XXVII | XXIX |
SERMO XXVIII.
recensereIn Nativitate Domini VIII.
SYNOPSIS.
- I. Quanta taetitia mysterium Christi nascentis sit
excipiendum.---
- II. A carne animaque in Christo humana
nullo momento Verbum abfuisse.---
- III. In delendo peccato
Adae voluntario justitiam esse servatam.---
- IV. Varii errores circa incarnationem Domini---
- V. Nestorii et Eutychis impia dogmata. ---
- VI. Veritatem utriusque naturae in Christo, in unitatem personae convenire.---
- VII. Quomodo plenitudo Divinitatis corporaliter in Christo inhabitat, et in Ecclesia.
CAP. I.
Cum semper nos, dilectissimi, gaudere in Domino, omnia divina eloquia exhortentur, hodie procul dubio ad spiritalem laetitiam copiosius incitamur, Nativitatis Dominicae sacramento nobis clarius coruscante: ut recurrentes ad illam divinae misericordiae ineffabilem inclinationem, qua Creator hominum homo fieri dignatus est, in ipsius nos inveniamur natura, quem adoramus in nostra. Deus enim Dei Filius, de sempiterno et ingenito Patre unigenitus, sempiternus manens in forma Dei, et incommutabiliter atque intemporaliter habens non aliud esse quam Pater est, formam servi sine suae detrimento majestatis accepit, ut in sua nos proveheret, non se in nostra dejiceret. Unde utrique naturae in suis proprietatibus permanenti, tanta est unitatis facta communio, ut quidquid ibi est Dei, non sit ab humanitate disjunctum; quidquid autem est hominis, non sit a Deitate divisum.
CAP. II.
Celebrantes igitur, dilectissimi, natalem diem Domini Salvatoris, partum beatae Virginis integre cogitemus, ut carni animaeque conceptae virtutem Verbi nullo temporis puncto defuisse credamus, nec prius formatum atque animatum templum corporis Christi, quod sibi superveniens vindicaret habitator, sed per ipsum et in ipso, novo homini datum esse principium: ut in uno Dei atque hominis filio, et sine matre Deitas, et sine patre esset humanitas. Simul enim per Spiritum sanctum fecundata virginitas, sine corruptionis vestigio edidit et sui generis sobolem, et suae stirpis auctorem. Unde et idem Dominus, sicut evangelista commemorat, quaesivit a Judaeis cujus filium Christum Scripturarum auctoritate didicissent; et eisdem respondentibus quod ex David venturus semine traderetur: Quomodo, inquit, illum Dominum suum S. David in spiritu vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 43, 44; Ps. CIX, 1)? Nec potuerunt Judaei propositam solvere quaestionem, quia non intelligebant in uno Christo et progeniem Davidicam, et naturam prophetatam esse divinam.
CAP. III.
Majestas autem Filii Dei aequalis Patri, vestiens se humilitate servili, nec metuebat minui, nec indigebat augeri; ipsumque effectum misericordiae suae, quem restitutioni impendebat humanae, sola exsequi poterat virtute Deitatis; ut creaturam ad imaginem Dei conditam (Genes. I, 26) a jugo diri dominatoris erueret. Sed quia non ita in primum hominem diabolus violentus exstiterat, ut eum in partes suas sine liberi arbitrii consensione transferret, sic destruendum peccatum fuerat voluntarium et hostile consilium, ut dono gratiae non obesset norma justitiae. In totius igitur humani generis strage communi, unum solum erat remedium sub divinae rationis occulto, quod posset subvenire prostratis, si aliquis filiorum Adam originalis praevaricationis alienus atque innocens nasceretur, qui caeteris et exemplo prodesset et merito. Sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat vitiatae radicis propago esse sine semine, de quo Scriptura dicit: Quis potest facere mundum de immundo
96
conceptum semine? Nonne tu, qui solus es (Job. XIV, 4)? Dominus David factus est filius David, et de promissi germinis fructu proles est orta sine vitio, in unam personam gemina conveniente natura: ut eodem conceptu eodemque partu gigneretur Dominus noster Jesus Christus, cui et vera inesset Deitas ad miracula operum, et vera humanitas ad tolerantiam passionum.
CAP. IV.
