Sermones ad Romanam Plebem/XXVII

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 XXVI XXVIII 

SERMO XXVII.

recensere

In Nativitate Domini VII.

SYNOPSIS.

I. Aequalis esse periculi alterutram in Christo negare naturam.---
II. Verbum caro factum est, quomodo intelligendum? Qui effectus?---
III. Diabolum varie homines tentare pro variis eorum affectibus et studiis.---
IV. Quod soli orienti quidam Christiani se inclinant, ex superstitione esse. ---
V. Coelestia corpora hominum utilitati servire.---
VI. Quis rectus creaturarum usus. Homo ad praesentia natus, ad futura renatus.

CAP. I.

Festivitatis hodiernae dilectissimi, verus venerator est et pius cultor qui nec de incarnatione Domini aliquid falsum, nec de Deitate aliquid sentit indignum: paris enim periculi malum est, si illi aut naturae nostrae veritas, aut paternae gloriae negatur aequalitas. Cum ergo ad intelligendum sacramentum Nativitatis Christi, qua de matre Virgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum, et ab illuminatae fidei oculis mundanae sapientiae fumus abscedat; divina est enim auctoritas cui credimus, divina est doctrina quam sequimur. Quoniam sive legis testificationi, sive oraculis prophetarum, sive evangelicae tubae interiorem admoveamus auditum, verum est quod beatus Joannes plenus Spiritu sancto intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est, nihil (Joan. I, 1 3). Et similiter verum est quod idem praedicator adjecit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Ibid., 14). In utraque ergo natura idem est Dei Filius nostra suscipiens, et propria non amittens; in homine hominem renovans, in se incommutabilis perseverans. Deitas enim, quae illi cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit, quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat esse non destitit. Unde cum Unigenitus Dei minorem se Patre confitetur (Joan. XIV, 28), cui se dicit aequalem (Joan. X, 30), veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imparilitas, et divinam declaret aequalitas.

CAP. II.

Majestati igitur Filii Dei corporea nativitas nihil abstulit, nihil contulit, quia substantia incommutabilis nec minui potuit, nec augeri. Quod enim Verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem sit Dei natura mutata, sed quod a Verbo in unitatem personae sit caro suscepta; in cujus utique nomine homo totus accipitur, cum quo intra Virginis viscera sancto Spiritu fecundata, et numquam virginitate caritura, tam inseparabiliter Dei Filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia Patris genitus, ipse sit temporaliter de utero Virginis natus. Aliter enim ab aeternae mortis vinculis non possemus absolvi, nisi in nostris fieret humilis, qui omnipotens permanebat in suis. Nascens itaque Dominus noster Jesus Christus homo verus, qui numquam destitit esse Deus verus, novae creaturae in se fecit exordium, et in ortus sui forma dedit humano generi spiritale principium, ut ad carnalis generationis abolenda contagia, esset regenerandis origo sine semine criminis, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Quae hoc sacramentum mens comprehendere, quae hanc gratiam valeat lingua narrare? Redit in innocentiam iniquitas, et in novitatem vetustas; in adoptionem veniunt alieni, et in haereditatem ingrediuntur extranei. De impiis justi, de avaris benigni, de incontinentibus casti, de terrenis incipiunt esse coelestes. Quae autem est ista mutatio, nisi dexterae Excelsi? Quoniam venit Filius Dei dissolvere opera diaboli (I Joan, III, 8), et ita se nobis, nosque inseruit sibi, ut Dei ad humana descensio, fieret hominis ad divina provectio.

CAP. III.

