Sermones ad Romanam Plebem/XXVI

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 XXV XXVII 

SERMO XXVI.

recensere

In Nativitate Domini VI.

SYNOPSIS.

I. Nativitatis et infantiae Christi mysteria numquam

non esse recolenda.---

II. Ecclesiam, dum Christi ortum

veneratur, suum celebrare.---

III Quae sit pax quam Christus sine semine nascens largitur. ---
IV. Qui filius Dei est, Deum imitetur, Dei gratiae voluntatique serviat.---
V. Natalis Domini, natalis est pacis. Pax mundi et electorum qualis.

CAP. I. Omnibus quidem diebus, dilectissimi, atque temporibus, animis fidelium divina meditantium Domini et Salvatoris nostri ex matre Virgine ortus occurrit, ut mens ad confessionem sui auctoris creata, sive in gemitu supplicationis, sive in exsultatione laudis, sive in sacrificii oblatione versetur, nihil crebrius, nihilque fidentius spiritali attingat intuitu, quam quod Deus Dei Filius, genitus de Patre coaeterno, idem etiam partu est natus humano. Sed hanc adorandam in coelo et in terra nativitatem nullus nobis dies magis quam hodiernus insinuat, et nova etiam in elementis luce radiante, coram sensibus nostris mirabilis sacramenti ingerit claritatem. Non solum enim in memoriam, sed in conspectum quodammodo redit angeli Gabrielis cum Maria stupente colloquium, et conceptio de Spiritu sancto tam mire promissa quam credita. Hodie enim auctor mundi editus est utero virginali, et qui omnes naturas condidit, ejus est factus Filius quam creavit. Hodie Verbum Dei carne apparuit vestitum, et quod numquam fuit humanis oculis visibile, coepit etiam manibus esse tractabile. Hodie genitum in nostrae carnis animaeque substantia Salvatorem angelicis vocibus didicere pastores; et apud Dominicorum praesules gregum hodie evangelizandi forma praecondita est: ut nos quoque cum coelestis militiae dicamus exercitu: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 4).

CAP. II. Quamvis igitur illa infantia quam Filii Dei non est dedignata majestas, in virum perfectum aetatis adjectione provecta sit, et consummato passionis et resurrectionis triumpho, omnes susceptae pro nobis humilitatis transierint actiones, renovat tamen nobis hodierna festivitas nati Jesu ex Maria Virgine sacra primordia; et dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimur nos nostrum celebrare principium. Generatio enim Christi origo est populi Christiani, et natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocatorum ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti, universa tamen summa fidelium, fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscitati, in ascensione ad dexteram Patris collocati, ita cum ipso sunt in hac nativitate congeniti. Quisquis enim hominum in quacumque mundi parte credentium regeneratur in Christo, interciso originalis tramite vetustatis, transit in novum hominem renascendo; nec jam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine Salvatoris, qui ideo filius hominis est factus, ut nos filii Dei esse possimus. Nisi enim ille ad nos hac humilitate descenderet, nemo ad illum ullis suis meritis perveniret. Nihil hic vocatorum cordibus caliginis inferat terrena sapientia, nec se contra altitudinem gratiae Dei, mox in ima rediturus, terrenarum cogitationum pulvis attollat. Impletum est in fine saeculorum quod erat ante tempora aeterna dispositum; et sub praesentia rerum, signis cessantibus figurarum, lex et prophetia veritas facta est: ut Abraham fieret omnium gentium pater, et in semine ejus daretur mundo promissa benedictio; nec hi tantum essent Israelitae, quos sanguis et caro genuisset, sed in possessionem haereditatis fidei filiis praeparatae, universitas adoptionis intraret. Nec obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus divini operis ratiocinatio humana discutiat; nos cum Abraham credimus Deo, nec haesitamus diffidentia (Rom. IV, 20), sed plenissime scimus quoniam quod promisit Dominus, potens est et facere.

CAP. III.