Fides igitur catholica, dilectissimi, oblatrantium haereticorum spernat errores, qui mundanae sapientiae vanitate decepti, a veritatis Evangelio recesserunt, et incarnationem Verbi intelligere non valentes, de causa illuminationis fecerunt sibi materiam caecitatis. Nam omnium fere falsa credentium opinionibus, quae etiam in sancti Spiritus negationem proruunt, retractatis, neminem pene deviasse cognoscimus, nisi qui duarum in Christo naturarum veritatem sub unius personae confessione non credidit. Alii etenim Domino solam humanitatem, alii solam ascripsere Deitatem. Alii veram quidem in ipso Divinitatem, sed carnem dixerunt fuisse simulatam. Alii professi sunt veram eum suscepisse carnem, sed Dei Patris non habuisse naturam; et Deitati ejus, quae erant humanae substantiae, deputantes, majorem sibi Deum minoremque finxerunt, cum gradus in vera Diivinitate esse non possit: quoniam quidquid Deo minus est, Deus non est. Alii cognoscentes Patris et Filii nullam esse distantiam, quia non poterant unitatem Deitatis intelligere nisi in unitate personae, eumdem asseruerunt esse Patrem quem Filium; ut nasci et nutriri, pati et mori, sepeliri et resurgere, ad eumdem pertineret, qui per omnia et hominis personam impleret et Verbi. Quidam putaverunt Dominum Jesum Christum non nostrae substantiae corpus habuisse, sed ab elementis superioribus ac subtilioribus sumptum. Quidam autem aestimaverunt in carne Christi humanam animam non fuisse, sed partes animae ipsam Verbi implesse Deitatem. Quorum imprudentia in hoc transiit, ut animam quidem fuisse in Domino faterentur, sed eamdem dicerent mente caruisse, quia sufficeret homini sola Deitas ad omnia rationis officia. Postremo iidem asserere praesumpserunt, partem quamdam Verbi in carnem fuisse conversam, ut in unius dogmatis varietate multiplici, non carnis tantum animaeque natura, sed etiam ipsius Verbi solveretur essentia.
CAP. V.
Multa sunt et alia prodigia falsitatum, quibus enumerandis charitatis vestrae non est fatigandus auditus. Sed post diversas impietates, quae sibi invicem sunt multiformium blasphemiarum cognatione connexae, de his potissimum erroribus declinandis observantiam vestrae devotionis admoneo; quorum unus dudum Nestorio auctore consurgere non impune tentavit, alius nuper pari exsecratione damnandus, Eutyche assertore prorupit. Nam ille beatam Mariam Virginem hominis tantummodo ausus est praedicare genitricem, ut in conceptu ejus et partu nulla Verbi et carnis facta unitio crederetur: quia Dei Filius non ipse factus sit hominis filius, sed creato homini sola se dignatione sociaverit. Quod catholicae aures nequaquam tolerare potuerunt, quae sic Evangelio veritatis imbutae sunt, ut firmissime noverint nullam esse humano generi spem salutis, nisi ipse esset filius Virginis, qui creator est matris. Hic autem recentioris sacrilegii profanus assertor, unitionem quidem in Christo duarum confessus est naturarum, sed ipsa unitione id dixit effectum, ut ex duabus una remaneret, nullatenus alterius existento substantia, quae utique finiri, nisi aut consumptione, aut separatione non posset. Haec vero tam inimica sunt sanae fidei, ut nequeant recipi sine excidio nominis Christiani. Si enim Verbi incarnatio unitio est divinae humanaeque naturae, sed hoc ipso concursu quod erat geminum, factum est singulare; sola Divinitas ex utero Virginis nata est, et per ludificatoriam speciem sola subiit nutrimenta et incrementa corporea; utque omnes mutabilitates humanae conditionis omittam, sola Divinitas crucifixa, sola Divinitas mortua, sola Divinitas est sepulta; ut jam secundum talia sentientes sperandae resurrectionis nulla sit ratio, nec sit primogenitus ex mortuis Christus (Coloss. I, 18): quia non fuit qui deberet resuscitari, si non fuisset qui posset occidi.
CAP. VI.
Absint a cordibus vestris, dilectissimi, diabolicarum inspirationum virulenta mendacia, et scientes quod sempiterna Filii Deitas nullo apud Patrem crevit augmento, prudenter advertite quod cui naturae in Adam dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), eidem in Christo dicitur, Sede a dextris meis (Ps. CIX, 1). Secundum illam naturam qua Christus aequalis est Patri, nec temporalis est ei cum Patre gloria, qui in ipsa Patris est dextera, de qua in Exodo dicitur: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute (Exod. XV, 6); et in Isaia: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1; Rom. X, 17)? Assumptus igitur homo in Filium Dei, sic in unitatem personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus exordiis, ut nec sine Deitate conceptus sit, nec sine Deitate editus, nec sine Deitate nutritus. Idem erat in miraculis, idem in contumeliis; per humanam infirmitatem crucifixus mortuus et sepultus; per divinam virtutem die tertia resuscitatus, ascendit ad coelos, consedit ad dexteram Dei Patris, et in natura hominis accepit a Patre quod in natura Deitatis etiam ipse donavit.
CAP. VII.
Haec, dilectissimi, pio corde meditantes, apostolici semper memores estote praecepti, qui universos admonet dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo (Colos. II, 8, 10). Non dixit spiritaliter, sed corporaliter, ut veram intelligamus substantiam carnis, ubi est plenitudinis Divinitatis inhabitatio corporalis (Ephes. 1, 23); qua utique tota etiam repletur Ecclesia, quae inhaerens capiti, corpus est Christi (Colos. I, 21): qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.