XXIV XXVI 

SERMO XXV. recensere

In Nativitate Domini V.

SYNOPSIS. I. Rudibus Ecclesiae filiis debitorem se fatetur Leo. Non in sola mandatorum observantia, sed et in tramite fidei angustam esse viam.---II. Verbum Patri aequale et consubstantiale, per incarnationem Patre minorem factum quoad humanam naturam.---III. Profundum incarnationis mysterium expenditur.---IV. Christum in veteri lege praenuntiatum, in nova missum, nonnisi Spiritu Dei cognosci posse.---V. Nisi Verbum caro fieret, mors regnaret ab Adam. Filius Dei homo factus, ut homines fierent filii Dei. Virtus baptismatis.---VI. Incarnationem et mysterium esse et exemplum.

CAP. I.

Quamvis, dilectissimi, ineffabilis sit nativitas Domini nostri Jesu Christi, qua se naturae nostrae carne vestivit: audeo tamen non de facultate mea fidere, sed de ipsius inspiratione praesumere, ut in die qui in sacramentum humanae restitutionis electus est, aliquid a nobis quod audientes possit aedificare promatur. Non enim quia major pars Ecclesiae Dei quod credit intelligit, ideo necessarium non est etiam quae dicta sunt dicere, cum utique nunc multis ad fidem primum venientibus oris nostri officium debeamus, meliusque sit doctos onerare jam notis, quam rudes fraudare discendis. Quod ergo Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto non unius personae, sed unius essentiae est, dignatus est humilitatis nostrae particeps fieri, et unus passibilium, unus voluit esse mortalium, tam sacratum tamque mirabile est, ut ratio divini consilii sapientibus mundi patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux vera discusserit. Non enim in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); et magni laboris est magnique discriminis, inter dubias imperitorum opiniones et verisimiles falsitates per unam sanae doctrinae semitam inoffensis gressibus ambulare; et cum undique se laquei erroris opponant, omne periculum deceptionis evadere. Quis autem ad haec idoneus, nisi qui spiritu Dei docetur et regitur? dicente Apostolo: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); canente etiam David: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Ps. XCIII, 12).

CAP. II.

Habentes itaque, dilectissimi, inter pericula erroris praesidia veritatis, et non humanae sapientiae verbis, sed doctrina Spiritus sancti eruditi, quod didicimus credimus, quod credimus praedicamus, Dei Filium ante saecula a Patre genitum, et Patri sempiterna et consubstantiali aequalitate coaeternum, venisse in hunc mundum per uterum Virginis in hoc sacramentum pietatis electae, in qua et ex qua aedificavit sibi Sapientia domum (Prov. IX, 1), et formam sibi servi in similitudinem carnis peccati, incommutabilis Verbi Deitas coaptavit (Rom. VIII, 3): in nullo apud se et Patrem et Spiritum sanctum minor gloria sua: quia diminutionem et varietatem summae et aeternae essentiae natura non recipit. Propter nostram autem infirmitatem extenuavit se incapacibus sui, et velamine corporis splendorem majestatis suae, quem visus hominum non ferebat, obtexit. Unde etiam exinanisse se dicitur (Philip. II, 7), tamquam se propria virtute evacuaverit, dum in ea humilitate qua nobis consuluit, non solum Patre, sed etiam seipso factus est inferior. Nec aliquid illi hac inclinatione decessit, cui cum Patre et Spiritu sancto, hoc quod est esse, commune est: ut hoc ipsum intelligamus ad omnipotentiam pertinere, quod qui secundum nostra minor est, secundum propria minor non est. Quia enim lux ad obcaecatos, virtus ad imbecilles, misericordia respexit ad miseros, de magna factum est potestate, ut Dei Filius substantiam humanam causamque susceperit, qui et nostram naturam quam condidit reformaret, et mortem quam non fecit aboleret.

CAP. III.

