X | XII |
SERMO XI
recensereDe Collectis VI.
SYNOPSIS.
- I. Quantum ultima sententia judicis nostri, misericordiae commendet opera.
- II. Unde collectarum consuetudo originem traxerit in Ecclesia.
CAP. I.
Et divinis praeceptis, dilectissimi, et apostolicis didicimus institutis, omni homini inter vitae hujus discrimina constituto, misericordiam Dei miserendo esse quaerendam. Nam quae lapsos spes erigeret, quae vulneratos medicina sanaret, nisi eleemosynae solverent culpas, et necessitates pauperum fierent remedia delictorum? Unde quia dixerat Dominus: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 71): omne illud examen quo majestate praesenti universum judicaturus est mundum, sub hac ostendit aequitate librandum, ut sola erga inopes operum qualitate discussa, et impiis ardere cum diabolo, et benignis paratum sit regnare cum Christo. Quae ibi in medium facta non venient? quae occulta non detegentur? quae conscientiae non patebunt? ubi vere nemo gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9). Sed quoniam exaltabitur super judicium misericordia, et omnem retributionem justitiae transcendent dona clementiae, omnis vita mortalium, et cunctarum diversitas actionum sub unius regulae conditione taxabitur, ut nulla ibi commemoratio cujusquam facienda sit criminis, ubi confessione Creatoris opera fuerint inventa pietatis. Non ergo solum quod eis exprobrabitur fecerunt sinistri, nec quia humanitatis docebuntur extranei, aliorum peccatorum invenientur alieni; sed in multis rei ob hoc maxime damnabuntur, quod crimina sua nullis eleemosynis redemerunt. Cum enim durissimi cordis sit quacumque laborantium miseria non moveri, et habens auxiliandi copiam tam iniquus sit qui non juvit afflictum, quam qui oppressit infirmum, quae spes superest peccatori, qui nec ideo miseretur, ut misericordiam consequatur? Primitus itaque, dilectissimi, sibi malus est, qui alteri bonus non est, et animae nocet suae, qui ut potest non succurrerit alienae. Una est divitum pauperumque natura, et inter caetera fragilitatis humanae, nulla est sanitatis tuta felicitas, quia quod aliqui possunt incidere, non est qui debeat non timere. Agnoscat se in quibuscumque hominibus mutabilis et caduca mortalitas, et pro conditione communi socialem generi suo reddat affectum; fleat cum flentibus, et cum dolentium gemitibus ingemiscat; communicet cum indigentibus copias suas; bene valente corporis ministerio, ad male jacentem inclinet se aegrotum: inter cibos suos numeret esurientium portionem, et in pallenti trementium nuditate se credat algere. QUI ENIM relevat temporalem miseriam laborantis, evadit aeternum supplicium peccatoris.
CAP. II.
Providenter igitur, dilectissimi, a sanctis Patribus pieque dispositum est, ut in diversis temporibus quidam essent dies qui devotionem fidelis populi ad collationem publicam provocarent; et quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quaerente decurritur, fieret ex possibilitate multorum, voluntaria et sancta collectio, quae per praesidentium curam necessariis serviret expensis. Ad cujus operis desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat; accedentibus admonitionibus nostris, ut ad ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime futuro misericordiae munera deferatis. Et quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), nemo sibi amplius quam substantia ejus permittit indicat. Inter se et pauperem aequus quisque sit judex. Removeat diffidentiam laeta et secura miseratio; et qui egeno subvenit, Deo se impendere quod largitur intelligat. De quibuslibet substantiis, quarum utique non una mensura est, potest esse par meritum, si inter diversas conferentium quantitates non sit minor cujusquam pietas quam facultas. Deus enim, apud quem non est acceptio personarum, similiter recipit et divitis munus et pauperis: quoniam novit quid singulis dederit, quidve non dederit; et IN DIE retributionis non modus judicabitur censuum, sed qualitas voluntatum. Per Christum Dominum nostrum.