Nascitur ergo, dilectissimi, non de carnis semine, sed de Spiritu sancto Salvator, quem primae transgressionis condemnatio non teneret. Unde ipsa collati muneris magnitudo dignam a nobis exigit suo splendore reverentiam. Ideo enim, sicut beatus Apostolus docet, non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12): QUI NON aliter pie colitur, nisi id ei quod ipse tribuit offeratur. Quid autem in thesauro Dominicae largitatis ad honorem praesentis festi tam congruum possumus invenire, quam pacem, quae in nativitate Domini prima est angelico praedicata concentu? Ipsa enim est quae parit filios Dei, nutrix dilectionis et genitrix unitatis; requies beatorum, et aeternitatis habitaculum; cujus hoc opus proprium et speciale beneficium est, ut jungat Deo quos secernit de mundo. Unde Apostolus ad hoc bonum nos incitat, dicens: Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum (Rom. V, 1). Cujus sententiae brevitate omnium fere mandatorum continetur effectus: quia UBI FUERIT veritas pacis, nihil ibi potest deesse virtutis. Quid est, autem, dilectissimi, pacem habere ad Deum, nisi velle quod jubet, et nolle quod prohibet? Si enim humanae amicitiae pares animos et similes expetunt voluntates, nec umquam diversitas morum ad firmam potest pervenire concordiam, quomodo divinae particeps erit pacis, cui ea placent quae Deo displicent, et iis appetit delectari quibus illum novit offendi? Non est iste animus filiorum Dei, nec talem sapientiam recipit adoptiva nobilitas. Genus electum et regium, regenerationis suae respondeat dignitati, diligat quod diligit pater, et in nullo ab auctore suo dissentiat, ne iterum dicat Dominus: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 2).

CAP. IV.

Magnum est, dilectissimi, hujus muneris sacramentum, et omnia dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet filium, et homo Deum nominet patrem: per has enim appellationes sentitur et discitur quis ad tantam altitudinem ascendat affectus. Nam si in progenie carnali et stirpe terrena claris parentibus genitos vitia malae conversationis obscurant, et ipso majorum suorum lumine soboles indigna confunditur; in quem exitum venient, qui propter amorem mundi a generatione Christi non metuunt abdicari? Si autem ad humanam pertinet laudem ut patrum decus in prole resplendeat, quanto magis gloriosum est ex Deo natis in auctoris sui imaginem refulgere, et illum in se qui eos generavit ostendere, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Scimus quidem quod, sicut Joannes apostolus dicit, totus mundus in maligno positus est (Joan. V, 19); et insidiante diabolo et angelis ejus, hoc innumeris tentationibus laboratur, ut hominem ad superna nitentem, aut adversa terreant, aut secunda corrumpant; sed major est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et pacem cum Deo habentibus, ac semper Patri toto corde dicentibus, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10), nulla praevalere certamina, nulli possunt nocere conflictus. Accusantes enim nosmetipsos confessionibus nostris, et consensum animi carnis concupiscentiis denegantes, inimicitias quidem adversum nos ejus, qui peccati auctor est, commovemus, sed inexpugnabilem cum Deo pacem gratiae ipsius serviendo firmamus, ut Regi nostro non solum obedientia subjiciamur, sed etiam judicio copulemur. Quoniam si in eadem sententia sumus, si quod vult volumus, et quod improbat improbamus, ipse jam pro nobis omnia bella conficiet, ipse qui dedit velle, donabit et posse: ut simus cooperatores operum ejus, et propheticum illud cum fidei exsultatione dicamus: Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus defensor vitae meae; a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1)?

CAP. V.

Qui ergo non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13), offerant Patri pacificorum concordiam filiorum, et in primogenitum novae creaturae, qui venit non suam, sed mittentis facere voluntatem, universa adoptionis membra concurrant: quoniam gratia Patris non discordes neque dissimiles, sed unum sentientes unumque amantes, adoptavit haeredes. Ad unam reformatos imaginem oportet animam habere conformem. Natalis Domini natalis est pacis: sic enim ait Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II. 14); quoniam sive Judaeus, sive gentilis, per ipsum habemus accessum in uno Spiritu ad Patrem (Ib., 18); qui ante passionis diem voluntaria dispositione praelectum, discipulos suos hac praecipue doctrina informavit, ut diceret: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 17). Et ne sub nomine generali pacis suae qualitas lateret, adjecit: Non quemadmodum mundus dat ego do vobis. Habet, inquit, mundus amicitias suas, et multos facit perverso amore concordes. Sunt etiam in vitiis pares animi, et similitudo desideriorum aequalitatem gignit affectuum. Et si quidam forsitan reperiantur quibus prava et inhonesta non placeant, quique illicitas consensiones a foedere suae charitatis excludant, tamen etiam tales, si vel Judaei sint, vel haeretici, vel pagani, non de amicitia Dei, sed de pace sunt mundi. Pax autem spiritalium et catholicorum, a supernis veniens, et ad superna perducens, cum amatoribus mundi nulla nos vult communione misceri, sed omnibus obstaculis resistere, et ad vera gaudia a perniciosis delectationibus evolare, dicente Domino: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 22): hoc est, si deorsum sunt quae amas, ad ima descendes; si sursum sunt quae diligis, ad summa pervenies: quo nos unum volentes, unum sentientes, et in fide ac spe et in charitate concordes, Spiritus pacis agat atque perducat: quoniam quicumque Spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), qui regnat cum Filio, et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.