Repudiatis igitur longeque rejectis omnibus opinionibus impiorum, quibus aut stultitia est Christus aut scandalum, exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium, non solum secundum Deitatem qua a Patre genitus, sed etiam secundum humanitatem qua de matre Virgine est natus, intelligat. Ipse est enim in humilitate nostra, qui est in majestate divina, verus homo et verus Deus; sempiternus in suis, temporalis in nostris; unum cum Patre in substantia, quae numquam fuit minor Patre, unum cum matre in corpore quod creavit. In assumptione enim naturae nostrae nobis factus est gradus quo ad ipsum per ipsum possimus ascendere. Nam illa essentia quae semper ubique tota est, locali descensione non eguit, et tam ei proprium fuit totam homini inseri, quam ei proprium est totam a Patre non dividi. Manet ergo, quod in principio erat Verbum (Joan. I, 1), et non est ei accidens ut quod est aliquando non fuerit. Sempiterne enim Filius, Filius est; et sempiterne Pater, Pater est. Unde cum ipse Filius dicat: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9), excaecavit te, o haeretice, impietas tua, ut qui majestatem Filii non vidisti, Patris gloriam non videres: dicendo enim genitum esse qui non erat, Filium asseris temporalem; et dum Filium asseris temporalem, credis Patrem esse mutabilem. Mutabile enim est, non solum quod minuitur, sed etiam quidquid augetur; et si ideo Patri impar est Genitus, quia, ut tibi videtur, generando eum qui non erat genuit, imperfecta erat etiam generantis essentia, quae ad habendum quod non habuit, generando profecit. Sed hanc impiam perversitatem tuam fides catholica exsecratur et damnat; quae in Deitate vera nihil temporalitatis agnoscit, sed unius sempiternitatis et Patrem confitetur, et Filium: quia splendor ex luce ortus non est luce posterior, et lux vera numquam est sui splendoris indiga, sic substantiale semper habens fulgere, sicut substantiale semper habet existere. Hujus autem splendoris manifestatio, missio dicitur, qua Christus mundo apparuit. Qui cum omnia invisibili majestate sua semper impleret, tamen quasi de remotissimo altissimoque secreto, iis quibus erat ignotus advenit, cum caecitatem ignorantiae sustulit, et, sicut scriptum est, sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2).

CAP. IV.

Quamvis enim etiam prioribus saeculis ad illuminationem sanctorum patrum et prophetarum lumen veritatis emissum sit, dicente S. David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3); et diversis modis multisque signis opera praesentiae suae Deitas Filii declararit; omnes tamen illae significationes, cunctaque miracula, testimonia fuerunt istius missionis de qua dicit Apostolus: Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4). Quid vero hoc est, nisi Verbum carnem fieri, Conditorem mundi per uterum Virginis nasci, Dominum majestatis humanis se coaptare primordiis, et licet conceptui spiritali nulla sint terreni seminis mixta contagia, ad suscipiendam tamen verae carnis substantiam solam sumere de matre naturam? Hac missione, qua Deus unitus est homini, Filius impar est Patri, non in eo quod ex Patre, sed in eo quod est factus ex homine. Aequalitatem enim, quam inviolabilem habet Deitas, non corrupit humanitas; et Creatoris ad creaturam descensio, credentium est ad aeterna provectio. Nam quia, sicut ait Apostolus, in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Mundo ergo, id est prudentibus mundi, sapientia sua caecitas facta est, nec potuerunt per illam cognoscere Deum, ad cujus notitiam non nisi in sapientia ejus acceditur. Et ideo quia mundus de vanitate suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit Dominus salvandorum fidem, quod et indignum videretur et stultum, ut deficientibus omnibus opinionum praesumptionibus, sola Dei gratia revelaret quod comprehendere humana intelligentia non valeret.

CAP. V.

Agnoscat igitur catholica fides in humilitate Domini gloriam suam, et de salutis suae sacramentis gaudeat Ecclesia, quae corpus est Christi: quia nisi Verbum Dei caro fieret et habitaret in nobis, nisi in communionem creaturae Creator ipse descenderet, et vetustatem humanam ad novum principium sua nativitate revocaret, regnaret mors ab Adam (Rom. V, 14) usque in finem, et super omnes homines condemnatio insolubilis permaneret, cum de sola conditione nascendi, una cunctis esset causa pereundi. Solus itaque inter filios hominum Dominus Jesus innocens natus est, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione conceptus. Factus est homo nostri generis, ut nos divinae naturae possimus esse consortes. Originem quam sumpsit in utero virginis, posuit in fonte baptismatis; dedit aquae, quod dedit matri; virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus sancti (Luc. I, 35), quae fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem. Quid autem sanandis aegris, illuminandis caecis, vivificandis mortuis aptius fuit, quam ut superbiae vulnera humilitatis remediis curarentur? Adam praecepta Dei negligens, peccati induxit damnationem; Jesus factus sub lege reddidit justitiae libertatem. Ille diabolo obtemperans usque ad praevaricationem, meruit ut in ipso omnes morerentur; hic Patri obediens usque ad crucem, fecit ut in ipso omnes vivificarentur. Ille cupidus honoris angelici, naturae suae perdidit dignitatem; hic infirmitatis nostrae suscipiens conditionem, propter quos ad inferna descendit, eo dem in coelestibus collocavit. Postremo illi per elationem lapso dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19); huic per subjectionem exaltato dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1).

CAP. VI.

Haec Domini nostri opera, dilectissimi, non solum sacramento nobis utilia sunt, sed etiam imitationis exemplo, si in disciplinam ipsa remedia transferantur, quodque impensum est mysteriis, prosit et moribus: ut meminerimus nobis in humilitate et mansuetudine Redemptoris nostri esse vivendum: quoniam, sicut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17). FRUSTRA enim appellamur Christiani, si imitatores non simus Christi, qui ideo se viam dixit esse (Joan. XIV, 6), ut conversatio magistri sit forma discipulis, et illam humilitatem eligat servus, quam sectatus est Dominus; qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.