Sermones ad Romanam Plebem/XLVI

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 XLV XLVII 

SERMO XLVI.

recensere

De Quadragesima VIII.

SYNOPSIS.

I. Non solum vitia, sed et errores esse repellendos; geminamque agnoscendam in Christo naturam.---
II. In omnibus actionibus Christi varia elucere utriusque naturae testimonia.---
III. Quae de Christo incarnato sint credenda.---
IV. Non solum eleemosynis, sed et offensarum remissione jejunium et orationem fructuosa reddi.

CAP. I.

Devotionis quidem vestrae, dilectissimi, novimus hunc esse fervorem, ut in jejuniis, quae Domini Pascha praecurrunt, multi nostros praeveniatis hortatus. Sed quia utilitas continentiae non solum carnis castigationi, verum etiam mentis necessaria est puritati, observantiam vestram sic cupimus esse perfectam, ut sicut a desideriis carnis reciditis voluptates, ita ab animi sensibus excludatis errores. Nam paschali festo, in quo omnia religionis nostrae sacramenta concurrunt, is vera et rationabili purificatione se praeparat, cujus cor nulla infidelitate polluitur. Dicente enim Apostolo: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23), inutilia erunt et vana eorum jejunia quos illusionibus suis mendacii pater decipit (Joan. VIII, 44), et vera Christi caro non pascit. Sicut ergo divinis mandatis sanaeque doctrinae toto corde famulandum est, ita omni prudentia ab impiis est sensibus abstinendum. Tunc enim mens sanctum agit atque spiritale jejunium, cum erroris cibos atque venena abjicit falsitatis; quae dolosus ac versutus inimicus nunc insidiosius ingerit, quando ipso venerandae festivitatis recursu omnis Ecclesia ad intelligenda salutis suae mysteria generaliter commonetur. Is enim resurrectionis Christi verus confessor et cultor est, qui et de passione ejus non confunditur, et de corporea nativitate non fallitur. Nam quidam erubescentes Evangelium crucis Christi, ut audentius evacuarent susceptum pro mundi redemptione supplicium, ipsam verae carnis in Domino negavere naturam, non intelligentes impassibilem Dei Verbi atque incommutabilem Deitatem, ita inclinatam ad humanam salutem, ut et potenter propria non amitteret, et misericorditer nostra susciperet. Duplicis itaque in Christo formae una persona est, et Filius Dei, idemque filius hominis, unus est Dominus, conditionem servilem consilio pietatis recipiens, non lege necessitatis incurrens: quia potestate factus est humilis, potestate passibilis, potestate mortalis; ut ad destruendum peccati mortisque dominatum, et poenae capax esset substantia infirmitatis, et nihil gloriae suae perderet natura virtutis.

CAP. II.

Cum itaque, dilectissimi, legentes vel audientes Evangelium, quaedam in Domino nostro Jesu Christo cognoscitis subjecta injuriis, quaedam illustrata miraculis, ita ut in eodem nunc humana appareant, nunc divina resplendeant; nolite quidquam horum ascribere falsitati, tamquam in Christo aut sola sit humanitas, aut sola Divinitas; sed utrumque fideliter credite, utrumque humiliter adorate: ut in unitate Verbi et carnis non sit ulla divisio, nec quia manifesta fuerunt in Jesu signa divina, falsa videantur documenta corporea. Vera et copiosa sunt in ipso utriusque testimonia naturae, ad hoc ex divini consilii altitudine concurrentia, ut Verbo inviolabili non separato a carne passibili particeps per omnia intelligatur et Deitas carnis, et caro Deitatis. Mens igitur Christiana, fugax mendacii, discipula veritatis, evangelica utere fidenter historia, et quae visibiliter sunt gesta per Dominum, tamquam ipsa cum apostolis aggregata, nunc spiritali intellectu, nunc corporeo discerne conspectu. Da homini quod de muliere puer nascitur; da Deo quod nec conceptu laeditur virginitas materna, nec partu. Formam servi obvolutam pannis, jacentem in praesepio cognosce; sed annuntiatam ab angelis, declaratam ab elementis, adoratam a magis formam Domini confitere. Humanum intellige, quod non declinavit nuptiale convivium; divinum approba, quod aquam convertit in vinum (Joan. II, 9). Nostra tibi innotescat affectio, cum mortuo amico fletus impenditur; divina potentia sentiatur, cum idem post quatriduanam jam foetidus sepulturam, solo vocis imperio vivificatus erigitur (Joan. XI, 39). Lutum de sputo et terra fieri, corporei fuit operis (Joan. IX, 6); sed illinc superlitos caeci oculos illuminari, non dubium est illius fuisse virtutis, quae quod principiis naturae non dederat, ad manifestationem suae gloriae reservarat. Veri est hominis fatigationem corpoream somni quiete relevare (Marc. IV, 38); sed veri Dei est, vim saevientium procellarum praecepti increpatione compescere. Cibos esurientibus apponere (Joan. VI, 38), humanae benignitatis est, et socialis est animi; sed quinque panibus et duobus piscibus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, satiare, quis negare audeat opus esse Deitatis? quae cooperantibus secum verae carnis officiis, et se homini, et hominem sibi inesse monstrabat: quia non aliter in humana natura sanari poterant originalis vulnera vetustatis, nisi de utero Virginis carnem sibi assumente Dei Verbo, in una eademque persona simul et caro nasceretur et Verbum.

CAP. III.

Hanc, dilectissimi, incarnationis Dominicae fidem, per quam tota Ecclesia corpus est Christi, inconcusso corde servantes ab omnibus haereticorum jejunate mendaciis, et ita vobis misericordiae opera credite profutura, ita fructuose habendam continentiae puritatem, si mentes vestrae nulla pravarum opinionum contaminatione sorduerint. Abjicite exosa Domino sapientiae mundanae argumenta, per quam nemo ad cognitionem veritatis potuit pervenire, et hoc fixum habete in animo, quod dicitis in Symbolo. Credite consempiternum Patri Filium Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), secundum carnem quoque in fine temporum generatum. Credite hunc corporaliter crucifixum, mortuum, suscitatum et super altitudines coelestium dominationum elevatum, in Patris dextera constitutum, ad judicandum vivos et mortuos in eadem carne, qua ascendit, venturum. Hoc enim universis fidelibus Apostolus praedicat, dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4).

CAP. IV.

Habentes ergo, dilectissimi, tantae promissionis fiduciam, estote non solum spe, sed etiam conversatione coelestes. Et quamvis omni tempore studendum sit sanctificationi et mentis et corporis, nunc tamen in istis quadraginta dierum jejuniis, sollicitioribus vos pietatis operibus expolite, non solum in distribuendis eleemosynis, quae magnum habent emendationis effectum, sed etiam in remittendis offensionibus et peccatorum reatibus relaxandis: ut conditio quam inter se et hominem Deus posuit, non resistat orantibus. Dicentes enim, secundum doctrinam Domini: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), debemus toto corde implere quod dicimus. Tunc enim fiet omnino quod in consequentibus postulamus, ut et in tentationem non inducamur, et a malis omnibus liberemur: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.