XLIV | XLVI |
SERMO XLV.
recensereDe Quadragesima VII.
SYNOPSIS.
- I. Omnes, sive justos, sive peccatores, sive catechumenos, parare Domino viam debere per Quadragesimam.---
- II. Misericordiae et veritati ad imitationem Dei, fidei et charitati instandum Quadragesimae tempore.---
- III. Christo impendi, quod pro Christo praebetur.---
- IV. Omnium virtutum exercitio incumbendum hoc tempore.
CAP. I.
Virtus, dilectissimi, et sapientia fidei Christianae, amor Dei est, et amor proximi; neque ullo caret pietatis officio, cui studium est colere Dominum, et juvare conservum. Harum autem affectionum duplex unitas omni quidem est tempore exercenda, et proficienter augenda, sed nunc incrementis amplioribus dilatanda, ut quadraginta dierum jejunium, quod festi paschalis est praevium, interiorem cordis auditum illius vocis instar moveat, qua verbis Isaiae prophetae Joannes Baptista dicebat: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3; Matth. III, 3). Sive enim illam partem populi cogitemus quae dudum certamina evangelici agonis ingressa, per spiritalis stadii cursum indesinenter tendit ad palmam; sive illam quae lethalium conscia peccatorum, per reconciliationis auxilium festinat ad veniam; sive illam quae sancti Spiritus regeneranda baptismate, vetustate Adam exui, et Christi cupit novitate vestiri, apte et utiliter omnibus dicitur. Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Quae autem viae Domini, quaeve sint semitae, ejusdem praedicatoris cohortatione discamus, qui divinae gratiae opera et dona promittens, futurarum commutationum reserabat effectus, addens sententiam prophetici ==SERMOnis, et dicens: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isa. XL, 4). Vallis itaque mansuetudinem humilium, mons et collis elationem indicat superborum. Sed quia, sicut Veritas dicit, qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14); merito et vallibus adimpletio, et montibus est annuntiatia depressio: ut et plana nihil offensionis, et directa nihil habeant pravitatis. Quamvis enim angusta et ardua sit via, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), non tamen in ea difficulter incedit, quem veritas confirmat et pietas; nec caret delectatione gradiendi, cujus iter efficit virtutum petra solidum, non vitiorum arena succiduum.
CAP. II.
Verum ut plenius noverimus per cujusmodi vias nobis sit ad Dei promissa tendendum, audiamus David prophetam quid doceat: Universae viae Domini, misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10). Forma igitur conversationis fidelium ab exemplo venit operum divinorum; et merito Deus imitationem sui ab eis exigit quos ad imaginem et similitudinem suam fecit. Cujus utique gloriae dignitate non aliter potiemur quam si in nobis et misericordia inveniatur et veritas. Per quae enim ad salvandos Salvator advenit, per haec ad salvantem debent properare salvati: ut nos et misericordia Dei misericordes, et veritas faciat esse veraces. Sicut itaque per viam veritatis mens justa, ita per viam misericordiae ambulat mens benigna. Nec tamen umquam itinera ista divisa sunt, quasi horum bonorum singula diversis tramitibus expetantur, et aliud sit misericordia crescere, aliud veritate proficere. Non est misericors, veritatis alienus; nec justitiae capax est, pietatis extraneus. Neutra virtute utitur, qui non utraque ditatur. Charitas robur fidei, fides fortitudo est charitatis. Et tunc verum nomen ac verus est fructus ambarum, cum insolubilis manet utriusque connexio. Ubi enim non simul fuerint, simul desunt, quia invicem sibi et juvamen et lumen sunt, donec desiderium credulitatis impleat remuneratio visionis, et incommutabiliter videatur et ametur, quod nunc et sine fide non diligitur, et sine dilectione non creditur. Quia ergo, sicut Apostolus ait, in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), simul atque conjunctim et charitati studeamus et fidei. Hic est enim quidam efficacissimus geminarum alarum volatus, quo ad promerendum et videndum Deum puritas mentis attollitur, ne onere curarum carnalium deprimatur. Nam qui ait: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. IX, 6); idem dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Unde ut sacramentorum paschalium divina mysteria digno suscipiantur officio, duo haec, in quibus omnium praeceptorum doctrina concurrit, studiosius appetantur, quibus singuli quique fidelium et sacrificium Deo efficiantur et templum. Instet fides sperare quod credit; instet charitas propitiare quod diligit: utrumque amantis est, utrumque credentis. Et cui intelligentiae concessione subjicimur, eidem pietatis imitatione jungamur. Vox Dei est: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XIX, 2 et XX, 7); et vox Domini est: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36).
CAP. III.
Ac ne dubitemus Deo tribui quod impenditur indigenti, dispensatores eleemosynarum quae commercia ineant audiamus, Domino dicente quae futura sit judicii sui forma, cum dicet ad dexteram collocatis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Peregrinus eram, et collegistis me. Nudus eram, et cooperuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 34-36). Quaerentibus autem justis quando aut qualiter potuerint ista dependere, respondens Rex dicet illis: Amen, amen dico vobis, quamdiu fecistis haec uni ex minimis fratribus meis, mihi fecistis (Ibid., 40). Quid hoc opere fructuosius? quid hac humanitate felicius? quae utique laude sua fraudanda non esset, si propter ipsam naturae communionem juvando homini ab homine praestaretur. Sed quia quod non ex fidei procedit fonte, ad praemia aeterna non pervenit; alia est conditio operum coelestium, alia terrenorum. Mundana benevolentia in iis quos adjuvat, habet finem; Christiana pietas in suum transit auctorem; dum in ipsum dicimur benigni, quem in nobis confitemur operari, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
CAP. IV.
Gaude igitur, mens fidelium, et gloriam tuam in ejus gloria qui in te operatur agnoscens, de ipsa paschali festivitate fervesce. Debiti enim tui est, ut ei qui pro omnibus passus est parata sis compati: quoniam pia vita sanctorum numquam aliena est crucis Christi, dum continentiae clavis desideria carnis configit, et corporeas cupiditates virtute Spiritus in se habitantis interficit. Difficile est quemquam in se non habere quod perimat. Exstinguenda est iracundia, mortificanda est superbia, destruenda luxuria, radix quoque avaritiae altius persequenda est: ut omnium malorum germen excidi valeat, si eorum potuerit fomes evelli. Cum autem hac diligentia indesinenter sit animus excolendus, et utendum ita sit corpore, ut rectori suo necessarium praebeat natura inferior famulatum, nunc maxime frenis continentiae caro moderanda est, et quidquid sublimibus desideriis obviat, amputandum. Dum enim congruis purificationibus ad celebrandum Pascha Domini utraque substantia praeparatur, profutura omni tempore consuetudo nutritur. Severa in subditos imperia detumescant, cesset vindicta peccati, et rei criminum ad hos dies pervenisse se gaudeant, in quibus sub sanctis piisque principibus etiam publicarum austeritas remittitur ultionum. Aboleantur odia, deficiant simultates, pacis et benevolentiae multiplicetur affectus, et qui potuit malitia pollui, studeat benignitate purgari. Quoniam judicium Dei, sicut immitibus vehemens, ita erit misericordibus clemens. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.