XLIII | XLV |
SERMO XLIV.
recensereDe Quadragesima VI.
SYNOPSIS.
- I. Quadragesimae maxime tempore purganda esse vetustatis vitia, a quibus nemo immunis. ---
- II. Jejuniis conjungi debere animi integritatem, pacis unitatem, et eleemosynae largitatem, a qua nemo excluditur.---
- III. Humilitatis et lenitatis spiritu superbiae et vindictae studium pellendum.
CAP. I.
Semper quidem, dilectissimi, misericordia Domini plena est terra (Ps. CXXXII, 5); et unicuique fidelium ad colendum Deum ipsa rerum natura doctrina est, dum coelum et terra, mare et omnia quae in eis sunt, bonitatem et omnipotentiam sui protestantur auctoris, et famulantium elementorum mirabilis pulchritudo justam ab intellectuali creatura gratiarum exigit actionem. Sed cum ad istos recurritur dies, quos specialius reparationis humanae sacramenta signarunt, et qui vicino ordine atque contiguo festum paschale praecedunt, diligentius nobis praeparatio religiosae purificationis indicitur. Quamvis enim in quolibet tempore innocens vita sit multorum, et plurimos Deo bonorum actuum consuetudo commendet, non adeo tamen de conscientiae integritate fidendum est, ut humanam fragilitatem inter scandala tentationesque degentem nihil potuisse arbitremur, quod laederet eam, incidere; cum propheta excellentissimus dicat: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? Et iterum: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13). Si autem, quod experimentis probatur, talis conditio est eorum qui concupiscentiis renituntur, qui iracundiae motibus reluctantur, et ipsarum quoque cogitationum arcana castigant, ut et numquam possint in cordibus suis non invenire quod reprobent, et saepe aut fallantur occultis, aut graventur alienis; considerandum est hoc in tempore attentius, quae vitia, quae aegritudines, quantaque sint vulnera, quibus austerior sit adhibenda medicina: ut illius sacramenti, per quod solvuntur opera diaboli, non inveniantur alieni. Paschalis quippe festivitatis hoc proprium est, ut tota Ecclesia remissione gaudeat peccatorum, quae non in eis tantum fiat qui sacro baptismate renascuntur, sed etiam in eis qui dudum in adoptivorum sorte numerantur. Quamvis enim principaliter novos homines faciat regenerationis ablutio, quia tamen superest omnibus contra rubiginem mortalitatis quotidiana renovatio, et inter profectuum gradus nullus est qui non semper melior esse debeat, generaliter annitendum est ut in die redemptionis nemo inveniatur in vitiis vetustatis.
CAP. II.
Quod ergo, dilectissimi, in omni tempore unumquemque convenit facere Christianum, id nunc sollicitius est et devotius exsequendum, ut apostolica institutio quadraginta dierum jejuniis impleatur, non ciborum tantummodo parcitate, sed privatione maxime vitiorum. Nam cum ob hoc castigatio ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum magis sectandum est continentiae genus, quam ut semper simus ab injusta voluntate sobrii, et ab inhonesta actione jejuni. Quae devotio non omittit aegros, non secernit invalidos: quia etiam in languido atque inutili corpore potest animi integritas reperiri, si ubi fuit sedes pravitatis, ibi confirmentur fundamenta virtutis. Et ideo infirmae carnis ista sufficit aegritudo, quae saepe mensuram voluntariae afflictionis excedit, tantum ut mens officii sui impleat partes, et quae corporea epulatione non utitur, nulla iniquitate pascatur. Rationabilibus autem sanctisque jejuniis nulla utilius quam eleemosynarum opera copulantur, quae uno misericordiae nomine multas laudabiles pietatis continent actiones, ut omnium fidelium pares animi esse possint etiam inter impares facultates. Dilectio enim quae simul Deo hominique debetur, nullis umquam ita impeditur obstaculis, ut non ei semper bene velle sit liberum. Dicentibus quippe angelis: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), non solum virtute benevolentiae, sed etiam pacis bono beatus efficitur, quicumque aliis quacumque miseria laborantibus charitate compatitur. Latissima enim sunt opera pietatis, quae ipsa sui varietate id veris conferunt Christianis, ut in distributione eleemosynarum non solum divites et abundantes, sed etiam mediocres et pauperes, suas habeant portiones; et qui largitatis sunt viribus inaequales, mentis tamen affectione sint similes. Nam cum sub oculis Domini multi in gazophylacio ex opulentia sua multa conferrent, vidua quaedam duos intulit nummos (Luc. XXI, 2; Marc. XXII, 42), et tali Jesu Christi testimonio meruit coronari, ut in tam parvo muneris modo omnium fuerit collationi digna praeferri: quia inter magna eorum dona, quibus multa residebant, illius quod fuit exiguum, fuit totum. Si vero aliquis tantae paupertatis coarctatur angustiis, ut nec ad duo aera inopi impartienda sufficiat, habet in praeceptis Domini unde impleat bonae voluntatis officium. Siquidem qui sitienti pauperi calicem aquae frigidae ministrarit, mercedem est sui operis adepturus (Matth. X, 42): tanta servis suis Domino ad obtinendum regnum suum praeparante compendia, ut etiam praebitio aquae, cujus usus gratuitus atque communis est, praemio non careret. Quod ne ulla intercluderet difficultas, de aqua frigida forma est proposita pietatis: ne putaret se mercede cariturum, cui de calefactione potus lignorum impendium defuisset. De quo tamen calice non frustra admonet Dominus ut in nomine ipsius praebeatur: quia haec, quae per se sunt vilia, fides efficit pretiosa, et quae ab infidelibus ministrantur, etsi fuerint sumptu magna, omni tamen justificatione sunt vacua.
CAP. III.
Celebraturi igitur Pascha Domini, dilectissimi, ita vos sanctis exercete jejuniis, ut ab omnibus perturbationibus liberi ad festa sacratissima veniatis. Superbiae spiritus, de quo sunt omnia orta peccata, humilitatis amore pellatur; et qui elatione tumuerant, mansuetudine mitigentur. Quorum vero animos aliqua exasperavit offensio, reconciliati sibimet in unitatem studeant redire concordiae. Nemini malum pro malo reddentes, et donantes invicem vobis, sicut Christus donavit nobis (Rom. XII, 17), humanas inimicitias pace delete; et si qui de subditis vestris aut claustra custodiae, aut vincula meruerunt, misericorditer relaxentur: ut qui quotidianae indulgentiae remediis indigemus, non difficulter peccatis ignoscamus alienis. Dicentes enim ad Dominum Patrem nostrum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), certissimum est quod cum aliorum delictis veniam tribuimus, nobis divinam clementiam praeparamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.