In hac autem, dilectissimi, misericordia Dei, cujus erga nos magnitudinem explicare non possumus, multa sollicitudine praecavendum est Christianis ne diabolicis iterum capiantur insidiis, et eisdem rursus, quibus renuntiaverunt, erroribus implicentur. Non enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare. Novit cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae; novit quem moerore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus; et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari. Habet etenim multos ex eis quos tenacius obligavit, aptos artibus suis, quorum ad alios decipiendos et ingeniis utatur et linguis. Per istos remedia aegritudinum, indicia futurorum, placationes daemonum, et depulsiones promittuntur umbrarum. Addunt se et illi, qui totam humanae vitae conditionem de stellarum pendere effectibus mentiuntur, et quod est aut divinae voluntatis, aut nostrae, indeclinabilium dicunt esse fatorum. Quae tamen, ut cumulatius noceant, spondent posse mutari, si illis quae adversantur sideribus supplicetur. Unde commentum impium sua ratione destruitur, quia si praedicta non permanent, non sunt fata metuenda; si permanent, non sunt astra veneranda.

CAP. IV.

De talibus institutis etiam illa generatur impietas, ut sol in inchoatione diurnae lucis exsurgens a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur; quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad B. Petri apostoli basilicam, quae uni Deo vivo et vero est dedicata, perveniant, superatis gradibus quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curvatis cervicibus, in honorem se splendidi orbis inclinent. Quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus: quia etsi quidam forte Creatorem potius pulchri luminis quam ipsum lumen, quod est creatura, venerantur, abstinendum tamen est ab ipsa specie hujus officii, quam cum in nostris invenit, qui deorum cultum reliquit, nonne hanc secum partem opinionis vetustae tamquam probabilem retentabit, quam Christianis et impiis viderit esse communem?

CAP. V.

Abjiciatur ergo a consuetudine fidelium damnanda perversitas, nec honor uni Deo debitus, eorum ritibus qui creaturis deserviunt, misceatur. Dicit enim Scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Et beatus Job, homo sine querela, ut ait Dominus, et continens se ab omni re mala (Job. I, 8), Numquid vidi, inquit, solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam: quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum (Job. XXXI, 26-28)? Quid autem est sol, vel quid est luna, nisi visibilis creaturae et corporeae lucis elementa? quorum unum est majoris claritatis, et aliud minoris est luminis. Sicut enim alia diurna, alia nocturna sunt tempora, ita diversam in luminaribus qualitatem Creator instituit, cum tamen priusquam haec fierent, et dies sine solis officio, et noctes sine lunae ministerio praecessissent. Sed condebantur ista ad faciendi hominis utilitatem, ut rationale animal nec in distinctione mensium, nec in recursu annorum, nec in dinumeratione temporum falleretur: cum per inaequalium horarum impares moras, et dissimilium ortuum signa manifesta, et annos sol concluderet, et menses luna renovaret. Quarto namque, ut legimus, die, dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et sint in firmamento coeli, ut luceant super terram (Gen. I, 14, 15).

CAP. VI.

Expergiscere, o homo, et dignitatem tuae cognosce naturae. Recordare te factum ad imaginem Dei (Gen. I, 26); quae, etsi in Adam corrupta; in Christo tamen est reformata. Utere quomodo utendum est visibilibus creaturis, sicut uteris terra, mari, coelo, aere, fontibus atque fluminibus; et quidquid in eis pulchrum atque mirabile est, refer ad laudem et gloriam Conditoris. Noli esse deditus illi lumini quo volucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur et vermes. Lucem corpoream sensu tange corporeo, et toto mentis affectu illud verum lumen amplectere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), et de quo dicit propheta: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ps. XXXIII, 6). Si enim templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis (I Cor. III, 16), PLUS EST quod fidelis quisque in suo habet animo, quam quod miratur in coelo. Non itaque vobis, dilectissimi, hoc aut indicimus, aut suademus, ut despiciatis opera Dei, aut contrarium aliquid fidei vestrae, in iis quae Deus bonus bona condidit, aestimetis; sed ut omni creaturarum specie, et universo hujus mundi ornatu rationabiliter et temperanter utamini: Quae enim videntur, sicut ait Apostolus, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV, 18). [e 1Kb] Unde quia AD PRAESENTIA sumus nati, ad futura autem renati, non temporalibus bonis dediti, sed aeternis simus intenti; et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso sacramento Natalis Domini cogitemus quid naturae nostrae gratia divina contulerit. Audiamus Apostolum dicentem: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4); qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.