusionis, et appropriate, quia per scientiam earum et manifestatam necessitatem consequentiae determinatur intellectus ad sciendum conclusionem, et sine scientia earum, uel aequiualentium, non sciremus eam. Sed cum hoc non sufficiat ad demonstrandum et ad sciendum propter quid, quare soliti sumus dicere quod tales demonstrationes sunt propter quid?

Ego respondeo quod hoc consueuimus sic dicere propter multa simul concurrentia. Primum est haec similitudo quod illae demonstrationes sunt ex propriis et secundum quod ipsum, sicut et illae demonstrationes quae potiores et potissimae sunt, quae procedunt per causas proprias et proprie dicuntur propter quid. Sed hoc non sufficit, ut dictum fuit, quia hoc conuenit omni demonstrationi qua est procedere per effectum proprium ad causam propriam.

Secundum est alia similitudo uel conuenientia, scilicet quod sicut in scientiis in quibus ex parte rerum significatarum differunt processus de causa ad causatum et e conuerso demonstrationes potiores et potissimae sunt quae procedunt per causas proprias ad causata, et illae uocantur proprie propter quid, ita in mathematicis, ubi non est differentia terminorum significantium causas et causata, demonstrationes potissimae uocantur 'propter quid', et sunt illae quae tenent per definitiones terminorum notas et suppositas in illis scientiis.

Adhuc tertium potest apponi, quod in omnibus demonstrationibus oportet esse prioritatem et causalitatem praemissarum ad conclusionem secundum scientiam, scilicet quod praemissae sint prius et magis scitae et quod scientia praemissarum sit causa scientiae conclusionis. In quibus autem scientiis cum hac prioritate et causalitate consideratur differentia et prioritas causae ad causatum ex parte rerum significatarum, demonstrationes non dicuntur 'propter quid' nisi procedant utroque modo ex prioribus et causis ad posteriora et causata. Sed in quibus, scilicet in mathematicis, omnino non consideratur aliqua differentia uel prioritas causae ad causatum ex parte rerum significatarum demonstrationes solent uocari 'propter quid' ex illa sola prioritate et causalitate quae est praemissarum ad conclusionem secundum scientiam. Unde si proprie uolumus loqui, non debemus dicere quod triangulus habet tres angulos intrinsecos aequales duobus rectis propter hoc quod angulus extrinsecus est aequalis duobus intrinsecis sibi oppositis, sed debemus dicere quod nos scimus triangulum habere tres ... et caetera propter hoc quod scimus angulum extrinsecum esse aequalem ... et caetera; et sic de aliis demonstrationibus mathematicis. Haec ergo sint dicta de prima dubitatione.

Secunda dubitatio quae in hac parte mouetur est an demonstrationes mathematicae procedant per causam formalem. Et certum est quod mathematicus nihil considerat de agente uel mouente secundum rationem secundum quam dicitur agens uel mouens, nec de materia secundum illam rationem secundum quam dicitur materia esse subiecta formae, siue substantiali siue accidentali, uel etiam subiecta motui ac mutationi uel transmutationi, nec de fine ratione bonitatis uel malitiae, uel etiam ea ratione qua dicimus ipsius gratia alia esse uel fieri, nec etiam de forma ea ratione qua dicitur proprie forma informans subiectum aut inhaerens sibi. Nihil enim considerat de magnitudine an sit inhaerens substantiae uel per se exsistens, aut an sit ipsa substantia uel distincta a substantia, nec de figura considerat an inhaereat magnitudini uel sit ipsa magnitudo; et omnino nihil considerat de entibus an hoc sit causa illius. Immo etiam quaerere an in suis demonstrationibus scientiae praemissarum sint causae scientiarum conclusionum non est quaestio mathematica. Verum est tamen quod ipse de causis efficientibus, formalibus, materialibus et finalibus, et de suis effectibus considerat, et de bonis et de malis, scilicet secundum rationes secundum quas dicuntur magnitudines et numeri, prout hoc clare docet Aristoteles duodecimo Metaphysicae, ubi dicit quod "dicentes mathematicas scientias de praedictis nihil dicere mentiuntur". Et ideo loquendo proprie de causis formalibus, nihil plus considerat mathematicus causas formales quam alias causas, nec plus demonstrat per eas quam per alias causas.

Sed tamen, propter opinionem Platonis ponentis praedicata quidditatiua significare formas separatas, quas dicebat esse quidditates substantiarum singularium, transsumptum fuit nomen 'formae' ad significandum praedicata quidditatiua. Sic enim dicit Aristoteles, secundo Physicorum et quinto Metaphysicae, quod partes definitionis, quae sunt genus et differentia, sunt formae. Et ulterius elargita fuit haec transsumptio, scilicet ad significandum omnes terminos definitionum, quicumque sint illi, nisi manifeste termini definitionis et terminus definitus significent indifferenter causas et causata. Et quia omnes definitiones mathematicae sunt huius modi, ideo sic omnes definitiones mathematicae dicimus esse per formam uel formales. Et quia forma proprie dicta est causa, ideo adhuc remotiori intentione solemus dicere quod omnes illae definitiones mathematicae sunt datae per causas formales, et sic ultimate, quia mathematicus demonstrat per illas definitiones et reducit in eas, nos dicimus quod ipse demonstrat per causas formales.

Immo sic non solum in mathematicis, sed etiam in multis aliis scientiis in quibus demonstrantur passiones de suis subiectis per definitiones earum uel eorum, si termini non significent differenter causas et causata, Aristoteles omnes tales demonstrationes solet uocare 'per causas formales' et omnes definitiones quidditatiuas 'definitiones formales'.